Francesco Petrarca - Opera Omnia >> De otio religioso |
ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca, operaomnia # FRANCISCI PETRARCE POETE LAUREATI AD GERMANUM SUUM VIRUM RELIGIOSISSIMUM CARTUSIENSEM FRATEM GERARDUM DE OTIO RELIGIOSO LIBER INCIPIT FELICITER. Dignum erat, o felix Cristi familia, ut eo temporis spatio, quo vobiscum fui, aliquid ipse coram loquerer, quod vestre fidei mea devotio commendaret et comunis amor Domini. Sed, ut vidistis, breve tempus ad explicandum gravidum curis animum fuit, et ut omnis dulcedo vite huius vento fugacior esse solet, veni simul atque abii, utque in longinqua valde materia verbo cesareo uti possim: « veni, vidi, vici »; siquidem ni aliud est vincere, quam voti compotem fieri: victor est enim voti compos. Vici ergo, quod votis optabam consecutus: veni ego in paradisum, vidi angelos Dei in terra et in terrenis corporibus habitantes, suo tempore habitaturos in celis et ad Cristum, cui militant, exacto presenti exilii labore venturos, qui nisi vos « priusquam formaret in utero » novisset et sanctificasset et predestinasset in numerum electorum, nequaquam vobis hoc rectum et compendiosum iter et a mundi devio semotissimum ostendisset. Sed nequid hic plenum sperem, sancto illi gaudio, quod ex nostra conversatione percepi, sola brevitas adversata est. Vix verendos vultus aspicere contigit, nunquam michi brevior lux, nunquam velocior nox fuit: dum religiosissimam illam heremum templumque contemplor, dum devotum silentium et angelicam psalmodiam stupeo, dum vos hinc omnes, hinc singulos miror, et humani more animi depositum apud vos predulce meum pignus amplector inque multum exoptatis germani optimi atque unici colloquiis acquiesco, non sentienti michi totum illud exiguum tempus effluxit. Verba nectendi colligendique animum facultas defuit; vestrum quoque continuum obsequium et caritas, non illa comunis, quam in Cristo cuntis hospitibus exhibetis, sed singularis quedam atque prefervida, me solicitum habebant, ne mea longior mora divinis laudibus vestroque proposito forsan officeret, et festinare abitum monebant. Insuper confabulationes cum singulis iocunde et breves, quibus huc illuc, sed semper in idipsum sacra et sobria voluptate rapiebar, cursum continue orationis arcebant, oblivione adiecta, nisi eorum que vicissim ex ore nunc huius nunc illius, velut ex totidem celestibus oraculis erumpebant. Quid multa? Ita michi accidit, ut intentus inhyansque omnibus cuntaque circumspiciens, multa sparsim audiens ac loquens continuum nichil, pene tacitus abierim comitantibus quidem vobis quantum arctissime religionis frenum laxari licuit, novissime abeuntem oculis et, quod de nostra dilectione michi spondeo, animis ac multa ad celum prece prosequentibus, ut qui unum germanum quererem multos invenerim. Nunc tandem in solitudinem propriam regressus et totius sacre dulcedinis memor quam apud vos, dominice apes, bene nata gens, hausi eamque nunc ipse mecum in abscondito ruminans, multa reperio que ille michi perbrevis dies in longum profutura tribuerit. Proinde quod a me tunc ibi tumultuarie pretermissum memini, hic modo supplere propositum et scribendo agere quod viva voce non potui, si modo viva vox mea est, peccatoris hominis, fessi, inscii, occupati: utcunque autem lingue debitum digitus persolvet, nescio an gratius, sed certe durabilius; quamvis enim gravia verba pretervolant, levia etiam scripta manent. Scribam ergo; et si vestra non intersit id ex me ceu novum aliquid audire, unde iampridem radicatum vobis habitum comparastis, mea tamen interest si fieri possit talia loqui, si forte loquentem ipse me audiam exaudiamque, neque, qui comunis predicantium morbus est, loquax simul et surdus sim. Ita vero moderabor stilum, ut quasi ad presentes sermo michi sit ad absentes epystola, quamvis, ut quod est fatear, et maiore et meliore mei parte sim presens. Unde vero nunc ordiar, seu quid primum semiabsens dicam, nisi quod totus presens dicere volui, illud nempe daviticum: « Vacate et videte » quod, ut nostis, in psalmo quarto et quadragesimo regius propheta et propheticus ille rex posuit? in quibus quidem nonnisi duobus sed imperativis verbis spiritu Dei licet hominis ore prolatis, totius nisi fallor vite vestre series, tota spes, tota denique continetur intentio finisque ultimus, quicquid agendum, quicquid optandum sperandumque vobis est in vita non solum transitoria sed eterna. Vacate igitur et videte. O felices anime, o excubitores assidui intentique, o solicita et devota Cristi mancipia, proque brevi servitio non libertatem modo perpetuam, sed ingenuitatem filiationemque promerita! O mercimonium optabile faustaque rerum alternatio: servire modicum, non ut diu regnes, sed ut semper! Nam quot annos servivit homini Iacob ut mortalis ei sponsa contingeret! et « videbantur ei pauci dies pre amoris magnitudine », ita enim scriptum est; neque vel sic promeruit quod optabat, nisi tempus servitii duplicaret. Vobis Deo servientibus nuptiarum immortalium felicitas eterna proponitur. Servite alacres: magnum ille et alienum gregem inter hominum dumeta pascebat; vos singulas oves vestras, hoc est animam quisque suam, pascitis letis ac duplicibus in pascuis Iesu Cristi. Servite securi; non habetis calumniosum dominum, qui commodis et augmentis vestris invideat, qualem passus est Laban, sed qui vestris lucris atque profectibus delectetur, necessitatibus succurrat, imbecillitatibus opem ferat, de quo vere possit quisque vestrum dicere, quamvis in se modicus et pauper: « Dominus solicitus est mei; dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit; iactavi super dominum curam meam, et ipse me nutriet; revelavi domino viam meam et spero in eo et ipse faciet ». Vacate igitur et gaudete, qui misericordia eius sola talem dominum meruistis. « Non vacamus ut vacemus » dicit Aristotiles; vos vero vacate ut vacetis in eternum et sortem vestram plaudentes agnoscite, que alienarum collatione sortium clarior fiet. Lustrant naute maria, omne mundi latus ambiunt, peregrinis errant sine fine litoribus inter ventos et fluctus et scopulos, inter freti celique minas omnes, glaciali imbre stillantibus comis membrisque rigentibus, prope tartareas noctes agunt, dum cunta in circuitu miseros terrent, presentemque viris intentant omnia mortem, ut Virgilius ait. Quid non miseriarum ac periculi subeunt bellatores viri, quibus et pluvias et ventos et grandinem ferre iugis ludus -- pernoctant sub armis, humi recubant, gladiis ultro se offerunt, precipites terram cruentam casside feriunt, ne, siquid horum lentius egerint, pavidi atque degeneres habeantur, denique vulnera non sentientes excipiunt et mortem, queque iacturarum minima sed extrema est, nudi et insepulti abiciuntur preda feris ludibriumque volucribus, tantorumque discriminum merces est gloria deque mortali hoste victoria, et sepe minor his census exiguus -- quibus usquam nullus mercennarius desperatior, nullus est vilior? Quis agricolarum labor? Que mercatorum solicitudo? Que literatorum vigilie? Qui sudor artificum? Que luxuriosorum anxietas? Qui conatus? Que ambitiosorum sedulitas atque circuitus? Quorum omnium, rogo, quis exitus, nisi vel terrestre lucrum, vel fama volatilis, vel fugitiva et instabilis voluptas, vel vento quolibet incertior atque fugacior popularis ineptissimus ac levissimus aure favor? Tot tam duris anfractibus huc aspirant, quo ubi pervenerint, tunc quiescent. Interim secundum aristotelicam disciplinam non vacant ut vacent, hoc est laborant ut quiescant, et laborant multum ut quiescant parum, imo vero ut nichil, imo verius ut laborent magis; longe igitur falluntur, et tota, ut dicitur, errant via. Fallit eos dux eorum, sive is philosophus, sive consultor quispiam, sive sua cuiusque spes opinioque insita; profecto enim, cum diu multumque laboraverint, seu perveniant, seu non perveniant quo tendebant, crescit labor, ingeminant cure, quas acervare non minus solet votivi gaudium successus, quam repulse dolor. Quocirca rectius dicuntur non vacare ad tempus ut nunquam vacent. Quanto melius securiusque consilium vobis affero, imo quidem non ego, sed propheta Dei, imo equidem Deus ipse. Nam sic ait: « Vacate et videte quoniam ego sum Deus ». Quis tam humano imperio rebellis aut incredulus, ut non et tremens vocem Dei audiat et preceptum submissus excipiat clamantis: « ego sum Deus »? Vacate, hoc est enim quod nobis ingeritur consilium seu verius preceptum. Vacate, inquam. Ille iubet cui obstare fas non est, quem fugere aut declinare nemo potest, nisi ut pacatum fugiens in iratum incidat, et vacate nunc, ut vacetis semper; quiescite in presens, ut quiescatis in finem, quam spem nobis alius psalmus ostendit: « In pace in idipsum dormite et requiescite ». Quid est enim aliud « Vacate et videte »? Vacate, quies presens; videte, requies eterna. Vacate in terra, in celo videbitis, et in terra etiam quantum purus et detersus, sed adhuc carneus, videre oculus potest. Mirares et prorsus insolita multoque felicior, quam cetere res humane: labore labor apud ceteros; apud vos autem quiete quies queritur. Nulla tam preciosa unquam merces tam facili precio empta est. Parate animos, date dexteras, cavete omni studio, ne tam felix pretermittatur occasio. Quietem queritis anime? Nichil exigitur a vobis, nisi ut animo quiescatis; requies requiem dabit, ad quam querendam promptis per omnem vitam et indefessis animis laborandum erat, nec videri magnus labor ullus poterat, cuius tam amabilis finis esset requies. Nunc nichil certe iubemini, nisi ne laboretis, utque in perpetuum quieturi iam quiescere condiscatis. Neque vero licet si illam requiem amatis hanc spernere, que et per seipsam dulcis est et ad illam dulcissimam iter pandit planum, rectum, tutum, delectabile. Vacate, fratres mei; preceptum breve, nec difficile; non precipitur ut pugnetis, ut navigetis, ut aretis, ut ambiatis, ut congregetis aurum, famam, literas inanes, instrumenta libidinum: inutilia, nocitura, pestifera sunt hec; multo constant, querenda fatigant, quesita non satiant, amissa cruciant, servanda solicitant; nulle prorsus inter hec quietis partes: undique pavor, labor undique. Unum tutissimum, utilissimum, facillimumque precipitur, ut vacetis. « Vacate » enim, inquit; nam quod addidit « videte » non tam preceptum aliud quam prioris premium videri potest. Quis omnino tam fragilis, qui hoc prestare nequeat, ut quiescat? Certe siquid eorum que mortale genus exagitant iuberetur, pro se quisque posset aut corporis aut animi imbecillitatem, occupationes, impedimenta, inexperientiam, ignorantiam excusare. Nunc quenam excusatio relicta est, quando nichil nisi hoc unum precipitur: Vacate? Est fortasse aliquis, qui hoc aut illud facere nequeat? Et si enim illud late vulgatum est: « nil volenti difficile », secundum quod « nil mortalibus arduum » ait Flaccus, multa tamen non difficilia modo vel ardua, sed impossibilia et penitus negata sunt homini. Vacare autem quis non potest? Horret hic maria, ille estum vitat, gladios ac pulverem hic metuit, studium alter aut laborem fugit; sed quis, oro, requiem timet, nisi qui se ipsum odit? Vacate ergo, nam vacando utique quiescetis, quiescendoque videbitis, videndoque gaudebitis, « gaudendo » autem « de veritate » felices eritis; qua nulla certior felicitas, nulla sublimior. Quiescendo equidem fieri animam prudentem, que maxime virtus in videndo consistit, illi etiam affirmant, quibus et vera quies et perfecta visio et utriusque verus auctor incognitus. Et tamen, heu miseris cecisque mortalibus! est qui et laborem amet et timeat atque oderit quietem. Legimus senem illum quem, quia neque necessitas ad laborem urgebat et vita longior fatigasse quietisque indigum fecisse debuerat, etati consulens imperator iussit eum vacare, vetuit laborare, publicis arcuit negotiis et laborum fontem curiam interdixit. Ille vero, quem gratias agere par esset, indoluit questusque est seque tam diu velut mortuum flevit, donec qui quiescere iusserat stultum senem laboribus curisque restituit. Sane qui hunc unum legimus, quam multos tales vidimus senes, quos a rerum nexibus laboriosisque negotiis nec ratio unquam nec etas extrema divelleret nisi invitos, et in summo beneficio nature iniuriam accusantes! Satis igitur verum quod in libro Vere religionis ait Augustinus: « Amici huius mundi tam timent ab eius amplexu separari ut nichil eis sit laboriosius quam non laborare ». Quisquis igitur talis est, eat hinc et post concupiscentias suas currat, ibi quod querit affatim reperturus, sibique dictum audiat: « laborabit in eternum et vivet adhuc in finem ». Hoc est, nec morte quidem a laboribus requiescet, que una finis omnium visibilium est laborum, sed vivet in perpetuum, non ut vivat, imo ut laboret. Sic enim ait quidam loci illius expositor: « Vellent impii mori, sed non possunt, vivunt igitur ut moriantur, ut enim vita sanctorum, ita et mors impiorum perpetua est ». Hec ille. Iure itaque laborum quisque avidus laborabit in eternum et licet corpore moriatur, animo tamen interim vivet, quod ne philosophi quidem gentium negant, at, quod prorsus ignorant, et corpore reviviscet ad supplitium, non ad vitam, et rursum totus atque integer et idem ipse, non alius, vivet adhuc in finem ut sine fine crucietur ac laboret in eternum, votique compos nil habeat quod queratur; dicetur enim sibi: quid mestus es, « qui dentibus fremis », aut quid defles? quod querebas invenisti, quod optabas adeptus es. Vacare metuebas et quiescere: iam labora; non est hic tibi unquam querendus labor aut requies timenda. Vade modo, discurre, litiga, altercare, contende, clama, pugna, modisque omnibus labora: nemo dissuadet, nemo prohibet, habes eos comites, qui talibus delectentur quique tibi olim ut his delectarere prestabant. Et quid putas? Hi te quiescere, et si velle ceperis, non sinent; ut enim eodem libro, sed alio quodam loco Augustinus idem ait: « Miseri homines quibus cognita vilescunt et novitatibus gaudent: libentius discunt quam norunt, cum cognitio sit finis discendi; et quibus vilis est facilitas actionis: libentius certant quam vincant, cum victoria sit finis certandi ». Sileo que sequuntur, nam et ea me scripsisse recolo in eo libro, quem huic et materia et stilo valde cognatum De solitaria vita nuper edidi, qui hunc ut tempore, sic serie rerum preit, et omnia ad unum tendunt, ad notam scilicet mortalis insanie magis labore gaudentis quam laboris fructu. Ceterum patefacere insistens quid inter horum erroneas ac perversas et iustorum sanctas ac sobrias intentiones intersit, non multo post disserit: « Quare qui fines ipsos desiderant prius curiositate carent, cognoscentes eam esse certam cognitionem, que intus est, et ea perfruentes quantum in hac vita queunt; deinde accipiunt actionis felicitatem pervicacia posita, sentientes meliorem esse facilioremque victoriam non resistere animositati cuiusquam; et hoc quantum in hac vita queunt sentiunt ». Deinde, paucis interpositis, « post hanc autem » inquit « vitam et cognitio perficietur quia ex parte nunc scimus, cum autem venerit quod perfectum est non erit ex parte, sed pax omnis aderit et tota sanitas et nulla indigentia et nulla fatigatio aderit corpori, quia corruptibile hoc tempore atque ordine suo quo resurrectio carnis futura est induetur incorruptionem. Nimirum autem amant et in actione solam pacem et in corpore solam sanitatem. Hoc in eis enim perficietur post hanc quod in hac vita plus diligunt ». His dictis ex quibus summam spei vestre potestis apprehendere vos, qui quantum possibile est homini carnem spiritui subiecistis, ad eos de quibus inceperam carnales iugem stili impetum detorquens, « qui ergo male utuntur » inquit « tanto mentis bono, ut extra eam visibilia magis appetant quibus ad conspicienda et diligenda intelligibilia commemorari debuerunt, dabuntur eis exteriores tenebre, et qui certaminibus delectantur alienabuntur a pace et summis difficultatibus implicabuntur. Initium enim summe difficultatis est bellum atque contentio et hoc significare arbitror quod ligantur eis manus et pedes, idest facilitas omnis aufertur operandi ». Neque his contentus ceptumque de industria protrahens sermonem, « plures enim » inquit « sunt, qui hec omnia initia simul diligunt et quorum est spectare, manducare, bibere, concumbere, dormire et in cogitatione sua nichil aliud quam fantasmata, que de tali vita colligunt, amplexari; ex eorum fallacia superstitionis vel impietatis regulas fingere, quibus decipiuntur et quibus inherent, etiam si ab illecebris carnis se abstinere conentur, quia non bene utuntur talento sibi commisso, idest mentis acie, qua videntur omnes qui docti aut urbani aut faceti nominantur excellere. Sed habent eam in sudario ligatam aut in terra obrutam, idest delicatis et superfluis rebus aut terrenis cupiditatibus involutam et oppressam. Ligabuntur ergo his manus et pedes et mittentur in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium; non quia ea dilexerunt -- quis enim diligit? -- sed quia illa que dilexerunt initia istorum sunt et necessario dilectores suos ad ista perducunt. Qui enim magis amant ire quam redire aut pervenire in longinqua mittendi sunt, quoniam caro sunt et spiritus ambulans et non revertens ». Hec ab Augustino carptim mutuatus multis abstineo, ne prope maior pars suscepti operis aliena sit, quamvis et longo studio multoque precio temporis quesita aliena non debeant videri et he salutares ac magnifice non singulorum, sed, ut Senece placet, « publice voces » sint. Ea sane que ad rem pertinere visa erant curiosius atque prolixius inserui, quibus ostenderem eos qui in hac vita precupide et supervacuo laborarent, in ea quoque vita quam expectamus laboraturos in eternum inque finem victuros, ut dicebam, nequa finiendi laboris spes in morte sit et omnino quibus quisque dum vivit delectatur eorum sibi post obitum vel gaudium vel supplitium reservari. Idque non solum nostris, quibus in libro Sapientie scriptum est « ut sciant quia per que peccat quis per hec et torquetur », sed poetis quoque gentilibus persuasum erat, quando prestantissimus eorum apud inferos amantum animas secretis callibus celat, quos « cure non ipsa in morte relinquunt », et idem animas bellatorum suis locis ascribens cum in gramineis palestris exercentes membra luctantesque faceret ad postremum ait: Stant terre defixe haste passimque soluti Que licet pro scribentis arbitrio ficta sint, non tamen talia tantus ille vir fingeret nisi opinione insita pro varietate studiorum vite huius alium atque alium animarum statum superesse post mortem, sed his maxime similem, que quisque vivens gesserit, quam sententiam Augustino, utcunque aliis licet verbis qualia pium et catholicum virum decent, astipulante firmatam cernitis, ubi certaminibus delectatos alienandos a pace et summis difficultatibus implicandos incuntanter asseruit. Quod attendens, quid amplius dicam, fratres, nisi quod et sepe dictum est et repetendum sepius: « Vacate »? Et forte nostrum nunc aliquis bone voluntatis, sed non pariter doctus, interroget: A quibus rebus, amice, vacabimus? Neque enim ab omnibus rebus vacare fas est Cristi militiam professos, neque ego vos torporem doceo, sed otium idque religiosum. Vacate autem a supervacuis laboribus, qui corpus et spiritum fatigant, a concupiscentia carnis ac libidine, que totum fedant enervantque hominem, a concupiscentia oculorum, que obtentu scientie seducit, ab ambitione seculi, que uncis atque compedibus alligat, ab inutilibus curis, que cor urunt facibus abditis, denique a peccatis omnibus, que infelicem animam torquent opprimuntque et interimunt. Inter cunta feriamini et vacate, non solum a noxia recordatione preteriti temporis, que et absentes revehit et extinctas suscitat passiones, sed ab omni quoque memoria precedentium meritorum, unde bene consciis mentibus fiducie mixtus torpor obrepat, quin potius cum Apostolo « que retro sunt obliviscentes, ad ea vero que sunt priora extendentes vosmetipsos, ad destinatum persequimini, ad bravium superne vocationis Dei in Cristo Iesu », quodque in Antonio laudatis in vobis implete, de quo scribitur quod « nec temporum longitudine laborum merita pensabat, sed amore et famulatu spontaneo semper tanquam in principis constitutus aspectu ad profectum divini metus concitabat, novisque cupiens augere preterita », semper et memoratum supra verbum illud apostolicum ante oculos habebat et illud propheticum Helie: « Vivit Dominus cui asto hodie », ubi idcirco « hodie esset appositum, quia non computabat Helias preteritum tempus, sed tanquam quotidie in certamine constitutus talem se prebere cupiebat, qualem sciebat Dei dignum esse conspectibus ». Tales et vos igitur spectatoris vestri oculis exhibete, futuri periculi providentes, preteritorum et negotiorum obliti et immemores meritorum. Et siqua etiam nunc a tergo vellicans mundi cura, siqua vel tenuiter sibilans aura seculi blandientis insequitur, iuduimini remedia Scripturarum, in quibus conquirendis non laboro, quoniam prior nobis in illorum conquisitione laboravit Augustinus. « Dicitur enim » inquit « avaris: Nolite vobis condere thesauros, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi fures effodiunt et furantur, sed thesaurizate thesauros vobis in celo ubi neque tinea neque rubigo exterminant et ubi fures non effodiunt; ubi enim thesaurus tuus ibi est et cor tuum. Dicitur luxuriosis: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem, qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam. Dicitur superbis: Qui se exaltat humiliabitur. Dicitur iracundis: Accepisti alapam? prebe alteram maxillam. Dicitur discordiosis: Diligite inimicos vestros. Dicitur superstitiosis: Regnum Dei intra vos est. Dicitur curiosis: Nolite querere que videntur, sed que non videntur, que enim videntur temporalia sunt, que autem non videntur eterna. Postremo dicitur omnibus: Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt, quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio seculi ». Horum ergo commeminit nosque commonuit Augustinus, sed infinita sunt alia id genus ad consolationem animarum et consilium dicta. Dicitur nempe solicitis: « Nolite soliciti esse in crastinum; nolite soliciti esse anime quid manducetis, neque corpori quid vestiamini: pater vester scit quoniam his indigetis ». Veruntamen « querite regnum Dei et hec omnia adicientur vobis ». Dicitur dissolutis ac vagis: « Tollite iugum meum super vos ». Dicitur immitibus: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde ». Dicitur longas spes vite habentibus: « Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; que autem parasti cuius erunt? ». Dicitur regni cupidis et magna volentibus: « Quid prodest homini si universum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur? ». Dicitur elatis ac rapacibus iniquisque divitibus: « Nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere. Divitie si affluant, nolite cor apponere », et illud: « Divitibus huius seculi precipe: non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui prestat nobis omnia abundanter ad fruendum, bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, comunicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam ». Dicitur opes suas nimis amantibus et de illis sperantibus neque ponentibus « Deum adiutorem suum »: « Dormierunt somnum suum et nichil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis ». Dicitur temporali elatione tumentibus et humane conditionis oblitis: « Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. Tu terribilis es, et quis resistet tibi? », et illud eque terrificum alterius prophete: « Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus ». Dicitur mediocritate non contentis: « Mendicitatem et divitias ne dederis michi; tribue tantum victui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? et egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei ». Et illud: « Magnus est questus pietas cum sufficientia. Nichil enim intulimus in hunc mundum, hauddubium, quia nec auferre quid possumus: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Nam qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et laqueum dyaboli et desideria multa inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum et perditionem; radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidem appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis ». Contra vero pauperibus dicitur: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ». Dicitur saturis: « Ve nobis qui saturi estis, quia esurietis ». Contra autem esurientibus et sitientibus dicitur: « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur ». Et iterum: « Siquis sitit, veniat ad me et bibat ». Dicitur inepte ridentibus: « Ve vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis ». Ab adverso lugentibus dicitur: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ». Dicitur persecutionem patientibus, ne mirentur: « Omnes qui pie volunt vivere in Cristo Iesu persecutionem patientur », et iterum ne frangatur: « Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum ». Dicitur fatigatis et oppressis: « Venite ad me qui laboratis et honerati estis, et ego reficiam vos ». Dicitur voluptuosis adolescentibus: « Adolescentia et voluptas vana sunt ». Dicitur hic gaudentibus et hanc solam vitam cogitantibus: « Dulce lumen et delectabile est oculis videre solem. Si annis multis vixerit homo et in his omnibus letus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui, cum venerint, vanitatis arguentur preterita. Letare ergo, iuvenis, in adolescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tue et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te Deus ad iudicium ». Dicitur pigris ad bona opera: « Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam: que cum non habeat ducem neque preceptorem nec principem, parat estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat. Usquequo piger dormies? Quando consurges e somno tuo? Paulum dormies, paululum dormitabis, paulum conseres manus tuas ut dormias; et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua et egestas longe fugiet a te ». Dicitur accidiosis ac etiam tristibus: « Tristitiam non des anime tue, et ne affligas temetipsum in consilio tuo. Iocunditas cordis, hec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis; et exultatio viri est longevitas. Miserere anime tue placens Deo, et contine; et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa. Zelus et iracundia minuent dies et ante tempus senectam adducet cogitatus », Dicitur vinolentis ac gulosis: « Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem. Vigilia et colera et tortura viro infrunito; somnus sanitatis in homine parco; dormiet usque mane et anima illius cum ipso delectabitur ». « Que est vita que minuitur vino?... Vinum in iocunditate creatum est, non in ebrietate ab initio. Exultatio anime et cordis vinum moderate potatum. Sanitas est anime et corporis sobrius potus; vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit », et illud apostolicum: « Nolite inebriari vino in quo est luxuria », et illud per Iohelem prophetam: « Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro ». Dicitur oblitis divine iustitie: « Intelligite qui obliviscimini Deum, nequando rapiat et non sit qui eripiat ». Dicitur culpas suas excusantibus et in Deum reflectentibus: « Non declines cor in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis », et illud: « Solum modo hoc inveni quia fecit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit questionibus ». Dicitur de sua iustitia innocentiaque presumentibus: « Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet ». Et illud: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est ». Dicitur desperantibus de peccato: « Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est ut remittat nobis ». Et illud: « Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuet nobis, quoniam secundum altitudinem celi a terra corroboravit misericordiam suam super timentibus se. Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras ». Quin paralitico dicitur: « Tolle grabatum tuum et ambula. Ecce sanus factus es, iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat ». Dicitur habenti manum aridam: « Extende manum tuam ». Dicitur leproso: « Volo, mundare ». Dicitur ceco: « Respice, fides tua te salvum fecit », et confestim ille mundatur, hic videt et « sequitur magnificans Deum ». Denique mortuo dicitur: « Adolescens, tibi dico surge », et illico surgit ac loquitur. Similiter et defuncte dicitur: « Puella, surge », et continuo redit spiritus et assurgit, nequis sexus de resurrectione diffidat. Ad postremum dicitur sepulto quatriduano iam fetenti: « Lazare veni foras », et dicto citius sicut erat pedes et manus et faciem ligatus prosilit de sepulcro. Ad summam cuntis egentibus dicitur: « Petite et dabitur vobis, querite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, omnis enim qui petit accipit et qui querit invenit et pulsanti aperitur ». Dicitur diffidenti: « Modice fidei, quare dubitasti? ». Dicitur penitenti: « Ita gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia ». Et rursus: « Epulari et gaudere oportebat quia frater mortuus erat et revixit, perierat et inventus est ». Dicitur continentibus: « Sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum celorum: qui potest capere capiat ». Nominatim vobis qui seculum reliquistis dicitur: « Omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidebit ». Et iterum: « Nolite timere, pusillus grex, quoniam complacuit patri vestro dare vobis regnum ». Dicitur superbe philosophantibus et adversus ista latrantibus: « Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitates ». Et hec philosophorum insolentia non prophetico tantum, sed femineo etiam ore retunditur his verbis: « Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro quia Deus scientiarum dominus est et ipsi preparantur cogitationes ». Sed quid ago? at quis usquam est Scripturarum angulus qui non utilibus minis ac monitis, qui non consolationibus ac remediis anime plenus sit? Vacate itaque, fratres, ab occultis pestibus, quarum vos supra premonui et de quibus plura dicturus sum, et, ut semel expediam, ab omnibus abstinete, in quibus vertitur anime periculum. Nolite periculum amare, cum sit scriptum: « Qui amat periculum in illo peribit ». Nolite frequens et ambiguum « experimentum » vestri « querere ». Adversarii artes sunt. Cavete ne propriarum virium spe vos in precipitem locum trahat. Plurimum fidutie suggerere credulamque animam supra se ipsam attollere solitus fertur, ut cum se delusam ceptoque lapsam senserit erubescat etiam facilia derelinquens. Sic audacie metus ac torpor quidam et, pessima rerum, vite odium ac desperatio vite succedunt. Vitate hoc discrimen et hos dolos; subdite animas vestras Cristo iugumque eius ferte devotis cervicibus: nichil est dulcius. Illi « servite in timore et exultate ei cum tremore »; quod si regibus et superbis terre principibus precipitur, quanto magis humilibus Cristi servis preceptum intelligitur! Mementote mandatorum eius et secum percussi federis, quo die deserto seculo ad illius imperium transfugistis. Habetote ante oculos vestros professionem vestram: votum servate, implete regulam; id si lete facitis satis est. De reliquo sepe anceps virtuti iuncta tentatio; nam qui in re qualibet seu corporis seu anime quod opus sit extremum potentie sue facit, cito desinet: non posse enim immodicum conatum a lassitudine procul abesse compertum est. Omni custodia servate cor vestrum et cavete iugi studio que damnosa cognoscitis. Quod facile erit expertis in seculo quid insidiosum, quid violentum, quid precipue moribus vestris formidabile fuerit. Que nocentiora sensistis cautius declinate: hunc ira torquebat, hunc libido, hunc superbia extollebat, hunc deprimebat accidia, hunc avaritia et hunc gula, hunc tristis coquebat invidia: quisque familiarem suum hostem in prelio recognoscat et inde maxime caveat, unde sibi noceri amplius solitum recordatur. Neque vero vos tutos arbitremini quia in castris Cristi agitis; quamvis enim sub optimo duce militetis et castra munitissima ac fortissima sint, nullus tamen locus ad plenum tutus extimandus est quem insomnes et feri hostes obsident atque circumsonant, nisi pro vallo excubent armati vigiles contra insultus insidiasque hostium animis atque corporibus intenti. Hos autem ubi queram, si inter vos non invenero? Aut de quibus potius quam de vobis dictum illud Ysaie: « Super muros tuos Ierusalem posui custodes, tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt laudare nomen Domini »? Vigilias et excubias vestras novi, que michi tanto peccatori et nuper et sepe olim lacrimas exciverunt, precipue cogitanti nequaquam vos esse de illorum numero de quibus dictum est: « Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me », sed Cristum multo etiam magis corde quam labiis venerari. Habet hoc autem vera virtus: excitat animos, pungit affectus et sicut etiam blesi linguam spectata virtus animi commendat, sic si virtutis opinio defuerit, loquens de virtute Demosthenes non placebit. Vestre vero me divine laudes mulcent, fateor, non minus quam si peccator quispiam multa arte vel ipse michi ad aurem Aristoxenus personaret; musicam nempe suavitatem devotio mentis equiparat; minus dixisse videor, et transcendit. Qua ipse me sepius cogitatione reverberans, interdum vereor ne hec qualiacunque ex me minus autoritatis et minus habitura sint fidei, ne ve auctoris levitas rerum pondus imminuat et audire merear quod ille cecus natus illuminatus a Domino: « In peccatis natus es totus et doces nos? », et sic eiciar foras. Sed hanc michi solicitudinem imminuit vestra caritas et in Cristo simplicitas neminem iudicans et potius auditura quid loquar, quam inspectura quid vivam. Sed ad vos revertor, quos et si sacra heremus vigilque custodia prestare tutos ab omni discrimine videatur, intentissimos tamen et paratissimos ad omnia esse oportet. Tunc enim plena securitas certaque demum pax speranda vobis est, quando fortiter atque feliciter exacta militia vite huius ab exilio in patriam, e castris in regnum atque in regiam veri regis eritis translati et facti de laboriosis militibus veterani emeriti, succedente premio labori. Interea nimium nolite confidere, neque enim ante periculorum aderit quam vite finis. Circumspicite semper et velut in acie galeati loricatique strictis gladiis state, nec bellatores egregios frangat labor, qui quantuscunque sit, premio par non erit: non magis, non dicam quam una olimpias mille annis, sed quam eternitati dies unus isque brevissimus. Facite ergo pro celesti rege et pro vestra salute, facite quod plerique mortalium pro terrenis dominis et pro parva pecunia fecere: hostes vestros nostis optime, que multis iam causa victorie fuit. In omni quidem bello quid agant hostes et qui possint scire optimum; subita enim terrent et impremeditata perturbant, adversus cognitos conatus facilior est cautela et levius accedit quicquid a longe previderis. Hostes itaque vestros scitis neque quid agant aut quid cogitent ignoratis. Occurrite paratibus impiis et vitate tria in primis hostium atque armorum genera, mundi laqueos, carnis illecebras, demonum dolos. Ille vanissima spondet, hec familiariter blanditur, illi autem pessima consilia mortalibus insusurrant. Totum in eo vertitur, ut vacetis, in hoc unum intenti ut animos ab omni horum consortio distrahatis, ne forte aliis negotiis implicitos improvisi opprimant. Mundus fallit, mulcet caro, demones impellunt: nulla vobis inde spes, nulla hinc voluptas, nullum inde consilium: omnes pariter vestram in perniciem mortemque conspirant. Et quamvis, ut ab ultimo incipiam, invisibilium hostium nullum esse confidam, qui non vitam vestram atque habitum et habitaculum exhorreat, ubi tamen non timendum rear, quando paradisi limen ille non timuit, sed ingressus et hominem ad imaginem Dei et ipsius manu factum dolis aggressus vicit, stravit, expulit et in exilium ac mortem trusit? Et quid loquor, aut quantulum illi fuit Adam fallere, qui Cristum dominum tentavit? Omnia quidem audet, superbia et invidia stimulat, sed in nullos plura quam in Cristi famulos molitur. Ubi enim felicitas amplior et plus invidie loci est? Vacate ergo atque ab omnibus demonum et eorum principis consiliis abstinete; « mendax est » enim « et mendacii pater »; sic eum viva veritas vocat: talem quisquis eum in sotietatem admiserit inveniet. Multa ille quotidie ad aurem cordis suggerit: claudite illam et avertite et conspuite os impurum et malesuadum. Nolite tremiscere, Cristus suis militibus in acie laborantibus opem fert, alioquin hauddubie tot bellorum fatigatione deficerent. « Providebam » inquit Psalmista « Dominum semper in conspectu meo, quoniam a dextris est michi ne commovear ». Providete et vos illum; semper a dextris est, prope est vobis, sicut est omnibus invocantibus eum: non omnibus « qui dicunt Domine Domine », sed omnibus invocantibus eum in veritate. Infelix quisquis eum inde repulerit meritoque passurus quod ait alter psalmus, ut scilicet « dyabolus stet a dextris eius ». Fugite hanc funestam commutationem; iuduistis dominum Iesum Cristum et armaturam eius, vexillum crucis sue vestris frontibus affixistis. Sub Cristo iurastis, indixistis bellum Sathane, quod iam inde ab exordio generis humani ille vobis indixerat. Habetis ducem cuius vel signi solius aspectum, vel nominis sacri sonum hostes ferre non valeant; vinci hoc prelio non potestis, nisi consenseritis: nemo consentiat, nemo transfugiat a victore ad victum, a potente ad invalidum, ab optimo ad pessimum. In secularibus historiis irrisum legimus Labienum quod, relicto Cesare victore, ad Pompeium transiverit, cum tamen inter partes illas, ut fortune iudicium apertum, sic causarum sit occulta discretio: quanto iustius irridendus qui Cristo victoriosissimo rege deserto ad illum confugit, cuius est proprium tentare, vinci, fugere modo fuerit qui resistat primumque eius impetum ferat; sic enim scriptum est: « Resistite dyabolo et fugiet a vobis »! Memorabile consilium, fratres, nec illud minus quod ibidem scribitur: « Appropinquate Deo et appropinquabit vobis ». Utrunque igitur tota anima complecti decet et stringere, ut et hostem perfidum resistendo pellamus et pium dominum propinquando teneamus. Ad cuius gratiam atque notitiam non pedibus, sed corde pergendum est. Sicut tribuno illi Claudio tunc imperialis sevitie ministro et mox pro Cristi nomine martirium suscepturo Grisantus martir traditur respondisse: « Tantum enim » inquit « unicuique presens efficitur Deus, quantum eum fide mentis et cordis integritate quesierit ». Sane, cum id cuntis, tum vel maxime vobis est debitum. Cum enim ceteri homines qui Cristi nomine gloriantur semel tantum in regeneratione sacri fontis, vos et tunc et rursus in voto sancte religionis obrenuntiastis adversario, desertisque castris illius quorum « stipendium est mors », feliciter ad victricia signa conversi perseverate fideliter. Nil hosti molestius fieri potest; dolet ille equidem, fremit, irascitur, sed quid agat? nichil amplius potest, quam quod sibi ab adverso duce permittitur. Sperate ergo et equanimes estote. Nichil omnino contra suos, in quorum acie vos estis, Cristus illi permisit unquam aut permittet, nisi pro ipsorum exercitio ac salute. Valde imbecillis est qui nil potest, nisi quod hostis eius vult: multa quidem assidue tentat et retentat frustraque nititur et in cassum sevit, conamine in medio perfidie frenum stringit. Quicquid sane permittitur eo spectat, ne secura pace languidiores simus, sed exerciti cognoscamus unde timende cavendeque sint insidie, unde poscendum sperandum ve sit auxilium discamusque nil nobis fidere, sed levare « oculos in montes unde veniet auxilium nobis ». Non tamen a montibus auxilium nostrum, sed a Domino « qui fecit celum et terram ». Solent bellorum duces suos milites in pericula mittere, ut eorum virtutem atque animos agnoscant. At non ita noster dux, quippe qui nos ante omne seculum novit, sed ideo nos exercet, ut nobis noti simus, neu ceci et ingrati nobis tribuamus que illius sunt. Preclare Marcus Tullius quodam loco: « O dii » inquit « immortales, vobis enim tribuam que vestra sunt ». Quid religiosius? quid gratius? aut quid omnino modestius? modo non deos ille, sed Deum consiliorum suorum rerumque gestarum fateretur auctorem. Quod fortasse faceret, si meminisset a se scriptum esse non convenire philosopho dicere deos esse; sed ea michi de illius ingenio spes est, ut et si vel metu aliquo vel ab usu lingua seu calamus vulgarium torrente raperetur errorum, animus tamen in solido permaneret, presertim qui preter naturale acumen et insitam rationem, qua « invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur », sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, et unum fabricatorem mundi Deum a Platone et discipulo eius Aristotile unum principem in entibus didicisset. Quodsi ille divini muneris recognoscit et predicat coniurationem Catiline deprehensam vindicatam et oppressam -- coniurationem, fateor, gravem atque pestiferam et a domestico quidem sed mortali et visibili hoste conflatam --, quid cristianus dicet homo cuius in mortem hinc domesticus et mortalis et visibilis, hinc invisibilis et immortalis hostis accingitur? Quando, ut ait Ambrosius, iter vite occulta demonum infestatio vel latronum obsidet multitudo, quibus per omnes vias supplantatores invisi animarum laqueos tendunt innumerabilium mortibus expavescendos; et apostolus Paulus: « Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitie in celestibus ». Et Augustinus in eo libro quem sepe hodie in testimonium arcesso -- loquenti enim de otio religioso, quid oportunius quam Vere religionis liber astipuletur? -- « Omnis » inquit « hominum dominatus in homines, aut dominantium aut servientium morte finitur. Servitus autem sub angelorum malorum superbia propter ipsum tempus quod est post mortem magis metuenda est. Illud etiam cuivis cognoscere facile est, quod sub homine dominante liberas cogitationes habere concessum est; illos autem dominos in ipsis mentibus formidamus », Hos igitur non dominos, sed tirannos superbissimos et in ipsam mentis arcem scandentes a propugnaculis arcere atque horum nostreque carnis coniurationem sub nube transitorie voluptatis abditam deprehendere, vitare, comprimere. Nonne magnificum divine gratie donum sit, ut, cui contigerit, ciceronianam illam vocem suam merito faciat: « O Deus immortalis, tibi enim tribuam que tua sunt »? Et quod sequitur dicat: « Nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res, tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate mea sponte dispexerim ». Tu profecto animum meum conservande anime mee cupiditate incendisti, tu me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam eius salutem contulisti, tu denique in tantis tenebris erroris et inscientie clarissimum lumen pretulisti menti mee. Hec ciceroniana, pro re paucissimis immutatis, in usus nostros sic vertere libuit, ut anime salutem et de invisibili hoste victoriam a Deo recognoscere tali etiam teste discamus. In hac sententia, in hac spe igitur, fratres, state neque vero sibi quisque tribuat non peccasse, non magis quam peccati veniam invenisse: sic enim multa commisimus, quibus mors hauddubie debebatur, nisi divina clementia succurrisset; sic nichil est quod non peccare potuerimus, nisi nos a tantis malis divina providentia preservasset. Utrunque pariter Dei munus et non egrotasse et egritudine liberatum esse, et miserum non fuisse et misericordiam meruisse, quorum nempe utrum sit maius dubitari potest. Michi quidem primum videtur integrius, secundum vero ipsa contrariorum collatione conspectius periculique memoria gratius. In hac reverenti et sobria divine opis recognitione consistite: bona omnia illuc referte unde sunt omnia. Talibus enim opinionibus circumseptos certum habeo invadi posse, sed non opprimi, non invadi enim unquam et si otio videatur amicum, non omnino forsitan consentaneum est saluti: non omnis optanda securitas, sepe enim desidie ac subinde periculi mater est. Tum demum securitas optima dum eterna est, quod ante non erit quam in patriam sit perventum. Profecto autem in hac via tam ardua, tam angusta, tam vepricosa, tam lubrica, tot obicibus interrupta, tot obsessa latrunculis, tuta cautio est, suspecta securitas et que non spiritales tantum profectus impediat, sed etiam temporales. Que enim, queso, securitas ista est, cui dum tranquillior stabiliorque videbitur subitus metus intervenit, improvisa calamitas, inopina mors? Scitum est illud Apostoli: « Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum enim dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus ». Nostis reliqua; et ut hoc metu excitet animos: « Igitur non dormiamus » inquit « sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus ». Utique noverat quid periculorum securitas secum vehat; nam quis dinumeret quot, non dicam homines, sed potentissimos populos illa pessumdedit? Unico argumento eodemque clarissimo contentus ero. Sinite revocem vos parumper ad exempla gentilium. Romanos certe gentium dominos et terrene civitatis absque emulo principes Carthaginiensium metus virtutibus semper claros perpetuoque detersos exercitio servabat, armorum periculorumque frequentia, eosdem rubigine vitiorum obscuravit parta inde cum securitate segnities. Quod previdisse ac prenuntiasse dicitur ille vir, qui tunc et in civitate optimus habebatur et hac in re ipso, qui sapientie famam habet, Catone sapientior est inventus; cuius sententie aliorum quoque illustrium concivium dicta conveniunt, Appii Claudii et Quinti Metelli, quorum primus « negotium populo Romano tutius est quam otium » dicebat, alter victa Carthagine dicere in senatu ausus est ignotum sibi utilior ne an damnosior rei publice esset illa victoria, que quantum quieti adderet, tantum esset detractura virtutibus. Nec fefellit horum quisquam, siquidem rei bellice disciplinam et imperii gloriam, quas metus et negotium et labor in suo vigore tenuerant, everterunt securitas, otium et quies, ut illud pergraviter a poeta satyrico dictum sit: Nunc patimur longe pacis mala; sevior armis Vobis quoque vestroque cetui fortasse non expedit omnimoda pace frui, ne una cum pace pacis comites securitas inconsulta et delicati ac molles affectus, denique luxus et vitia revertantur. Nec est vobis optandum quandiu hec fragilis vite militia protenditur adversario caruisse, ne simul et virtutum exercitio careatis et premio. Nec enim sine causa ter roganti Paulo, ut a se discederet stimulus carnis sue angelus Sathane colaphizans eum, responsum est ab illo qui solus novit quid nobis expediat: « Sufficit tibi gratia mea », et adiecta ratio: « Nam virtus in infirmitate perficitur ». Hanc et vos gratiam petite et cum eodem Apostolo in infirmitate vestra virtutis perfectrice gloriamini, et ut in vobis Cristi virtus inhabitet, optate bellum, non quidem pro se, sed propter Cristi gloriam et eternam pacem. Si enim illud Tullii iure laudatur: « Ideo suscipienda sunt bella ut sine iniuriis in pace vivamus », et loquitur de hac vita, quam alibi mortem vocat, quid de illius vere et immortalis vite pace censendum est? In hoc sane temporali bello sempiterneque pacis previo patientie longanimitatis et fidei clipeo vos armate; nichil erit ab adversario formidandum. Nunquam tamen desinet tanquam leo rugiens lupusque famelicus circum ovilia vestra versari: obiciet ille vobis in fide scrupulos, quibus pedes ad salutem properantes vulneret, tardet, impediat. Audite regem vestrum proclamantem: « Si michi non creditis, operibus credite ». Nam per omnem, siqua est fides, siqua mortalibus vite spes, adiuro hos duricordes, qui nunc etiam ad credendum frigidi cuntantur arram salutis arripere et, inanium visco suspicionum illiti fidei alas, quibus mole corporea fessa mens ad celum tollitur, explicare nequeunt an nichil penitus credere adamantina duritie, an quid credere propositum sit. Atqui, et si forte aliquis tam insipiens sit qui « dicat in corde suo: Non est Deus », nullam tamen adeo feram et inhumanam gentem fuisse, que Deum esse non crederet, quamvis humani more animi semperque fuerit opinionum ingens et inextricata dissensio, hi quoque suis scriptis testatum esse voluerunt, quos nullam veri Dei notitiam habuisse compertum est. Proinde si Cristo non creditur, cui credetur? an saxis? an ebori? an ligno muto et exanimi os habenti nec loquenti, manus nec palpanti, pedes nec ambulanti, aures nec audienti, nares nec odoranti, oculos nec videnti? « Cui ergo similem fecistis Deum » inquit Ysaias « aut quam imaginem ponetis ei? Nunquid sculptile conflabit faber, aut aurifex auro figurabit illud et laminis argenteis argentarius? Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens querit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur ». De hoc non imputribili ligno sed trunco et inutili diu olim et irrisorie ait Flaccus: Faber incertus scamnum faceret ne Priapum magis ad avium furumque formidinem quam ad religionem cultumque fidelium, et ut potius talem custodem ortus, quam ut talem deum humana mens habeat. An forte securius preciosiori materie, argento atque auro, credere? quia scilicet « simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum », quibus « similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis ». Nostra tamen etate tam multos eis credere cernimus etiam ex nostris, ut pudor et stupor occupet cogitantem aureos et argenteos deos, quos prisci reges sanctorum pontificum verbis instructi propter Cristi reverentiam delevere, ad Cristi iniuriam certatim a nostris hodie regibus ac pontificibus renovari. Si bene est quoniam argentum et aurum non ut deos colunt et, ut premordaciter ait ille, funesta pecunia, celo colitur tamen argentum et aurum tanto cultu quanto nec Cristus ipse colitur et sepe vivus Deus inanimati metalli desiderio atque admiratione contemnitur: non tamen adhuc argentum aut aurum deus esse creditur. Sed an forsitan pagano ritu religiosius insanitur, an melius Herculi creditur furioso, an Marti homicide, an Iovi adultero et incesto, an Mercurio proditori? Et si enim verum sit quod Propheta ille maximus ait: « Omnes dii gentium demonia », tamen illud subintelligi oportere arbitror vel homines demoniis servientes atque simillimi, quod apud eorum quoque cultores suarumque scriptores rerum facile vigilans lector inveniet. Apud nostros vero ne dubium est quidem, atque in primis Lactantium Firmianum, qui omnem deorum scenam turpesque latebras scelerum aperiens totam rei seriem, qui fuerint, quid egerint, qui mores, que vita, quis exitus, que sepulcra, operosissima disputatione complectitur in eo libro, quo institutiones vere fidei tractare adortus, utinam tam nostra affirmare potuisset, ut Ieronimi verbo utar, quam facile aliena destruxit. Quid vero, si Cristum venisse constanti fide nondum creditur? expectabitur ne Messias, seu verius utique venturus Anticristus expectabitur, qui ut hostis resistendi animo, non ut dominus obsequendi proposito expectandus est? Messias enim verus dominus iam venit; ipse est Cristus. Ille quidem e sinu Patris, ubi « in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum », per quem scilicet « omnia facta sunt », dissimulata tantisper divinitatis maiestate descendens sub servili habitu « Verbum caro factum est et habitavit in nobis ». Quid igitur somniant Iudei? aut quis tantus letheus sopor miserorum oculos atque animos oppressit, ut sperare et expectare malint quam habere per quem salvi fiant? Nam, ut ait Augustinus, « quid adhuc expectant alium Cristum cum hoc prophetatum legunt, et impletum vident quod impleri non potuit nisi per ipsum? ». Quod clarum adeo piis ac religiosis ingeniis est, ut nisi Cristus Iesus et origo eius ex virgine et vite progressus et mors crucis et resurrectio et ascensus ad superos et ad iudicium reditus in verbis prophetarum intellectus fuerit, verba eorum quamvis e Sancto Spiritu prolata fabule tamen et somnia inania videantur. Nos ergo, fratres, hunc tenentes creatorem, redemptorem, salvatorem optimum et nobiscum familiariter adeo versatum, absit ut alium expectemus preter eum ipsum ad iudicium reversurum, quem secundum eius adventum leti utinam et intrepidi videamus! Illi autem, presenti gaudio per inscitiam et insolentiam se privantes, futuri spe inani et stultissima expectatione se torqueant. Omnium nempe sex etatum nulla longior hac, que modo agitur, cuius initium Cristi ponimus ab adventu. Quid igitur prestolantur insani nescio quem sue gentis esse venturum, qui iampridem propriis sedibus avulsi et toto terrarum orbe dispersi nec ad aliud reservati, nisi ad sui ludibrium et ad testimonium eius quem crucifixerunt Iesu Cristi, nondum valent aut volunt intelligere in eis impletum esse, quod in psalmo legunt ex ipsius persona davitico ore prolatum: « Resuscita me et retribuam eis », post eiusdem resurrectionem strati divino iudicio totiens et attriti? Testantur historie vulgate, testatur eversa Ierusalem, cuius quanta fuerit ruina, ut omittam fedam famem et obtentu famis incredibilia et horrenda facinora, que locus iste non capit, ipse cesorum numerus indicio est, qui, quoniam omnem similitudinem veri excedit, apud illius temporis historicos et precipue Iosephum, virum non mediocris autoritatis qui ei bello interfuit, queratur. Quorum malorum omnium, quod cuiquam pio dubium esse non debet, quid aliud cause fuit quam illa gentis impietas et ingratitudo in Cristum? Principium omnis cladis ab hac stulta et indigna expectatione profectum est, quod Cristus ipse flens perituram urbem miseratus predixisse legitur, adiecta causa eo quod « non cognovisset tempus vocationis sue », qui profecto cognitionis necessarie defectus expectationis sue causa fuit. Res non omnibus forsan nota, nec tamen ideo minus vera, cuius certe Tranquillus curiosissimus rerum scriptor meminit: « Percrebuerat » enim, inquit « oriente toto vetus et constans opinio esse in fatis ut eo tempore Iudea profecti rerum potirentur ». Licet ille autem, ut paganus homo, et suspectum apud nostros suo iure fati nomen usurpet et vaticinium in Vespasiani principatu dicere velit impletum, qui in Iudea bellum gerens ad imperium est assumptus, vere tamen ea nobis expectatio Messie credenda est, que iam ante per ipsum Cristi tempus adimpleta erat. Id ceci coram positum non videntes, quod iam transierat expectabant, sicut hodieque expectant et usque in finem, ut credimus, expectabunt. Sed tunc ea fiducia elati, eludente eos Dei sapientia, quam ipsi crudeliter et irreverenter eluserant et ligno crucis affixerant, quasi iam futuri rerum domini romanum voluerunt excutere iugum, ceso preposito et legato Syrie fugato, que rebellio materiam prebuit Romanis traiciendi in Asiam et Ierosolimam obsidendi, duce belli Vespasiano, qui secum in arma Titum primogenitum suum duxit, cuius tandem consilio ac virtute, imo equidem Dei nutu, quod Titus ipse confessus fertur, urbs eversa funditus ac deleta gens est. Et de Iudeis quidem hactenus. Quid deinceps? An dolosas Maometi fabulas, an philosophorum dissonas et inextricabiles ambages ac temerarii virus Averrois ac venenata convitia et sputa ad celum putido ore transmissa, an forte potius de illo vel sacrilegia Photini, vel Manichei nugas, vel Arii blasphemias audiamus? Que si omnia procul absunt a pectoribus sanis, si neque miserabilis paganorum error, neque cervicosa et obstinata Iudeorum cecitas, neque odibilis Saracenorum furor, neque fallacium philosophorum ventosa sophismata, neque hereticorum devia atque exotica dogmata tangunt animos aut delectant, aut nullam penitus spem salutis ostendunt, quid circumspicimus, quid agimus, aut quem inter huius vite naufragia portum petimus, nisi Cristum in quo quisquis spei sue anchoram iecit variis quanquam persecutionum procellis expositus fluctuare et laborare quidem potest, mergi nequit aut perire, orante illo simul ac iubente « ne deficiat fides tua »? Non est autem de illo suus et noster hostis audiendus, qui de eo multa iugiter in animis hominum etiam non interrogatus murmurat, non credendum suggerens spernendumque quem ipse tamen, ut scriptum est, « et credit et contremiscit ». Innumerabiles autem vias occultosque habet aditus ad invadendas animas: sepe hinc exclusus illinc nititur, impigerrimus omnium, nil intentatum preterit, tam successu quiescere nescius, quam repulsa, ut de illo proprie admodum dici possit quod Hanibal de Marcello « cum eo nimirum hoste res est, qui nec bonam nec malam ferre fortunam potest; seu vicit, ferociter instat victis, seu victus est, instaurat victoribus certamen ». Non audebit asserere quicquam impossibile Deo esse, ne aperta perfidia ipse sibi fidem eripiat. Quid ergo? Posse illum omnia, velle preterea humano generi bona cunta largiri: nos ad perceptionem divinorum munerum inhabiles et indignos. Et re vera sepe illa cogitatio multorum animos turbat: Deus quidem optimus, ego autem pessimus; quenam in tanta contrarietate proportio? Scio non tantum autoritate nostrorum, sed etiam assertione platonica, ab illo optimo invidiam quam longissime relegatam, contra vero nequitiam michi quam arctissime alligatam scio. Quid autem refert quam ille promptus sit benefacere, cum ego bene pati non sim meritus? Infinitam Dei misericordiam fateor, sed eius profiteor me non capacem, et quanto illa maior tanto quidem vitiis occupata mea mens angustior. Nichil impossibile Deo est; in me est omnis impossibilitas assurgendi tanta peccatorum mole obruto. Salvare ille potens est: ego salvari nequeo. Quantalibet enim clementia Dei sit, certe iustitiam non excludit et quamvis immensa misericordia ad mensuram mee miserie redigenda est, nam nec actus agentium circa patiens indispositum operantur, ut phisicis placet, et cum aridam stipulam tenuis favilla succendat, aque vis validum extinguit incendium. Hec et quecunque similia obversantur animis, siquidem salutarem metum discusso torpore afferunt quedam tacita velut angelorum nos amantium consilia extimanda sunt; sin spem omnem fidutiamque auferunt commenta vitentur hostilia et ancipites ad ruinam vie: quo enim sequacem animam ducunt, nisi ad desperationem malorum omnium extremum? Nichil enim nos terreat, nam nec divina potentia ullis nature terminis circumscribitur, neque solum in his que disposita sunt vim proprie actionis exercet, sed que indisposita sunt disponit. Misericordia Dei miseriam longe transcendit humanam, iustitiamque et si non extinguit, temperat tamen ac frenat, neque sine causa Psalmista, quod in verbis eius sancti notaverunt viri, duobus hinc illinc misericordie velut obicibus iustitiam circumcludens, postquam ait « Misericors et iustus Dominus », addidit « et Deus noster miseretur », quasi iustum Dominum non negans, sed misericordie vinculis iustitie manus ligans. Nunquid vero ut iustitiam in misericordia, sic et aliquando misericordiam in iudicio concludet, aut « obliviscetur misereri Deus », ut Psalmista idem ait, « aut continebit in ira misericordias suas »? Absit ab eo id agere, absit a nobis id credere: male de Deo sentit, male de potentia misericordiaque eius opinatur quisquis et non misereri illum velle penitentium et tantum misereri posse iudicat, quantum se peccare, cum peccatum hominis, quantumcunque sit, finitum certe sit, infinita Dei bonitas, infinita potentia; itaque salva spe salubri, salva sunt omnia, ubi illam abieceris actum est; gubernaculo carens, anime navigium in huius vite pelago rerum fluctibus et tentationum flatibus agitur, nusquam portus quo spes dirigebat, nusquam celum quod spes ostendebat, sed « undique pontus » ut ait Maro, unde naufragium et procelle. Hec igitur summa sit: spem tenete, nemo illam vobis extorqueat; et si magna sint valde que speramus, magna sunt nobis; Deo nichil est magnum, ante quem « tanquam nichilum substantia nostra est », et cuius ante oculos « mille anni tanquam dies hesterna que preteriit ». Magna sunt, fateor, imo quidem immensa, si humanis meritis equentur. Ad largitorem mentes attollite: pusilla omnia, nec possibilia modo, sed facilia videbuntur. Nam quid est, oro, quod nutare spem et titubare animos cogit? Digni nobis supplitio videbimur, misericordia indigni, et utrobique non fallimur: nostrum enim erat affligi, illius est misereri, et dignum est ut indignitatem nostram dignitas eius absorbeat, quod profecto non fieret, si peccatum hominis posset Dei misericordiam impedire. Esto igitur ut nos odio digni simus: ille mansuetudine et misericordia dignus est; dignus est parcere, dignus nichil odisse omnium que fecit, dignus nullum perdere omnium quos pater sibi tradidit. Ista volventibus, cum cunta erga genus humanum Dei opera mirabilia et ineffabilis plena gratie videantur, nichil impossibile videbitur, nichil incredibile, stante hoc scilicet fundamento omnipotentissimum atque optimum Deum esse, ut nil tam magnificum cogitari queat, quod ille non possit, nil tam beneficum, quod non velit. Supra hoc fundamentum quicquid fides extruxerit solidum stabit et hostilibus omnino cuniculis atque arietibus inconcussum et quicquid ille suggesserit, omnis illius impetus ac vis promptis atque facilibus retundetur obiectibus. His in fide receptis omnia plana sunt: venisse Deum inter homines partu virgineo editum et habitasse in nobis, docuisse viam vite, crucifixum, passum, mortuum, descendisse ad inferos, Tartarum spoliasse, ascendisse ad celos, ad iudicium expectari. Magna sunt, fateor, sed quid horum omnium impossibile Deo est? Quod si omnia potuit, quid est quod noluerit omnium, que ad creature sue salutem pertinere cognosceret? Aut quid non potuit Cristus filius Dei, Deus verus, implere quod prescire et prenuntiare potuit Ysaias Dei famulus purus homo, nec Ysaias modo vel alii prophete, sed Sibilla, ut adventum Dei omnis sexus et omnis conditio testaretur? Ille enim ait: « Ecce virgo concipiet et pariet filium ». Quid Iudei cogitent, quid expectent miror hec legentes: pudet, puto, mutare sententiam. Atqui miseris libera voce denuntio impletum Ysaie oraculum in Maria, nec iam aut amplius concepturam virginem aut amplius parituram. Mitto alia huiusmodi et ceterorum sacra preconia de Cristo que et attexere longum erat et minime necessarium, quod et nimis multa et nimis omnibus nota sunt. Sibilla autem Erithrea quid de Cristo predixerit audiamus, siquidem de Cesare Augusto loquens sub cuius imperio nasciturus de virgine Cristus erat, « inde » inquit « taurus pacificus leni mugitu mundi climata sub tributa concludet ». Ecce iam ut evangelice concordat historie, ubi traditur « exisse edictum a Cesare Augusto ut describeretur universus orbis »; de adventu autem Domini breviter primo vates eadem attigit his verbis: « Cuius » inquit « diebus agnus celestis veniet ». Nec multo post id ipsum latius exequitur: « In ultima » inquit « etate humiliabitur Deus et humiliabitur proles divina. Iungetur humanitati deitas, iacebit in feno agnus et puellari officio educabitur Deus et homo ». Non intelligo quibus verbis id clarius evangelista qui vidisset exprimere potuisset, quam presaga mulier instinctu sacre mentis expressit. Quin et Iohannis precursoris originem prophetavit: « Signa » inquit « precedent apud apellas: mulier vetustissima prescium concipiet »; deinde ipsius progressum atque exitum sic complexa est: « Eliget sibi ex piscatoribus » inquit « et deiectis numerum duodenarium unumque dyabolum. Non in gladio bello ve Eneadum urbem regesque subiciet, sed in hamo piscantis, in deiectione et pauperie divitias superabit superbiamque conculcabit, morte propria mortuos suscitabit, et cum mactabitur vivet et regnabit et consummabuntur hec omnia fietque regeneratio; ultimo bonos iudicabit et malos ». Multa deinceps exequitur quantum datur intelligi de evangelistis, de Paulo apostolo, ad postremum de quibusdam quoque religionibus claris, que in ecclesia his diebus novissimis sunt exorte. Michi ad presens que ad ipsius Cristi personam attinent attigisse suffecerit, que omnia eo ordine quo predicta erant impleta conspicimus; preter ultimum scilicet iudicium quod de re certi, de tempore dubii, expectamus. Et hec quidem vaticinia quia non adeo vulgata videbantur curiosius inserui, que Erithree proculdubio Sibille sunt, ut que ex illius libro ad contextum elicui. Multa sunt alia que an Erithree an Cumee Sibille fuerint nescitur scriptorum discordia, que tamen talia sunt, ut eorum auctrix inter cives civitatis Dei numeranda videatur. Sane que sequuntur ut Sibille fuisse convenit, sic cuius incertum est, cum Sibillas decem Varro numeret, studiosissimus atque doctissimus latinorum; que et Lactantio sparsim posita Institutionum eius libro primo, ab Augustino autem recollecta decimo octavo Civitatis Dei disponuntur hoc ordine. « In manus, inquit, infidelium postea veniet; dabunt autem alapas Deo manibus incestis et impurato ore expuent venenatos sputos. Dabit vero ad verbera simplex sanctumque dorsum et colaphos accipiens tacebit, nequis agnoscat quod verbum vel unde veniet, ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scinditur et medio diei nox erit tenebrosa tribus horis nimis. Et morte morietur, tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis egressus ad lucem veniet primus resurrectionis principio revocatus ostenso ». Hec vaticinia sibillina: cuiusvis Sibille sint, antiqua esse compertum est. Sin fuerint Erithree, longe antiquissima esse quis dubitet? quippe cum eam qui serius locant Romulo regnante circa urbis condite etatem, alii autem multo ante troiani belli vaticinatam fuisse temporibus tradant, qua etate ipsam Cumeam Sibillam floruisse nulla videtur esse dubitatio. Hec siquis acriter animum intendat, non minus evangelica quam prophetica, hoc est non vaticinia magis quam historie videantur, quod eorum evidentissima claritas facit ut quasi de preterito dici putes, qui mos quoque propheticus est. Quod ne pluribus probem satis a Gregorio probatum unum verbum sibillinum davitico consonum annotabo. Ubi enim ille ait: « Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto », illa quid dixerit audivistis, nempe tam simile ut uno ore locuti videantur, qui hauddubie uno spiritu loquebantur. Et hec quidem ac mille alia de Cristo diu ante carnalem eius originem dicta erant et circa ipsum tempus originis repetita sunt, quibus vero et eterno Dei filio temporalis fides hominum quereretur; quod non modo per prophetas et electos suos, sed per alienigenas, sive sanctos qualis est Iob, sive etiam infideles actum est, quid dicerent ignorantes. Huc enim et illa trahi possunt que Virgilius in Bucolicis de alio loquens ait: Iam redit et Virgo, redeunt saturnia regna, Et in Eneyde de Augusti imperio agens, sub quo Cristum natum supra diximus, ait: Huius in adventum iam nunc et Caspia regna Que quidem religiosus et pius lector, quamvis de Cesare dicta, ad celestem potius trahet imperatorem, cuius in adventum toto orbe signa precesserant, que audiens poeta neque altius aspirans ad imperatoris romani, quo nil maius noverat, reflexit adventum, cuius si vera lux oculis affulsisset hauddubie ad alium reflexisset. Nobis vero iam, gratias illi qui usqueadeo immeritos nos dilexit, hec omnia sine ullis externis testibus clara sunt et ita se oculis fidelium divine lucis radii infundunt, ut nemo tam cecus sit qui non « iustitie solem » Cristum mente perspiciat; et quamvis ab ipsa veritate verissimum dictum sit « Beati oculi qui vident que vos videtis », ego tamen hanc ipsam interni luminis claritatem, qua post Cristi reditum ad celos et nunc et usque in finem seculi devote anime non carneis oculis, sed spiritus acie Cristum videbunt, illi corporee visioni quadam ex parte non imparem demonstrabo. Valde quidem fateor -- nam quis neget? -- felices oculos quibus in carne Cristus apparuit. Quam predulce enim spectaculum videre nostra carne nostraque anima vestitum Deum, audire verba, incessum aspicere, notare actus inter homines versantis, quem stupent angeli, quem adorant, cuius pascuntur intuitu, cuius imperio gloriantur! Grande prorsus ac mirificum spectaculum posse dicere: Ecce hic homo est, quem audio, quem tango, quem video; homo, inquam, mortalis, verus, inquam, homo et cui preter peccatum ortusque immunditiam de nostra humanitate nichil desit; et rursus: Ecce idem Deus nunc terras inhabitans et terrenas patiens erumnas, paupertatem, famem, frigus, estum, dolores animi et corporis, tandem passurus et crucem sed in illa mortem moriendo victurus; ecce ut carneis pedibus terram premit qui celum creavit et terram, « et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus »; videre ad supplitium duci qui solem lunamque et stellas suis interim viis ageret, spectare in patibulo pendentem, languidum, vix ferentem caput, qui tum maxime celum ac terras ac maria suo regeret ac sustentaret imperio, usqueadeo ut et terras tremor quateret et celum tenebrosus pallor involveret, ad nutum sui Creatoris orbe turbato, eaque omnia pro nostra salute fieri credere: magna hec et devotis invidiosa animis. Sed est aliquid quod nobis, licet extremis mortalium, contigisse felicius videatur. Quis igitur nunc miretur se familiaritate contemni, aut quis iniquo ferat animo idem sibi accidere quod Cristo? Ille equidem a multis, stupendum dictu, sacratissima familiaritate contemptus fuit, quia inter eos natus atque versatus erat quos salvare poterat et volebat. Ab eisdem fabri filius et comestor carnium et demonium habens et seductor et blasphemus dici meruit; quod advertens ipse ait: « Nemo propheta sine honore nisi in patria ». Verum hec ab infidelibus est passus, dicat aliquis. Fatebor: sed et fidelium fidem titubasse et ipsa apostolorum corda Salvatoris morte turbata comperimus et Thome duritiem profuturam posteris legimus. Que si adhuc vivo vel redivivo iam Cristo fidelibus contingere potuerunt, quid miremur Cristo ad celum unde venerat iam regresso et ab oculis hominum amoto illas tam multas blasphemias, quibus a nostris, precipue ab Augustino, studiose graviterque responsum est, ita ut acuti vir ingenii Porphirius, perstringente oculos pura veritatis luce, convictus sit? Quid de eo dicam, quod non hominis sed Dei cuiuspiam, ut aiunt, vere autem demonis ore confictum fertur? Cum videret enim Cristi nomen, dolorem atque tormentum suum in orbe terrarum ante expectatum coli et veram fidem martirum supplitiis assidue roborari, non ausus que in oculis omnium erant presentia negare, de futuro vaticinari miris cepit ambagibus, sed neque tunc equidem in Cristum loqui ausus, Petrum apostolum maleficiis atque artibus magicis cristiane fidei fundamentum statuisse ait, non tamen nisi trecentis et sexaginta duraturum annis atque illis exactis e vestigio ruiturum. Quo mendacio quid sibi voluerit non video, nisi mentiendi morem non deserere, vel, in quod magis inclinor, miserorum animas in dubium adducere et, ab exorte lucis radiis aversas, in preteritarum tenebrarum revocare caliginem atque ita, quoniam de reliquo desperaret, medii saltem temporis lucrum facere. Qua in re contra spem suam omnia evenere: plus enim martirum illa etate, quam omnibus deinceps seculis fuit, aut futurum credimus usque ad diem iudicii. Ita vero nugator et falsus ille spiritus, quicunque esset, Cristum non amore spontaneo sed coacta reverentia excusans, Petrum virum innocentissimum ac simplicem piscatorem magie reum facit et infert, quod nullo coarguente falsum pateat dictis, eum magicis artibus, laboribus ac periculis multis atque ad ultimum ignominiosa et crudeli etiam morte sua quesivisse famam alteri, tantoque studio effecisse quod iam supra diximus, non ut ipse, sed ut Cristus, idque nonnisi tam brevi tempore, haberetur Deus, ubi efficacissima michi videtur Augustini percuntatio: « Si » enim, inquit « Petrus maleficus fecit ut Cristum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Cristus ut eum sic diligeret Petrus? ». Nec minus efficax annexa responsio est: « Respondeant » inquit « igitur ipsi sibi et si possunt inteligant illa superna gratia factum esse, ut propter eternam vitam Cristum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut propter eternam vitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Cristum diligeret Petrus ». Me vero non tam reliqua tacitum sequi iuvat, quam super ipsis exclamare: O nobilis anima, o divina vis ingenii, cui neque lux ad detegendas hostium fraudes, neque robur ad firmandas amicorum mentes desit, cuius et interrogatio et responsio talis est, qualis et fidei pugilem et veritatis athletam decet! Itaque satis reor illum signiferum Civitatis Dei, in cuius libris hec agit, sepe consiliis suis exercitum hostium terruisse eorumque conatus impios a menibus reppulisse, Ecclesie pace vel reddita vel servata. Quod cum sepe alibi, tum precipue in hac hostili calumnia notum fecit, ubi demoniacum commentum quo interminabilis Cristi fides ad tam exigui temporis metam redigi videbatur infregit, supputatione temporum falsum docens quod ille predixerat et sua etate, qua librum seu maxime locum illum scriberet, preterisse iam prefixum cristiane durationis terminum, et si rite recolo quinque preterea et triginta annorum spatium effluxisse eoque potissimum tempore, quo casurum penitus Cristi nomen credebatur, idola propter ipsum Cristi nomen apud caput Africe Carthaginem fuisse subversa, atque ita dum maxime ruina speraretur tum et solidatum fidei fundamentum et culmen Ecclesie spoliis hostilibus exornatum. Et ille quidem pie, argute, fideliter more suo sacrilegium deprehendit mendaciumque detexit. Ceterum nimis forsitan exiliter probatum videri potuit animis ad credendum tardioribus, suggerente tunc etiam demone non ideo falsum omnino vaticinium videri, quod parumper erratum esset in tempore. Hoc est igitur quod dicebam, in quo felicius nobiscum agi vere michi videor asserturus. Cristum in carne non vidimus eo modo quo apostolis est visus, quamvis eum in operibus mirabilium suorum, nisi oculos claudimus, assidue videamus. Sed videmus utique radicatam atque firmatam fidem, quam illi sepe tremulam viderunt; videmus longe lateque vulgatum Cristi cultum et quanquam segnitie secordiaque nostra Cristo nichil, nobis multa decreverint, multo tamen adhuc latius quam tunc resonat Cristi laus. Miramur imperia regesque, persecutores olim cristiane religionis, nunc in Cristi nomine et in crucis obbrobrio gloriantes. Rusticos cernimus iam de fide certiores, quam tunc esset apostolus Thomas, nec locum clavorum nec vulnera requirentes: multos scimus pro Cristo intrepide mortuos et paratos mori et non solum unius ancille hostiarie vocibus, sed omnium tyrannorum minis atque tormentis immobiles; patientia victam impiorum rabiem, carnificum duritiam fatigatam, iniectum pudorem iudicibus et repente de tortoribus martires evasisse. Non quod nos peccatores apostolis aut apostolicis viris aut omnino etatem nostram illi conferam, sed quod, nisi fallor, ad nos quoque divine munus gratie pervenisse video, eodem ipso largiente « qui dat omnibus affluenter nec improperat », quique operarios hore undecime non prioribus tantum equat, sed in exhibitione divine mercedis ab eis incipiens de « novissimis primos » facit. Certe completur in nobis, eo prestante, quod idem ait Thome: « Quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt ». Illis datum est presentem Cristum cernere: nobis Cristi solidam atque vulgatam fidem, calcatos errores, victas hereses, calumniasque omnes vel iniquorum hominum vel spirituum impurorum radicitus spectare convulsas, nec iam amplius everti idola, sed eversa undique et confracta et quasi per mortem e corporibus animas, sic per fidem ex idolis spiritus impios atque maleficos abiisse: quod iam ab ipsis fidei primordiis in Apolline delphico magni temporis illius fatentur auctores, quamvis, cause ignari, ceu gravissimam hanc iacturam defleant, « non maiore ullo deorum dono secula sua carere » iactantes « quam delphica sedes quod siluit ». Nosses autem, Lucane, rei causam, equidem non querelis sed gratulationibus uterere, quod veterator ille spiritus qui se divinationis deum cuntisque, ut sic dixerim, diviniorem atque, ut Lactantii verbo utar, « quasi deorum Africanum » esse falsa persuasione vulgaverat, Cristi confusus adventu obmutuisset et veritatis ante oculos mentiri timuisset ac fallere. Et hec quidem ab initio, ut dixi; postmodum vero fugati demones, quod evangelice historie et sanctorum gesta testantur, ipsis horrenda heiulatione clamantibus: « Iesu, fili Dei vivi, quid venisti ante tempus torquere nos? », quasi ante tempus venisset, qui antequam ab illis expectaretur, hoc est ante iudicium, venerat: demum et templa obruta et disiecte statue, donec eo perventum est, ut iandudum neque deorum templa uspiam neque idola que obruantur aut frangantur appareant. Itaque nunc et iampridem verissimum plenissimumque tempus illud advenisse dixerim, quod alter demon animose minus, sed proculdubio magis vere, insusurasse videtur cultori cuidam et amico suo; nam quid aliud sibi vult illa tam flebilis cum Asclepio querimonia Trimegisti, per quem, ut Augustini dictum usurpem, « dolor demonum loquebatur »? Ille quidem Egiptum, quam imaginem celi et totius orbis templum vocat, ego superstitionum et errorum omnium fontem voco, que non Ysim modo et Osirim, sed tauros et cruentum animal cocodrillum colat et illa ludibria adoret, de quibus nunc dicere longum sit, deplorat aliquando idolis carituram, quasi melius aliquid sit homini, quam errore et falsa opinione liberari, aut quicquam peius, quam operi manuum suarum miserabilem servire animam et hominem timere quod fecerit. Sed enim tempus futurum ait, quo hec fierent, que iam Deo gratias facta sunt, non solum in Egipto, sed in toto pene orbe terrarum, et licet Augustinus sua hoc etate factum dicat, et verum dicat, tamen propter vicinitatem temporis vaticinio prefiniti delicatis et pigris animis nescio quid adhuc scrupuli suberat. Nunc, quoniam iam non semel, sed paulominus quater trecenti et sexaginta quinque fluxerunt anni stante semper et multis in locis aucta tractu temporis Cristi fide, quis non mentitum intelligat, qui hunc annorum numerum evo nostre religionis ascripserit et vel nescisse quid diceret, vel fallere voluisse? Que licet ita sint ut diximus, multis tamen adhuc res in dubium redit, tanta suspitionum nubes, tanta vertigo mentium, tantus diffidentie torpor inest; non quia de potentia Dei quisquam omnino, nisi amens, dubitet, sed quia de suo merito diffidit homo neque tantum vel optare audeat vel sperare, quantum sibi ultro videt impensum, ideoque magnitudinem beneficii celestis cum indignitate sua conferens hesitare incipit secumque disquirere vera ne felicitas sua sit, an prestigio et velut beato quodam somnio eludatur, quasi ulle prorsus in hoc humani meriti partes sint et non totum misericordie Dei sit, non modo quod felices sumus, sed quod sumus. Est ergo verissimum quod supra dixeram: digni nobis non gratia sed supplitio videbimur, neque vero fallimur; supplitio digni sumus: « peccavimus cum patribus nostris; iniuste egimus; iniquitatem fecimus »; sed an impune patribus fuerit oblitos esse operum Dei, sprevisse consilium eius, tentasse Deum, irritasse Moysen familiarem eius, conflasse vitulos, adorasse sculptilia, murmurasse in tabernaculis, comedisse sacrificia mortuorum, immolasse demoniis filios suos et effudisse sanguinem innocentem idem psalmus insinuet, qui licet in misericordias desinat, que in Deo semper infinite, infatigabiles, inexhauste sunt, ante tamen: « aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron. Et exarsit in sinagoga flamma, combussit peccatores. Et iratus est furore Dominus in populo suo et abhominatus est hereditatem suam », idest aversus est ab eis, sic enim locus ille exponitur, quod est extremum omnium malorum et ruine proximum supreme. Sed an forte nobis impune est? Quotidie plectimur, undique comminationes, undique stimuli, flagella undique, neque vel sic desinimus, aut raptanti animos voluptati frena substringimus: non patimur quod meremur, fateor; patimur tamen multa, que nisi ob peccati penam ac vindictam minime pateremur. Parum ne supplitii dabant patres illi superiores, quando universali diluvio montium summa cacumina tegebantur, quando vase illo ingenti, ut animantium reliquorum, sic humani generis seminarium servabatur, unde descenderunt quibus maria paterent et montane vie speciem preberet unda consistens? Dum super impias civitates sulphureos atque igneos globos plueret iratus ab alto Deus? Parum puniebantur Egiptii, dum tot tam variis plagis celo missis assidue vapularent? Parum Assirii, dum effeminatis regibus servire cogebantur? Parum Greci, quo tempore florentes populi ornateque civitates in se divise « dum imperare singule cupiunt » ut Iustinus ait « imperium omnes perdiderunt » et accessio facte sunt Macedonum, gentis ad id tempus incognite et obscure, sed alienis in lucem cladibus venture? Parum ipsi Macedones, dum insperato ad celum evecti subito corruerunt regesque suos vinctos trahi ante currus romanorum ducum in Capitolium conspexerunt? Parum Siculi et Hispani inter Romanos et Carthaginienses, velut inter rabidos lupos indefense oves et invalide, diu preda nunc huius excercitus nunc illius? Parum denique Italia per Romanos suos accolas tot egregias et antiquas inopino nove gentis servitio opprimi videns, et ipsa demum tota continuo quingentorum annorum turbine et innumerabilibus bellis attrita multaque vix cum indignatione perdomita? Parum quoque Carthago ipsa et, ut breviter dicam, omnes alie nationes et universus orbis mali passus est, quando sub unius iugum populi totum genus humanum cum indignatione itidem et dolore publico cogebatur? Ipso scilicet populo Romano « ducentis annis, qui » quingentos de quibus modo diximus « secuntur, Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum » ut Florus historicus ait « bellis ac victoriis peragrante »? Ad postremum ipsi victores gentium Romani quam feliciter agebant, dum vel in ipso nascentis imperii flore Senonum flammis arderent, vel tantis laboribus orbe subacto intestina discordia laborarent externisque victoriis pro instrumento belli civilis uterentur, omnibus victis victricia in se arma vertentes? Ut recentiora illa preteream, Italiam, Africam, Gallias, Hispanias totiens Gothorum, Hunnorum, Longobardorum atque Vuandorum predam, tot barbaricos motus, tantam stragem populorum, tot urbium ruinas, et preter hec mala nostri evi, que in oculis sunt et que siccis oculis cernere nequeo, bella undique, mare invium et latrociniis infestum, terras inhospitas, et humanis federibus fractis nichil uspiam tuti, nichil inviolati et ubi domus pacis a seculo fuerat inauditumque atavis nomen belli, illic modo predonum acies vagari, mestam solitudinem, vastitatem, metum locis omnibus, vix ipsis Cristi liminibus ignosci. Adde luctuosos et tragicos regum casus: huius collum laqueo elisum, illius truncum gladio caput, huius et gladio et laqueo fediorem carcerem. Quibus hec seculis insimul audita, seu quibus in annalibus lecta erant? Atqui nostris hec oculis cunta conspeximus et mala presentia astipulantur historiis auditusque miraculum visus extenuat. Nota populis loquor: regnorum capita Parthenope et maior Balearica et Parisius attestantur. Adde pestem sine exemplo totum ab ortu solis ad occasum mortale genus una veluti falce metentem, exhaustas urbes civibus et funeribus refertos agros, laxatas sepulcrorum sedes cadaverumque congeriem passim nullo delectu nulloque honore iacentium et latifundia fedis angusta cineribus. Adde insolitum terre motum: concussam caput orbis urbem Romam, impulsas turres, stratas ecclesias, magnam Italie partem ipsasque Alpes et Germanie proxima tremuisse. Sensit Rhenus et nobilis illa semilatina urbs, quam Basileam vocant, que levum eius amnis tenuit latus solidum extantis ripe premens verticem et, siquid tutum esset in terris, fortuitis casibus inaccessa videbatur; hanc anno qui presentem preit ita vidi inter barbaricas urbes nescio quid itale mansuetudinis preferentem, ut sive id terrarum vicinitas sit, sive insita suavitas accolarum, menstruam moram qua ibi romanum imperatorem prestolabar non modo non molestam michi effecerit, sed iocundam. Tandem, cum expectatio frustra esset, progressus circa XX dierum spatium, ubi michi querendus princeps fuit, in reditu ita urbis illius effigies mirum et miserabilem in modum versa erat in nichilum, ut cum paulo ante et magnifica domorum species et forma civium omnino non barbara et loci presul vir preclarus et amici, quos michi puero Bononia condiscipulos fecerat, post longum tempus redditi singula animum delectassent et expectationis tedia lenivissent, mox michi nisi lapidum montes et silentium et horror spectantium oculis atque animis obviarent, mutatione tam subita, ut nemo aliud quam somnio lusum se et aut falsum vidisse aut videre falsum crederet. Iunge autem his universalibus singulorum vite mala, dolores, egritudines corporis atque animi, mille generum pericula. Unde non metuas? Ut que metuuntur obliviscar, mille laborum formas et vite tedia, quibus nichil est gravius. His accedunt milia tentationum et demonum insidie immortales et permissu omnipotentis Dei violenti spirituum incursus et tam multa sine indutiis animarum bella domestica, ne sua propria cuiuslibet etatis attingam: pueritie levitatem, adolescentie ardores, iuvente certamina, solicitudinem atque tristitiam senectutis comites curasque insomnes et impacatas querimonias et supreme mortis anxietudinem atque inclementiam nullius glorie aut potentie deferentem, denique comunes mortalium omnium metus omnes et, si in sermone religioso fati nomine uti licet, inexorabile monstrum illud et « avari strepitum Acherontis » mundique confusionem inquietamque voraginem, que quisquis « subiecisse pedibus » potest, merito describitur felix a poeta, ea felicitate que sperari potest in hac lacrimarum valle. Hec interim pauca de multis attigerim, et sileo nuditatem nulli animantium tam inopem, sileo fragilitatem nulli tam manifestam, sileo indigentiam nulli penitus tam abiectam tamque humilem, sileo spes inanes, anxias, infinitas, inexplebiles, inconsultam vite cupidinem, supervacuum mortis horrorem, luctum precocem, risum tardum, cecitatem anime seipsam nescientis, ridiculam ignorantiam rerum variarum et scientiam laboriosam, magis in dies quid sibi desit agnoscentem et profectu notitie causas laboris ac doloris et indignationis aggregantem. Multa nunc possem talia referre vel publica vel privata, sed et satis ista sufficiunt satisque perturbant, et si de omnibus loqui velim, non unius libri angulus, sed multa michi sunt implenda volumina, quod alio quodam libro michi videor pro ingenii viribus et facultate otii prestiturus. Quod equidem ad hoc inceptum attinet, has omnes et reliquas mundi pestes, quarum nullus est aut modus aut numerus, peccata hominum fecerunt, que si nulla essent, nulla esset miseria humana, nulla calamitas, nulla confusio, nulla mors; nunc autem tanta sunt, ut preter conscientie stimulos metumque iudicii et presentes penas quibus assidue castigamur, aliud maius malum secum ferant, quod enim super omne malum est, infideles et incredulos ac subinde desperantes et, quasi Deus humana non curet, in omne scelus ac dedecus pronos faciunt, dum ita nobis videmur, ut omnino suspicari nequeamus tanta sic meritis beneficia celestia conferri, quasi non amplius Deus misereri possit, quam homo delinquere, et quasi non illud propheticum sit verum: « Cum iratus fueris, misericordie recordaberis », et que de his superius dicta sunt. Omnia enim conscientie vis de memoria exturbat usqueadeo, ut quotidie stupeamus mundum stare, illius etiam immemores quod scriptum est: « Misericordia Dei est quod non sumus consumpti ». Hec est profecto columna invicta et immobilis basis, que mundum tanto scelerum fasce depressum adhuc substinet, que licet misereatur et punit, et quanquam equo parcius, graviter tamen. In se oculos reflectat qui hoc verum esse non credit: inveniet domi sue quisquis non modo virilem erumnarum partem, qua comperta me vera locutum fateatur, sed plusculum aliquid, quo se pregravatum egre ferat, preter paucos abundantes in seculo, de quibus dicitur: « in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur ». Quibus tamen siquis in sanctuarium Domini ingressus « novissima eorum consideret », heu quanto graviora et longiora supplitia reservantur! Neque vero quisquam hec tam multa eo spectare extimet, ut misericordiam Dei verbis extenuem, sed ut illam probem mixtam esse iustitie. Atque ita maxime duritiem quorundam qui misericordiam solam tot inter culpas sperare non audent, molliam atque demoliar; quamvis enim ut iudex puniat miseretur ut pater, plus multo paterne dementie retinens quam iudiciarii rigoris; quod si non ita esset, iandudum nichil reliqui superesset in quo puniremur, tanto maior est morbi vis quam egrotantis et saucie humane nature vigor, nisi eam qui condidit adiuvaret. Cuius vel gratie magnitudinem, vel consilii altitudinem super filios hominum quis ne dicam humanis verbis explicet, sed humana mente concipiat? Nempe ad divinum munus metiendum divino auxilio est opus et Dei gratiam agnoscere Dei gratia est. Non est hominis per seipsum celeste misterium scrutari; quia tamen et ceci et claudi, licet in tenebris fessi, rectam semitam palpitantes querunt, loquar pauca de his quorum scientiam quero magis quam profiteor. En fragilitas nostra ante oculos nostros semper; nichil agimus quod non nos humane conditionis admoneat atque miserie, de qua quidam integros ediderunt libros, tractatus alii eximios, de qua Plinius Secundus VII Naturalis historie breviter attigit, sed stilo excellenti ac florida ubertate sententiarum, de qua Augustinus latius agit libro Civitatis Dei, unde Cicero ante omnes librum sue Consolationis adimpleverat, de qua michi quoque nonnunquam fuit impetus loqui aliquid et vagantem calamum in hos fines immittere, nisi quia et nimis magna et nimis nota res visa est, quod et tam multa se offerent, ut, unde ordirer aut quid potissimum dicerem incertus, nunquam satis explicari posse rem tantam arbitrarer et supervacuum videretur quicquid ea de re dictum esset, de qua novi nichil ab homine dici posset, hoc unum itaque commemorasse satis esse, nil miserius homine, nil debilius, nil pauperius et adventitie opis egentius; quamvis indigentiam, imbecillitatem et miseriam hanc, unde simus et quid simus quid ve futuri simus, quibus ve tramitibus, unde, quo pergimus, nisi nos fallimus, sine libris, sine cuiusquam admonitione scimus experti neque dum nostri meminimus horum possumus oblivisci. Contra vero divine nature omnipotentissimam maiestatem non tam scimus quam opinamur et contemplamur, « invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspicientes »; attoniti et veluti solis luce mortales vincente oculos hoc unum scimus, non quod nichil scimus, ut parum intellectui suo fidens ait Socrates, sed hoc certe: rem esse ineffabilem et incomprehensibilem ac nostris ingeniis inaccessam. Horror stuporque ferit animum nostram simul et humilitatem et illius altitudinem contemplantis -- illud quod ne contemplari quidem ad plenum possumus ex quo factum est, quis antequam fieret cogitasset? -- quo scilicet, quam potenti et quam misericordi remedio huic tante miserie sit consultum. Lippi et invalidi adhuc tante lucis aciem ferre non possumus et in ipsum lumen quod amamus figere oculos non audemus, tali tamen felices impotentia, quibus plus gratie collatum est, non dico quam mereamur aut mereri valeamus, quorum omne meritum in primo parente quasi viror arboris in radice aruit, non dico quam pro quo dignas grates saltem verbo persolvere, sed plusquam intelligere vel tenuiter suspicari. Gaude igitur, humana natura, de extremis miseriis facta felicior quam toto capere possis ingenio. Intendite, queso, huc ingenia literata, audite Plato, Aristotiles, Pithagoras: non hic ridiculus ille circuitus animarum et vana metempsicosis, sed maius quoddam vere salutis archanum latet. Audi, Varro, studiosissime hominum abditarumque rerum inquisitor ardentissime: non hic tuorum turba et fallacie deorum, sed unius Dei veritas pietasque describitur. Adeste Cicero atque Demosthenes: non forensis, sed celestis causa agitur, quid hic ingenium, quid facundia vestra possit experimini; et vos, Homere et Virgili, adestote animis: non hic greci reges aut romani imperatores vel duces neque falsus ille « superi regnator Olimpi » Iupiter, sed regnator celi verus canitur Cristus. Cogitate inter celum et terras quanta distantia est et, ubi diu frustra, iantandem utiliter laborate, fingite animis ut terra salva sit necessarium esse celo illam iungi: quibus id artibus fiet? Hic vestrum acumen, hic intelligentiam requiro; nunquam reor talia cogitastis. Cogitate modo et intendite, excitate animos, ingenia sublevate; puto autem cum valde surrexerint mox ad destinatum pervenire nequeuntia et labore indaginis fessa subsident. Multa de nubibus, de imbribus, de fulminibus, de ventis, de glacie, de nive, de tempestate, de grandine, multa de animalium naturis, de potentiis herbarum, de qualitatibus rerum, multa denique de tumore pelagi, de tremore terrarum, de motu celi ac stellarum disputata acriter et tractata subtiliter reliquistis, at quibus modis terre celum iungeretur atque uniretur unum hoc ex omnibus non vidistis. Magnum forsan et prorsus impossibile contraque nature leges videatur tam magna tamque distantia iungere; atqui maius quiddam multoque distantius est quod moveri oportet et inclinari ut terra salvetur. Inter celum nempe et terram distantia ingens, fateor, sed finita est, inter Deum vero et hominem infinita. Homo quidem terra est, unde nomen accepit, de terra ortus, in terra vivens, in terram reversurus; Deus autem non celum, sed celi conditor, tantum celo quantum terra altior utrobique tantundem presens et tantundem distans, et si enim celum terra nobilius non negetur, idem tamen utriusque creator ac rector Deus, « qui fecit celum et terram, maria et omnia que in eis sunt » et, localis spatii non capax, ex equo omnem suam regit ac supereminet creaturam. Quid igitur fiet? Vos interrogo, doctissimi homines, qui multa curiosius quoque quam oportuit libris ac memorie mandantes unum quod et maximum erat et summe salutiferum atque apprime necessarium siluistis. In quibusdam sane codicibus vestris predicari Deum et eius Verbum et multa, que circa summum fidei verticem et coeternam Patri Filii personam evangelicis apicibus conveniant Augustino testante notum est, quod scilicet, « in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum », quodque « omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil », at qualiter « Verbum » illud « caro factum sit », qualiter terre iunctum « habitarit in nobis » « hoc doctus Plato nescivit », ut ait Ieronimus, « hoc Demosthenes eloquens ignoravit »; quorum primus dixisse fertur « nullus Deus miscetur hominibus ». Atqui vel falsum hoc, Plato, dixisti, vel falso tibi sententie huius invidia data est. Quanto melius hac in parte Seneca! Ait enim: « Deus ad homines veniet, nulla sine Deo mens bona est ». Certe Deus noster ad nos venit, ut ad eum nos iremus, idemque Deus noster mixtus est hominibus, quando « habitu inventus ut homo » habitavit in nobis; profecto enim, quod non tantum Plato negans sed et Seneca confitens ignorabat, quodque prorsus ignotum erat homini, nisi cui forte divinitas revelasset, immota lege divini consilii ab eterno attollenda erat humanitas, inclinanda divinitas; utrunque pariter factum et salubris celebrata coniunctio est, sine qua egra semper et languens humanitas iacuisset. Neutrum sine altero potuit fieri, aut per alium fieri, quam per Eum qui « inclinat celos suos et descendit », qui respicit terram et facit eam tremere, per illum itaque nec per alium factum est. O inenarrabile sacramentum! Nam quo altius humanitas attolli poterat, quam ut homo ex anima rationali et humana carne subsistens, homo mortalis casibus, periculis, necessitatibus nostris obnoxius et, ut paucis absolvam, verus ac perfectus homo, et a Verbo filio Dei Patrique consubstantiali et coeterno in Deum atque in unitatem persone ineffabiliter assumptus, duas in se naturas mira rerum prorsus imparium aggregatione coniungeret? Quo, inquam, homo poterat altius ascendere, quam ut homo Deus esset? Ex adverso quonam magis deprimi declinarique divinitas poterat, quam ut persecutiones, iniurias, terroresque et mala nostra preter peccatum omnia passurum mortale corpus indueret, cum quo usque ad ultimas contumelias, ad verbera, ad passionem ac mortem, « mortem autem crucis », pro salute assumpti hominis humiliata descenderet? Que quia tam magna tamque supra intellectum erant, ut ea capere ingenia dura et superba non possent, quippe que non ingenio sed fide capiuntur, fecerunt sibi hereses innumeras et in primis duas, quarum altera Cristum Deum tantum et non hominem, altera hominem et non Deum decepta contendit. Ceterum utriusque durities, ut reliquarum omnium, vere fidei malleis contusa fidelibus cautionem, suis auctoribus interitum sempiternum peperit. Iamque adeo pervulgata est veritas, ut nullum fere virus mortiferi dogmatis latere aut fallere catholicum gustum queat; omnia passim in oculis atque in manibus sunt; frustra iam piis foribus obversatur circulator hereticus; frustra invisibilis hostis accingitur; patescunt doli omnes artesque translucent: pastor hunc horridus, hunc ferratus miles, durus fossor, insomnis mercator, nauta vagus, denique hunc fidelis spernet anicula, et si enim expliciter fidei articulos defensionesque non noverit, assuete tamen pie aures veris dogmatibus et opplete divinorum atque celestium fragore tonitruorum contra omne sacrilegium et simplicitate confessionis et fidei firmitate vallantur. Sed enim victus in firmitate fidei atque hinc repulsus alia retentabit; obiciet operis difficultatem, temporis malitiam ambiguumque successum. Dicet: Esto, sit Deus Cristus; quis illi obediet? quis implebit imperia tam dura? si salvari hominem vellet, aut plus virium daret, aut leviora preciperet. Rursum: Et quis consilium Dei novit, cum sepe homines lateant humana consilia? Quis scit an idcirco precipiat, ut excitet; ideo minetur, ut terreat, ut impleti memor in iudicio, sic precepti futurus immemor neglecti? Contra hanc impiam atque falsiloquam suggestionem, fratres mei, clamemus singuli, clamemus omnes ad Dominum et exaudiet nos et intonabit in aures eius iustus clamor; dicat quisque quam maximo nisu anime potest et vocem lacrimis, si datur, aspergat frangatque suspiriis: nulla melodia suavior Deo est. Vult ille amari, vult de se sperari, vult cum gemitibus orari. Dicat autem quisque: « Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa ». Spiritus quidem carnem et ossa non habet, linguam vocemque non habet: quibus igitur instrumentis loquitur? O utinam deforent instrumenta periculisque nostris illius exarmatione succursum esset! Quod fortasse ideo non fit, ut adversus hunc hostem nostra militia quo laboriosior eo clarior sit acceptiorque duci nostro. Loquitur ille multa intus in anima, que quisque nostrum tacitus non sine gravi exercitio suo fert. Valde autem providendi cavendique sunt hostes, quos intra muros, ut ita dixerim, familiaribus insidiis inque intimis anime penetralibus experimur. Habent tamen interdum et linguas et vocem: et quas, oro? dicat aliquis. Nempe linguas impiorum hominum, vocem vulgi, siquidem e tot linguis una totius populi vox est. Laudat voluptatem, virtutem despicit, Cristi viam vel ambiguam vel inaccessibilem saltem dicit. Raros veritas testes habet. Inter hec vivimus; in hanc temporum particulam coniecti sumus: his moribus non utendum dico, sed resistendum. Quod nobis miseris, quibus adhuc inter seculi fluctus anceps navigatio agitur, laboriosum longeque difficile dixerim; nam et estu rapimur rerum temporalium, nec plus otii contigit quam quod nobis peccatorum et occupationum nostrarum intermissione permittitur. Vobis vero iam portus tuta tenentibus circumspectio provisioque facilior multo est. Abscidistis quidem mundi nodos, negotiorum laqueos, vincula rerum; nudi et liberi multis e tempestatibus enatastis, ubi quiescere liceat et vacare. Itaque ad illud eximium salutis studium cui uni, neglectis omnibus aliis, intendistis, necessario otio abundantes, hoc tam magno licet paucis cognito Dei dono utimini parce, sobrie, solicite, nequa vobis ex otio, ut fit, tumultuosior occupatio renascatur: otio etenim est opus non resoluto et inerti atque enervante animos, sed strenuo et, quod maxime vestrum est, religioso et pio. Hoc ergo, fratres, agite, hoc ad salutem tramite pergite: nullus rectior, nullus est tutior atque ideo totiens hoc a vobis hodie postulo, ut vacetis. Ubi enim ieronimiana translatio habet: « Vacate », vetustior habebat: « Otium agite », cui inherens Augustinus ait: « Unum certe querimus, quo nichil est simplicius; ergo simplicitate cordis queramus illud. Agite otium, inquit, et agnoscetis quia ego Dominus: non otium desidie, sed otium cogitationis, ut a locis ac temporibus vacet ». O profundum et salubre consilium, fratres, quod ut ad liquidum intelligeretur adiecit: « Hec enim fantasmata tumoris et volubilitatis constantem unitatem videre non sinunt: loca offerunt quod amemus, tempora subripiunt quod amamus et relinquunt in animis turbas fantasmatum quibus in aliud atque aliud cupiditas incitatur: ita fit inquietus et criminosus animus, frustra tenere a quibus tenetur exoptans. Vocatur ergo ad otium ut ista non diligat, que diligi sine labore non possunt ». Hec ille vir et pietate magnus et literis. Ego autem, fratres, ad hoc vos otium voco, hoc postulo, hoc hortor, hoc obsecro: agite otium et vacate. Ambo enim optima, imo equidem unum sunt sicut et que secuntur: « agnoscetis quia ego sum Dominus » et « videbitis quia ego sum Deus ». Dulcis via, felix terminus; vacare et videre, otium agere et agnoscere, et non modo per brevissimum laborem ad longevam requiem, quod ipsum peroptabile erat, sed, quod immense gratie est, per temporale gaudium ad eterna conscendere. In hoc culmen scandite, unde ascendendi altius est via, et in huius otii arce consistite: hic nullo strepitu auribus, nullo pulvere rerum transeuntium obstante oculis, omnes hostis dolos tendiculasque prospicite. Quamvis enim, ut dixi, illi gratias qui nos omnem veritatem docuit, iam eousque profectum sit, ut vel suapte natura, vel consuetudine in naturam versa, bene institute mentes atque aures ultro respuere didicerunt quicquid aperte dissonum vero est, illud tamen occultius dyabolicum murmur ex ore impii cavendum, qui apparenter melior sed deterior existenter, Cristum laudando impedire cogitet vestrum iter, quo ad Cristum pervenitur. Iste quidem aget hoc modo: Sanctum fateor quicquid Cristus iubet, sed implere precepta Dei supra hominem est; itaque si in rerum humanarum executione laboramus usqueadeo, ut sepe nos cepto impares agnoscamus atque ideo meliore consilio desistamus, quid de divinis est sperandum? Linquamus illa igitur angelis, quorum excellentissimi etiam sub pondere corruerunt: celestia sane celicole, nos humana tractemus, et fortasse consultius fuerit non ingredi iter hoc arduum preruptumque, quam medio calle desistere, et hac saltem vita dum adest frui, quam spe incerti certum perdere. Veniet alter, eo periculosior quo proximior vero, qui et rectas Cristi semitas et sancta iussa fatebitur et has pervias et hec possibilia non negabit, sed difficultatem rerum nostramque mollitiem multoque maxime nostre etatis, de cuius desperatis ac perditis moribus nichil a quoquam satis ne dicam nimium dici potest, verbis exaggerans ferventi proposito quoddam diffidentie frigus asperserit, aut forte facilia predicans differenda concludet: posse enim cum libuerit impleri, dandam quoque partem temporis huic vite, cuius muneribus hauddubie sit apertior virens etas; cetera senio committenda, quod maturioribus oportunum consiliis sit, ac tum maxime de altera vita cogitandum, dum huius finis in proximo est, eo presertim quod et in rebus omnibus sit ordo pulcerrimus et cum semel abscesseris turpis ad ista sit reditus: non minus Deo placuisse qui penitentiam egerunt, quam qui sic vixerunt ut eo remedio non egerent. Horum ac similium suasores non deerunt, vel sermones hominum, vel taciti cogitatus, quod sibi contingere posse quis miretur, cum contigerit Augustino, quod ex Confessionibus suis constat, et iam ante contigisset Antonio, tam duri propositi et tam solide virtutis ac fidei viro, quod Athanasii testimonio notum est? « Inimicus » enim, inquit « nominis cristiani dyabolus impatienter ferens tantas in adolescente virtutes veteranis eum aggressus est fraudibus. Et primo quidem tentans siquo modo posset ab arrepto eum instituto detrahere immittebat ei memoriam possessionum, sororis defensionem, generis nobilitatem, amorem rerum, fluxam seculi gloriam, esce variam delectationem et reliqua vite remissioris blandimenta, postremo virtutis arduum finem et maximum perveniendi laborem, necnon corporis fragilitatem suggerebat et prolixa spatia temporis, prorsus maximam ei cogitationum caliginem suscitabat, volens a recto proposito revocare ». Hactenus Athanasius. Vos autem, fratres, eodem quo Antonius orationis clipeo hec hostis tela repellite, siquidem dyaboli telum est quicquid loquitur impiorum os. Multa igitur tela iaculatur, multas etenim linguas habet, ceu totidem amenta quibus hastilia venenata contorqueat; nec linguas modo, sed et oculos et aures et manus habet et brachia et pedes: denique, sicut iusti anima sedes est Cristi, sic impii anima sedes est dyaboli et sicut anime, sic et anima presidenti totum corpus obtemperat. Inde igitur talia suadente illo, quid detur aut quid apponatur nobis ad linguam dolosam? Si hoc queritis respondetur vobis per prophetam: « Sagitte potentis acute cum -- carbonibus desolatoriis ». O ingentis mali remedium oportunum atque efficax! Quo genere sermonis alibi utitur propheta idem: « Sicut sagitte in manu potentis, ita filii excussorum ». Unde non immerito queri solet quis hic potens, que sint he sagitte, qui sint hi carbones. Et certe nemo potens, nisi cui dictum est: « Scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio », et ab alio quodam: « Multum valere tibi soli supererat semper, et virtuti brachii tui quis resistet? quoniam tanquam momentum statere sic ante te est orbis terrarum et tanquam gutta roris antelucani que descendit in terram, sed misereris omnium, quoniam omnia potes ». Et rursus ab alio: « Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo », et ab alio: « Beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem ». Et ab alio: « Qui transtulit montes et nescierant hi quos subvertit in furore suo, qui commovet terram de loco suo et columne eius concutientur, qui precipit soli et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo, qui extendit celos et graditur super fluctus maris, qui facit Arturum et Oriona et Hyadas et interiora austri, qui facit magna inscrutabilia et mirabilia quorum non est numerus ». Hic est igitur, fratres, solus et verus potens. Nam quis, queso, alius potens, aut quantula hec nostra potentia est, seu verius nostra fragilitas in hoc perangusto terre habitabilis angulo sive, ut proprie dicam, puncto, qui, si terra ad universum puncti rationem obtinet, puncti punctus esse deprehenditur, in quo quidem omnes degimus mortales, genus laboriosum, anxium, solicitum, tanto mari totque paludibus obruto, tot desertis inhospito et inculto, tot amnibus montibusque distincto, tot regnis atque imperiis scisso, tot bellis ac discordiis inquieto, quo tam iugibus curis, tam longo labore brevique tempore possidendo non secus ac perpetuo superbimus, cuius fugitiva felicitas, quamvis insano fulgore perstringente oculos aliquid esse videatur, quid tamen vere sit multis experimentis, sed nullo clarius quam morte agnoscitur? Sagittas vero quas alias opinemur, nisi apostolos ac nuntios, quos potens ille de quo loquimur in medium suorum hostium iaculatus est, seu verba vite et testimonia Evangelii late sparsa et sive per illos, sive per seipsum regum ac populorum infixa sunt pectoribus, non doloris asperi, sed predulcis amoris causativo vulnere, de quibus ipse non semel sed iterum et iterum gloriabundus et exultans dicit: « In nomine Domini quia ultus sum in eos »? Vere igitur potens, qui paucis sagittis orbem domuit seque de tot adversariis ulciscens tot animas duci hostium eripuit: vere acute sagitte, que facili iactu durissimis adhesere precordiis: carbones vero desolatorios seu vastatores, utrunque enim in antiquis codicibus lectum est, quid aliud putem, nisi ardentes et ignitas animas eorum, qui vos in hoc sancto proposito precesserunt? Sepe cui verba non proderant, exempla profuere puduitque non sequi cui non credere non pudebat; tanto vehementior aculeus est actuum quam verborum. Adversus linguam igitur dolosam, ne ancipiti cuspide tenerum cor transfigat, duo hec monstrata remedia sunt: sagitte potentis acute; si forte ille non sufficiant, carbones desolatorii. Dicam aliquid, ne res careat exemplo. In primis meditare tu quisquis in hoc statu es, quem dolosa lingua circumstrepit, quam potens est qui tibi hunc animum dedit, quam facile illi sit quod inspiravit fovere, perficere quod incepit. Audis illam veris falsa miscentem, ne si falsa sint omnia pariter respuantur. Dicet: cave nequem timeas, necui te submittas, nil libertate melius, liber esto; quid vano terrore, quid humili servitute deiceris? Respondebit primum ore mosaico, deinde autem per seipsam viva veritas ut « Dominum deum tuum adores et illi soli servias »; et iterum alter Dei amicus ait: « Timete Dominum et servite ei corde perfecto atque verissimo »; et rursus alter: « Auferte deos alienos de medio vestrum et preparate corda vestra Domino et servite illi soli »; et rursus idem: « Nolite recedere a tergo, sed servite Domino in omni corde vestro et nolite declinare post vana, que non proderunt vobis »; et iterum alius: « Servite Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius »; nec tantummodo viri sed et mulier vidua Deum alloquens: « Tibi serviat » inquit « omnis creatura tua »; propheta autem rex et reges et omnia servire Domino, cui serviendum nunc in letitia nunc in timore, denuntiat. Illi igitur et ego serviam letus ac metuens, cui sic serviens liber ero: parum est, imo vero serviens regnabo. Dicet ille: Servitus aspera, iugum grave. Respondebis: At Dominus meus, tam verax quam tu mendax, contrarium clamat: « iugum suum suave et onus suum leve ». Dicet ille: Tu peccator fragilis et mortalis. Respondeto: At Dominus meus sanctus, fortis, immortalis; si fatiger, illi herebo, illius in gremio conquiescam; habet et fatigatio voluptatem suam et gratiorem efficit quietem. Sunt qui fatigationem exercitio querant. Siquid sane me impulerit, in illum ibo; ille immobilis, fixus, infatigabilis et mei amans; non se avertet ut corruam, sed si in illo confidam, non erubescam neque me irridebunt inimici mei. Ad divina deinde consilia te convertes teque ipsius Cristi verbis armabis. Audies enim ab illo prenuntiatas huius vite molestias et labores et pericula et scandala et quicquid in hoc cursu temporum tibi patiendum est. Audies ab adverso melioris vite premia atque solatia in finem promissa laborantibus. Hoc tibi datur et apponitur ad linguam dolosam. Si ne hoc quidem sat est, sed penetrabilior adversarii cuspis urgere non desinit et peccatorum cumulos et fragilitatem conditionis ingerere ut iter durum, tempus asperum, ingens sarcina, tu delicatus, mollis, infirmus, eger, adolescens, senex -- hi enim omnes sibili sunt lingue dolose --, quid laboras, seu quo pergis, quid vel tam mane preoccupas vel tam sero aggrederis, gaude potius dum licet, de futuro viderit fortuna; quotiens istis urgemini, fratres, neque ad defensionem verba neque acute sufficiunt sagitte, tum demum carbones desolatorii in medium proferantur: ego ne feminis ac puellis infirmior, que sepe non exiguum laborem ut ego, sed tam multa terribilia et terribilium extremum alacres pro Cristi nomine sunt perpesse? Ego imbecillior Gregorio, delicatior Arsenio, voluptuosior superbiorque sum regibus et filiis regum, qui totiens propter Cristum regna et regnorum delitias, sepe etiam spiritum contempserunt? Non hoc iter primi agitis, non ultimi; habetis et vos propositi vestri duces: « habet enim » ut Ieronimus ait « unumquodque propositum principes suos: Romani principes imitentur Camillos, Fabritios, Regulos, Scipiones; philosophi proponant sibi Pithagoram, Socratem, Platonem, Aristotilem; poete emulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terrentium; historici Tuchididem, Salustium, Herodotum, Livium; oratores Lisiam, Graccos, Demosthenem, Tullium et, ut ad nostra veniamus, epyscopi et presbiteri habeant in exemplum apostolos et apostolicos viros, quorum honorem possidentes habere nitantur et meritum. Nos autem habemus propositi nostri principes Paulum, Antonium, Iulianum, Hilarionem, Macharium et ut ad veritatem Scripturarum redeamus noster princeps Helias, noster Heliseus, nostri duces filii prophetarum »; equidem fratres, hi sunt vestri duces, qui Ieronimi duces erant. Insuper et ipse Ieronimus et Augustinus et Gregorius et omnino quisquis aliquando hactenus pro Cristi amore solitariam atque heremiticam agens vitam religioso otio claruisse noscitur, dux et comes hortatorque et adiutor vester est et exemplum sui ceu bacillum quendam offert vobis fasce pressis aut fessis itinere. Quamobrem, siquis est iunior, Paulus heremita Antoniusque et Hilarion ad memoriam revocandi erunt, quorum primus sextum decimum, secundus vigesimum aut idcirca, tertius vero quintum decimum etatis annum agens in solitudinem perrexit mundumque deseruit: siquis senior, iidem illi ante oculos habendi, sed perseverantia in primis extimanda et iungendus principio vite finis, e quibus Paulus ad tertium decimum atque centesimum, Antonius ad quintum ac centesimum, Hilarion ad octogesimum annum in illo sancti atque religiosi otii fervore pervenit. Non est animus nominatim hic reliquos attingere, quorum nomina satis in secundam Solitarie vite partem congessisse videor. Inde ergo vel aliunde quem quisque laboribus suis aptissimum senserit ducem legat, cuius vite atque exemplis insistens post regis nostri vestigia secum pergat, et siquis forte diffidit idem posse et Cristi bellis indomitorum senum imitatio difficilis videtur, an non succurrit et hos prius fuisse pueros quam senes? An preterea quod puelle et infirmi et educati in purpura potuerunt, non poteritis, quasi vero vel hi molles vel durati illi viri quicquam in se potuerint et non in illo potius qui eos confortabat, in quo « se posse omnia » gloriabatur Apostolus? An vero senectus ab honesto retrahet, ad quod vel sola possit impellere, dum cogitare ceperit viator diei ultimum, breve iter ac devexum, hospitium prope esse paratamque cum laborum fine mercedem? An Victorinum tenuit senectus, quominus spretis omnibus atque in primis illa tanta literarum gloria, qua tam longa etate floruerat, dimisso magisterii honore, propter Cristum quem aut ante non noverat, aut forte contempserat, mori etiam non timeret, paganus iuvenis et paganus senex sed decrepitus cristianus? felix, qui totius vie devium et longe lucis errorem facili compendio correxit ad vesperam. An vero conscientie pondus in desperationem aget aut opprimet, memorantem quot beneficiorum immemor David, quantaque scelerum mole obrutus, non desperando misericordiam consecutus est? Quantus persecutor Cristi Paulus, quantas persecutiones propter Cristum pertulit? Quantus vere fidei oppugnator Augustinus, quantus eiusdem fidei propugnator evaserit? Quid Maria « mulier in civitate peccatrix », in civitate, inquam, non Dei, quam peccatores non inhabitant, sed mundi, nonne de cive babilonica Ierusalem celestis civis effecta est adeoque per misericordiam reformata, ut deletis impudicitie maculis post genitricem Cristi solam primum apud nos inter virgines obtinuisse videatur locum? Argumentum evidens, quanquam irreparabilis sit ipsa virginitas, penitentia tamen et lacrimis virginitatis gloriam reparari, et verissime dictum esse cui plus dimittitur plus amari. Hi sunt igitur igniti carbones; quisquis obiecerit silebit et siquid in fundo anime horridum fetulentumque subsederit, vel ipsius lingue manibus iniectum vel terrestribus concretum curis, aut ulla vanitatum veterum recordatione contractum, quod sine tacitis vel expressis dolose lingue suggestibus fieri nequit, totum illico desolatoriis carbonibus et sancto igne desolabitur atque vastabitur. Sic animus humanus quasi ager ubi erbe inutiles, neglecta soli ubertate, luxuriant, recipiendis alendisque seminibus verborum Dei purgatur et oportuno atque utili reparatur incendio: licet sint qui hunc psalmi locum brevius decurrentes sagittas potentis imo vero omnipotentis sententias divinorum verborum carbonesque desolatorios ignem Sancti Spiritus accipi velint, quo doctores sacri sagittas exacuunt. Dicunt enim, de quo nemo dubitet, predicationem hominis nisi divino flamine accensam ad penetrandum in animas audientium longo duratas gelu, hebetem atque invalidam fore. Michi autem et hic sensus quamvis probetur, alter tamen videtur utilior et hauddubie uberior est, ut potens Cristum, sagitte nuntios eius ac verba, carbones exempla significent. Qui sensus meis utcunque verbis expressus, magna fateor ex parte, quo fidentius utamini, de sanctorum et ante alios Augustini dictis excerptus est. Ne ve hec tantum cavenda vobis opinemini: innumerabilia sunt adversus que semper armatum et intentum esse animum oportet. Ad summam enim quicquid contrarium rationi vel auditis ab alio, vel silentio cogitatis, lingua dolosa est. Vitate dolos, insidias declinate eoque vigilantius, quo coloratiore rationis palio tegitur sermo vel cogitatio. Venit in animum cuiuspiam, quod ipsum magnis sepe viris accidit, non ut ab hoste sed ut a Domino signum petat: hostile consilium est: cavete. Non audet suadere animo bene instituto ut a se signum petat, ne nimium patentes insidie sint -- scit propter mentiendi naturam parum sibi fidei esse --, sed a Domino, quod ipsum diffidentie consilium et odio dignum est: nichil est enim aliud quam Deum tentare. Absit hoc a vobis, fratres. Non sumus ex his quibus dictum est: « Generatio mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei ». Optat adversarius noster non ut discamus, cui ignorantia nostra gratissima, scire nostrum permolestum est, sed ut secum confundamur, qui audivit a Domino: « Vade retro Sathanas; scriptum est enim non tentabis Dominum Deum tuum ». Vult ut Domino nostro, a quo et per quem et in quo sumus, sine pignore non credamus; imo equidem ut mille pignoribus acceptis nova supervacua et nocitura poscamus, quo illum scilicet vanis superstitionibus irritemus « obdurantes corda nostra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt eum patres nostri, probaverunt et viderunt opera sua ». Hoc nobis velut oblitis hostis suggerit quod in patribus nostris acerrime vindicatum esse meminimus: hortatur ut presentiam futurorum anxii queramus, que nec possibilis est homini, nec necessaria profecto nec utilis, et si possibilis foret, que non exequor ne nimius sim, cum in eo presertim libro, quem De divinatione composuit, eleganter a Cicerone tractata sunt, et post eum a Favorino, philosopho multe facundie atque doctrine. Sed ille nos augurum atque aruspicum aut qualibet arte divinantium hoc servientium servos cupit, horum tamen omnium facillimus est contemptus recolentibus scriptum esse quod « multa hominis afflictio, qui ignorat preterita et futura nullo scire potest nuntio », et eodem libro: « omnia servantur in futurum incerta », et eodem: « ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum est, quis illi poterit indicare? ». Quem secutus Statius quid crastina volverit etas ait, de quibus omnibus accianum illud probo: « Nichil » inquit « auguribus credo, qui aures verbis alienas ditant, suas ut auro locupletent domos », nec minus pacuviana placet irrisio: nam « si que ventura sunt » inquit « provident, equiparentur Iovi »; ubi si non satis est testimonium poeticum, accedat propheticum illud Ysaie dicentis: « Annuntiate que ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos ». Sed hec satis inter doctos nota fallacia est, preter inscium vulgus nulli iam periculum illatura. Illa temeraria precepsque suggestio, quam clanculum sepe nobis immurmurat, ut optemus aliquem ab inferis resurgentem, per quem de alterius vite statu et de veritate iudicii doceamur, quasi forte vel redivivus impius quisquam veriora dicturus sit quam Dominus in eternum vivens aut precones eius apostoli et prophete, vel nos facilius credituri. Huic fraudi in Evangelio occursum est: « habent enim » inquit « Moysen et prophetas, audiant illos », et statim post: « Si Moysen et prophetas non audiunt, neque siquis ex mortuis resurrexerit credent ». Omnibus tamen ille modis innititur, ut vel hoc vel signa saltem alia et videre que legimus miracula ac prodigia cupiamus curiositate pestifera, qua in re pretenditur fidei fundamentum, cum sit, ut dixi, pruritus anime diffidentis atque fastidiose et rebellionis hinc materiam aucupantis. Si enim ea sola credimus que videmus, iam nec Deum immortalem, invisibilem, nec spiritus omnino ullos nec animam quisque suam, denique prorsus nichil eternum videt, cum, ut scriptum est, « que non videntur eterna sint ». Quod siquis ut credat facta miracula fieri iterum expetit, pari temeritate postulet omnem Evangelii seriem iterari. Ita Cristum pro salute nostra nichil semel fecisse sufficiet, ne bis quidem aut quater, cum et quod nos viderimus hereditario iure vesanie singulis etatibus sit posteritas petitura, quo nichil importunius aut infidelius fingi potest, quippe inter scientiam et fidem aliquid intersit oportet; profecto autem, cum fides ex auditu sit, per huiusmodi vero concupiscentiam ad visum tactumque redigitur, ut iam non fides sed experientia dici possit. Non est hoc, fratres, fidelis ac devote anime poscere, seu etiam cogitare. Sufficiat nobis apostolorum atque sanctorum oculis vidisse que credimus: nos credimus, sciunt illi. Quid enim sonat aliud Evangelium Iohannis, ubi ait: « Qui vidit testimonium perhibuit; et verum est testimonium eius; et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis »? Supervacuum, imo superstitiosum potius, quicquid preter hec queritur, siquidem, ut preclare ait Leo papa, « nos in illis viris contra calumnias imperitorum et contra terrene argumenta sapientie docebamur: nos illorum instruxit aspectus, nos erudivit auditus, nos confirmavit tactus; gratias igitur agamus divine dispensationi et sanctorum patrum necessarie tarditati. Dubitatum est ab illis ne dubitaretur a nobis ». Hec Leonis quamvis pervulgata non silui; vera enim et efficacia, non compta et nova nunc scribere est animus. Sufficiant nobis quoque vulnera martirum et inde profluens sacer sanguis unde descripta piis in mentibus fides nostra est, cuius nisi pignus ydoneum accepissent nunquam tam intrepidi et tam leti ad supplitia et interitum festinarent. Itaque, ut vulgata etiam alterius, sed minoris epyscopi verba ponam, « Noverimus » inquit « quia non sine magno discrimine de religionis veritate disputamus quam tantorum sanguine confirmatam videmus. Magni periculi res est, si post prophetarum oracula, post apostolorum testimonia, post martirum vulnera, veterem fidem quasi novellam discutere presumas et post tam manifestos duces in errore permaneas et post morientium sudores otiosa disputatione contendas. Veneremur in sanctorum martirum gloria fidem nostram ». Hec Maximus. Ex quibus omnibus, fratres, persuasum piis esse debet has ventosas et frivolas disputationes, quibus non Cristi veritas, sed vulgi favor queritur, atque omnem seu vanam inquisitionem rerum imperscrutabilium, seu maxime miraculorum concupiscentiam pervicacie et curiositatis esse, non fidei. Contra quam tentationem ne unquam Augustini illud e memoria excidat mementote: « Ideo enim » inquit « miracula illa in nostra tempora durare non sunt permissa, ne animus semper visibilia quereret et eorum consuetudine frigesceret genus humanum quorum novitate flagravit ». Vere quidem ait « frigesceret »; neque enim amplius miraretur quotidie suscitatos quam quotidie nascentes nunc miratur, cum aliquanto utique maius sit creare quod non erat, quam suscitare quod fuerat. Et tamen ut plus minoribus moveamur stuporis mater raritas est. Certe idem Augustinus alio famosiore quodam loco fidei hostibus occurrens latius sententiam hanc digessit; sic enim ait: « Cur, inquiunt, nunc illa miracula que predicatis facta non fiunt? ». Et respondens: « Possem » inquit « dicere necessaria fuisse priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus; quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit ». Et his dictis percuntationis huiusce virus excutiens, « Verum » ait « hoc dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur », ubi attente figere vos animum, fratres, volo et sic habere: hos omnes qui miracula postulant, quorum ridiculis votis ac vocibus usque ad nauseam pleni sumus, non tam presentis aut futuri avidos quam preteriti incredulos et fidem, quam negando non audent, optando et dubitando minus aperte, sed non minus impie, damnare. Nos autem sive nostris temporibus miracula fuerint, agnoscamus summum et solum mirabilium auctorem, sive non fuerint et eo amplius eidem gratias agamus, qui ita fidem stabilivit, ut iam sine miraculis crederemus. Equidem has ambages hasque suspitiones, que serenam veri faciem quibusdam quasi nubibus obducere moliuntur, sacro discutit Augustinus afflatu. Ibidem enim sine medio sic ait: « Unde ergo tanta fide Cristus undequaque canitur in celum cum carne sublatus? »; deinde ciceronianis, ut sepe solet, verbis ad presidium nostre sententie usus: « Unde » inquit « temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credit mundus? An forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? Cur ipsi ergo non credunt? ». Ad postremum concludens more suo validissime: « Brevis est » inquit « nostra complexio: aut incredibilis rei, que non videbatur, alia incredibilia, que tamen fiebant et videbantur, fecerunt fidem; aut certe res ipsa credibilis, ut nullis quibus suaderetur miraculis indigeret, ita istorum nimiam redarguit infidelitatem ». Que cum ita se habeant, prorsus a consortio demonum abstinendum dico. Nota quidem hec mendacis hominis pena est, ut ei veritas non credatur. Quid igitur huic fiat, in quo veritas nulla est? Una securitas, averti: qui nil mendaci crediderit, mendacio non falletur. Vacate ergo: nichil est melius. II FRANCISCI PETRARCE POETE CLARISSIMI DE OTIO RELIGIOSO LIBER PRIMUS EXPLICIT. INCIPIT SECUNDUS. Iam satis, ut arbitror, quantum inter has angustias datum erat, adversus maioris nostri hostis insultus Cristo duce certatum est: superest ut iisdem auspiciis et reliquos profligemus, quorum primus mundus hic erat, cuius ut blanda frons et superficies decora, sic dura ultima et feda intima et nulla fides aspectui est, nichil omnium que pollicetur implenti. Et ab huius fallaciis quoque pompisque terrestribus vacandum censeo, que cum sint innumerabiles unus omnium est finis: fugiendo decipere. Fuistis in seculo mundique blanditias vel experti omnes, vel vestrum aliqui, nostis, ut reor, quam nichil in eis solidum aut stabile, sed has lingua dolosa verbis inanibus attollit magnumque aliquid esse contendit, quasi oblitas circumventura animas vel memoriam ablatura. Huc equidem magna pars humanorum actuum refertur, de quibus si singulatim loqui cepero, alterius michi voluminis materia exoritur. Summa omnium in nichilum redit, et, o furor, o cecitas! cum tanto studio periture divitie cumulentur, tanta non mansure neque nos secuture rei familiaris sit cura mortalibus, virtus comitatura in finem et ad superos pervectura negligitur. His ardoribus atque his animi motibus respondete id, quo nichil est verius: « Vanitas vanitatum et omnia vanitas », et illud: « Vidi que fiunt cunta sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus ». Item: « Dixi in corde meo vadam et affluam delitiis et fruar bonis et vidi quod hec quoque esset vanitas ». Cetera que ad luxum et inanem iactantiam divitiarum ille locus habet transeo; summa est: « Omnia quecunque desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que paraveram et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo ». Hec ille regno et ingenti fama sapientie clarus vir aiebat, que vobis, fratres, multa licet rerum imparitate conveniunt. Dicat ergo pro se quisque vestrum: Ego quoque similia cogitavi et feci, neque enim monachus sum natus; de seculo veni, Babilone versatus sum; non potes me, munde, decipere: expertus novi te et preterea magni ducis exemplum habeo. Non fui rex ut Salomon, neque ut ille supergressus sum operibus omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem, sed fui unus hominum occupatorum et in te agentium et in te sperantium. Quid ergo? Credo iantandem experientie, non tibi; nam et ego cum experrectus essem « cumque » post Salomonem « convertissem me ad universa que fecerant manus mee et ad laborem in quo frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus, et nichil permanere sub sole ». Omitto alia, nam usu publico trita sunt neque michi Ecclesiastem transcribere est animus. Quisnam vero finis omnium? « Teduit me vite mee, videns universa esse mala sub sole et cunta vanitatem atque afflictionem spiritus. Rursus detestatus sum omnem industriam meam et que sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et solicitus fui: et est quicquam tam vanum? Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole ». Et quod hic ait « dominabitur » acrius ab altero dictum est in Ecclesiastico: « Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur ». Quam heredis luxuriam poeta liricus in libro Carminum expressit his versiculis: Absumet heres cecuba dignior Quam attendens satyricus poeta, avaritiam sibi iniquam et austeram atque heredis luxurie servientem acriter arguens, indubitatum furorem manifestamque frenesim dicit: Ut locuples moriaris egenti vivere fato. Sed redeo ad heredis incertitudinem; siquidem quod se Salomon ait ignorare, sapientem ne an stultum sit habiturus heredem, aliquanto nisi fallor re minor querimonia est, quando non id modo ignotum homini est, quam sapiens aut quam stultus, sed illud quoque qualiscunque successor quam sibi futurus sit amicus, cum suorum hostium successores passim videamus, qua vix ulla gravior inter mortalium fortunas eaque peculiaris et propria divitum pestis est. Et hoc sane quod de heredis ambiguo ait Salomon, a quo alio quam a patre didicerit? qui in psalmo VII et XXX ait: « Universa vanitas omnis homo vivens; veruntamen in imagine pertransit homo sed et frustra perturbatur: thesaurizat et ignorat cui congregabit ea », et rursus VIII et XL: « Relinquent » inquit « alienis divitias suas », ubi quidem ut aperte derideat divitum curas ad nil aliud quam ad sepulcri cinerem et inanem fame fumum profuturas, quid adiecerit scitum est: « Et sepulcra » inquit « eorum domus illorum in eternum. Tabernacula » inquit « eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis ». Ecce audivimus instrumenta fame mortalis: sepulcra domos, posteritatis memoriam et aliam quamlibet perituri nominis claritatem. Que omnia cum supervacui laboris atque amentie plena sint, nostis quam mordax insipientie bestialis exprobratio sequitur et eodem psalmo ad exaggerationem insanie iteratur: « Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis ». Ac nequis insipientiam hanc speret non modo temporalibus, sed eternis quoque supplitiis carituram videte quid interserit: « Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos ». Que cum ita sint, unanimes in Cristo, fratres mei, mundo fallaciter blandienti acutas huiusmodi sagittas obicite. Non hic multis est opus; presentem statum vestrum scitis et preteriti meministis et nisi, quo nichil est ab ingeniorum nobilium vivacitate semotius, fucum aut phaleras potius quam medullas rerum extimatis, admonendi a me vel ab alio non estis: nulla palatia vestris cellis, nullas pompas vestre humilitati, nulla imperia vestro iugo, nullam peccandi licentiam vestre innocentie, nullos rerum temporalium quamvis operosissimos apparatus vestro otio, nullas epulas vestro ieiunio, nullas denique purpuras vestro cilicio comparari. Sinite igitur gloriari alios in purpureis amictibus, in marmoreis palatiis et peritura potentia, in ventosis honoribus, in voluptatibus blandis inque aliis quibus babilonici tument cives: vobis, si ad eternam pertinetis Ierusalem, « absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Cristi, per quem mundus crucifixus est vobis et vos mundo ». Quem nunc etiam si blanditur spernite; nolite credere; mendax et ipse est, principis sui exemplo: nam, ut eleganter disertissimus quidam vir ait, componitur orbis Nec vero queri expedit quisnam princeps hic sit, nam profecto quis alius preter illum, quem non semel sed iterum atque iterum huius mundi principem noster ille « rex regum et dominus dominantium » Cristus vocat? Quod siquando aliquid mundus idem cuius, ut dixi, species exterior pulcra est, ratione sopita sensibus persuadere tentaverit, cum quibus illi familiaritas ingens est, excitate rationem sensusque compescite et clamate de terris celeste presidium invocantes. Clamate omnes, clamate singuli: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam ». Et si enim illa sit capitis nostri vox ad patrem, et nostra nichilominus esse potest, cum aquarum nomine voluptates et carnalia hec aquarum more labentia solere accipi certum sit; nam quid, oro, fluenti aque similius quam res hominum sine fine volubiles? Ubi sunt, queso, letitie breves et inanes illorum omnium, qui se ab ipsa mundi origine ad hoc tempus voluptatibus fedis et curis inutilibus dediderunt? Nempe ut ille dilapse sunt et in nichilum verse, sic presentes dicto citius cum suis amatoribus collabentur et, ut ait Psalmographus, « ad nichilum devenient tanquam aqua decurrens », et « sicut cera que fluit auferentur ». Hec sunt flumina Babilonis quorum meminit Scriptura, videlicet lapsus, instabilitas et fuga rerum temporalium ad Babilonis ius spectantium, non civitatis regie cuius incolarum « pedes stantes erant in atriis tuis, Ierusalem »: nam quid est aliud Babilon nisi confusio, aut quid mundo confusius et amicis suis, quibus ad literam illas inferni fabulas applicari posse si dixerim, novam forte rem dixero sed ni fallor veram? Is animorum status, ea fluctuatio vite est, ut tartareis vadis omnibus immersi et de unoquoque nacti aliquid, de Lethe oblivionem nature melioris, de Flegetonte irarum estus atque cupidinum, de Acheronte infructuosam penitentiam et dolorem, de Cocito luctus ac lacrimas, de Stige inimicitias atque odia largiter hausisse videantur, nec presens supplitium moribus malis desit, quippe quos Tantali sitis excruciet, Lapitarum silex exterreat, saxum Sisiphi fatiget, Titii vultur rodat, Ysionis rota precipitans circumvolvat. Atque, ut externis nostra permisceam, de quibus proprie dictum putes « Impii in circuitu ambulant »? et quibus imprecationem illam contigisse dicas: « Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti, sicut ignis qui comburit silvam et sicut flamma comburens montes »? Nec minus illam: « Fiant vie illorum tenebre et lubricum ». Ita nichil est in eis nisi consiliorum circuitus, et flamme libidinum et tenebre iudiciorum et instabilitas actionum inquietam et turbidam efficiunt vitam. Quid vero aliud existimem Babilonis flumen, nisi hunc quem assidue cernimus discursum rerum non manentium? Hec est fluminis enim natura: fugit et stat; aque fugiunt, flumen manet, et hoc est quod voluit dicere Heraclitus ille, qui orationis obscuritate delectatus ob hoc dictus est scotinon: « in ipsum flumen » inquit « bis descendimus et non descendimus ». Quod exponens Seneca « Manet enim » inquit « idem fluminis nomen: aqua transmissa est ». Intret aliquis exempli causa in hunc ipsum, cuius hec vobis ad ripam scribo, hic in ortu suo primoque descensu satis impigrum ac velocem fluvium, et egressus mox eodem redeat: flumen est idem, eadem pars alvei, aque alie. Et quid hoc aquis, ut sensu predite sint, quod maneat flumen cum ille interim rapiantur? Aut quid magis prodest homini quod eo labente mundus stat, quanquam ne is quidem, si verum fateri volumus, manet, sed licet occultius suum et ipse pergit ad finem, quodque urbes in quibus nascimur et nutrimur evo prolixiore perdurant, quas tamen et senescere cernimus et perire? Nec ulla urbs immortalitatem speret, cum caput urbium videamus esse mortale. Equidem ut pueris novitiisque vestris placeam ista lecturis, non ineleganter illud ait Prosper: Nam michi quid prodest quod longo flumina cursu enumeratisque aliis ad hunc modum intulit: Ista manent nostri sed non mansere parentes. Ut vero grandiusculis placeam, Seneca idem post memoratam Heracliti sententiam cuius proxime mentio est habita hoc inquit: « In amne manifestius est quam in homine, sed nos quoque non minus velox cursus pretervehit ». Michi, fateor, hoc amplius videtur ut hominem et velocior rapiat cursus et manifestior, cum fugientibus aquis fluminis eadem facies sit, hominis autem annis labentibus tam diversa tamque alia prorsus, ut post paululum internosci nequeat vel ab his quibus cum amicitia et familiaritate coniunctus erat, ita ut pueritia infantiam, pueritiam adolescentia, utranque etas illa perfectior quam permanentem phisici falso appellant, mox omnes pariter senectus abscondit; ita ut si intermissa conversatio fuerit, brevi incognoscibilis sit amicus, cum tamen si post annorum milia Dardanus Troiam, Romulus Romam redeat sine cuntatione Xantum ille sit cogniturus, hic Tyberim; tanto evidentior est hominis mutatio et fuga quam fluminis. Illud pleno ore laudaverim, quod Seneca ipse his dictis: « Et ideo » inquit « admiror dementiam nostram quod tantopere amamus rem fugacissimam corpus ». Quod si homo gentilis dicere ausus est, irreparabilem iacturam corporis expectans et licet in hoc varie sepe de immortalitate anime dubius, quid nos dicere equum est, qui et de futuro statu anime certi sumus et corruptibilis et caduci corporis, si eo caste ac sobrie usi erimus, incorruptionem et felicitatem perpetuam expectamus? Equidem, siqua nobis eternitatis cura est, siquod felicioris vite studium, alto animo despicienda est brevis ista corruptio, ut ad illam sempiternam incorruptionem cum ingenti fiducia veniamus. Cogitate nunc et ante oculos civitates ponite quas inhabitastis, sed sic illas cogitate ne desideretis: amens est enim qui in portu positus desiderat tempestates. Gaudete potius salva puppe vos nudos e tanto naufragio evasisse: preteriti nempe discriminis memoria suavis, desiderium insanum. Cogitate quales erant, dum inter accolas Babilonis, omnes enim magna ex parte ad illam referuntur, per illarum plateas ac porticus errabatis, in templis non orandi animo, in foro non mercandi studio, sed spectaculis occupati, ut scilicet videretis et videremini et placeretis oculis insanorum, de spectatoris eterni oculis cunta cernentibus non curantes. Fingite vero nunc vobis reditum ad easdem urbes: rogo, quid suspicamini? Revidebitis forsitan notas turres, recognoscetis antiqua menia, quamvis et illa iugiter ruant: durabit utcunque species locorum, interlabentur flumina, stabunt montes. Querite notos habitatores: nescio quomodo, prope omnes abierunt. Magnus vos habebit stupor eandem simulque aliam civitatem ingressos, ut dicatis cum Heraclito: in eandem civitatem bis intramus et non intramus. Certe ego, qui peccatorum vinclis in mundo velut in carcere adhuc sum, civitates veteres prospiciens agnoscere videor; easdem ingrediens non agnosco. Transite ante regum pontificumque palatia, ante limina civium superborum, quos familiariter nostis. Muri forsan adhuc senio resistunt. Ipsi autem quid? Pulsa, voca, interroga; si absunt expecta paululum dum redeant. O quam terribiliter inter afflictiones suas simplex et rectus vir ille dixit: « Lignum habet spem; si precisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant; si senuerit in terra radix eius et in pulvere mortuus fuerit truncus illius, ad odorem aque germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est ». Speramus ut eadem forte nostra conditio sit? Heu quam dissimilis est! Sequitur enim: « Homo vero cum mortuus fuerit, nudatus atque consumptus, ubi est, queso? ». Respondeant amatores seculi, ubi sunt patres eorum: si tacuerint, Iob idem ipse respondeat: « Quomodo si recedant » inquit « aque de mari et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget ». Ceterum, ne his verbis spem novissime resurrectionis abscinderet, addidit: « Donec atteratur celum non evigilabit nec consurget de somno suo ». Interea, fratres, irredituri abeunt huius terree habitatores domus. Itaque dilecta hostia pretervecti quos ibi reliquistis inquirite: ignoti hospitis supercilium occurret in limine, horror comas eriget herebitque vox faucibus, cum audieritis more suo de opibus fortunam, de suis mortem lusisse mortalibus, et ut in aque methaphora perseverem pulsabit animum illud eiusdem Iob: « Fratres mei preterierurit me sicut torrens qui raptim transit in convallibus ». Credite michi experto: dilecte olim civitates hodie sui odium et horrorem vobis incuterent, adeo mutata omnia et nichil eorum que valde placuerant tale est aut omnino superest. Quererem de maioribus, de Iulio Cesare, de Augusto, de Tiberio, de Gaio Caligula, de Nerone, de Vespasiano et Tito atque Domitiano, de Traiano Hadrianoque atque Antoninis omnibus, quorum nomen tam Rome totoque imperio dilectum et tam celebre diu fuit; postremo de Severo, de Diocletiano, de Constantino, de Valentiniano Theodosioque atque assueta sceptris utriusque familia! Sed efficacius animum tangunt exempla que vidimus. Nolo autem vos ad antiquas historias revocare, ne aures silentii cupidas nimium longa narratione detineam, presertim cum in eo libro, cui Rerum humanarum nomen indidi, id ipsum videor curiosius fecisse. Ad pauciora igitur et vobis notiora respicite. Ubi nunc est Bonifatius VIII Romanus Pontifex, verus populorum et regum atque, ut dicitur, orbis stupor, quem nisi fallor vestrum aliqui viderunt, ubi successores eius, quos proculdubio vidimus, Iohannes, Benedictus et Clementes duo, ubi Romanorum imperator Henricus, ubi Philippus rex Francorum Pulchri cognomen ex re nactus, quem cum formosissimis filiis patrique simillimis, qui eidem ex ordine successerunt, tam immatura mors rapuit, ut omnium non tam vita videatur fuisse, quam somnium? Ubi Philippus alter regis huius pater, eo filio fortunatior, quod illum tumulus habet, hunc carcer? Ubi Hispanie rex, Saracenorum modo terror et fidei clipeus, occiduis obiectus insultibus? Ubi denique Galliarum decus et Italie ornamentum siculus rex Robertus, sub cuius temporali regimine eterno regi servientes quam suaviter quievistis insecute laborum indicant procelle? Et sileo non tantum regio fastigio minores, sed plurimos quoque regum, ne sim longior. Querite vero de istis ubi habitant. Ostendentur vobis exigua sepulcra exornata ingeniis artificum, forte etiam gemmis auroque micantia, ut est ambitiosa non modo vita hominum, sed mors. Vivent in pario lapide imagines defunctorum secundum illud principis poete: « Vivos ducent de marmore vultus »; sed ipsi, queso, ubi sunt? Epygrammata quoque magnifica et tituli altisoni sed inanes, quos qui legis obstupeas; sed subsiste, obsecro, dum limen extreme domus panditur nova subeunt spectacula, novus stupor: heu quam vel cinis exiguus vel ingens copia seu verminum seu serpentium! O inopinata mutatio, o multum discolor rerum frons! Ubi nunc satellites armati, ubi puellarum greges, ubi Ganimedes regium ad poculum deputatus, ubi coquine artifices et callidi sectores altilium, ubi purpurea parietum vestis et ostrum substratum pedibus et insertum ebur trabibus et cornipedes aurea frena mandentes, ubi suppellex curiosior et vasa corinthia et damascenorum labor artificum et animalia in vasis aureis extantia, ubi triclinium atque abaci et cupresso atque hebeno crustate domus, ubi spectacula et cantus et epule terre pelagique visceribus erute et vina alio procul a sole venientia, ubi tot lenocinia voluptatum luteique corpusculi tantus ornatus et vertex dyademate radians et balteo rutilante succinctus ventriculus et stellantes digituli spoliis indici litoris et sculptorum ingeniis; ad postremum, ubi coniunx imperiosa, ubi « filii sicut novelle plantationes et filie circumornate ut similitudo templi », que blando nuper attrectatu et dulcibus osculis non duraturi patris colla mulcebant? O flebilis et infelix transmutatio! Omnia in vermes inque serpentes, omnia tandem in nichilum abiere. Hec equidem, nisi fallor, fructuosior anime visio contemplatioque fuerit, quam illa cuius II De legibus Cicero meminit, ubi ait sibi delectabiles Athenas « non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare esset solitus », addens et eorum se sepulcra studiose contemplari. Valet hoc, fateor, ad ingenium excitandum: habet enim emulatio calcar ingens iuvatque magnanimum et precedentibus etiam et sequentibus se conferre. Maximum quendam et paulominus incomparabilem virum id dixisse legimus: « maximo cuique id accidere animo certum se habere, ut se non cum presentibus modo, sed cum omnis evi claris viris comparet ». Illud aliud spectaculum horrendum sed efficacissimum ad salutem, apertio scilicet sepulcrorum precipueque recentium eoque magis si sint hominum notorum, dum verminum scaturigines, dum viscera sparsa cernuntur, dumque ossa suis mota sedibus, consumpte nares, convulsi dentes, oculorum specus limo obsitum, ceno concreta cesaries et, o bone Iesu, quanto periculosius est quod latet! Quis enim novit talis corporis qualis est anima, et quali nisi misericordiam invenerit habitaculo sit recepta? Equidem imperator Hadrianus curiosissimus literarum quid de anime recedentis itinere formidaret paucis expressit, que placet inserere, ut et sententiam tanti principis et affectum indicent, qui sub extremum vite spiritum, dum alii plorant, dictet, et quando nullus est fingendi locus hauddubie sic loquatur ut in animo est. Animam enim ipse suam in morte alloquens ait sic: Animula vagula blandula Parum ne, queso, perspicue quid sentiret et quid timeret aperuit? Quod si principibus talis est mundus, dum durat, et si talis est exitus, qualem putemus esse aliis, quibus ne vita quidem ipsa sine quotidiano labore promittitur? Sed inviti homines hec audiunt, quibus natura insitum est animos quantum possunt ab amara et mesta cogitatione deflectere et ea sibi fingere que delectent, non que crucient. Itaque cum mediis in erumnis senuerunt, adhuc sibi iam a tergo relicte vite felicitatem spondere non desinunt; tanta votorum pertinacia est, ut expectare malint quod fieri non posse sciunt, quam quod est ferre fortiter et prudenter advertere. Qua in re innumerabiles falluntur, sive, ut verius dicam, scientes et volentes delectabilem in errorem incidunt et se se fallendi studio ultro inherent, nec nisi flentes et coacti a placitis, licet falsis, opinionibus avelluntur, que sunt multe, sed omnium summa est a Cicerone posita in Tusculano, quod « Metelli sperat sibi quisque fortunam ». Illa maior periculosiorque dementia, quod nec conditione nature nec tot assidue exemplis inducimur ut de morte cogitemus, non credo quia prorsus mortalitatis et imbecillitatis obliti simus, sed iuvat oculos avertere ne venientem videamus, quasi non sit tutius adventantem hostem prospicere, quam conniventibus oculis expectare dum feriat. Fragilitas quidem adest nota omnibus nisi dissimulent: mors autem instat ac properat, sed nobis de dilatione blandimur cum illa sit in foribus, nedum seni sed anniculo, quippe quam vite brevitas vicinam, incertitudo autem semper cervicibus impendentem faciat. Ceterum ego clara voce testatus quod qui nunc volentes utiliter de morte non cogitant, cito nolentes et, quod valde vereor, inutiliter cogitabunt, huic tandem articulo finem pono. Iam enim ad hodierne disputationis alteram partem ratiocinando perventum est. Superant equidem carnis insidie, quas superare difficile fateor, sed possibile contendo; haud aliter tamen, quam si divinum non desit auxilium. Scriptum est enim in libro Sapientie: « Scivi quoniam non possum esse continens aliter nisi Deus det », ut tanto teste noscatis a quo tam grande munus anime postulandum sit, que vel sola notitia non exiguum divine clementie munus est. Unde sequitur « et hoc ipsum erat sapientie, scire cuius esset hoc donum ». Frustra igitur nitimini, nequicquam, fratres, per vos ipsos assurgitis; non est opus virium vestrarum; pondus carnis sordidum et grave animam miseram imbecillem mole sua premit et suffocat. Ea vobis iugis et perdifficilis lucta est. Reliquistis enim dyabolum ac mundum et utrunque sacre domus obseratis foribus exclusistis: carnem vero non ita. Licet enim Bernardus religionem ingressuros hortari solitus tradatur, ut foris corpora de seculo advecta relinquerent et soli spiritus ingrederentur, sic tamen illud accipiendum est ut fervor potius sancti viri et aculei quidam ad spiritale propositum eminerent in sermone eius, quam possibilitas actionis. Tale est illud philosophicum Ciceronis sexto Rei publice de animi ad celum ascensu agili. « Id enim » inquit « ocius faciet, si iantamen cum erit inclusus in corpore eminebit foras et ea que extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet ». Tale est quod et disiungi a corporibus et ea tanquam peregrini incolere iubemur. Tale demum est universale platonicum illud in Phedone, « nil aliud esse philosophiam nisi meditationem moriendi »: ubi due designantur mortes, altera nature, virtutis altera; quarum primam nec ullatenus arcessendam nec timendam, sed equo animo expectandam dicunt, secundam vero omni studio appetendam, quo genere moriendi vestri precipue usi sunt, voluptatum et cupidinum omnium obliti, ita viventes in corpore quasi iam membrorum ergastulo evasissent: huc ergo vel doctrina philosophorum, vel Bernardi exhortatio referenda. Vere enim carnem propriam linquere nisi nature imperio, hoc est morte, non licet et dum vivimus, quocunque fugerimus, illa nos sequitur, ubicunque latuerimus, illa nos invenit. Itaque nulla homini inde requies, nulla usque ad ultimum consummata securitas, siquidem vanitates, quibus adolescentia vel iuventus olim renuntiaverit, sepe senio occursant et recursant et blando murmure querule: ubi nos, inquiunt, dimittitis, ad quas de cetero nullus est reditus? ubi nos iterum speratis? an ubi non somnus, non esca, non nuptie? quin fruimini dum licet neve tempus indultum perdite, quod, cum perbreve sit, tamen velocissime labitur. Et hanc quoque suggestionem minus in se mirabitur quisquis Augustinum similiter fluctuatum in Confessionibus eius adverterit et Ieronimum solum in heremo sedentem amarisque cum lacrimis obvolutum sacco, somno, fame et inedia confectum atque ethiopico squalore deformem, in illa ipsa solitudine hominum, serpentumque et ferarum sotietate terribili, nulla rerum asperitate cavere potuisse quin sub corpore pallido et extrema macie lasciva mens vanis cupiditatibus estuaret, et e voluntario carcere, quem ad eterni carceris evitanda supplitia ipse sibi fecerat, animus vagus interdum coreis puellarum, ut ipse ait, et romanis delitiis interesset. Duos nomino, quorum nec vita nec fides nec ingenium sperni possit: possem eodem in genere plurimos numerare et si cuntos amplecti velim innumerabiles fient. Unde quid vobis formidandum sit ut liqueat, dimidia ipsius Hadriani morientis oratio repetenda est. Intendite, queso, fratres optimi, quid ait: Animula vagula blandula Heu quot sunt miserie pudendeque blanditie, quam scelestum hospitium, quam nefarius comitatus inter corpus et animam peccatoris! Enumerare omnia utinam sit necesse, sed non est: omnia fere omnibus nota sunt. At inter corpus et animam iusti nulle tales blanditie, nullus amor talis; quis enim hostem valde diligit, quem presertim sibi formidabilem valde norit? Scit profecto vir sapiens quid sibi periculi impendeat ab hospite suo et ovidianum illud « Non hospes ab hospite tutus » hic precipue verum sentit; nam quid, oro, aliud sentiebat Apostolus ad Romanos scribens: « Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee et captivantem me in legem peccati, que est in membris meis ». Hec nimirum est illa conflictatio corporis atque anime de qua idem ad Galathas: « Caro concupiscit adversus spintum et spiritus adversus carnem, hec enim invicem adversantur sibi ». Quis vero non metuat quod videat Apostolum metuentem? Aut quis in tanto discrimine aliunde opem speret, nisi ut secundum apostolicum consilium « spiritu ambulans desideria carnis non perficiat », et quoniam hoc, ut dixi, nisi Deo largiente non potest, cum eodem Apostolo flens et timens dicat « Infelix ego homo; quis liberabit me de corpore mortis huius? », et de sola Dei misericordia spe resumpta ipse sibi respondeat: « Gratia Dei per Iesum Cristum dominum »? Ad illum unum qui solus potens est succurrere in hoc intestino et domestico prelio clamandum est: ille suppliciter exorandus ut nos liberet de corpore mortis huius, unde meritum hominis non liberat, sed gratia Dei solius, cui nichil, ne dicam impossibile, sed ne difficile quidem est. Ita ergo cum Apostolo sitibundi recurramus ad fontem gratie, ne in nostra ariditate pereamus, quin et cum eodem illo Sapientie tractatore quem Philonem Hebrei opinantur, per quem continentiam donum Dei esse didicimus, oremus huius tanti muneris largitorem ut nobis cum ad cetera, tum presertim ad huius ancipitis duelli victoriam « sedium suarum assistricem sapientiam » celitus mittat, ut « nobiscum sit et nobiscum laboret et sciamus quid acceptum sit apud eum. Scit enim illa omnia et intelligit et deducet nos in operibus nostris sobrie et custodiet nos in sua potentia »; nostra enim potentia nulla est hominum infirmorum et exigui temporis, quorum « cogitationes timide et incerte providentie », quorum « corruptibilia corpora aggravant animas et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem ». Inter quos siquis forte consummatus appareat, si aufugerit ab illo sapientia Dei in nichilum computatur. Per hanc sapientiam, fratres, in presenti certamine carnis nostre roborabimur et victores erimus et ab omni corruptione purgabimur, corrigemur, salvabimur, per quam ut sapiens idem ait: « Sanati sunt quicunque Deo placuerunt a principio ». Hec est via qua gradiendum est vobis, ut carnem quam relinquere nequivistis subiugare possitis, et ut ait Apostolus ad Corinthios: « In carne ambulantes non secundum carnem militetis », quod ut magne difficultatis sic ingentis est premii; sed in hoc, ut in reliquis omnibus mortalium bellis, sive etiam aliquanto presentius celeste auxilium sentit terrena fragilitas, itaque et in aliis et in hoc maxime victoria et triumphus a Deo sunt. Multa quidem, fratres, Babilonis flumina novimus magno transvadanda periculo, in quorum transitu nostri ducis dexteram poscentes cristiano ore poeticum illud exclamemus ad invictum vere, quod ad suum vere victum et profugum ille naufragus apud Virgilium exclamabat: Eripe me his, invicte, malis... vel, si religiosior sermo iuvat, illud daviticum repetamus: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam » et que sequuntur, « ut de limo profundi et de altitudine maris » illius auxilio eruamur. Nullum tamen ex omnibus flumine hoc, in quo nunc stilus hic remigat, aut perpetuum magis aut rapidum. Possum id preter experientiam magistram rerum autoritatibus quoque doctorum hominum asserere. « Fluit » inquit Cicero « voluptas corporis et prima queque avolat sepiusque relinquit causam penitendi quam recordandi »; et Severinus Habet -- inquit -- hoc voluptas omnis, En babilonicum flumen: si fides queritur, fluit et fugit; utrunque proprium est fluminis, quod a fluendo nomen trahit. Utrobique autem nichil novi, sed quod pridem sciebamus audivimus voluptatem fluidam et volantem. Iam satis erat et si nil amplius mali esset, sed in fine audiens penitendi causam morsumque animi et longam amaritudinem brevi dulcedini succedentem, quid minus sapienti convenire dixerim quam velle aliquid, cuius statim inutiliter inefficaciterque peniteat? Preclare quidem Apostolus eadem ad Romanos epystola: « Sicut exhibuistis » inquit « membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificatione. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitie ». Hec cum dixisset, quod ad persuasionem efficacissimum rebatur adiecit: « Et quem ergo fructum » inquit « habuistis tunc in illis, quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est, nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Dei, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam eternam. Stipendia enim peccati mors est, gratia autem Dei vita eterna in Cristo Iesu domino nostro ». Quis inter hec hesitet, fratres mei? An erubescere malit, an sanctificari? An stipendium peccati mortem eligat an vitam eternam? Quodsi in optione horum nemo dubitat, nec in eo dubitare conveniet, an carni an spiritui sit parendum, cum inde corruptio et mors, hinc sanctitas et eterna vita proveniat. Libet inserere unum his consentaneum gentilis sed sapientissimi viri dictum, quod nequa in parte mutaverim, verba ipsa ponam ex oratione Marci Catonis Numantie habita ad milites: « Cogitate in animis vestris » inquit « siquid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, beneficium a vobis dum vivitis non abscedet; siqua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit ». Melius quidem ait « semper », quam quod ante dixerat « dum vivitis », et presertim apud nos, quibus persuasum est opera viventium mortuos sequi, nec penas aut premia morte finiri, quod illis quoque, licet non tam valide, persuasum fuisse multa indicant, que libelli huius brevitas non capit. Hac sane Catonis exhortatione quam posui ornatius aliquid fortasse, nil vero, me iudice, verius, nil penetrabilius dici potest. Itaque, fratres, hic maxime vel apostolici precepti vel philosophici consilii memores insistamus. Cogitet secum quisque, siquid virtuose gessit in vita, quanta illum gloria et quanta secuta delectatio est; siquid libidinose vel turpiter, quantus pudor, quanta penitentia, quantus dolor; et ex preteritorum memoria eligat quid agendum vitandum ve sit: comparet turpitudinis magnitudinem fructui exiguo, seu verius nulli, simul et fame damnum extimet et corporis animeque iacturam, intendatque acriter quid est quod tanto precio venale proponitur nundinantibus mundo, carne, demoniis et mortales oculos fuco mulcente fallentibus; tendat intima rerum introspicere superficiemque contemnere neque concupiscentie inserviat, sed saluti. In omnibus lapsum rerum presentium consideret principii memor finemque prospiciens, et meminerit pudoris atris se quamvis in latebris luce clarius cerni sciens, et blandientes illecebras masculo supercilio reiciens omnes cogitatus ad honesti studium deflectat. Cogitet iuvenis pudicitiam in iuventute pulcerrimam, cogitet senex in senectute fedissimam libidinem, cogitet formosus ornari pulcritudinem castitate, cogitet deformis animum ipsum vitiis deformari. Ille deformitatem caveat, hic formam concupiscat interni hominis; sciat se puer nunc cepisse, norit senior nondum consummasse, longe vie curam ille suscipiat, hic susceptam solicitudinem non deponat. Querat dives continentie laudem, pauper lascivie vitet infamiam, pudeat monachum non actui modo, sed cogitatui fedo aliquem sub cilicio locum esse. Exulent a rigido limine molles cure et desideria delicata a duris cubilibus arceantur. Scitum est illud Apostoli, quod Augustino ad vite mutationem acutissimum calcar fuit, ut eodem ipso non alio narrante cognoscimus: « Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et emulatione, sed induimini dominum Iesum Cristum et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis vestris ». Quod si omnibus dicitur, quid vobis singulariter hec professis artissimo inter omnes cristiane militie sacramento? Ut siquid latenter blandius obrepserit, facile, ut spero, mox ostensa loci facie expositoque proposito evanescat. Si enim luxuriam locus irritat, quod a Cicerone obiectum Verri legimus, cur non et castitatem suadeat neque minus bonorum quam malorum locus idem sit hortator? Quid autem tam diversum quam rigor heremi et mollities carnis? Delicatissima res est amor ille carnalis; somno, quiete, cibis alitur, leni amictu et exquisito cultu, clandestino murmure, letitia, iocis et cantibus delectatur, asperitates odit ac refugit; nullum igitur illi intra durissimas atque asperrimas domos vestras diversorium, nullum cum insomni et laboriosa ieiuna et inculta familia mestis suspiriis et duris semper accentibus Deum laudante commercium. Scimus autem quod ideo pro nobis passus est Cristus iustus pro iniustis, ut nos redderet Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Speremus igitur et precemur ut temporalis Domini nostri mors ab eterna morte nos liberet, ut illa inquam mors mors carnis huius peccatorumque nostrorum mortificatio, resurrectio eiusdem animarum nostrarum et in fine etiam corporum vita sit; misereatur afflictis, opem ferat egentibus, manum prebeat fatigatis; gravi enim sarcina premimur dum vivimus, imo vero dum vivere dicimur, dum hic sumus mutatique decor animi sepe veteribus maculis clam repente respergitur et adolescentie probra sensim longe consuetudinis obducto velamine rursus ita se ingerunt et iam fessam atque emeritam senectutem insequuntur, ut ni celestis excubitor signo dato insidias retegat, in antiqua longeque olim a tergo proiecta dedecora relabendum sit. Itaque affusi cum lacrimis dicamus: « Amputa obprobium quod suspicatus sum », et illud identidem: « Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua »; deprehensum est autem nullo magis velo arceri oculos anime a contemplanda divinitate quam libidinum nubis obiectu. Quod et Socrati primum huius que ad vitam moresque pertinet philosophie parenti, mox discipulo eius Platoni philosophorum excellentissimo nostreque religioni ante omnes convenientissimo visum erat, et a Virgilio postmodum obvolutum poetico velamento, novissime ab Augustino catholicisque doctoribus approbatum est pluribus quidem verbis quam modo res exigat. Quis est enim cui non certo certius sit, eorum dico qui, non angelico sed humano more viventes, aliquando sue carnis impetus insidiasque pertulerint, ubi libido imperat non modo Deum non videri, qui nisi purgatissimis oculis non videtur, aut « considerari mirabilia de lege eius », sed nullum penitus rationi esse locum consequenterque nec humanitati, que sine ratione nec esse potest nec intelligi, exui quippe mores hominis efferatique animum eoque miseriarum pervenire ut preclarissimum Dei donum rationem celitus datam sibi, qua cuntis animantibus imperet, « sicut equus et mulus quibus non est intellectus » ad obscurum et turpe libidinum vertat obsequium? Unde nulli animantium libido tam varia est et quamvis, ut dixi, tam nota res sit, ut externo teste non egeat, cum sibi quisque sit testis, iuvat tamen cuiusdam clarissimi viri testimonium inserere, quod ipsum licet late cognitum atque ideo multis supervacuum videri possit, vobis tamen in heremo degentibus solique sacrarum literarum studio deditis forte vel novitate vel autoritate certe vel veritate vel ipsa saltem varietate probabitur, cuius studio ut interdum oratione soluta inter seculares sacris stilum testimoniis condire soleo, sic inter ecclesiasticos et religiosos viros secularibus literis delector, que et prime et aliquandiu michi sole fuerunt et ubi consonant nostris, nescioquid oportuni admodum, licet peregrini, auxilii videtur accedere. Architas itaque Tarentinus, italicorum philosophorum post Pithagoram longe primus ac maximus, ad quem visendum Plato ipse grecorum princeps in Italiam navigavit, ea que diximus gravissima testimonii sui autoritate confirmat. Hic ergo, ne Ciceronis ista narrantis aliquid mutem, « nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avide libidines temere et effrenate ad potiendum incitarentur. Hinc patrie proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura sive quis deus nichil mente prestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nichil tam inimicum quam voluptatem, nec enim libidine dominante temperantie locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere. Quod quo magis intelligi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima; nemini censebat fore dubium quin tam diu dum ita gauderet nichil agitare mente, nichil ratione, nichil cogitatione consequi posset. Quocirca nichil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, siquidem ea, cum maior esset atque longinquior, omne animi lumen extingueret ». Hec Archite sententia est ciceronianis verbis a me vobis exposita, et siquod testium dignitas geste rei robur adicit, hec locutum Architam Cicero idem refert cum patre eius Pontii, a quo postea preter morem romanus exercitus ad Caudium sine vulnere victus est, Gaio scilicet Pontio imperatore Samnitium, quem illius evi prudentissimum ne hostes quidem negaverunt, et cum Platone philosopho, quem cum ardentissimi ad discendum semper ingenii, ut ait Augustinus, et e famosissimo Athenarum magistro discipulum peregrinum ac literarum quasi toto orbe fugientium persecutorem, ut Ieronimus, seu collectorem atque invicem dispersorem, ut Valerius ait, fuisse noverim, quid prohibet opinari platonicam de voluptate sententiam quam supra posui didicisse eum ab Archita et, qui mos est sequacium atque tenacium ingeniorum, sepe eam tractando versandoque propriam fecisse, presertim cum Plato ipse eidem Archite admiratione nisi fallor ingenii adeo familiaris evaserit, ut ad eum libros scriberet? Sane cuiuscunque sententia hec fuerit, una de numero est illarum quas inter tam multa dubitabilia verissimas, Achademie immemor, asseverare non verear. Iure ergo per singulos dies obsecramus: « Revela oculos meos », velum scilicet amove quo impedior ab aspectu et contemplatione celestium et in terram premor. « Vigilate igitur et orate », fratres amantissimi, « laudantes invocate Dominum et ab inimicis vestris salvi eritis »; otium agite et scietis; vacate et videbitis quod optatis et quicquid obsistit amolimini. Plurima quidem et maxima sunt detrimenta libidinum, sive animam sive corpus attendimus, sive famam sive, quod inter levia numerem, patrimonium ipsum, sive, quod irrecuperabile dicitur et est, tempus. Inter damna tam gravia fructus exiguus, seu potius nullus omnino est. « Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? ». Et proprie quidem ait « descendo », nulla enim tam prerupta rupes, nullum baratrum tam preceps, nulla crepido montis tam aerei usquam est, unde tantus tamque terribilis sit descensus, quam ex innocentie vertice in abissum peccati: non siquis e summo saxi huius, quod hec scribenti imminet, quo neque altius, ni frustratur extimatio, neque preruptius ullum vidi, cernuus in imum Sorgie fontem cadat. Ut vero huius tanti descensus, seu verius ruine, nulla utilitas, nullus fructus appareat, quamvis ea quoque certior apertiorque res sit quam ut probari aut monstrari egeat, dicam tamen quod in animum revehit res ipsa. Vultis igitur et nunc audire quid alter quidam vir paganus aliquanto memoratis duobus impar literis, factis maior, et, que vere pudicitie adversa sunt, potens, victor, formosus ac iuvenis, Scipio Africanus Massinisse Numidarum regi cum quo illi et populo Romano ingens fuit amicitia dixerit, cum ille rex scilicet inimici captivi regis sed adhuc viventis uxorem, pulcritudine femine et blandiloquio illectus, quod nec licebat utique nec decebat, in matrimonium abduxisset? Siquidem super his que strenue ac fortiter in prelio gesserat publice collaudatum, duxit in secretiorem locum, ubi petulantia dilecti regis nescio an modestius an efficacius castigata, ita conclusit: « Vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa, quam causa culpe est, corrumpas ». O preclara, neque tam iuvene armato duce, quam sene, vel coturnato poeta, vel palliato philosopho, vel apostolo etiam digna vox! « Maiore » inquit « culpa quam causa culpe ». O utinam hoc dictum trutinent atque expendant quicunque instinctu lidibinis presertim ad peccandum veniunt, ut ubi carnem acres stimuli perurgent, hoc saltem freno se se mens incitata cohibeat! Non equidem infitior corpus ab adolescentia indomitum postquam in licentia et libertate coaluerit haud facile frenari, cum sit scriptum quod « qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem ». Servus quidem, imo vero asellus hic noster nutritus in pascuis voluptatum letis ac mollibus, inter flumina illa de quibus multa diximus assuetus per planas et latas seculi vias, quid ni piger evaserit ad ascendendum montem Syon, cuius in verticem arduus et angustus et scrupeus trames fert? Quid hic vero remedii est, nisi ut quo serius, eo acrius summa vi et omni studio incumbamus, ut solita dediscens insueta condiscat? Durum opus et laboriosum, fateor, sed salubre; nam profecto si salvi esse volumus frenum excipere et pati verbera cogendus est asellus iste cui insistimus, ne suo more lasciviens atque recalcitrans nos in precipitium secum trahat. Fecisse id quosdam vidimus, sed plures audivimus aut legimus, sed in primis illos eximios contemptores rerum mundanarum Hilarionem monachum ac Franciscum, quorum primus adversus flammas voluptatis generosa indignatione vix dum pubes viriliter inardescens et, ut Ieronimus de illo scribit, iratus sibi et pectus pugnis verberans quasi cogitationes cede manus posset excludere, « Ego te » inquit « aselle, faciam ut non calcitres, nec te ordeo alam, sed paleis, et fame conficiam et siti, gravi onerabo pondere, per estus indagabo et frigora, ut cibum potius quam lasciviam cogites ». Secundus vero similia et dixisse legitur et fecisse, suum nempe asinum, sic enim et ipse suum corpus appellabat, nudum noctu nivis in cumulum demergens fedum voluptatis incendium pulcro mentis ardore et carnis algore superavit. Hec vobis exempla sequenda sunt, fratres; hoc tenendum iter et nobis noster asellus loris agitandus, cibo arcendus, gravioribus sarcinis premendus et urendus, denique modis omnibus castigandus et redigendus in servitutem. Quod si celestis ille vir Paulus faciebat, quid agendum nobis extimamus, nisi standum in armis et, quod comune cum seculari militia vobis est, sub pellibus hibernandum orandumque non modo ter, sed milies, ut colaphizans spiritus a nobis auferatur? Quibus si forte ad interiorem aurem respondeatur ut Paulo, quid reliqui est, nisi in « infirmitatibus » quoque « nostris gloriandum esse, ut et in nobis inhabitet virtus Cristi »? Spero autem vobis forte concessum iri, si pia et iugi postuletur instantia, quod negatum illi est, ne eum « revelationum suarum extolleret magnitudo ». Proinde, fratres mei, in hoc tam continuo tamque periculoso certamine, quod nostra cum carne geritur, hoste domestico, intendite, laborate, vigilate, circumspicite ad omnem strepitum galeati et in aciem prosilite: nulle ut in ceteris bellis sunt indutie; assidue de salute et de summa rerum nostrarum periclitamur; cum fallacissimo hoste res est nobis, nunc vi nunc dolis agimur tam varie, ut nunc veri hostis, nunc simulati amici frons appareat: quid enim inconstantius voluptate, quid blandius, quid insidiosius? Sciunt qui experti sunt: quis autem non expertus est, si homo est, plena etate, corpore integro? Ceterum, quo pertinacior hostis, eo clarior victoria. « Blandissime domine voluptates magnas partes animi a virtute detorquent » ait Cicero, et Seneca « Voluptates » inquit « precipue exturba et invisissimas habe; latronum more, quos stilistas Egiptii vocant, in hoc nos amplectuntur ut strangulent ». Sic est. Cetera nos velut ab adverso feriunt mala: luxuria animum deiectura complectitur. Venienti igitur resistendum, occurrendum principiis et illud ante oculos habendum: « Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram », siquidem parvulos novos et modo natos cogitatus intelligimus, quos antequam crescant et nos superent et usu armati nos de rationis arce deiciant allidere monemur ad petram: « petra autem erat Cristus ». Nam quis, obsecro, tam prerupte tamque inflammate libidinis usquam erit, qui acriter ad memoriam reductis Cristi vulneribus non frigescat et sanguine eius ad hoc fuso, ut inde potissimum concrete nostrorum sordes vulnerum lavarentur? Nullus imber aut ros herbis arentibus oportunus adeo est, quin cruor ille si devotam in animam ex alta nube calide contemplationis influxerit multo sit oportunior humanis ardoribus extinguendis aut sedandis. Quis vero tam inhumanus et ingratus, ut atrocem vel patris, vel domini, vel amici mortem recolens, sue salutis tam presertim suique amore susceptam suarum libidinum non incipiat oblivisci et ab inepta turpique letitia pulcras subito vertatur ad lacrimas? Atqui omnia hec in Cristo sunt. Quid enim sibi vult aliud Ysaie visio, cuius principium est: « Audite celi et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est: Filios enutrivi et exaltavi et ipsi autem spreverunt me »? Ecce, inquam, paucis verbis et patrem audivimus et dominum: amicum certe idem ipse se facit: « Vos enim » inquit « amici mei estis, iam non dicam vos servos ». Amicos ille nos vocat; nos Dominum agnoscamus. Quibusdam dominis mos est, ut cum servis suis familiariter vivant, suaviter colloquantur, multa ferant, multa ignoscant, multa differant, multa dissimulent; qui non ideo timendi sunt minus, sed amandi magis. Nec sum nescius ut ex familiaritate dominica contemptus nascitur insipientium servorum, sed et illud experimento compertum est eos sepe qui mitissimi videantur lesos acerrime irasci, nec ullos iniuriam ulcisci solere severius, quam qui serius irascuntur. Quis autem Cristo mitior qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde »? Quanto id rectius nobis pater ille celestis, quam apud Virgilium Eneas filio: « Disce puer virtutem ex me »! Quam, queso, virtutem, Anchisiades? An patrie proditionem, quamvis utcunque hic virgiliana te excuset eloquentia, quam secuti poete et historici quidam non citata domo Priami sententiis absolutum dimiserunt? An sacrificia demonum amicorum cedibus et sanguine peragenda? Cristus autem verus pater et dominus et magister et Deus noster iure suo precipit ut ab eo non virtutes illas et nequaquam imitabiles discamus, sed, quod est hominis maxime proprium, esse mites et corde humiles, qui ad hoc discendum alio equidem nos misisset, si omnino ullum clarius exemplar mansuetudinis invenisset. An forte eius ineffabilis et infinita clementia non satis omnibus in se sperantibus nota est? Quotidie nos expectat, vocat, excitat, monet, hortatur, invitat, per nuntios, per literas, per seipsum: « Venite ad me qui laboratis et onerati estis »: offert requiem laborum et refrigerium dolorum, veniam peccatorum, spem bonorum, vitam denique sempiternam pollicetur. « Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum quoniam multus est ad ignoscendum ». Et alter: « Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se ». Quid hac voce suavius? Sed expecta, peccator: sine ceperit irasci. « Si autem » inquit « dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, si iustitias meas prophanaverint et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis ». Quid nunc etiam hac severitate tranquillius? Virgam minatur et verbera, non gladium, non securim: paterna comminatio, non iudiciaria est; castigat et castigando non perimit, sed miseretur et corrigit, quia ipse novit figmentum nostrum, recordatus quoniam pulvis sumus. Adhuc mitis et patiens « miserator et misericors Dominus: longanimis et multum misericors ». Sed cave: noli nimium fidere, noli nimium expectare, dum veniat quod ait alibi: « Si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam retributionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam ». Ecce iam nil mite, nil paternum, sed iudiciarium, sed hostile; non enim iam filios, non amicos, non saltem servos vocat, imo hostes: nulla iam mentio verberum aut virgarum; sed quid? « Inebriabo » ait « sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis ». Non hec paterna, inquam, castigatio, sed hostilis est ultio, cedes et captivitas, gladius et sagitte; quoque nichil est gravius in eodem psalmo: « Ignis accensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima ». Ecce quam subito in consiliis super filios hominum multum differt; subito irascitur: arripienda dilationis occasio est, ne subita nos ira corripiat. « Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes qui confidunt in eo ». Vera quidem confidentia nisi de veritate non nascitur; hanc colamus ut illam adipiscamur, que inter repentina pericula reddat intrepidos ac beatos. Quid enim aliud remedii est, fratres, aut quenam instrumenta victorie quibus fidamus in hoc bello, ubi spes nostra se collocet? An in multitudine divitiarum? An in regnis et caduca potentia? An in virtute membrorum et corporeo robore? An in equis et curribus et bellico apparatu? Absit ab anima nostra: non sunt he ad salutem vie; non sit in nobis super quem iusti rideant et dicant: « Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prevaluit in vanitate sua ». Scimus quod « non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis sue ». Scimus quia « fallax equus ad salutem »; scimus quia « non in fortitudine equi voluntatem habebit neque in tibiis viri beneplacitum erit ei ». Quod est autem beneplacitum regis nostri, quo salvari nostra possit infirmitas? Certe illud etiam scimus: « Beneplacitum est Domino super timentibus eum et in eis qui sperant super misericordia eius ». Hic est rectissimus trames ad salutem, hic sequendus est nobis; « non in arcu nostro sperabimus et gladius noster non salvabit nos », sed « dextera Dei et brachium eius et illuminatio vultus eius ». Hic figenda spes, huc vertendus animus, hinc auxilium poscendum: « hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Dei invocabimus » et scientes quia « vana salus hominis; in Deo faciemus virtutem et ipse ad nichilum deducet inimicos nostros ». Hec est, non alia, salus nostra; hec nostra virtus, hec nostra securitas, hoc remedium unicum contra iram Domini: vacare, timere, sperare et orare « ne in furore suo arguat nos neque in ira sua corripiat nos », sed eam longe faciat a nobis « amoveatque plagas suas »; et interim ita vivere ut audientiam et misericordiam mereamur. Amanda nempe misericordia, tremenda iustitia; hanc bonis actibus mitigemus, illam piis precibus imploremus. Profecto autem, ut ad propositum redeam, sive mitem sive terribilem hunc dominum talia pro se passum siquis devota mente meminerit, omnes libidinum frangentur aculei et quamvis in imo defixi domita carne resilient; nulla tamen utilior quam proprie mortis cogitatio; neque enim de nichilo dictum est: « Memorare novissima tua et in eternum non peccabis ». His et similibus contra carnis incendia remediis instructum assidue et armatum habere animum atque in excubiis semper intentum tenere profuerit: nulla enim pestis infestior, nulla crebrior, nulla comunior: in omne genus hominum regnat, omnem statum stimulat, omnem sexum solicitat, omnem pungit etatem et cum relique singulorum, hec omnium fere est. Haud inelegans fabella dyabolum ex infando coitu peccatricis anime septem filias genuisse: Superbiam, Avaritiam, Gulam, Iram, Invidiam, Accidiam atque Luxuriam, cumque omnes ex ordine nuptui collocasset singulas singulis populis, quorum nomina sileo, nequem forte liberior stilus offendat, solam natu minimam Luxuriam remansisse innubam, eoque quod sororibus cuntis esset blandior ab omnibus appetitam, atque ita nullis certis thori legibus astrictam sed publice prostitutam, effectumque ut cum relique singularum gentium sint, ut dixi, hec una sit omnium: omnibus temporibus, omnibus locis adest, quocunque nos flectimus, vel viva species vel ignifer cultus oculis, vel blanda vox auribus incidit, vel omnino sensibus lenocinium aliquot presto est, nec in aperto tantum luce media bellum movet, sed tenebras latebrasque perrumpere audet, quin et abditis locis audaciam colligit et intempesta nocte licentius sevit, denique, ubi atre pestes sopiuntur, hec vigilat et quietem mortalibus inquietam facit. Dedarant hoc ita esse portentum somniorum et turbulentissime visiones, de quibus et si multa magnis ingeniis disputata sint, nondum tamen exacte satis ad ima perventum reor: tam multe sunt species, tam varie rerum forme, totiens nullis aut prorsus ignotis causis quies nostra concutitur, dumque omnia nunquam cogitavimus aut cogitaturi essemus in somnis occurrunt et quod in vigilantibus non auderent in dormientibus pertentant atque interdum peragunt in nobis quod evigilantes adversaremur et experrecti flemus; ita somno obrutam et quasi ebriam animam eo dolis protrahunt, quo aperta vi nunquam vigil et sobria trahi posset. Quod somni ludibrium Augustinus in se ipso ea iam sanctitate et etate conqueritur. Contra hos occultos et, ut ita dixerim, subterraneos insultus et victus parcitas et corporis, sed magis anime sobrietas multum confert. Ad hoc et fames et labor et vigilie, que profundum somnum et somnia extinguentem provocant; supra omnia autem mentis frenum, quo ab omni turpi cogitatu et meditatione rerum inanium abstrahamur, aversioque animi a transeuntibus multis rebus ac variis et ad unum stabile bonum verumque conversio, nominatim pactio illa de qua ait Iob: « Pepigi fedus cum oculis meis ut ne cogitarent quidem de virgine ». Non dixit ne viderent, sed ne cogitarent; quid enim avertisse oculos vel clausisse vel amisisse etiam iuvat, si interim spectaculis luxurie veteris vaga mens inhiat et qua corporeus sensus nequit libera cogitatio circumfertur? Siquidem nichil omnino, nisi quid oculus videt, concupiscentiam incitaret, multum innocentie haberent nox et cecitas, cum tamen utraque suis et prima maioribus cupidinibus inardescat. Domanda igitur et frenanda mens est, quibusdam quasi compedibus cogitatio cohercenda; sed quia « intrare mortem per fenestras » Scriptura nos docuit, ideo vel claudende ille, vel intenta custodia observande. Hinc est ut de salute anime cum oculis paciscendum sit, ut nec illi periculosis aspectibus iter pandant et illa excubet in limine apertisque licet foribus fantasmatum cuneos ab ingressu arceat; hoc est carnem spiritui subiecisse et vicisse seipsam, qua nulla clarior victoria est, in qua arma precipua illa sunt, quorum partem superius attigi: parsimonia vite, meditatio mortis, afflictio corporis, humilitas anime, circumspectio et excubie, fuga mulierum, vestis asperitas, memoria passionis Cristi, iudicii expectatio, inferni metus, spes eterne vite. Huius autem rei innumerabilia exempla suppetunt de sanctorum historiis; imo vero quot sancti, tot sunt carnis proprie domitores: nominatim vero quantum presens memoria festinanti suggerit, ut sileam Paulum, vel in propria causa fide dignissimum testem, Antonius, Hilarion, Ambrosius insigniter id egisse videntur, ut singulorum vita testatur, nemo tamen insignius quam Franciscus. Hoc est iter, hi sunt duces, hic est finis: corpus obediens, liberam animam habere, imo regnantem, sic enim Deo serviens dici debet. Profecto enim qui bona fide veteribus finem curis imposuerit, ut in armata fieri solet, sic in hac quoque vite militia receptui cecinerit, puto vel penitus vel magna ex parte ab his tempestatibus liber erit, precipue si ieiunium et silentium diurnum, si fidelis oratio vespertina et indubitata de divina ope spes accesserint. Hec sane omnia singulatim explicata nullis hominum familiariora quam vobis invenientur, quibus et instituti rigor et solitudo ingerunt que ab his studio ingenti queri solent, animus modo non desit equus et propositi sui memor. Multa nunc de brevitate vite, de certitudine mortis incerte, de immunditia carnis, de feditate peccati, de splendore virtutis, de supplitiis ac premiis eternis dici poterant, que animum hinc periculis attonitum suis, hinc oblectationum inutilium obscenitate deterritum, illinc vero pulcritudine difficilium rerum captum et huius lucis opera cum crastinis mercedibus conferentem malis cupidinibus avocarent; sed vulgata sunt omnia et supra destinatum libellus iam excrescere incipit. Itaque ut principio finis consonet, « Vacate et », quod sequitur, « videte »; quidnam vero videbitis? « Quoniam » inquit « ego sum Deus, videbitis ergo Deum deorum in Syon ». Veruntamen, ut ad illam visionem veniatur, ultra quam nichil est penitus quo mens nostra suspiret, nec humana mens solum sed angelica, quibus, oro, tramitibus ambulandum credimus? An per avaritiam et peritura lucra, libidinem ac luxum et inania gaudia? An per superbiam et iram cruentaque prelia? Libet aliquantisper insistere, nam et cognitu digna res est et sobrii viatoris est rectum iter inquirere. Iverunt equidem, ut scriptoribus gentilium placet, his itineribus ad celum multi, precipue Romulus et Alcides; qualiter tamen tanto volatui alas explicuerint ignoro, alter fraterno, multorum alter sanguine madidus. Sed ubi Castor et Pollux, ubi romani Cesares, quos opum vis et imperii fastigium et bellorum gloria et in primis subiectorum insulsa credulitas ad celum extulit, eosdem veritas in Tartarum demersit? An parum id clare fassus est Cicero? Profecto ait: « illum qui hanc urbem condidit, Romulum, ad deos immortales benivolentia famaque substulimus », quod profecto nichil est aliud, quam mendacio substulisse, et in eo quidem quod ait « benivolentia », causam inhabilem, in eo vero quod addidit « fama », modum false divinitatis expressit, ad quam cruento regi conferendam non viri meritum, sed favor civium et falsi iudicii parens amor impulerit, quamque sibi non veritas dedit sed genitrix fama mendacii. En deus exanimis ad celum raptus, ut tunc Iulio Proculo rure redeunti creditum, sed verius interfectus et discerptus a senatu et sic in paludem Capree proiectus, ut nullum indicium cedis extaret. Hec sunt « rapti secreta Quirini », quem insane plebis amor commendet, quem fama volatilis consecret et ad celum tollat. Sic enim Ciceronis preconium sonat, quod supra posui: « ad celum benivolentia famaque substulimus ». Qua in re veri studio plebis odium non timuit. Sed id forte cuipiam videatur occultius: illud apertissimum, quod in Officiis scripsit. « At in eo rege » inquit « qui urbem condidit non ita: species enim utilitatis animum impulit eius, cui cum visum esset utilius solum se quam cum altero regnare, fratrem interemit ». Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id quod utile videbatur, neque erat, assequi posset, et tamen muri causam opposuit, speciem honestatis nec probabilem nec satis ydoneam: peccavit ergo, pace vel Quirini vel Romuli dixerim. Quibus in verbis professionis sue memor Cicero pene civilitatis obliviscitur, dum velut alienigena verendum populo conditorem urbis philosophica libertate arguit, eiusque non dei sed impii et scelerati hominis vitam nudat. Quid historici? Quid poete ipsi, quorum carminibus viri fortes debent idipsum, quicquid est, non modo ficte divinitatis, sed etiam vere glorie? Certe ubi ad eam quam dixi divinitatem fando pervenerint, pudore obvio subsistunt eosque renitentes licet suam in partem veritas trahit. An hec parum aperte Livius in primordio ingentis et preclari voluminis posuisse videtur, ubi ab ipsa urbe condita romanas res aggressus, nec populi nec principis sui veritus iudicium simul et reverentiam et amorem veritati cedere compulit? De conditore enim urbis loquens, « Datur » inquit « hec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium suarum augustiora faciat, et sicui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humane patiantur equo animo quam imperium patiuntur ». Ecce quam veritas clara est; nulla hic ab homine pagano et Romani nominis laudatore, nulla, inquam, vera Romuli divinitas affertur, sed antiquitatis venia et licentia consecrandarum originum et patientia gentium subiectarum: nichil solidi igitur, sed inane licentieque et opinionis est totum. Quod ita prorsus sensisse Livium Augustinus intellexerat libro Civitatis Dei ultimo. « Quis autem » dixit « Romulum deum nisi Roma credidit, atque id parva et incipiens? Tum deinde posteris servare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum ista superstitione in lacte quodammodo matris ebibita cresceret civitas atque ad tam magnum perveniret imperium ut ex eius fastigio, velut ex altiore quodam loco, alias quoque gentes quibus dominaretur hac sua opinione perfunderet, ut non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, ne civitatem cui serviebant de conditore eius offenderent, aliter eum nominando quam Roma ». Ecce quidem quod Livius fatebatur in verbis supra positis, ubi ait tam hoc divinitatis nomen in Romulo equanimiter quam ipsum Rome imperium gentes pati, neque enim qui patitur approbat, sed obstare non potest, aut non vult; equidem Romam ipsam parvam adhuc, ut Augustino placet; et minus reverenter de Romuli fratrisque ortu agens ait: « Compressa vestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpe honestior erat, Martem incerte stirpis patrem nuncupat ». Atqui Deus auctor culpe nunquam fuit, quippe qui et nulla re alia quam culpa offenditur et semper contrarii auctor est. Seu igitur talis origo Romuli, seu vita, quam notissimam omnibus locus iste non capit, ad eum in celum benivolentia famaque tollendum quam sufficiens scala sit iudicare perfacile est. Quid idem Livius de Enea, qui Cesaree stirpis auctor, ut perhibent, et ipse abiit ad deos? « Secundum » inquit « inde prelium Latinis Enee etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici ius fasque est, super Numicum flumen; Iovem indigetem appellant ». Et hic quoque non veritas, sed opinio vulgi est, et de sepulcri quidem loco certus, de nomine dubitat; imo vero non dubitat, sed dubitare se simulat atque ita hesitans inter veritatis et imperii maiestatem, ne alterutram offenderet, rem certissimam reliquit in medio. Age, iam post philosophos atque historicos quid poete sentiant audiamus. Equidem Flaccus in libro Carminum palam ita predicat: Quid foret Ilie Constat autem cuius glorie sola taciturnitas nocet utique prodesse sermones hominum; quod in aliis magis magisque mox aperit, quando et Ereptum Stigiis fluctibus Eacum Ecce et consecrare et immortalitatem parere linguam ingenium quoque vatum audio; quid multa? et divinitatem, qualem illi colebant, celumque prestare: sic enim sequitur: « Celo musa beat ». Quod et in Hercule et in fratribus Ledeis et in Libero patre exemplificat, dum illum celestibus epulis interesse, illos opem ferre naufragiis, hunc vero vota mortalium ad optatos exitus ducere ait. Que omnia si nonnisi per famam poeticamque facundiam fieri consentiunt, liquet hauddubie qualis esset illa divinitas, que doctissimos homines splendore nominum captos, scientes prudentesque sacrilegi erroris in foveam traxit. Iam illud Lucani de Cesaribus expositionem non requirit, ubi ait: Bella pares superis facient civilia divos; Quod etiam iam extincta progenie Cesarum in illo nomine multis post seculis servatum scimus; idque de urbe Roma ac Cesare Augusto Virgilius agens ait in Bucolicis: Hic illum vidi iuvenem Melibee quotannis Quem vir tantus deum vocare non erubuit, ac ne parum constanter insaniret addidit: Namque erit ille michi semper deus; illius aram En ut mortalem, licet ingentem hominem, et deum asserit et sacrificium spondet. Fuit enim eo amplior furor populi erga Augustum, ut quod ceteris omnibus post mortem tributum erat tribuendumque restabat, sibi tribueretur in vita, iuxta illud Flacci: Viventi tibi divinos largimur honores Tempus me deficiet, si scriptorum testimonia de hac re cunta exequi voluero; sed ista sufficiunt et ex his reliqua cognoscuntur. Unum nulla michi festinatione pretermittere libuit, quod Marcus Cicero et doctrina maximus et ingenio summus et eloquio vir incomparabilis non alicubi incidenter, sed ex proposito posuit in eo ipso libro quo Naturam exposuit deorum, quod tamen aliunde potius quam e ciceroniano fonte detorsi, ut scilicet et quid alter externus et quid domesticus alter testis de una eademque re, varii forsan in aliis, hic concordes, senserint simul appareat. Igitur Lactantius, et ipse magnus vir ac noster, in eodem libro quo gentilium erroribus exarmatis fidem nostram quantum quivit armavit, omnemque hanc deorum scenam mira et laudabili curiositate detexit, inque hoc idem opus Augustino atque aliis sequacibus viam fecit, cum multa de prima deorum inventione disseruisset, sic adiecit: « Deinde ipsi reges cum cari fuissent his quorum vitam composuerant magnum sui desiderium mortui reliquerunt. Itaque homines simulacra finxerunt, ut haberent aliquid ex imaginum contemplatione solatium progressique longius per amorem memoriam defunctorum colere ceperunt, ut et gratiam referre benemeritis viderentur et successores eorum allicerent ad bene imperandi cupidinem ». His dictis, rem testimonio confirmans ait: « quod Cicero de natura docet deorum dicens: "Suscepit autem vita hominum consuetudoque comunis ut beneficiis excellentes viros in celum fama ac voluntate tollerent: hinc Hercules, hinc Castor et Pollux, hinc Esculapius, hinc Liber". Et alio loco: "atque in plerisque civitatibus intelligi potest acuende virtutis gratia, aut quo libentius rei publice causa periculum adiret optimus quisque, virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam". Hac scilicet ratione Romani Cesares suos consecraverunt et Mauri suos reges. Sic paulatim religiones esse ceperunt, dum illi primi qui eos noverant eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt. Et hi tamen summi reges ob celebritatem nominis in provinciis omnibus colebantur. Privatim vero singuli populi gentis aut urbis sue conditores, seu viri fortitudine insignes erant, seu femine castitate mirabiles, summa veneratione coluerunt ut Egiptus Ysidem, Mauri Iubam, Macedones Cabyrum, Peni Uraniam, Latini Faunum, Sabini Sancum, Romani Quirinum: eodem utique modo Athene Minervam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Vulcanum Lemnos, Liberum Naxos, Apollinem Delos. Sic per populos atque regiones varia sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt et quos alios honores vita carentibus deferant invenire non possunt. Preterea pietas eorum qui successerant plurimum contulit ad errorem, qui ut divina stirpe nati viderentur divinos honores parentibus detulerunt deferrique iusserunt. An potest aliquis dubitare quomodo religiones deorum sint institute, cum apud Maronem legat Enee verba sotiis imperantis: "Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem", cui non tantum immortalitatem, verum etiam ventorum tribuit potestatem: "Poscamus ventos atque hec mea sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis"? Idem scilicet de Iove Liber et Pan et Mercurius et Apollo fecerunt; ac postea de his ipsis successores eorum. Accesserunt etiam poete et compositis ad voluptatem carminibus in celum eos substulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos pangericis mendacibus adulantur. Quod malum a Grecis ortum est, quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitaverit. Itaque admirati eos et susceperunt primi sacra illorum et universis gentibus tradiderunt. Ob hanc vanitatem Sibilla sic eos grece increpat: Grecia quid confidis in viris esse rectores et cur inania dona mortuis affers, hostias idolis celebras? Quis tibi errorem in mente posuit ut hec facias derelicta dei magni facie? ». Ad hec, ut in libro Sapientie legitur, « provexit ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. Ille enim volens placere illi qui se assumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret, multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc ut deum adoraverunt; et hec fuit vite humane deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines incomunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt ». Sane quod ait « affectui » aut « regibus » eo pertinet, quod ubi Cicero excellentium virorum, Lactantius vero regum defunctorum reverentiam erroris deposuerat fundamentum, hic et pietatem et affectum patrium addit: utrunque possibile enim, utrunque similitudinem veri habet. Superedificasse etiam vel poetas, ut ille, vel illustres artifices, ut hic ait, pictores scilicet aut, quod idolo convenientius est, sculptores tam proprie dictum est ut ad errorum cumulum nichil fingi possit efficacius, cum in altero oculorum, in altero sint aurium blandimenta, quibus precipue sensibus veritas et falsitas in animam subit. Ceterum Lactantius his que proxime audistis explicitis iterum versus ad Ciceronem: « Marcus Tullius » inquit « qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit, siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro quo se ipse de morte filie consolatus est non dubitavit dicere deos qui colerentur homines fuisse. Quod ipsius testimonium eo debet gravissimum iudicari, quod et augurale sacerdotium habuit et eosdem se colere venerarique testatur. Itaque intra paucos versiculos duas res nobis dedit, nam dum imaginem filie eodem modo se consecraturum profitetur quo illi a veteribus sunt consecrati, et illos mortuos esse docuit et originem vane superstitionis ostendit. "Cum vero" inquit "et mares et feminas complures ex hominibus in deorum numero esse videamus et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra veneremur, assentiamur eorum sapientie quorum ingeniis et inventis omnem vitam legibus et institutis excultam institutamque habemus. Quod si unquam ullum animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. Si Cadmi progenies, aut Amphytrionis, aut Tindaris in celum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est; quod quidem faciam teque omnium optimam atque doctissimam approbantibus diis immortalibus ipsis in eorum cetu locatam ad opinionem omnium mortalium consecrabo" ». Hec quidem Ciceronis ad literam verba sunt, in quibus et suum tenuit morem et ita dolori suo paruit, ne veritati sub intelligentium iudicio pugnaret, dum homines ad celum non quidem veritate sed fama tolli solitos commemorat, seque priorum exemplo defunctam filiam, quam summo amore dilexerat, consecraturum quoque fama et literis ac deorum in concilio locaturum, non quidem vere, sed ad opinionem omnium mortalium polliceretur, ipsis insuper diis approbantibus, illis, inquam, diis, qui nulla re magis quam erroribus mortalium et superstitione delectantur, ut facile credi possit illos, seu homines mali fuerint seu demones, ultro Ciceroni in consecratione filie consensuros, quo vel errantis facundia vel scientis causa saltem esset errorum his quorum imbecillius ingenium verborum splendor hebetaret. Sane hunc ipsum Ciceronis articulum Lactantius anxie discutiens, « Fortasse » inquit « dicat aliquis pre nimio luctu delirasse Ciceronem. Atqui omnis illa oratio et doctrina et exemplis et ipso loquendi genere perfecta, non egri, sed constantis animi ac iudicii fuit et hec ipsa sententia nullum prefert indicium doloris; neque enim puto illum tam varie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa et consolatio amicorum et longitudo temporis mitigasset ». Enimvero hec Lactantii coniectura quam vera sit, non tam ex hoc loco, quam ex ipsius Ciceronis ad Athicum epystolis diligens lector intelliget. Ille autem nichilominus, nequa suspitio libri illius quem dolore dictante scriptum esse non ambigitur superesset, aliorum quoque voluminum eius illustrium testimoniis utitur et « Quid » inquit « quod idem dicit in libris De re publica, idem De gloria? Nam De legibus, quo in opere Platonem secutus leges voluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapientem civitatem, de religione ita sanxit: "divos et eos qui celestes semper habiti sunt colunto, et illos quos colendos celo merita locaverunt Herculem, Liberum, Esculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum" ». Ubi michi quidem preter solitum ambigue loqui visus erat, ut innueret quosdam semper celestes et velut indigenas, alios quasi advenas et in celo non natura sed suffragiis hominum collocatos, nisi et hos ipsos semper celestes non quidem fuisse sed habitos esse diceret, hoc est in his quoque non rei sed opinionis esse divinitatem, id tantummodo interesse, quod alii ex tempore, alii ab eterno crediti atque habiti sunt dii; et in Tusculanis id dixisset apertius; veritus forte enim ne quasi inutilium rei publice legum auctor aut probatarum religionum eversor populo esset invisus, quod in libris legalibus occultarat, ubi ad populum sermo erat, in philosophicis ubi doctos alloquebatur clarior fuit, quamvis et ibi etiam timuisse Lactantio visus sit. Sic enim ait: « in Tusculanis, cum diceret totum pene celum humano genere completum, "Si vero scrutari" inquit "vetera et ex illis que scriptores Grecie prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur hinc a nobis profecti in celum reperientur. Quere quorum demonstrantur sepulcra in Grecia; reminiscere, quoniam es initiatus, qui tradantur misteriis: tamen denique quam hoc late pateat intelliges" ». Nullum ergo quidem in his Tullii verbis timoris vestigium agnosco, quin ingenue fateatur maiores etiam deos hinc profectos ad celum, quod ut reliqua intelligi oportere nulli dubium esse debet, deos quoque illuc non vere sed opinionibus pervenisse. Quid hac confessione clarius? Unde miror quid est quod in parte Lactantius ait: « Testatus est » inquit « Athici conscientiam », ubi melius Bruti conscientiam dixisset, ad Brutum enim, non ad Athicum, est Tusculanarum questionum liber; sed in hoc modicum est momenti; tantum quod sit testatus advertamus. « Testatus est » inquit « ex ipsis misteriis intelligi posse quod omnes illi homines fuerunt qui coluntur ». Recte id quidem de Cicerone Lactantius. Quale vero est quod sequitur? « Et cum » ait « de Hercule, Libero, Esculapio, Castore, Polluce, incuntanter fateretur, de Iove ac Apolline patribus eorum, item de Neptuno, Vulcano, Marte, Mercurio, quos maiorum gentium deos appellavit, timuit aperte confiteri; et idcirco ait late hoc patere, ut idem de Iove ceterisque antiquioribus diis intelligamus, quorum memoriam, si eadem ratione veteres consecraverunt, qua se imaginem nomenque filie consecraturum esse dicit, ignosci merentibus potest, credentibus non potest. Quis enim tam demens, qui consensu et placito innumerabilium stultorum aperiri celum mortuis arbitretur, aut aliquem quod ipse non habeat dare alteri posse? ». Ego sane, ut hec divine dici fateor, sic in his Ciceronem timuisse non intelligo, et si enim amici conscientiam testaretur ex misteriis intelligi posse quam late pateret id quod dixerat, volens et que de minoribus dicuntur ad maiores etiam deos trahi, tamen idipsum de maioribus expresse iam dixerat, maiores scilicet deos etiam hinc a nobis profectos in celum reperiri, cuius dicti argumentum attulit misteriorum traditionem, ad quam amici animum memoriamque mittebat. Equidem si nec nostri, ut faciunt, urgerent neque illi ultro crederent ac singula que ad religionem pertinent vana eis esse atque irrita faterentur, tamen intelligentibus universalis illa confessio satis erat, qua terram matrem deorum omnium esse dixerunt, que omnium quoque hominum mater est, ut nichil dubii relinqueretur omnes illorum deos quantalibet superstitione quantiscunque temporum spatiis adiuta cultos aut colendos terrenos homines ac mortales esse, non deos. Quorum error suis in terminis si mansisset, grande periculum erat prestare homini quod debitum Deo: verum occasione hac demones freti calliditate insita defunctorum hominum statuas subiere, credulitate atque inscitia hominum abutentes, unde geminata periculi materia est, dum non modo homini sed demoni Dei hosti divinum offertur obsequium, ipsa statua, hoc est idoli materia, vicem corporis, demone autem incluso anime locum obtinente, ut sic ex corpore atque anima factus ab homine illusor hominum deus constet, cuius faciendi artificium Trimegistus hominibus datum dicit, quod scilicet ad adventum veri Dei vel ablatum esse, vel auferri debere conqueritur. Ita huc redigitur rerum summa: veteres illos ingeniosissimos homines vel inani memoria defunctorum apud inferos degentium, vel demonum quoque fallacius ac saxis elusos, ut digno supplitio incredula durities plecteretur. Michi quidem, fateor, nunquam in animum venisset ut, deos ex hominibus factos ostendere satagens, tam multa ad contextum de Lactantio et Cicerone transcriberem, nisi quia eorum libros unde ista sumebam alibi quidem raros, apud vos autem nullos esse meminerim. Quam ob causam que in eandem sententiam de idolorum et superstitionis exordio in libro Sapientie scripta noveram, quod is liber ad manum esset vobis, volens sciensque preterii. Que usqueadeo ciceroniane sententie consentanea sunt, ut ea vel a Philone Cicero, vel, si id magis ratio temporum recipit, a Cicerone mutuatus Philo credi possit, nisi utriusque moribus extimatis neuter alterius literas attigisse videatur, sed potius in unum iter paritate quadam ingeniorum coincidisse vel ignaros, presertim cum illud aristotelicum verum sit « Vero omnia consonare ». Sed iam diu, nescio an et utiliter, a proposito deerrasse videor: redeundum est. Ex omnibus igitur viis, quibus ad celum conscendisse sunt crediti qui ad inferna descenderant, nulla nobis eligenda est; non enim vie sed devia quedam sunt; non eo ducunt quo intendimus. Quis rectum igitur nobis iter ostendat? Secedendum quam longissime ab arenosis atque palustribus, alto et confragoso colle gradiendum est: linquenda vitia, apprehendende virtutes, stultitia deserenda, sectanda sapientia; illarum enim finis harum principium esse solet. Hic est ordo qui ex Flacci verbis elicitur: Virtus est vitium fugere et sapientia prima Preclare quidem Satyricus ait: Semita certe Unica tranquilla vite semita est, nec nos aliam, sed hanc solam vite semitam querimus per virtutem: hec certe non alio quam quo cupimus ducit. Nam quid aliud Psalmographus sentiebat? « Ibunt » inquit « de virtute in virtutem ». Hec via est, terminus ille qui sequitur: « Videbitur Deus deorum in Syon ». Per virtutes igitur ad videndum itur. O preclarum iter, o terminus felix! Rogo, quam cupide hic in terris interdum per opacas valles et prata roscida, per frondosos et faciles colles, secus amenas et floreas fluminum ripas iter egimus, ut sero ad aliquam placitam mansionem venientes exoptatam amici faciem videremus et interea labore vie obliti oculos rerum occurrentium varietate lenivimus? Quanto hec gratior via est terminusque beatior: ire totum hunc brevem et velut hibernum vite diem et ire iugi ascensu de virtute in virtutem et iter altum et iocundum, et cum semel assueveris facile, ut ad vesperam videatur Deus deorum in Syon altissimus et beatissimus et, nisi desipimus, proprius noster finis! Nam ut in extremo Civitatis Dei angulo scriptum liquit Augustinus: « Quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum cuius nullus est finis? ». Quenam vero vel amicitie vel virtutis, que hic proculdubio dulcissima rerum sunt, vel cuiusquam omnino rei alterius delectatio tanta vel esse vel fingi potest, quanta est ad ipsum ultra quem nichil est, omnis vero delectationis et gaudii fontem limpidissimum pervenisse, ad quem qui pervenerit « inebriabitur ab ubertate domus Dei et torrente voluptatis eius potabitur? Quoniam apud eum est fons vite et in lumine suo videbimus lumen ». Et idcirco miror hanc hominum cecitatem, qui cum voluptatis avidissimi sint eamque omni studio appetant, a summa eos voluptate minor abstrahit, que impellere magis atque animare debuerat, ut multis et minimis usqueadeo delectati tandem unum id quod summe delectaret inquirerent. Si enim fesso viatori tam suavis est cespes herbosus et sub umbra arboris exiguus fons, quale est inter mortalis vite molestias invenisse « fontem aque salientis in vitam eternam » et umbram illam, sub qua non ad brevis hore spatium neque ab estu solis tantum, sed in eternum ab omni adversitate protegamur et ab omni metu? Si nitidum solis iubar et apricas terras et florentes ramos et prata virentia, denique si magistra manu tersum et excultum aurum, si lapillos perlucidos indico litore advectos, si, id quod omnibus maius est, dilecti faciem cernere et colloqui dulce est, quale illud spectaculum erit, unde ceteris contigit ut placerent? Quicquid oculos aut aures, quicquid omnino sensus aut animum delectat, a quo, precor, idipsum ut delectaret habuit, nisi ab illo qui delectabilia cunta non tantum supereminet, sed creavit, eisque non tantum ut delectarent tribuit, sed ut essent? Atque ideo nullus michi par furor in rebus hominum videtur, nulla tamen tam comunis insania, quam propter exiguam et incertam brevemque dulcedinem ab illa que immensa, certa et eterna est et sine qua hec ipsa dulcedo nulla esset averti, neque satis apud me huius mali causam intelligo, nisi quia diffidentie humane mos est amare presentia, futura contemnere, cum tamen et divini amoris dulcedo, ut maior et melior est, sic esse possit et certior et presentior quam humani, et multis in rebus, his precipue in quas carnalis tendit affectus, aliquanto spes quam res ipsa sit dulcior. Sed ea mentium humanarum fluctuatio est, ut quid sibi velint et quid nolint diffinire difficile sit, cum ceteris in rebus, tum in hoc maxime, quod delectationem, in qua summam boni statuunt, nec inepte, modo veram a falsa delectatione discernerent, et querunt simul et fugiunt. Et hec quidem hactenus. Vos autem, fratres, quas Deo meritas grates acturi estis, quibus in humanitate vestra parvulis revelatum est quod tot superbis sapientibus occultatum fuit, que scilicet anime via, quis vie terminus et quis dux? Disputatur apud eos multis quidem verbis de bonorum et malorum finibus, de quo romani princeps eloquii, utque Augustinus ait, unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium, M8 Tullius Cicero integrum edidit volumen quinque distinctum libris, M8 autem Varro eiusdem coetaneus et collega studiorum in libro De philosophia eandem questionem tam scrupulose tamque subtiliter perscrutatus est, ut eam, sicut Augustinus idem meminit, ad ducentas octoginta octo sectas, sive que iam exorte essent, sive que ex opinionum radicibus oriri possent, arguta quadam differentiarum multiplicatione perduceret, inter quas de hoc ipso quem querimus fine multiplex atque indecisa dissensio est. Et hec quoque pretereo quoniam nota sunt, necnon et illos tres famosiores fines sciens transeo. Quis enim non audivit ut Epycurus voluptatem summum bonum ponit, opinio non modo apud nostros, sed apud mundi philosophos infamis, licet hanc solam mundus sequi et rerum argumentis asserere videatur? Perypathetici summum, stoici solum bonum dicunt esse virtutem: ita propemodum unum utrique finem statuunt: quo enim ultra summum aut solum bonum itur? Consistas oportet, ubi quo iam progrediare non habeas; ubi vero constiteris, illic utique finis vie est. Quis preterea non novit illas tres quibus humanum omne genus graditur vias, voluptuosam, civilem, contemplativam, quarum et Aristotiles in Ethicis aperte et multi poetarum sub fabuloso nubis involucro meminerunt, in illo scilicet trium litigio dearum, cuius ad examen non ignarus sed corruptibilis arbiter eligitur, qui Venerem venereamque vitam duabus reliquis anteferret, quod omnes faciunt qui ad electionem bestialis vite vel hebetudine sensuum vel animi passionibus inclinantur? In omnibus tamen his sectis et sique sunt alie, nulla quidem apud illos aut perrara Dei mentio est, sed cum ad voluptatem alii, alii ad aliud, et qui altius assurgunt ad virtutem venerint, gressum ibi philosophica figit inquisitio et velut apprehenso termino conquiescit. At nos, quibus non nostro merito sed celesti munere vivacius veri lumen apparuit, ubi illi desinunt incipimus neque enim ad virtutem quasi finem, sed ad Deum per virtutes nitimur; sic equidem dictum est: « Ibunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Syon », Virtus semita, Deus finis videndus in Syon, quem « montem sanctum » Scriptura teste didicimus, ut sciamus ad hanc beatificam visionem ascensu animi et sacris atque altis cogitationibus opus esse. Itaque cum illustres gentium philosophi omnia ad virtutem referant, Cristi philosophus virtutem ipsam ad virtutis auctorem Deum refert utensque virtutibus Deo fruitur, nec usquam citra illum mente consistit. Sic enim magnum quendam Cristi philosophum dicentem audit: « Constituisti nos ad te et ideo irrequietum cor nostrum donec requieverit in te ». Cumque de fine bonorum, seu quid sit summum bonum interrogatus Aristotiles, aut Plato, aut Cicero ex nostris, aut Seneca, ut Epycurum epycureosque omnes ac cinicos et quoscunque alios damnati dogmatis sileam, certe superiorum quisque probatior, vel hesitaturus quid respondeat vel ab aliis dissensurus sit, quis cristianus uspiam rudis adeo et indoctus, modo vero cristianus sit, qui de fine bonorum aut malorum dubitet et quin constanter aperteque respondeat quod Augustinus ipse « eternam vitam esse summum bonum, eternam vero mortem summum malum »? Quodsi « hec est vita eterna », quam ipse per os proprium omnis vite largitor insinuat, « ut cognoscant solum Deum verum et quem misisti Iesum Cristum », iam quilibet per se ipsum quid sit eterna mors iudicet. Hi sunt ergo fines, quorum alter studiosissime nobis arripiendus est, nonnisi eodem qui ista nos docuit manum dante nostramque fragilitatem sublevante ac iuvante, alter super omnia que dicuntur terribilia vigilantissime declinandus. Neque vero his obstat quod Cristus ipse se « viam » dicit, ibidem enim se dicit et « vitam » verumque est illud Severini: « dux semita terminus idem ». O philosophi magni et laboriosi homines a quibus ingenio victi sumus, en gratia vicimus gratuitisque muneribus. Laborastis, en quiescimus; sevistis, en metimus; quesistis, en invenimus; neque culpa vestra neque meritum nostrum sed Domini favor solus, « qui Iacob dilexit, Esau autem odio habuit », qui dum multa vobis multarumque rerum causas ostenderet, summum atque optimum se se occultavit. Unde effectum est ut altius non videntes, summum, seu etiam solum bonum in virtute poneretis; sic ad finem pervenisse rati miserabilius tenebris circumventi in itinere iacuistis, ibi felicitatem vobis polliceri ausi, ubi laboris et miserie domus erat, alii virtute una, alii multarum etiam minimarum atque labilium rerum accessione felicem fieri hominem opinantes. O infelix et ridiculosa felicitas! o diffinitio vana doctorum hominum, in incendio refrigerium et in media morte vitam ponere ac felicem dicere viatorem inter tot invia, tot prerupta, tot lubrica, tot latronum insidias, de periculo ac labore certissimum, de requie dubitantem, de hospitio incertum. Quisquam ne igitur se beatum dicere audebit tot casibus expositus tamque sue sortis nescius, quia scilicet interim secundum mortalem virtutem videatur incedere, quo iter suum referat aut ubinam desinat ignarus, quasi quisquis iter amenum ingressus et de fine quoque iam certus ideo felix sit aut omnino viatorem via non terminus compotire possit, cum profecto doctissimi ex vestris, tam philosophi quam poete, supremum vite diem expectandum censeant ut quis dici felix queat, secundum quod nemo utique vivens felix? Ipsi tamen nescioquam felicitatem somniant secumque discordes et felicem simul et miseram vitam dicunt et ingenio armati peracutis conclusionibus suas muniunt ac tuuntur ambages, qui si ad se ipsos viteque sue cursum oculos aliquando reflexerint intelligent, credo, speciosa se potius quam vera memorare. Magister autem noster Cristus hoc nobis miseriarum iter ostendit, felicitatem alibi requirendam. Non exequor mortalium erumnas, que utinam non tam note omnibus nobis essent! sed eas Cicero quantum potuit in Consolatione explicuit et post eum curiosius Augustinus libro Civitatis Dei ultimo. Illud breve, sed ad probandum quod intenditur satis efficax attingam, quod in libro quem De deo Socratis inscripsit magnus platonicus scripsit Apuleius: de se enim ipso ac de nobis qui hanc miseram ac calamitosam degimus vitam loquens, « Homines » inquit « ratione plaudentes, oratione pollentes, immortalibus animis, moribundis membris, levibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimillimis moribus, simillimis erroribus, pervicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singulatim mortales, cunti tamen universo genere perpetui, vicissim sufficienda prole mutabiles, volucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula vita terras incolunt ». Est ne aliquis vite huius tantus amator, cui hec que nunc auditis videantur esse felicium? Michi edepol nichil minus, sed animalium prorsus errantium et quam longissime ab ea ipsa quam querimus felicitate distantium; que ille michi quidem laboriose atque anxie vite supplitia reputanti e medio veritatis ac nature sinu visus est hausisse, atque utinam falleretur! sed profecto non fallitur. Quo vehementius illorum audaciam miror, qui sibi tribuere aliquid audeant in hoc cursu tam rapido, tam precipiti, tam incerto, quibus inter ipsas felicis vite presumptiones et mors et infelicitas sint semper in foribus. Crediderunt illi quidem humano studio virtutem queri, virtute felicitatem aut rebus aliis cum virtute coniunctis; ita nullas Dei partes in rebus hominum reliquerunt, quamvis Aristotiles ipse, cum dixisset: « Quid igitur prohibet dicere felicem secundum virtutem perfectam operantem et exterioribus bonis sufficienter ditatum? », et alia quibus felicitatem velut edificium quoddam lignis et lapidibus et calce construere nititur, mox ait: « Si autem ita beatos dicemus viventium quibus existunt et existent que dicta sunt »; postremoque unum addidit, quo michi visus est utcunque philosophicam hanc insolentiam temperasse; « beatos autem » inquit « ut homines », quasi diceret: ita beatos voco, ut tamen homines meminerim; quod ipsum quid, queso, aliud importat nisi se beatos dicere quos miseros sciat? Sic tota ista philosophia que tantos studiorum exprimit sudores in iocum redit. Acuite ingenia, cumulate sophismata, quacunque libuerit rem versate: nulla est felicitas vite mortalis, nisi vel in errore vel in spe. Quarum prima miseria summa est, secunda nondum plena felicitas, quam fidenter negaverim in hoc lapsu posse consistere. Quique contra hec disputant puto si, omisso altercandi studio, ut dixi, intra se reflectant oculos aut per viciniam circumflectant me vera loqui vel taciti fatebuntur seque licet argute pro mendacio certare, nisi forte felices asserant Metellum romanum illum ducem cuius supra mentionem feci et Sophidium illum inopem Archadie colonum, quos solos e toto genere hominum videtur invenisse Valerius Maximus, quibus falsum felicitatis nomen imponeretur. Vellem ambo tunc adessent ut interrogari de se ipsis coram possent: credo hercle multum a suo felicitatore discordes tam se felices, quam illum hac in parte veridicum proclamarent, nec veracior Apollo quam historicus, qui Sophidium ipsum Lydorum rege feliciorem respondit, nisi quatenus collatione maioris miserie aliquando felicior dicitur minus miser. Certe Plinius Secundus, magni vir ingenii doctrineque multiplicis, Sophidium hunc parvi predioli cultorem et « ex eo nunquam egressum » non felicem ideo, sed « minima cupidine minimum in vita mali expertum » ait. Inter minimum quidem mali et maximum ac supremum bonum quo felicitas continetur quid intersit, quis est qui non videat? Ita quem Valerius felicem fecerat parcius miserum Plinius facit, enimvero Metellum ipsum et, quod est mirabilius, Augustum Cesarem non fuisse felices multis et gravibus argumentis probat. Ac ne in singulis immorer, circumscriptam brevemque sententiam de hoc fert, qua michi se non sophistam, ut magna pars, sed philosophum summum probat. « Si verum » inquit « facere iudicium volumus ac repudiata omni fortune ambitione decernere, nemo mortalium est felix ». Audite vos, qui felicem vestrum ceu vasculum aliquod manu facitis, qui et si forte animo fingi possit, nusquam tamen in numero mortalium reperiri posse eum iste vir magnus ait et addidit: « Abunde agitur atque indulgenter fortuna deciditur cum eo qui vere dici non infelix potest ». Pretereo quibus hec astruit, que licet multa sint et valida, innumerabilia tamen et inexpugnabilia ad huius veri robur ac presidium dici possunt. Quibus omnibus, ne in re certissima sim nimius, omissis, sufficere arbitror tacitum testimonium conscientie singulorum. Introeat pro se quisque in ipsa penetrabilia pectoris sui conscientiamque discutiat: quisquis ibi se felicem iudicat, et me mentitum indicet. Spero quod a paucis mendacii reus ero; quantalibet fingatur rerum iocundarum copia, quantalibet corporis fortuneque prosperitas, quantalibet animi tranquillitas, felicitas illa quam querimus non erit: profecto enim, ut nichil omnium desit, unum deest, sine quo cetera omnia nichil sunt, ea nempe rerum omnium ubertas exulum est, que conditio terreni etiam exilii omnem dulcedinem fortune blandientis extenuat. Nunc vero ab eterna patria exulantes et « peregrinantes a Domino proiectique a facie oculorum eius », quam felicitatem querimus, quod gaudium somniamus, « qui si recordamur tui, Syon, inter flumina Babilonis sedemus et flemus inque amaris salicibus organa nostra suspendimus »? Si vero Syon obliti etiam iam sumus, eo miserius exilium nostrum est, quod memoriam illam amisimus que nos in patriam sola reducere et in presens minus miseros et aliquando felices facere potens erat. Itaque qui diffinitionem veterum excusant qua hic felicitatem statuunt, ut qui nec patrie nec Domini meminissent, hi quidem apud me non illorum ignorantiam excusant, sed miseriam coacervant; quasi miserius quicquam sit quam esse miserum et non modo se miserum oblivisci, sed felicem insuper opinari: et de falsa felicitate quidem hactenus. Quid dicam de virtute, quam fundamentum volunt esse felicitatis, nec falluntur, modo fundamenti huius architectum et culmen agnoscerent? Nempe continentiam virtutesque alias, Dei munus, humano studio tribuunt et ex frequentatis actibus habitum fieri volunt, quasi vel unus virtutis actus vel electio ipsa sine Dei auxilio sit in potestate hominis; atqui nulla apud eos auxilii huius, quippe apud quos, ut dixi, ipsius Dei rara mentio. Pudet ac miseret humane superbie; et quid dicam nisi dignam que flagellis violente incontinentie plecteretur? Ita ne igitur quisquis volet nullo negotio per seipsum castus et iustus et sanctus et innocens fieri potest? Respondebunt omnes una voce: potest utique non quidem nullo negotio, ut ais, sed intentione animi ac labore, quo adhibito, quid est quod prohibeat bonum fieri? Et hauddubie nichil preter superbam ingratitudinem ingratamque superbiam. Nichil prohibere potuerit bonum fieri, si hoc ipsum inde poscitur unde posci debet et ita poscitur ut debet; alioquin conatus omnis irritus. Sed id circumspecti homines non vident eternique regis officium usurpant quique tanto studio precavent ne terreni regis iracundiam et crimen incidant maiestatis, adversus maiestatem eternam et celestem, illum regem, inexpiabile sacrilegium non exhorrent, et habent, ne pluriformis autoritas furori desit, philosopho quoque consonum poetam, qui non modo Dei opem non exposcat ad bona animi, sed ut supervacuam secludat, quam tamen in aliis necessariam non negat. Ait enim Flaccus in Epystolis: Sed satis est orare Deum, qui donat et aufert, Equum tibi ipse animum parabis, Flacce? Sit id tue forsan audacie, ut speres; ut impleas, tue potentie nunquam erit. Ita ne tu ergo rerum minima vitam et opes et que pessimis et vilissimis contingunt a Deo poscenda cum censeas, equum animum, quo nil maius aut melius est homini et qui nisi optimo non potest evenire, sine Deo te consecuturum speras? Longe quidem tu et, ut aiunt, tota erras via, qui parva Deo tribuas, magna tibi. Aliquanto ipse melius alibi; quamvis infortunio tuo lapsus non illum quem debebas Deum deprecabaris, aliis quidem verbis non solum ut paratis uti, quod ad fortunam pertinet, sed etiam ut corporis atque animi valitudinem prosperam largiretur honestamque senectutem nec ingenio nec eloquentia destitutam. Recte quidem hac in parte; singula enim eque de celo poscenda divinique muneris, non arbitrii nostri sunt. Optime itaque sapiens noster, humilior certe sed cautior, ille, inquam, cuius supra memini, qui poscendam a Deo vero continentiam fatebatur, sciens non posse illam aliunde contingere, sicut nec virtutes alias nec omnino boni aliquid, cum sit scriptum: « Quid habes quod non accepisti? ». Philosophi autem gentium vel contemnunt ista vel nesciunt et, ceu nunquam experti quantula sit circa minimas etiam res humana potentia, magnificas sibi spes opinionesque clarissimas de rebus propriis confingunt cumque se se opinando fefellerint, fallere alios disputando student, nempe artibus et ingenio suo fidunt [nec examinant quis ille de quo Persius]. O itaque literatissimi homines atque doctissimi, sed in rebus adhuc maximis ac periculosissimis edocendi! De vobis loquebatur Augustinus, ubi ait « homines humane scientie locupletes, divine inopes nec virium suarum satis memores ista fabulantur ». Vos estis illi, de quibus idem alibi: « qui neque in sacris philosophantur neque in philosophia consecrantur »; quos profecto, ni fallor, disputandi ardor tumorque agitat, non veri querendi studium exercet; falsum ergo philosophie nomen induitis, quippe quibus magnus Aristotiles, ingens Plato, plebeium atque humile Cristi nomen, apud quos veritas nisi sillogismis extorta contemnitur, que tamen nusquam melius quam in silentio reperitur et queritur. His igitur moribus vos ea que Dei sunt, nature immemores, vobis attribuere consentaneum dico; ex hac, inquam, proprie imbecillitatis oblivione omnis huiusce vel similium opinionum orta perversitas, et quid miri si omnia de se sperent qui Deum credunt mortalia non curare? Ex eodem fonte fidutie, ne dicam insolentie, est ciceronianum illud in Tusculano: « Tunc » inquit « oppetitur mors equissimo animo cum suis se laudibus vita occidens consolari potest », quam sententiam alibi aliis verbis explicuit: « Mors » enim, inquit « terribilis est his quorum cum vita omnia extinguuntur, non his quorum laus emori non potest ». O magne vir Cicero, quid ais aut quid speras? Cuius enim vita unquam tantis plena laudibus fuit, ut si aliud non aspexit seque altius extulit suis se laudibus consolari posset, et non potius delictorum suorum recordatione torquere? O preterea quid dixisti: « suis laudibus »? Que enim laus hominis unquam propria fuit et non Dei, unde est non tantum ut laudemur, sed ut simus? Que, oro, est hec laus hominis? que gloria, preter illam quam a Propheta utinam et ab Apostolo didicisses: « In Domino laudabitur anima mea » et laus mea in Deo est, et « qui gloriatur in Domino glorietur »? Denique gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Vide ergo quid homini tribuas mortali, cuius vitam suis se laudibus consolari doces, quo scilicet equissimo animo mors feratur. Ego enim non intelligo quenam he sint laudes, aut quid sit quo se consolari vita occidens possit, preter solam misericordiam, qua nostra deleatur iniquitas. Recte quidem et sobrie et super omnem philosophum Ambrosius noster, qui moriens iamque animam agens cum ab amicis flentibus tantique viri obitu cladem atque interitum simul Italie metuentibus rogaretur ut vite longioris indutias a Deo posceret, respondit: « Non ita inter vos vixi ut pudeat me vivere nec timeo mori, quia bonum Dominum habemus ». Ecce, vir sanctus et sapiens et verus Cristi philosophus mortis metum non suis laudibus, sed Domini bonitate ac misericordia solabatur neque in suis meritis, sed in bono Domino spem habebat. Veniat nunc Cicero et quo die apud Caietam periit, si potest, de proprio se soletur. Ambrosius de alieno solamen sibi fidutiamque conflabat. Nam quod ait: « non ita inter vos vixi ut me vivere pudeat » non ad districtum sub infallibili iudice meritorum examen retulit, sub quo nemo, ne infans quidem unius diei, a peccato est liber, ut scriptum est, sed ad opiniones hominum quibuscum vixerat, qui de intrinsecis que non vident iudicare nequeunt. Ad quorum discussionem ubi ventum esset, non in eo quod sic vixisset, sed in eo quod bonum et pium Dominum haberet fidutiam reponebat. Ita enim hoc Ambrosii responsum intelligebat Augustinus, qui amicus eius et in Cristo filius dum vixit, tandem viro Dei superstes commemorare prefata ultima eius verba et multis laudibus predicare solitus fertur, in quibus non elimati sermonis ornatum, sed gravitatem sententie mirabatur. Sic enim scriptum est in vita ipsius Augustini: « ideo eum dixisse intelligendum esse "nec mori timeo quia bonum Dominum habemus" ne crederetur prefidens de suis purgatissimis moribus premisisse "non sic vixi ut me pudeat inter vos vivere"; hoc enim dixerat ad illud quod homines de homine nosse poterant, nam ad examen equitatis divine de bono se Domino magis confidere, cui etiam in oratione quotidiana dominica dicebat: "Dimitte nobis debita nostra" ». Hec de Ambrosii morientis supremo eloquio Augustini superstitis interpretatio est. Illi autem suis se laudibus solabantur. Scire vellem quid omnino suum homini preter « iniquitatem eius, quam cognoscit, et peccatum quod contra eum est semper »; quod attendens, si non furit, exclamat « Miserere mei » ad Illum cuius est omne quod in se est bonum, ita ut mala tantummodo sua sint, vel si partiri cum altero munera sua velit virtus morituri hominis quecunque solius Dei est, neque enim alterius esse vel dici potest, exteriora et etiam Dei sint, concedatur tamen vulgo inscio ut dicantur esse fortune. Restat imbecille corpusculum, et illud quoque Dei donum est, sed et illud interim morbus habet, mors expectat. Quid deinde preter peccatum superest, quod cum sit voluntarium nec aliunde quam ab ipsa anima profectum solum hominis proprium esse constat? In alienis igitur nullam sibi consolationis aut glorie, in suis autem multam pudoris ac timoris esse materiam nemo tam peccati servus est ut nesciat. Qui ergo libenter quidem Ciceronis gloriam dum licet amplector, quia id modo non licet excusationem tanti viri non invitus accipio vel potius ipse michi fingo; profecto enim acris et validi, queque accomodata negotio laus est, agilis et velocis ingenii vir fuit, sed quo velocitas, ubi iter obstruxeris? Deus ille, qui velocitatem ingenii dedit, veri aditum preclusit, quem nobis tardiusculis aperire dignatus est. Itaque, ubi Ciceronis et comitum velox ingenium heret, nostrum segne pedetentim prodit: gratias Illi, cui et ingenii progressus et vie planities dona sunt. Nec sum dubius Ciceronem, si que novimus nosset, nullam suam laudem homini fuisse dicturum (sed lincea lumina in ipsos veri radios attollere non valebat et, ni fallor, erat dignus cui sors melior foret: ita dico, ut nobilitas ingenii gratiam mereretur); et fecisset forte, si cuius munus esset idipsum quo precellebat ingenium agnovisset. Quod quia non fecit, nescius ubi spei anchoram iaceret, vite proram humane temeritatis in scopulos vertit, ut dicere auderet occidentem vitam in se ipsa casus sui solatia reperturam. Quodsi Ciceronem excusaret, ubi, queso, extra se ipsos spem haberent, quorum dii cultores suos et fallebant viventes et morientes deserebant? Non ego hanc calumniam diis gentium novam fingo: poetarum suorum maximus Iunonem instante Turni obitu, cuius vite victorieque faverat, fugientem facit, quem in omnibus imitatus Statius auguris sui mortem apud Thebas facit deserentem Apollinem. Falsi prorsus aut fragiles dii vel, quod mage crediderim, utrunque, qui amicos suos dum maxime opis egent in morte destituant. Deus autem noster suos nec in vita unquam nec in morte deseruit, « descenditque cum illis in foveam et in vinculis non derelinquit eos ». Hac se spe Psalmographus consolatur: « Si ambulavero » inquit « in medio umbre mortis, non timebo mala quoniam tu mecum es » Quid ni autem dii gentium, qui omnes sunt demonia, illos in morte, hoc est casu irreparabili et extremo, deserere soliti essent, quos in levioribus multo necessitatibus deserebant et in omni mutatione fortune quasi victoris potentiam atque opes, non victi merita sequerentur? Ita in quolibet hominum temporis adulatio et cum fortuna volubilis fides diis attribuitur, ut facile videat quisquis oculos aperit quenam sit ista divinitas miserorum desertrix et solis blanda felicibus. Rem fortassis inauditam vobis, sed apud nos tritam atque notissimam loquor: solere apud veteres quibusdam cantaminibus ex obsessis urbibus, cum iamiam supremum discrimen adventaret, illarum custodes deos in urbem victricem deserta alterius custodia evocari. Testis est Troia et de illa loquens poetarum summus: Que sit rebus fortuna videtis: testis est Veiensium civitas, unde victor dux romanus Iunonem tanta superstitione Veis cultam in ipsam urbem Romam transtulisse legitur; testes urbes alie innumerabiles usqueadeo ut hanc solam causam fuisse tradant, cur aliud verum Romane Urbis nomen ignotum, nequando forte, quod multis fecerant, versa vice fortune, ab aliquo paterentur; idque significari volunt Angerone simulacro digito ad os apposito silentium suadentis. Addunt tribunum plebis quod hoc archanum enuntiasset morte multatum. Noster autem Deus non fortune hominum, sed meritis favet, nec civitates que sub custodia eius sunt unquam deserit, nisi illas fides pietasque deseruerint; quin imo omnis obsessorum sicut ceterorum laborantium spes in Deo est. Hoc est quod canit Ecclesia: « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam ». Hic nobis adorandus, hic colendus Deus vite nostre mortisque dux optimus, nulla prorsus in nobis, omnis in illo spes ponenda; itaque, ut articulum hunc absolvam, tunc vero oppetitur mors equissimo animo, cum se profecto non suis, que, si verum fateri volumus, nulle sunt, sed alienis, hoc est Creatoris sui, laudibus, misericordia scilicet et venie spe et innumerabilium beneficiorum memoria vita occidens consolari potest. Quod ut nobis eveniat optemus precemurque et illi quidem suas laudes, suas virtutes, suas spes suamque felicitatem in hac vita superbe sibi habeant: nos nostram de alieno munere humiliter expectemus. Habemus quo vite cursum dirigamus, quod unum tantis illis defuit ingeniis. « Habitantibus in regione umbre mortis lux orta est » ostensumque nobis iter in tenebris; « ambulemus ergo dum lucem habemus, ne nos tenebre comprehendant », venturi ad Illum « qui habitat lucem inaccessibilem, in cuius lumine videbimus lumen ». Sic vacate ergo, hoc videte, et, ut in alio psalmi loco est, « gustate et videte quoniam suavis est Dominus ». Vacando videbitis quia ipse est Deus, gustando videbitis quam suavis; vacando quidem videtur et gustatur divina suavitas, cui visui et gustui infinita iocunditas iuncta est, unde fit ut vacationi atque otio summum bonum insit. Videte preterea vos ipsos; sicut enim veteri, ut aiunt, apollinio consilio monemur: « Nosce te ipsum ». Ad summam videte cunta mortalia que sub celo sunt vosque cum ceteris mundumque ipsum, quem quidam somniant immortalem: videte ut ad finem omnia magno impetu rapiuntur creata de nichilo et, nisi in Illo subsisterent qui creavit, iamiam ad nichilum deventura. In Illo vero subsistite cui soli convenit « ego sum qui sum » et cui « adherere bonum », tutum, iocundum, felix, delectabile est. Ille de nichilo vos creavit et peccato urgente ad nichilum lapsos suo sanguine reformavit: Ille nobis exorandus est ut « sub umbra alarum suarum protegat nos a facie impiorum qui nos afflixerunt » et gravi exercitio fatigatos sacro foveat amplexu, miseratus ne in nichilum relabamur. Hoc sane, quoniam religiosum otium, non segne suadeo, sciens ad extremum distuli, ut ita semper ab inutilibus vacetis cecis curis, ut nunquam vacetis ab utilibus. « Sunt autem optime cure de salute patrie », ait Cicero, nec ego quidem adversor; sed quoniam vos a terrene patrie cura eterne Ierusalem amor desideriumque distraxit, vobis optime utilissimeque cure sunt de salute anime et partem quidem temporis magnam divinarum laudum exigit debitum, partem nature necessitas, quam penitus oblivisci difficile et vix humanum est. Quicquid reliquum est, nequid suum apud vos neve ullam in animas vestras rimulam coluber ille tortuosus inveniat, literis sacris impendite; in his exercete animum, fratres; hic oculos, hic aures, hic linguam occupate, hoc agite, hoc cogitate; nil melius, nil fructuosius potestis, nil amenius; hoc est enim illud « in terris regni celestis habitaculum » de quo Ieronimus ad Paulinum scribit. Itaque, ut ille eum, sic ego vos, fratres, « oro inter hec vivere, ista meditari, nichil aliud nosse nichilque aliud querere »; neque vos moveat Sacrarum « simplicitas » Scripturarum et quasi « vilitas » verborum que, ut ait idem, « vel vitio interpretum vel de industria sic prolate sunt, ut rusticam contionem facilius instruerent et in una eademque sententia aliter doctus, aliter sentiret indoctus »; qualiscunque quidem superficies sit, medulla nichil est dulcius, nichil suavius nichilque salubrius. Itaque scripturarum omnium hec hauddubie regina est, tabescant licet invidi tumeantque superbi, nec verum egre aures capiant, quotiens indiffinitum scripture nomen audierimus hanc solam intelligimus, per eam quam anthonomasiam vocant Greci. Et sane quod nunc assero ante non multos annos forte vel tacite negassem: Illi gratias qui michi oculos aperuit ut aliquando viderem quod cum magno discrimine non videbam, quemque nunc etiam caligantes oculos purgaturum spero ad reliqua que damnosa tarditate nondum video, quam in me hactenus minus miror, cum Ieronimum ipsum de se fatentem audiam, quod sibi in libris gentilium occupato cum se ad sacra vertisset eloquia, ut verbo eius utar, « sermo horrebat incultus ». Quod si ei tali viro et in libris sacris ab adolescentia exercitatissimo potuit evenire, quid non potuit michi peccatori literis secularibus non dicam erudito, ne mentiar, sed ab infantia delectato, qui magistros habui non Gregorium Nazanzenum, ut ille, seu quempiam et si non alti ingenii at fidelis saltem devotique animi, sed eos qui psalterium daviticum, qua nulla pregnantior scriptura est, et omnem divine textum pagine non aliter quam aniles fabulas irriderent? Quali ergo animus tener ac cereus impressione formandus fuit! O quanta deberet esse patribus cura filiorum, etate ita flexibili, si filios, ut fama est, et non se ipsos, imo verius nec se ipsos, sed sperata de filiis comoda diligerent! Unde est quod ad civilia iura, ad artes avaritie ministras, ad inanem eloquentiam infelices pueri nutriuntur, salutaris Scriptura contemnitur deseriturque et siquis illam amplectitur lucrum cogitat, lucrum sperat: ita iam divina celestium eloquiorum gratia in negotium humanum terreni mercimonii versa est. Redeo autem ad me ipsum. Sero, iam senior, nullo duce, primo quidem hesitare, deinde vero pedetentim retrocedere ceperam, ac disponente Illo, qui malis nostris ad gloriam suam semper, sepe etiam ad salutem nostram uti novit, inter fluctuationes meas, quas si percurrere cepero et michi confessionum liber ingens ordiendus erit, Augustini Confessionum liber obvius fuit. Cur enim de illo non fateor, quod ille de M8 Tullio fatetur? Ille me primum ad amorem veri erexit, ille me primum docuit suspirare salubriter, qui tam diu ante letaliter suspirassem. Quiescat in secula sine fine felix, cuius manu ille michi primum liber oblatus est, qui vago animo frenum dedit. Delectatus sum ingenio hominis sano quidem et excelso, delectatus eloquio non nimis culto, sed sobrio et gravi, delectatus doctrina multiplici et fructuosa et varia. Quid multa? Sequi illum incipio, verecundus adhuc, ut quem puderet mutare consilium, qui superborum mos est, revocantibus me studiis meis antiquis et consuetudine violenta et desperatione profectus et perdendi metu quod per omnem vitam, quamvis exiguum, non exiguo sudore paraveram; sequor tamen, primum lente, solis ad id reliquiis temporum deputatis, deinde celeriuscule, postremo celeriter, siquo modo possem, quod ait Seneca, « tempus celeritate reparare », Successit, agente Deo, felicius quam sperabam. Ab illo igitur primum raptus et a semitis meis parumper abductus sum. Accessit sacer et submissa fronte nominandus Ambrosius, accessere Ieronimus Gregoriusque, novissimus oris aurei Iohannes et exundans lacteo torrente Lactantius: ita hoc pulcerrimo comitatu Scripturarum Sacrarum fines quos ante despexeram venerabundus ingredior et invenio cunta se aliter habere quam credideram. Accessit oportuna necessitas divinas laudes atque officium quotidianum, quod male distuleram, celebrandi, quam ob causam psalterium ipsum daviticum sepe percurrere sum coactus, e quibus fontibus haurire studui non unde disertior fierem, sed melior, si possem, neque unde evaderem disputator maior, sed peccator minor. Has ergo Scripturas, quas ego advena necdum notas odore illectus adamavi, sero licet, vos velut indigene et in his a principio enutriti amate, colite, veneramini, frequentate; nunquam de manibus vestris, si possibile sit, certe de mentibus vestris nunquam excidant. Quarum sive autoritas queritur, et a Spiritu Sancto prolate et Cristi ore firmate sunt, sive antiquitas, et omnes omnino seculares literas antecedunt -- antequam Cadmus grecarum repertor, antequam Ysis egiptiarum, antequam Carmentis latinarum inventrix nasceretur, he litere celebres erant in orbe terrarum, sive virtus attenditur --, et « sagitte sunt acute » et ardentes, que quibus infixe fuerint corda vivificant, sive fructus optatur, et certe cum ceterarum merces aut breve lucrum aut aura volatilis et falsus favor, harum finis vita eterna est et vera felicitas, sive forsitan ornatus exigitur, et quamvis multa de hoc dici possunt, hec tamen omnium summa est, quasdam forte superficietenus comptiores, pulcriorem nullam. Itaque fingi iubeo hinc matronam formosam, sobriam, pudicam, cultu exiguo contentam; illinc exquisitissime compositam meretricem, fucis ora vendentibus; quisquam ne adeo ebes, ut dubitet quam potius in coniugium asciscat? Magni doctique viri multi fuerunt, diserti aliqui; nescio enim quomodo, facilius est doctum hominem repperiri quam disertum; imo vero causa in promptu est, quod doctrina sine eloquentia esse potest, eloquentia vero sine doctrina eaque multiplici et varia esse non potest, nisi forte loquacem pro eloquente ponamus, quo nichil est falsius, et hec est radix vel poetice vel oratorie raritatis, de qua multa divinitus in eo libro qui Orator inscribitur disputavit Cicero, quamvis sane doctorum et eloquentium omnis cohors, quotquot ab origine rerum usque ad hanc diem quacunque mundi parte floruerunt, quos enumerare longum est, philosophentur et disputent, perorent, res decoras stilo quolibet exornent et tenuissimo artificio ac poeticis velis tegant. Nonne omnes indocti et elingues videbuntur, ubi ab adverso sola Cristi vox intonuit verissimumque fit illud regii prophete: « Absorti sunt vincti petre iudices eorum »? Ita, inquam, absorti ut in comparationem petre, per quam Cristum intelligi solere novimus, nil prorsus appareant, qui per se modo maximi videbantur. Hec sunt, fratres, que de otio religioso ut scriberem occurrebant, quamvis haud ignarus sim eosque sermonem hunc protendi posse, quousque occupatorum miserie protenduntur, quarum nullus est terminus. Sed satis nunc dixisse visus sum; reliqua ex vobis audire habeo, quos horum fecisse debuit magistros experientia. Hoc ergo de quo loquor otium et hec vacatio prestabunt ut videatis quoniam Deus ipse est dominus et acrius intueamini que ad salutem aptissima sunt, et si a sensibus vehementer abhorreant, atque in primis vestram et pretereuntium rerum fugam, nequa mundi huius aut carnis aut demonum fraude capiamini, ne ve quis vestrum hostibus suis aut consiliariis malis credat, postremo ne unquam flens aut invitus divellatur unde necessarium est divelli. Ad hec videnda lucidum et quietum delegistis locum, arripuistis iter rectum et securum, bono collirio linistis oculos; sic agite, pergite qua cepistis, nemo se in tergum flectat. Statua salis, in quam mulier retro respiciens versa est, animas vestras salutifero sale condiverit. Nullus hominum sine peccato est, sed peccatori dicitur: « Peccasti? » Quiesce. Quiescite ergo, vacate, otium agite, videte, gaudete, pro me flete, et mei memores valete. O felices, si vos ipsos et bona vestra cognoscitis. EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opere latine di Francesco Petrarca - volume primo", a cura di Antonietta Bufano, Classici U.T.E.T., Torino, 1975 |
|