Francesco Petrarca - Opera Omnia >>  De viris illustribus




 

ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca, operaomnia #




[ Liber I ]



PROHEMIUM.

[1] Illustres quosdam viros quos excellenti gloria floruisse doctissimorum hominum ingenia memorie tradiderunt, in diversis voluminibus tanquam sparsos ac disseminatos, rogatu tuo, plaustrifer insignis qui modestissimo nutu inclite urbis Patavine sceptra unice geris, locum in unum colligere et quasi quodammodo stipare arbitratus sum. [2] Historiam narrare propositum est; quare scriptorum clarissimorum vestigiis insistere oportet, nec tamen verba transcribere sed res ipsas. Non me fugit quantus labor in continenda sermonis dignitate suscipiendus sit; nam si nec eisdem verbis uti licet et clarioribus non datur, quid sit tertium patet. Ordinem quisque et dispersorum congeriem advertat.
[3] Namque ea que scripturus sum, quamvis apud alios auctores sint, non tamen ita penes eos collocata reperiuntur: quedam enim que apud unum desunt ab altero mutuatus sum, quedam brevius, quedam clarius, quedam que brevitas obscura faciebat expressius, quedam que apud alios carptim dicta erant coniunxi et ex diversorum dictis unum feci. [4] Qua in re temerariam et inutilem diligentiam eorum fugiendam putavi, qui omnium historicorum verba relegentes, nequid omnino pretermisisse videantur, dum unus alteri adversatur, omnem historie sue textum nubilosis ambagibus et inenodabilibus laqueis involverunt. [5] Ego neque pacificator historicorum neque collector omnium, sed eorum imitator quibus vel verisimilitudo certior vel autoritas maior est; quamobrem siqui futuri sunt, qui huiuscemodi lectione versati aut aliud quicquam aut aliter dictum reperierint quam vel audire consueverint vel legere, hos hortor ac moneo ne confestim pronuntient, quod est proprium pauca noscentium, cogitentque historicorum discordiam, que tanto rebus propinquiorem Titum Livium dubium tenuit. [6] Brevitati et notitie consulere propositum est, multa resecando que plus confusionis, ut supra dixi, quam commoditatis essent allatura. Apud me nisi ea requiruntur, que ad virtutes vel virtutum contraria trahi possunt; hic enim, nisi fallor, fructuosus historicorum finis est, illa prosequi que vel sectanda legentibus vel fugienda sunt; quisquis extra hos terminos evagari presumpserit, sciat se alienis finibus errare memineritque e vestigio redeundum, nisi forte oblectandi gratia diversoria legentibus interdum grata quesierit. [7] Neque enim inficior me talia meditantem sepe distractum ab incepto longius abscessisse, dum virorum illustrium mores vitamque domesticam et verba nunc peracuta nunc gravia et corporis staturam et originem genusque mortis meminisse aliis dulce fuit.
[8] Hec si minus quam intenderam assecutus sum, tu precor ignosce, quisquis hec perlegis; de successu enim te iudicem statuo, de proposito michi credi velim. Siquid igitur aut satietati ingestum aut desiderio subtractum reperieris, vel inopi ingenio vel discerpentibus animum curis ascribito. [9] Si vero forsan studii mei labor expectationis tue sitim ulla ex parte sedaverit, nullum a te aliud premii genus efflagito, nisi ut diligar licet incognitus, licet sepulcro conditus, licet versus in cineres, sicut ego multos quorum me vigiliis adiutum senseram, non modo defunctos sed diu ante consumptos, post annum millesimum dilexi. [10] Sed ne, dum multa contestor, equitati tue parum fisus videar, non te longius traham, neque debitum atque utinam suffecturum necessariis in prefatiunculis tempus expendam. Ab illo igitur, ad quem rogatus stilum vertere paro, urbis romane conditore Romulo, nam sic volentis desiderium impellit, inchoandum iter assumo.



DE ROMULO PRIMO ROMANORUM REGE.

[1] Romulus Romanorum regum primus Romaneque reipublice parens fuit, ardentis animi vir in primis atque armis eximius; talem venturis nempe successibus fata prospexerant, quo auctore, tot circumtonantibus vicinorum minis e dumosis collibus in celum usque venturi imperii fundamenta consurgerent. [2] Neque enim tuto poterat molli aree tanta rerum moles imponi; solum stabile vehementisque ducem spiritus res tanta poscebat. Affuit, atque ubi prius herbarum vix armento satis herculeo, vix capellis Faustuli abunde frondium esse consueverat, illic arcem omnium terrarum struxit ac supremum mortalibus principatum.
[3] Is ergo cum Remo fratre simul Rea Silvia, que et Ilia dicea, matre haud dubia, Marte autem seu ficto patre seu credito genitus, ubi primum lucis limen attigit, non in matre solum sed in se etiam ac fratre sevitiam Amulii Albanorum regis expertus est. [4] A quo in Tyberim mergi iussi casu quodam seu, quod de tanto futuro imperio credi licet, divina providentia liberati sunt immensis rebus insperata primordia preparante. Supergresso enim forte ripas amne inaccessibilique alveo stagnantibus secus ripam vadis, abiecti, abeuntibus regii sceleris ministris, incolumes evasere. [5] Eo rursus seu vera seu ficta lupa – utraque enim fama est – infantum vagitu excita et quasi humanitus miserata diverterat; cuius lacte alti interim, donec a pastore regio – Faustulus is erat quem supra nominavi – labellis fere ubera sugentes, lupa illos itidem relambente, reperti et usque ad pubertatis annos caritate patria educati sunt. [6] Enimvero tunc in dies magis ac magis indoles emergere factisque clarescere, iam cari undique lateque terribiles nil inausum linquere, iamque altor ipse rebus monitus in ea, quam ab initio conceperat, opinione firmari regios adolescentes fore. [7] Id aliquandiu celatum tandem patuit, Remo capto a satellitibus regis et pene destinato atque ad solatium iniurie materno avo Numitori tradito, cuius in agros fratres ambo impetum fecisse ferebantur; quo conspecto, [8] non in iram versus, ut mos est, pro iniuria illata, sed latenti quadam animi dulcedine erga illum motus et, audito quod gemini essent extimataque hinc etate hinc effigie generosa minimeque pastoria, nepotum in memoriam adductus querendoque circumstantias, pedetentim eo pervenerat ut hunc paulominus nepotum suorum alterum esse minime dubitaret, itaque liberius illum habere non ut captivum sed, quod vere erat, ut suum. [9] Hinc in perniciem regis pronior via; siquidem, patefacta Romulo non modo presenti conditione fraterni status sed origine etiam utriusque in id tempus occultata, admonente putativo eos patre non sua, ut crediderant, sed regia stirpe progenitos, expositaque per ordinem et eorum simul et avi ac matris iniuria, rebus cognitis animosior Romulus et non modo liberaturus fratrem, sed illum seque et avum et matrem vindicaturus accingitur; non aperto quidem impetu, impar viribus, sed clanculum iuvenibus hinc atque hinc missis, qui una hora in regiam convenirent. [10] Sic dispositis insidiis et in tempus accurrente Remo, in Amulium irruitur incautum et tale nichil opinantem. Ceso rege, Numitor, Amulii frater et ab illo pridem regno pulsus, restituitur, non minus nepotum repertorum quam recuperati regni insperata sorte letus.
[11] Inde autem quod ingentibus animis angustum avitum regnum videretur, Alba avo derelicta ipsi, vel infantie cunabula vel periculi sui locum amantes, ad iacienda illic nove urbis fundamenta festinant. [12] Sic auspicato horrida et ut proprie dicam pastoralis regia, mox futura aurea, in Palatino monte construitur et, fratre quidem auspiciis victo, Romuli solius ex nomine urbi nomen inditum, orbi postmodum populisque et regibus formidandum. [13] Ceterum seu hinc orto certamine, seu contempto fratris edicto Remus nova menia transcendens interficitur et, sive imperii cupiditas sive ille iustitie rigor fuit, variat enim in multis vetustissime rei fides, unus Romulus regni frena sortitus patrios simul externosque sacrorum ritus instituit, regiumque habitum et insignia ac lictores duodecim sibi assumpsit, et novas leges edidit, unicum et populi glutinum et pacis ac concordie fundamentum.
[14] Tria hinc maxime providenda videbantur, et consilium scilicet et augmentum cepte urbis et longevitas; erat enim parvis in menibus magna raritas accolarum, eaque ipsa brevissimi temporis spem dabat propagande sobolis deficiente commercio. [15] Primum igitur centum ex patribus in senatum lectis – ab etate dicto ordine, nam patrum nomen ab amore curaque reipublice ortum erat –, secundum vero duos inter lucos instituto asilo effectum – sic sanctum templum Greci vocant –, quo aperto multa illico vicinis e regionibus turba confluxerat; tertium nuptiis fiendum apparebat, virilis enim tantum sexus nonnisi unius populum spondebat etatis. [16] Que quoniam superbe quin et ignominiose a finitimis negabantur, vi et ingenio parte sunt; siquidem, repulse ira et dolore dissimulato interim ac suppresso, exquisitos rex Neptuno ludos parat edicique diem per vicinos populos iubet. [17] Qui ubi affuit, concursus ingens utriusque sexus proximis ex urbibus atque oppidis Rome fuit et ludorum studio nec minus visende nove illius et ceu subito nate urbis desiderio. Medio igitur spectaculo, versis in ludos omnium oculis animisque, ex condicto rapte virgines, non ad stuprum sed ad nuptias spemque progeniei. [18] Itaque inter indignationem et lacrimas delinite blanditiis raptorum, ante alios Romuli, singule singulis matrimonio iunguntur. Hinc multorum causa radixque certaminum. Questi patres et affines virginum violentiam perfidiamque hospitum, a quibus invitati ad ludos gravissima omnium iniuria se affectos dicerent, raptim se ex urbe proripiunt reversique domum mesti querelas ingeminant, scelus exaggerant, arma capiunt, ultionem parant. [19] Fit ex omnibus populis conventus ad Titum Tatium Sabinorum regem, quod illic et potentie plurimum esset et iniurie. Verum, quia preceps ira moras consiliumque non recipit et pro ardore animorum apparatus belli segnis videbatur, quisque per se, non expectantes alterutrum, in bellum ruunt, primique omnium Ceninenses cum exercitu in Romanos fines irrumpunt. [20] Quibus occurrens Romulus hostes in fugam vertit, regemque hostium Acronem singulari certamine congressus interficit, urbemque illorum et fuga populi et morte regis attonitam facili capit incursu. [21] Ipse victor Romam rediens victi regis exuvias in Capitolium defert, templumque Rome primum extruit dedicatque sub nomine Feretrii Iovis, quo victores romani duces nonnisi de singulari prelio cesis hostium ducibus opima que vocant ferrent spolia. Illic ergo venturi temporis ad exemplum cesi regis ipse spolia suffixit, rarum valde sed eximium posterorum decus. [22] Proximi Anthemnates, in Romanos agros facto impetu, victi sunt amissumque oppidum; sed Hersilie romulee coniugis interventu, que una raptarum erat raptarumque omnium preces ac vota regis auribus invehebat, misericordiam adepti victricemque in urbem recepti sunt. [23] Dehinc Crustumeni arma moventes facili Marte franguntur, enitescente in dies Romuli virtute, translatisque Romam victis crescente urbe hostium ruinis. Plus negotii cum Sabinis fuit qui, quo serius eo maturius agentes, capta per dolum aree Capitolii, proditrice virgine filia Spurii Tarpeii qui custos arcis erat – a quo rupi nomen –, adhuc tenere urbis in visceribus anceps prelium intulerunt e loco superiore pugnantes. [24] In quo quidem corruente Hostio Hostilio, qui pro partibus romanis acerrime dum potuit steterat, romana acies omnis avertitur, reluctantem quoque ipsum Romulum impellens. [25] Ille autem, cum nichil humane opis iam speraret, armatas ad celum manus erigens, Iovemque ceu presentem compellans, obtestansque ut turpis fuge pudorem demeret consternatosque animos suorum celesti ope firmaret ac sisteret, Statori Iovi templum, ut scriptoribus placet secundum Rome, vovit et, quasi receptis celo votis audentior, iam prolapsam pugnam manu impigra redintegrat, ita Iovem iubere clara suis voce denuntians.
[26] Hinc, et regis exemplum et Iovis imperium secuta, acies in hostem redit; quorum insperato reditu et ante aciem pugnantis Romuli acri incursu mutatus pugne status; et iam fugiunt qui fugabant. Inter quos ipse quoque Metius Curtius, Sabinorum secundum regem vir clarissimus et illo die ante alios factis ac virtute conspicuus, impetum non tulit.
[27] Palus illi proxima et discrimini fuit et saluti, in quam territi saltu cornipedis invectus magno suorum metu, in adversam tandem ripam hortantium viamque monstrantium confirmatus vocibus emersit; et hinc quoque paludis ortum nomen: lacum Curtium dixere. Hoc recepto aucti suis animi rursumque, variante licet iam fortuna inclinataque in Sabinos belli mole, concurritur. [28] Hoc in statu insperate viam pacis invenit pietas: pugnantibus hinc viris hinc patribus, sexus immemor ac periculi raptarum acies intervenit, lacrimosis precibus miserando habitu vel belli finem vel, si pergerent, in se prius belli causam verti gladios obsecrantes, quam se se in presens cede mutua, in longum vero sobolem immeritam ex se ortam, hi filios hi nepotes, tristi parricidio inquinarent, necdum culpe capacibus eternam infamiam irrogarent. [29] Flectuntur hinc inde animi ireque franguntur. Mirum dictu, in utroque exercitu fragor subito compressus armorum et bellantium strepitus; tam mitis per modo tam rabidas mentes stupor incesserat! Nec latere diu potuit; mutati ilicet affectus erupere et pietatem quies et silentium pax secuta est. [30] Iunctis regum dextris, ictum fedus et aucta mirum in modum civitas Sabinorum transitu; nec minus utriusque gentis erga optime meritas matronas auctus amor, ante alios Romuli, qui illarum eximie pietati magnos ac debitos honores tribuit.
[31] Duo nunc etiam supersunt bella: cum Fidenatibus alterum, qui, dum surgentis imperii vires timent suspectasque habent, ante illas quam oporteret experti sunt. Ingressis hostiliter in romanos fines Romulus obviam profectus, haud procul urbe hostium castra posuit, ingenioque metum simulans credulum in insidias hostem traxit. Hinc terror improvisus et repens fuga, [32] usqueadeo ut, victis victoribusqe permixtis, custodes portarum vix inter hostem civemque discernerent: intromissi omnes, capta urbs. Alterum cum Veientibus bellum fuit, et Fidenatium amore et Romanorum odio excitum: et his acie victis, pervastato agro, pacem postulantibus, parte finium adempta, centum annorum indutie permittuntur.
[33] Hec Romuli primordia, hic vite cursus, hec series rerum fuit, quibus apud illud agreste genus hominum necdum satis eruditos vulgi animos tam paterne quam proprie divinitatis fidem meruit, vir nec animi egens nec ingenii, bello inclitus, domi prudens. [34] Populi equitumque centurias instituit; ut utrunque pacis ac belli tempus suis presidiis niteretur, trecentis insuper expeditissimis armatis ad tutelam sui corporis eque in pace ac bello usus est, qui celeres dicti sunt, a celeritate derivatum nomen. Quibus artibus et dum vixit clarus et post mortem clarior, populo tamen quam senatui acceptior fuit; hinc suspitio in patres.
[35] Nam cum annos septem et triginta regnasset, reique militaris solitas curas agens ad paludem Capre, contione in campis habita, recenseret exercitum, et solis repentina defectio, literarum nesciis ac viris militaribus improvisa, simulque tempestas horribilis, que ingenti pluvia et fulminum stridore detonuit, preripuere undique regis aspectum, neque ipse usquam amplius visus est: mirum ac pene incredibile, tanti regis exitum, populo spectante cui dilectissimum fuisse nullus negat, tam dubium tamque occultum esse potuisse. [36] Opiniones rei varie. Aliqui ad celum raptum deorumque concilio adscriptum volunt: magnus saltus homini armato et peccatis presso et sanguine lubrico et veri Dei celestisque vie nescio, sed nichil est quod non sibi vehemens et immodicus amor fingat. [37] Tempestate igitur sopita, cum a patribus, qui una circumfusi steterant, populo visendi avido et regem suum certatim requirenti responsum esset abiisse illum ad superos, adstipulante uno teste creditum. [38] Iulius Proculus is fuit, insigni, quantum intelligi datur, apud suos sanctitatis fama et, quod consta, nobilitate generis preclara, ut qui, albanis ortus ex regibus Romamque cum Romulo commigrans, fundator Iulie gentis fuit. [39] Qui prodire ausus in publicum, meste multitudini letum attulit rumorem, eo ipso die Romulum celo demissum plusquam mortali habitu sibi affuisse testatus, et tremore maximo faciem eius suspicere non audenti hoc iussisse: nuntiaret civibus suis artes bellicas excolerent, certi omnem humanam potentiam eorum armis imparem fore, suam urbem, sic diis placitum, omnium caput ac dominam futuram esse terrarum; atque his dictis ablatum ex oculis in celum ascendisse. [40] Hec narranti iurantique Iulio fides habita et divinitatis solatio mitigatus dolor mortis et lenita ira, quam in patres plebs tam cari regis morte conceperat: ita facile quod cupiunt credunt omnes. Alii laniatum a patribus, occasione tempestatis arrepta, palustrique forsan limo, nequa vestigia cedis extarent, inter tenebras abditum opinantur. [41] Ea, ut Livius ait « perobscura fama », ut vero aliis iisque clarissimis scriptoribus videtur utique vera est, quamvis, ut ibidem ait idem, « illam alteram admiratio viri et pavor presens "nobilitaverit" ». [42] Potest et illud forsitan credi, quod quiddam suspicati sunt, neque in celum divinitus sublatum neque in terris humanitus laceratum, sed tempestate ipsa atque impetu fulminis absumptum, cuius ineffabilis vis et operatio latens est, idque omnibus qui aderant quo propius eo magis attonitis atque insciis, accidisse. [43] Et opinionum quidem in rebus ambiguis iudiciique libertas multiplex, veritas una non amplius; sed hec ipsa in Romuli exitu, ut in plerisque aliis, alte latet.



DE NUMA POMPILIO SECUNDO ROMANORUM REGE.

[1] Numa Pompilius sequitur, Pomponis filius, secundus regum. Hic Curibus Sabinis ortus atque habitans, summa religionis ac iustitie fama, et, quasi aspectus corporis habitum animi sequeretur, a prima etate canus, Rome dissentientes de eligendo rege compescuit. [2] Nam unius licet urbis incole unum in populum coaluissent, nondum tamen vetustatis immemores dissidebant votis, post Romuli finem sue utrique certatim faventes origini. Et, quanquam superior, Romanus cessit tamen viri huius reverentie, atque ad solum Nume nomen omnis est compressa dissensio, Sabinis ingenti gaudio plaudentibus indigene regi, Romanis ultro meritum honorem tanto advene deferentibus. [3] Sic electus a populo, confirmatus a patribus, peregrinus ad regnum venit, inque urbem romanamque arcem evocatus, rerum habenas auspicato quoque, ut Romulus fundamenta urbis iecerat, suscepit, vir divini et humani iuris consultissimus, tranquillitate ingenita paci studens, bello abstinens, sacris deditus et primo quidem regi proposito similis fortassis, verum artibus totiusque vite tenore dissimillimus; ille enim vi atque armis, hic iustitia et legibus fundavit imperium, illi bella placuerunt, huic ut dixi pacis amor ac studium fuit. [4] Quod ut asperis belloque assuetis ingereret animis, prudentissime contra morbum veterem adverso remedio usus, atque ad leniendam populi ferociam, armorum natam nutritamque usu, desuetudinem optimam arbitratus, Iani templum statuit quod apertum belli, clausum pacis esset indicium; [5] idque ipse toto regni tempore obseratum providentie sue repagulis vectibusque continuit, bellico intus furore compresso, pace circum iustitiaque regnantibus: rara deinceps bellacis populi fortuna; tam perpetuis motibus stirpem suam Gradivus exercuit, sic extincti regis nuntio creditum, sic iussui obtemperatum fuit. [6] Hic vicinos igitur populos, quos alter bello vicerat, federibus iunxit et quos ille metu presserat, hic amore servavit. Mox visibilium bellorum terrore deposito, adversus invisibiles hostes omnem curam omne studium vertit: lascivie indomiteque libidini, que mala sepe pacis otium parit, deorum metum et vincula religionis, qualis illorum temporum esse poterat, obicit. [7] Cui et ministros instituit, sacerdotes ac flamines virginesque Vestales, stipendiumque de publico vestesque et reliqui habitus insignia iubet et ancilla solemniter circumferri cerimoniasque multimodas observari; quique omnibus his preesset, ad quem omnia referrentur, patritia de gente summum statuit pontificem, quem prefecit et infernorum sacris et funerum et procurationi fulminum atque prodigiorum; multa insuper id genus que persequi longum et religiosis vere animis atque auribus vanum etiam supervacuumque est. [8] Ille tamen ad hec omnia ex archano divinitatis elicienda aram Iovi Elicio Aventini collis in vertice erigit dedicatque. Annum preterea in menses duodecim, duobus primis ianuario scilicet februarioque additis, distribuit; addit et leges multas atque utiles, primus apud Romanos legifer. [9] Que ut in vulgi animos altius cunta descenderent, quecunque ageret se divino monitu alloquioque edoctum simulans, sic et diis accepta populoque salubria se sancire suadet persuadetque, figmento locum et tempus ydoneum nactus, in nemus siquidem Aricinum intempeste noctis silentio ventitabat. [10] Illic, cavo quodam et umbroso specu, ubi et ipsi nuper cognoscendi studio fuimus, iugis ad fontem aque submotis solus arbitris se se includens, tempus de industria terebat, metu interim comitibus et veneratione perfusis; inde egrediens cum Egeria quadam Camenisque, quibus ob id meritum, ut terrori fideique adderet, lucum ipsum consecraverat, de omni statu reipublice se tractasse fingebat: et commento fides habita. [11] Sic his omnibus velut dei ore prolatis adhuc simplex et credula plebs intenta, tres et quadraginta annos, tot enim regnavit, in summa pace vicinorumque omnium, qui prius oderant, amore ac reverentia conquievit.
[12] Hac sapientie et virtutis fama scriptores quidam adducuntur, ut Numam regem Pithagore philosophi fuisse discipulum opinentur. Quos tam temporum quam locorum ratio redarguit; nam et Pithagoram non Nume sed Servii Tullii temporibus, centum et eo amplius post annos, nec tunc Rome sed extremo Italie in angulo floruisse compertum est. [13] Id ergo propius vero est nullo peregrino magisterio sed vetusta sue gentis disciplina, quam toto tunc orbe sanctissimam fuisse constat, vel, ut certius loquar, illo inspirante qui reges et philosophos doctos facit, regem hunc doctum adeo evasisse; quo etiam inspirante ille philosophus, alibi quidem et etate alia atque alio sciendi genere, doctus fuit.
[14] Nume ergo Pompilii et quieta et sapiens, qua datum erat ulli hominum, vita fuit et tranquillus ac facilis vite finis, nullis interpellantibus motibus vel civilibus vel externis. Obiit senex sepultusque est sub Ianiculo; tantumque tributum huic regi novimus, ut que ipse sanxisset nullus hominum nisi idem ipse infirmare aut mutare presumeret. [15] Siquidem post annos circiter quingentos, sub tempus belli macedonici, in agro Petilii scribe qui ad Ianiculum erat, agricola cui Terrentio nomen fuit sulcum moliente profundius, inverte sunt arce due lapidee plumbo operte; quarum altera sepulcrum regis erat, in altera libri regis latini septem et totidem greci alternis candelarum fascibus impliciti, illi quidem de iure pontificio, hi autem de sapientia conscripti. [16] Qui cum a paucis lecti contra religionem temporum illorum et sacrorum ritus visi essent, iurante seu iusiurandum offerente pretore nequaquam expediens esse reipublice libros illos servari aut vulgari, senatu iubente atque populo spectante combusti sunt. [17] In quibus opinari fas est, idque nostrorum quosdam opinatos video, sapientissimum regem ad ferocem populum frenandum metu celestium et pro tempore utili mendacio diu usum, tandem morti proximum, cum pacata satis omnia speraret nec iam amplius figmento opus arbitraretur, veritati nude operam dedisse; quamvis, ut est dictum, occupatis superstitione animis veritas ipsa reiecta sit, sicut sepe animi passionibus victa reicitur.



DE TULLO HOSTILIO TERTIO ROMANORUM REGE.

[1] Tullus Hostilius, Hostilii nepos illius qui sub Romulo adversus Sabinos pugnans occubuerat, et avite memoria et proprie merito virtutis rex creatus, tertius Rome regnavit, vir acerrimus secundoque regi dissimillimus et ferocior primo. Hic « militie artifex » dictus est quod bella, que Romulus impetu animi fervidaque virtute gesserat, hic pari animo sed cautius et ratione adhibita bellicisque artibus gessit.
[2] Primum illi cum Albanis pene domesticum ac civile bellum fuit, utrisque una eademque profectis origine: inter natos parentesque orta dimicatio videbatur, ferox miserandumque negotium nisi ducum providentia miro quidem et prope incruento Marte transactum esset. [3] Id enim, ut cognato sanguini parceretur, petierat dux albanus neque, quamvis animo ac viribus et vincendi spe erectior, rex romanus abnuerat. Neque consilio ducum fortuna defuerat; forte enim utrinque trigemini fratres inventi sunt, et numero pares et nomine similes ac virtute, tres romani, Horatii, tres albani, Curiatii dicti. [4] His, hortatu ducum hinc illinc sponte subeuntibus, utriusque reipublice fatum et totius grave belli pondus imponitur, federe perquam solemniter inter partes inito ut, penes cuius populi cives victoria, penes ipsum populum esset imperium. [5] His conventis, ex diverso terni fratres prodeunt armati et, utroque exercitu spectante ac solicito futuri magis servitii quam presentis discriminis obtentu, ipsi quoque, non tam sibi quam quisque sue patrie soliciti, tot milium sub oculis parvam quidem sed atrocem pugnam ineunt. [6] Cuius ut principium animosum sic mirus et fere incredibilis finis fuit; primo siquidem concursu, duobus hinc Romanis interfectis tribus inde Albanis vulneratis et exercitu iam albano exultante, romano autem attonito et iam spe abiecta de instanti servitio cogitante, Romanus unus qui supererat, adhuc integer et intactus ferro, subitum vafrumque consilium capit eternumque pugnantibus documentum arctis in rebus agili versatilique animo opus esse, non stupido neque inerti. [7] Nempe se se incolumem et viribus indefessum sentiens, hostes saucios cernens cogitansque, quod erat, varie illos vulneribus affectos, nec pares robore nec incessu, neque omnino pariter secuturos, ut circumfusos distrahat quibus ut omnibus imparem sic superiorem singulis se sperabat, fugam arripit; nec multum vie obierat cum retro aspiciens, quod animo conceperat, iam distractos hostes unumque iam tergo instantem videt. [8] Illum magna vi conversus obtruncat, Albanis frustra ut opem fratri ferant alios duos hortantibus, Romanis inopina spe recuperatis animis et suum bellatorem votis ac voce firmantibus. Ille, cui prospere consilii primordia successissent, continuato impetu in secundum ruens, illum quoque, antequam tertius vulnere gravior quanquam iam vicinus accurreret, interficit. [9] Hinc iam cum tertio negotii nichil: equi numero, sed dispares viribus animisque concurrunt; itaque Romanus attonitum improvisis eventibus fratrum et vulneribus debilitatum sternit ac iugulat, et militaribus exuviis illum atque alios spoliat; eoque maiore quo insperatiore letitia susceptus a suis, victoriam imperiumque in patriam revexit. Sepulcra olim nunc vestigia sepulcrorum ostenduntur ubi quisque occiderat: duo simul romana Albe, tria albana inter se distantia Rome propius, sicut illos victor Horatius fugiendo distraxerat. [10] Sed hanc tantam gloriam victor tristi mox parricidio fedavit. Romam enim rediens hostilibus spoliis honustus, cum sororem suam virginem, que uni Curiatiorum desponsata fuerat, obviam habuisset, conspectoque fratris in humeris sponsi paludamento suis manibus texto, sponsalitio munere, mestam in publico gaudio deflentemque conspiciens, acerrime indignatus illam gladio transfixit, exclamans: 'Sic eat quecunque romanum lugebit hostem'; huiusque facinoris reus apud regem et a duumviris damnatus, populum appellans iuri ereptus, annosi patris orbitatem deprecantis precibus ac lacrimis condonatus est.
[11] Hoc maxime modo Alba Rome in ditionem, quasi mater filie in imperium, venit. Dehinc Metius Suffetius Albanorum dux, se apud suos odiosum sentiens quod libertatem fortunasque omnium in tam paucis manibus posuisset, ut in gratiam rediret, Fidenates ac Veientes, pollicitus se se illis in tempore affuturum laturumque opem, in romanum bellum impulit. [12] Quo cum a Tullo evocatus ex federe cum exercitu advenisset, pugnaque inita, neutram totus in partem inclinare ausus, proximum se in collem contulisset expectaturus rei exitum, Romanis novitate trepidantibus Tullus exclamat, ut ab utroque intelligeretur exercitu, suo id consilio iussuque geri, ut a tergo hostes adoriretur; quo dicto et suis metu transfugii dempto et suspitione hostibus iniecta, victoriam maturavit. [13] Post quam, cum ille gratulabundus romanis sua signa coniungeret, rex gravibus verbis increpitum gravi itidem nec iniusto tamen puniit supplicio. Nempe: ut divisus enim huc illuc proditoris animus fuerat, sic quadrigis in diversum actis discerpi corpus iubet, Albamque subverti et cognatum populum Romam transvehi atque in Celio monte constitui, ubi ipse sibi etiam sedem legit. [14] Tandem cum Sabinis his, qui a Romulo relicti erant intra fines patrios, congressus ad silvam que Malitiosa dicitur atroci prelio victor fuit; cumque nullum belligerandi finem facturus videretur, et civitas peste ingenti, et ipse iam senior dura correptus egritudine ac totus in sacra versus et Nume quam Tullo similior factus esset, ad extremum, cum regnasset annos duos ac triginta, tota cum domo sua fulmine ictus interiit.



DE ANCO MARTIO QUARTO ROMANORUM REGE.

[1] Ancus Martius regum quartus, Nume nepos ex filia, moderato ex priorum moribus animo fuit, et Numa bellicosior et mitior Tullo. [2] In primis sacra, que in pace avus instituerat, hic instituit in bello: sacerdotes scilicet Fetiales, cerimoniasque novi ritus, solemniterque repetendarum rerum et ni reddantur indicendi belli morem, diu a posteris servatum. [3] Quo ipse primum usus, bellum indixit atque intulit Latinis, ad eum diem romana arma non passis et spernentibus mansuetudinem regiam et vana spe delusis, quasi avito more sacrificulus non bellator rex aras non acies, sacra non arma tractaturus esset. [4] Quod ubi ille perpendit et expediens intellexit primi magis aut tertii quam secundi regis uti moribus, commissa aliis sacrorum cura, toto animo in bellum versus, Politorium Latinorum urbem aggressus expugnat; populum capte urbis hostium Romam Aventinum in montem transfert, quem post, aliis eorundem captis urbibus transvectisque Romam populis, implevit. Politorium dehinc vacuum a Latinis occupatum rursus invasit et, ne amplius occuparetur, evertit. [5] Omni tandem Latinorum potentia ad urbem Meduliam contracta, sepe pugnatum varieque; ad extremum victor magno prelio Romanus, multisque Latinorum milibus captis inque urbem Romam traductis, necesse habuit Aventini spatium laxare et id addere quod Aventinum ac Palatinum montes interiacet, Ianiculum quoque trans Tyberim, non id quidem necessitate ulla vel penuria locorum sed providentia futurorum, ne forte profugium hostibus fieri posset. Atque eam ipsam ob causam primus Rome pons Sublicius factus murusque Ianiculo circumductus, ut et tutela et commeatu urbi iungeretur. [6] Fossa ingens preterea circa urbem et carcer urbe media, crescentibus cum ipsa urbe flagitiis, oportunus extruitur; prolatati etiam fines, silva Mesia prerepta Veientibus, inque ipso maris fluminisque confinio Hostia urbs fundata, quodam quasi presagio future magnitudinis, « ut », quod ait Florus, « totius mundi opes et commeatus illo veluti maritimo urbis hospitio reciperentur »; saline insuper facte usque ad hoc tempus urbi utiles; auctumque Feretrii Iovis templum. [7] Obiit quattuor et viginti annis in regno actis, quanquam « immatura morte "prereptum" » scribat Plinius « non "potuisse" prestare qualem promiserat regem ».



DE IUNIO BRUTO PRIMO ROMANORUM CONSULE.

[1] Iunius Brutus, fundator libertatis, vindex pudicitie, ob illatum Lucretie insigni femine per vim stuprum a Sexto Tarquinio romani regis filio, cum ipsa quidem, impatientia ac dolore facinoris coram suis questa, se se propria peremisset manu, ceteris in lacrimas et querelas versis, indignitate rei regumque odio accensus, quanquam regia sorore progenitus, ingenioque et animo quetu metu tyrannidis propter interfectum a rege fratrem suum diu celaverat patefacto, principem se publice ultionis exibuit, magnumque opus sed favente iustitia ac populo aggressus, Tarquinium Superbum suosque omnes Roma expulit. [2] Quo merito primus consul, nequod unquam tractu temporis, ut fit, desiderium regie potestatis animos invaderet, populum iuramento astrinxit neminem se passuros Rome regnare. [3] Dehinc senatorum numerum auxit ut trecenti essent, additis qui deerant ex equestri ordine, vinculum civilis ordinum permixtione concordie; fecit et sacrorum regem ne, quoniam geri a regibus quedam sacra consueverant, vel hoc pretextu posset aliquando presentia regis optari ac, ne ille forsitan regio nomine superbiret, pontificis eum maximi subiecit imperio. [4] Tantus denique nove libertatis amor incesserat ut et collegam suum Lucium Tarquinium Collatinum, cuius in regibus expellendis insignis opera fuerat et preclara in rempublicam fides, propter solius nominis odium non abire tantum coegerit magistratu sed etiam ex urbe discedere, et nobilissimos adolescentes filios suos, quod consilii reducendorum in urbem regum participes fuissent, serviliter virgis cesos securi percuti occidique iusserit; ubi maiore patrie quam sui sanguinis pietate tristi spectaculo severus pater interfuit. [5] Quibus rebus cum rex exul, obstructum sibi fraudis iter intelligens, ad apertam vim atque Etruscorum confugisset auxilia, et his fretus magno cum exercitu in romanos fines intrasset, profectumque obviam Brutum Aruns filius regis consularibus fulgentem insignibus conspexisset, acerrimo dolore prereptique regni memoria excitus atque impulsus, equo calcaribus adacto, ruit in consulem. [6] Quod ille advertens, non minori animo in hostem fertur; tantoque impetu et tam nulla sui ipsius protegendi sed sola hostis feriendi cogitatione concursum est, ut alternis confixi hastis ambo pariter sternerentur, supraque occisum sua manu Aruntem Brutus ipse "mutuo vulnere expiraret", ut Flori utar verbo, quasi consul "adulterum" (ut ille ait, seu verius adulteri fratrem) regno pulsum vita pelleret et "ad inferos sequeretur". [7] Funus consuli preclarum rebus omnibus factum, sed nulla re magis, quam quod eum matrone omnes ut parentem anno integro luxerunt.



DE HORATIO COCLE.

[1] De hoc viro nil nunc aliud occurrit nisi illa mirabilis et vix credibilis pugna, defensusque pons Sublicius per hunc unum contra omnem exercitum Tuscorum donec a tergo fractus pons preclususque hostibus aditus, indignante rege ac stupente exercitu quod vir unus, isque monoculus ut qui iam alio in prelio oculum alterum amisisset, tantum contra tot armata hominum milia ausus esset. [2] Fracto ponte ipse, ut erat armatus, 'Sancte' inquit 'pater Tyberine, hunc militem tuum faventi flumine, precor, accipe'; et hec dicens ex alto in Tyberim se proiecit et ad suos sospes enavit, nisi quod in casu ipso, ut quidam tradidere, sagitta femur traiectus claudus evasit. [3] Quod cum sibi post tempus, ut perhibent, in petitione honoris obiectum esset ut vitium, – magnifica prorsus et facto par responsio! – 'per singulos' inquit 'gradus admoneor triumphi mei'. [4] Huic tante virtuti non ingrata civitas fuit; statua illi in comitio posita et de publico donatus ager, terre quantum uno die circumducto aratro posset amplecti: sic honore simul et commodo auctus in presens at in posterum rei fama, plures miratores repertura quam credulos.



DE LUCIO QUINTIO CINCINNATO.

[1] Lucius Quintius Cincinnatus, patritia de gente, vir fortissimus sed condemnatione filii distractis bonis ad inopiam redactus, trans Tyberim habitavit, ruralem ac modicam vitam agens. [2] Quo tempore Equorum inimice gentis incursu pervastatis agris, et legatis Romanorum ad querendum de iniuriis insolenter a duce hostium contemptis, cum ad ultionem consul alter in Algidum missus obsideretur cum exercitu, nec in altero sat virium esset ad collegam liberandum, attonita ac turbata urbe, ad extrema remedia recursum est, summi scilicet magistratus; consensuque omnium civium hic dictator factus. [3] Atque in agro solus inventus rustico intentus operi, audito patrie statu, ad quem nuntiandum legati venerant a senatu missi, et honorem et laborem pium prono animo suscepit; profectusque confestim, transmisso Tyberi, exceptus a filiis ac senatu et populo, quamvis populo morum austeritate suspectior, collecto exercitu, ultro omnibus nomina dantibus spe certa sub tali duce vincendi, dispositoque urbis statu, die proximo sub noctem Roma egressus alacritate mirabili atque ardentissimo militum hortatu, mediaque ad hostem nocte perveniens, et consulem et exercitum obsidione liberavit et duces ac legiones hostium, magno prelio victos, ut etiam in castris morem servaret agricole, primus omnium sub iugum ceu totidem boves misit, direptis castris et preda inter milites divisa, receptisque oppidis que ab hostibus tenebantur. [4] Hisque omnibus inextimabili celeritate confectis, Romam rediens, militaribus signis et ducibus hostium ante currum actis, utroque exercitu prosequente, liberato scilicet ac victore preda hostium honusto, solemniter triumphavit et, dictatura quam semestrem acceperat, quia non amplius reipublice necessariam videbat, die sextodecimo deposita, ad agrum suum rediit. [5] Idem post octogesimum vite annum, cum Spurius Melius profusis largitionibus ad regnum aspiraret, neque consules quamvis cleri viri et fortes auderent se pro bono publico tantis populi motibus opponere, multum prius excusata etate, consensu bonorum tandem civium coactus, asserentium plus in illo sene quam in omnibus aliis vel invenibus vel senibus esse opis atque consilii, dictatorque iterum factus, dicto magistro equitum Servilio Ahala viro forti magnisque rebus audendis ydoneo, et Melium oppressit et ruine proximam sustinuit libertatem.



DE MARCO FURIO CAMILLO.

[1] Marcus Furius Camillus, fervente Romanorum ac Veiorum bello, tribunus militum consulari potestate ter fuit; qui tribunatus ob discordiam multiplicem non modo inter patres ac plebem sed inter ipsos quoque collegas, qua usque in discrimen reipublice atque ignominiam est processum, otiosi pene omnes viro egregio fuere: magnis quidem per fines hostium excursibus predaque ingenti advecta, [2] iusto tamen prelio nil actum donec, crescentibus domesticis et externis malis, terror publicus dictatorem Camillum dici compulit. Tunc vero, mox ut imperio solus fuit, qui vir esset apparuit. [3] In primis, Publio Cornelio Scipione magistro equitum dicto, in eos qui degeneri metu in obsidione veientana romana signa reliquerant militariter ultus, confirmatisque pro tempore suorum animis et conscripto novo exercitu nullo tergiversante sub tali duce militare, nuncupatis votis ad munite urbis obsidionem profectus tanta alacritate ut novo cum imperatore mutata fortuna imperii videretur, Nepesinis in finibus cum Capenatibus ac Faliscis, qui cum hostibus coniurati erant, non minori concilio ac virtute quam prosperitate conflixit; victisque duobus populis et direptis castris hostilibus inter milites partitus est predam, maxima tamen eius parte remissa questoribus. [4] Hinc ad illam, quam dico, longam obsidionem ac difficilem perveniens, mira constantia anno tandem decimo Veios cepit, actisque sub terram cuniculis magnisque aliis apparatibus pertinaciam hostium expugnavit; diesque ille multa hostium cede transactus est, donec a dictatore esset edictum ut inermibus parceretur; hic cedibus modus fuit. Tum, captis qui arma posuerant, romani milites in predam versi omnes; cui nullius hostis ad eum diem preda par fuerat. [5] Cuius dictator ipse magnitudinem conspicatus fertur sublatis ad celum manibus orasse ut, si cui deorum nimia sua vel populi romani prosperitas visa esset, ne nimis aut sibi irasceretur aut populo; hasque inter preces cecidisse eum proditum memorie est idque omen et private sue damnationis et instantium reipublice cladium fuisse.
[6] Hac victoria Rome gaudium ingens fuit, quod post decennem obsidionem infestissima urbs hostium capta esset ut, sicut vicinitas invidiam odiumque acuit, vix infestior postmodum Numantia fuerit aut Carthago. [7] Hinc quatridui supplicationes, quante nunquam antea, et per omnia urbis templa discursus matronarum certatim gratias diis agentium; dictator, universo populo et cuntis ordinibus obviis, summa omnium letitia atque insolito honore susceptus, triumphoque longe aliis ad id tempus clariore supra humanum habitum urbem est ingressus atque in Capitolium ascendit, currum aureum equis quattuor niveo candore trahentibus.
[8] Ipse quidem persolutis votis deposuit dictaturam, vir et armis et animi moderatione clarissimus. Sed nulla claritas vacat invidia: ea nempe iampridem alienatos a Camillo plebis animos magis ac magis avertit, querentibus passim civibus, et tribunis plebem de more turbantibus, quod votis atque pollicitis sic hostilem predam victor extenuasset, ut vulgi desiderium frustraretur. [9] Pendente tamen invidia, priusquam in eum gravius consuleretur, quarto tribunus militum factus est consulari potestate Faliscumque illi bellum creditum, hinc exortum quod cum Veientibus Falerii coniurassent. [10] Quos cum prelio vicisset et direptis horum castris predam omnem ad questores publicos reiecisset, adhuc gravius militum in se animos accendit, qui se premio bellico privari egerrime tolerabant; sed virtutem viri rigidam simul oderant ac stupebant. [11] Inde, cum obsidio prevalide ac munite urbis nichilo brevior futura videretur quam Veientium fuisset, ducis virtus ac fortuna incruente honesteque victorie viam fecit. [12] Magister intra urbem erat nobilium puerorum; hic, extra muros per ludum atque exercitium educere illos in pace solitus, morem ipsum bello etiam servabat, non vetantibus patribus propter inaccessibilem loci situm. [13] Id cum sepius faceret neutiquam suspicante aliquo, ludo prolixiore semel incautos in romanas stationes atque inde in castra et ad tentorium ducis adduxit, dicens se in illis pueris, quorum patres primi in populo essent, urbem ipsam tradere Romanis.
[14] Quo iustus ac magnanimus dux audito, aspernatus est donum et habere se cum Faliscis armatum bellum ait iustis de causis, quod populum romanum nil de eis tale meritum ad Veios offendissent: eos se suamque urbem, ut Veios, armis et romanis artibus non fraude victurum, neque in etatem illam arma versurum cui in medio etiam tumultu captarum urbium parci solet. [15] His dictis vinctum nudumque illum pueris dedit virgasque singulis cari iussit quibus agerent proditorem. Quorum reditu et novitate ipsa stupefacti primum cives, et mox causa rei cognita mutati repente animi; publicoque de consilio legati ad Camillum missi, et ab eo Romam ire ad senatum iussi, oratione pulcerrima se se suamque rempublicam in potestatem Romanorum tradidere. [16] Camillus et hostibus carus et civibus et utrisque mirabilis Romam rediit, aliquantoque gratius quam de Veiis olim, non curru purpureo neque equis albis neque arcu marmoreo, quia sine prelio res acta erat, sed amore ac stupore omnium in animis hominum triumphavit.
[17] Neque diu tamen virtus ac gloria et res geste conceptam prius invidiam oppressere quin, plebem sepe nimie libertatis ac licentie arguendo, in se illam irritaret atque, ab Apuleio tribuno plebis accusatus propter iniquam veientane prede distributionem, intercurrente per eos dies adolescentis morte filii, hinc publico hinc privato affectus incommodo in exilium ageretur, precatus deos in ipso abitu ut, si hoc iniuste pateretur, quam primum suis se civibus et ingrate patrie necessarium atque optabilem fieri vellent.
[18] Que ut digne sic haud irrite preces brevi post fuere; parabatur quidem ut ex prosperis sic adversis ex rebus excellenti viro decus. [19] Itaque, cum per id tempus Gallorum primo postea Germanorum populi novissimique Senones Galli, frugum omnes vinique dulcedine – que adhuc illos hic detinet – in Italiam irruentes innumerabili cum exercitu, fudissent bello Etruscos, ea tempestate magnam partem Italie possidentes, ac finibus expulissent, tandem Apenninum transgressi et Clusinos regni caput aggressi sunt. [20] Et cum, petito a Romanis auxilio, ad exercitum legatio missa esset, Fabii scilicet tres germani fratres, illi, et iuniores et ferociores quam necesse erat ad tractatum pacis iniunctique muneris obliti, quasi non ad pacem sed ad bellum missi, gliscente iurgio arma capiunt ducemque Gallorum interficiunt. [21] Qua iniuria Galli, quamvis ad vindictam fervidi, legatos tamen Romam premiserunt sontes Fabios iure gentium deposcentes. Quod dum negatum esset, insuper et qui ad supplicium petebantur ad honorem publicum evecti, haud immerito indignati Galli, deserto bello etrusco, Romam citato agmine petiere omni iam divina et humana ope destitutam. [22] Nichil ibi providentie nichilque consilii, nichil denique romani moris romanorumque fuit animorum; occursum lente sine ordine (ad flumen Alliam pugna commissa est undecimo lapide ab urbe Roma). Victi igitur Romani et fuga effusi atque, insequentibus Gallis, capta urbs, trucidatus senatus, incensa omnia preter Capitolium egre a paucis Manlio duce defensum, dubiis casibus varioque discrimine, non hostibus tantum sed, quod est fortune proprium adverse, vicinis quoque Tuscorum populis in afflictas res romanas insultantibus.
[23] Cum, tentata nequicquam sepe Tarpeie arcis expugnatione, Galli, capiendi validum et egregie defensum locum spe deposita, ad obsidionem eius consilia verterant, et quoniam frumentum omne incendio urbis absumptum erat, dum vicina undique populantur, casus illos quidam Ardeam tulit, ubi tunc Camillus exulabat; qui diis iratus atque hominibus perpetuis suspiriis et angoribus tabescebat, sepe mestus publica magis quam privata miseria secum querens: [24] 'Ubinam viri illi, cum quibus Veios ac Falerios cepi, cum quibus totiens hostes fudi, quorum omnibus preliis felicitas magna quidem, multo autem virtus maior fuit? an vero omnes obiere, an in feminas versi sunt, an quid monstri et infauste transformationis incidit?' Talia volventem ac deflentem repentinus rumor perculit, Gallos prope esse deque hoc Ardeates trepidos consilium advocasse. [25] Cui ille se quasi divino quodam spiritu impulsus immiscuit et, patrie memor oblitus iniurie, hortatus est ut, beneficiorum que a Romanis accepissent memores et suorum discriminum providentes, se ducem sequi vellent; ostendens se illis bone tractationis nullam alibi quam in rebus bellicis posse, quam vehementer optaret, vicem reddere (bellicis enim artibus se in patria sua clarum et invictum armis hostium ab invidia civium victum esse); [26] docens preterea gallicam gentem laboris impatientem et terribilem potius esse quam fortem, semper quoque sed tunc maxime fortune blanditiis et successu nove prosperitatis incautam, promittensque eis de illa letam facilemque victoriam: quod si falleret nullum se supplicium recusare. [27] Non fuit longa opus persuasione: iampridem erat animis insitum nullum in terris illi parem bello vivere. Itaque concilio soluto, curati corpora, signo dato Camillo duce prima nocte portis egressi, Gallorum castra prope urbem nullo ordine posita, nulla defensa custodia, ut qui penitus se victores crederent, quibus nichil formidabile superesset, irrumpunt. [28] Quamobrem non pugna ibi sed fuga fuit ac cedes: nudi sopitique undique obtruncantur; quos fuga abstulit in agrum Antiatem devenere; ibi etiam a civibus loci illius fusi cesique omnes.
[29] Hec absentis offensique Camilli in patriam pietas fuit. In hoc statu exul inclitus Camillus suorum civium in memoriam reversus et, quod unum abiens oraverat, necessarius atque exoptatus ingrate patrie, ab exiguis ac dispersis Romanorum reliquiis lege lata, dictator eligitur. [30] Ipse, apud Ardeam delectu per se habito, Lucium Valerium, quem absentem magistrum equitum dixerat, lacerum atque afflictum exercitum romanum recolligere sibique obviam proficisci iubet. [31] Cum interim Capitolii defensores, fame ultima cogente et omnis auxilii spe sublata, pacti auro salutem de solutione agerent, dumque aurum librant et ponderum que hostes attulerant iniquitatem causantur atque illi querelis iustissimis insolentes minas quin et gladios intentant, credo nolente deo exprobrationem hanc eternam principi populo infligi ut auro vitam redemisse diceretur, dictator litigantibus incidit et fedus infame disturbat; invalidum dicens quod iniussu summi magistratus ictum esset, hostibus ut se ad prelium parent, civibus ut ferro non auro libertatem patriam redimant edicit. [32] Pugnatur intra ipsam semirutam ac semiustam urbem et, Gallis illic acie fusis, rursus extra urbem acri Marte concurritur; quo prelio nec fuga nec captivitas sed sola strages hostium fuit, ne nuntio quidem cedis elapso. Victor Camillus, secundusque romane urbis conditor dictus, liberatam in patriam insigni rediit triumpho. [33] Quam manu servatam lingua iterum servavit dum, tribunitiis contentionibus se se opponens, multis abeundum ex incensa eversaque urbe censentibus Veiosque in captam urbem commigrandum, pia et gravi oratione ut maneretur obtinuit.
[34] Sic, restituta primum mox servata et stabilita sede imperii, Camillus iam senior sed hauddubie gloriosissimus civis habebatur, et in quem spes omnes reipublice residerent. Itaque cum propter recentis magnitudinem ruine romanum nomen, ab hostibus liberatum, circumfusis italicis populis, Volscis Equis Etruscis Latinisque et Hernicis, odio esset atque contemptui et ad illud opprimendum magne coniurationes facte nuntiarentur, ad expertam eius virtutem in extremis periculis recursum est. [35] Factus igitur dictator tertio, Servilio Ahala magistro equitum dicto, exercituque conscripto non iuvenum modo sed senum quibus ulle essent virium reliquie, primum adversus Volscos profectus iam fama ducis attonitos, primo illos fudit impetu atque, instans profugis vastansque omnes illorum fines, ad deditionem compulit anno postquam rebellare ceperant septuagesimo. Hinc continuata felicitate simul ac virtute Equos etiam oppressit, non castris modo sed urbe illorum capta. [36] Hec inter cum Etrusci Sutrium obsiderent et, petito a Romanis auxilio, senatus censuisset Camillum quam primum posset opem ferre supplicibus, neque illi extremis malis edomiti moram decreti auxilii pati possent atque ideo, coacti se se hostibus dedere, seminudi egrederentur, Camillum obvium habuere; cuius ad pedes provoluti omnia lacrimis ac lamentis muliebribus implevere. Quos ipse consolans parcere querelis iubet: gemitum atque dolorem se se hostibus offerre. [37] Inde urbem ipsam et incautos nullique deditos custodie victores aggressus, Sutrium eodem illo die quo ab hostibus captum erat civibus restituit; multi Etruscorum intra muros cesi, obseratisque ne ad fugam pateant portis, edicto tandem dictatoris parci iubentis imbellibus, arma deposita deditique omnes. Sic repente victi populi tristitia in gaudium, victoris letitia in gemitum versa est. [38] Dictator Romam rediens triumphavit, captivis hostium ante currum actis ac venditis; quorum ex precio matronis romanis aurum, quod bello Veientano pro implendo voto Apollinis ultro obtulerant, persolutum; de reliquo tres crateres auri, quibus Camilli nomen inscriptum fuit, in cella Iovis in Capitolio dedicati sunt.
[39] Per idem tempus cum Antiates auxilio Latinorum freti arma movissent et Camillus forte tunc tribunus militum esset consulari potestate, gratissimum id senatui fuit quod vir talis ingruente belli mole esset in magistratu, in quo si non esset dictatorem dici eum oporteret. [40] Ceterum et college omnes unanimiter ea modestia fuere ut, quicquid rei bellice incidisset, totum uni Camillo incumbere faterentur, seque illi obtemperaturos neque omnino sue detractum iri credituros, quod illius maiestati ac glorie cessissent: sic Camillus tribunus militum non tam consulari quam dictatoria potestate, actis gratiis et senatui et collegis pro tantis honoribus tamque insolitis. [41] Pro quibus cum magnum sibi onus a populo impositum diceret qui eum iam quater dictatorem creasset, scrupulum lectori inicit, quia post id tempus bis dictator dicitur neque tamen nisi quinquies dictator fuit; nisi forte hunc animum collegarumque consensum, se sibi ad omne obsequium subicientium, pro una dictatura accepisse eum intelligimus, gratorum more hominum beneficia et honores quos acceperint animo semper ac verbis amplificantium. [42] Quo inclinat opinio ob id maxime quia, cum collegas quadrifariam divisisset suum cuique munus imponens, uno Lucio Valerio in partem administrandi belli remanere secum iusso, atque ad parendum omnes pronis volentibusque animis se se offerrent, Lucius Valerius hoc amplius addidit: Camillum sibi dictatorem, seque illi magistrum equitum futurum. Tanta viri erat admiratio ut nullus, licet par officio, illius virtuti cedere recusaret. [43] Hoc tanto tribunorum militum consensu et summo gaudio senatus ac spe omnium ad Satricum ductus exercitus; ubi non tantum Volsci sed Latini Hernicique magnis exercitibus inventi paucitatem Romanorum terrebant, ita ut centurionum relatu dux cognosceret pigre ab exercitu arma capi, tepide in prelium iri, pavidas demum voces militum auditas: uni scilicet centum cum hostibus rem futuram, vix hostilem aciem, inermem licet, tolerari posse.
[44] Quod ubi agnovit, equo insidens, acriter increpitis militibus quasi victoriam desperarent sub Camillo duce, eo quod non dictator esset ut quondam sed tribunus militum, et, quasi non virtus sed dignitas victoriam daret, ducem suum non agnoscerent quod non summo esset imperio; demum magnifica victorie spe iniecta, equo descendens, vicinum signiferum manu prehensum pedes in hostem trahit, tanta suorum presertim iuvenum verecundia, videntium ducem senem se pedibus preeuntem, ut omnes magno clamore sequerentur, mutuo se se hortantes: 'Ducem tuum miles sequere', tanto etiam hostium pavore ut conspectum romani ducis ferre vix possent. [45] Sic quacunque vadentem victoria sequebatur. Quod in eum maxime enituit dum, sinistra romana acie pene iam victa et in fugam versa, ipse re comperta equum rursus ascendens inclinatam rem sola sui presentia erexit, voce manuque indicans quam turpis esset illorum fuga, commilitonibus eorum omni alia pugne in parte vincentibus.
[46] Denique iam prolapsa hostium fortuna, cum romani exercitus labor omnis esset terga hostium cedere, qui in tanta fugientium turba paucis prelio fessis haud exiguus videbatur, repentina tempestas magnis imbribus et nox superveniens non prelium diremere, sed victoriam romanam et ultimum hostium excidium distulere; qui ut victos se taciti faterentur, nocte illa Latini Hernicique clanculum abiere.
[47] Volscos insecutus exercitus romanus intra Satricum inclusit, quod incursu subito expugnat: victi hostes abiectis armis se se romano duci dedidere.
[48] Qui nichil his omnibus actum putans, de oppugnando Antio, quod Volscorum est caput, agitabat et hanc ob causam Romam regressus erat ut senatum consuleret. Sed, differente fortuna seditiose gentis ultimam ruinam, dum de hoc in senatu agitur, in Etruriam Camillum traxit necessitas sotiorum. [49] Sutrinis et Nepesinis contra incursus Etruscorum auxilium petentibus, ut Camillus succurreret senatus edixerat; loca enim illa urbi proxima Etrurieque in faucibus erant, merito itaque et Etruscis novi aliquid acturis illa aggredi, et Romanis illa defendere vel recuperare studium erat. [50] Profectus illuc igitur Camillus Sutrium primo dehinc Nepete, primum iam pro parte occupatum vix altera in parte resistente populo, secundum ultro traditum pacifice ab hoste possessum reperit; utrunque per vim e manu hostium eripuit, magna utrobique Etruscorum cede. [51] Ortum inde seu verius renatum volscum bellum suasit ut Camillus sexto tribunus militum crearetur; college ei de more quinque additi. Cumque Camillo mandatum recens illud esset bellum sortitusque idem quisnam sibi ex collegis adiutor esset, sorte sibi Lucius Furius obtigit, non quod cuiusquam ope spectatissimus dux egeret, sed disponente reor Deo ut ex illius erroribus novam sibi gemine glorie materiam inveniret. [52] Qui ultime iam etatis cum esset et iureiurando excusare imbecillitatem corporis in comitio voluisset, reiectus a populo, qui de eo usque ad extremum spiritum magnam spem indubitate victorie concepisset, oblatum belli onus subiit, ut is, quem defectum viribus sed sensibus integrum et mente prevalidum civilibus pridem rebus neglectis bellorum studium acuebat, armorum exercitio iuvenescere videretur. [53] Itaque cum collega legiones quattuor ad Satricum ducit, quod tum maxime Volsci oppugnabant; qui multitudine freti non modo non detrectavere certamen, sed verbis etiam insultabant. Quod preter unum Camillum, qui gerende rei tempus oportunum expectabat, Romanis omnibus indignum videbatur, totiens victis eam esse fiduciam; nulli tamen indignius quam college et natura et etate ferocissimo. [54] Cuius ardore militum vocibus excitato, cepit multa quidem adversus Camilli non virtutem, in quam vere nichil dici poterat, sed etatem loqui: iuvenes bellis ydoneos, senibus animos ipsis cum corporibus frigescere; idque si aliunde nesciretur ex college mutatione notum fieri, qui urbes et oppida primo adventu capere consueverit, nunc torpore pressus insolito quasi obsessus in castris sedeat; et illi quidem vite satis et glorie superque, reipublice que immortalis esse debeat pluribus ducibus opus esse, nec illius mortalis quamvis egregii ducis satis esse virtutem. [55] Hec et his similia sepe cum plaudente iactaret exercitu, ipsum tandem Camillum increpans, ut suos vincere vincique hostem sineret oravit. Ille autem bella que sui solius ductu atque auspiciis gesta sint hactenus successisse feliciter respondit; nunc se in collegam nullum ius habere, itaque nichil obstare quin quod sibi reique publice expediens iudicaret ageret; reliquis in expeditionibus, quas multas obierit, solitum se iubere non parere, in hac college equo animo cessurum; unam se senecte veniam precari, ne in prima acie locetur, sed in subsidiis maneat; hec college, deos autem orare nequis eventus inopinus consilium suum in dilatione positum reddat utilius. [56] His dictis, Lucius Furius aciem animosius quam cautius instruit atque in hostem ducit; a quo quidem ficto metu in insidias deductus, cum hostis impetum ferre non valens fuga precipiti remearet, Camillus senex, suorum manibus equo impositus, fugientibus suis et insequentibus hostibus se se opponit et, increpita suorum ignavia, cives profugos sistit, hostes reprimit. [57] Cuius reverentia ac stupore animatus qui modo fugiebat, et perterritus qui fugabat atque in fugam versus, effecere ut Camilli preces irrite essent, quibus optaverat nequa fortuna suo consilio faveret. [58] Hostes cesi captique; in quibus cum Tusculani aliquot noti essent, interrogatique se iussu sue reipublice in exercitu hostium militasse dicerent – quod postea falsum apparuit –, id bellum Camillo victori creditum permissumque ut quem vellet e collegis participem laboris assumeret. [59] Ille non alium quam Lucium Furium elegit; sic illius infamiam minuit, suam gloriam auxit, atque ita, ut supra dixi, ex illius errore geminam laudem, primo quidem bellice virtutis dehinc magne modestie, quesivit.
[60] Post non multum tempus in extremis civilium contentionum periculis quarto dictator creatus est. In qua dictatura preter minas et increpationes plebis asperrimas memorandum nichil actum legitur; sed pendente certamine, quod vitio se creatum deprehendisset, magistratu abiit. [61] Anno denique insequenti, dum quiete res viderentur, subito belli gallici tumultus exarsit; quibus motibus Romani ad solitum summi imperii remedium recurrentes, ipsum illum Camillum (nam quem alium parem invenire potuissent?) dictatorem creant. Qui, dicto magistro equitum T. Quintio Peno, profectus cum exercitu in agro Albano magno prelio hostes fudit; et in acie et in castris multa milia periere; reliquias fuga in Apuliam abstulit. [62] Hac victoria triumphus glorioso seni, senatu ac populo consentiente, decernitur ut scilicet uno ad ultimum tenore conspicuus non alium vincendi et triumphandi quam vivendi exitum haberet; brevi siquidem post hec, annis quinque et viginti ex quo patriam e manu hostium ereptam collapsamque in cineres restituerat, obiit morte sibi utique matura sed acerba reipublice: vir inclitus sine sui, imo sine omnis ante se temporis exemplo, omni prorsus sed presertim bellica gloria singularis.



DE TITO MANLIO TORQUATO.

[1] Titus Manlius Torquatus a patre Lucio Manlio Imperioso, viro asperioris ingenii, propter lingue tarditatem ex urbe quodammodo relegatus et rure iussus habitare, cum audisset patrem ipsum a tribuno plebis Pomponio accusatum, eique inter cetera crimini datum quod filium male tractaret, non asperitatis memor sed pietatis egreque ferens vel iure vel iniuria in parentem calumnie materiam ex se queri, diluculo ad urbem tribunique domum venit, opinantis aliquid illum novi consilii afferre ad criminationem male de se meriti patris. [2] Hac spe submotis astantibus, solus admissus, stricto raptim supra tribuni caput gladio, tremebundum in re subita et ferri acie micantis et impetuosi adolescentis viribus ferociaque perterritum iurare compulit se ab accusatione desiturum. Ita durum patrem pius filius liberavit.
[3] Idem mox, cum Gallorum exercitus super ripas Anienis castra posuisset Romanique obviam exissent, et Gallus magnitudine insolita ponte occupato provocaret ad prelium singulare, siquis esset Romanorum fortis vir, hesitantibus aliis, dictatorem suum adiit et 'Nunquam', inquit 'o dictator, tuo iniussu extra ordinem pugnare ausim, non si michi victoria certa sit; sed, si tu permiseris, ostendam ego illi belue me ex illa stirpe natum esse, que Gallos Tarpeia de rupe deiecerit'. 'Imo vero' inquit dictator 'i felix bene iuvantibus diis, egregie adolescens et in patrem et in patriam nota pietate memorabilis'. [4] Hac obtenta licentia, hostem exultantem more gentis et armis aureis gloriantem, fortis ipse magis quam ornatus miles et utilibus magis quam fulgentibus armis instructus, repetito vulnere confixum stravit. [5] Cui exanimi nichil amplius intulit ludibrii, sed torquem unum aureum duntaxat illi ereptum collo suo, ut erat cruentus, aptavit; hinc militari suorum gaudio ac favore ortum Torquati nomen. Coronam preter hec auream dictator illi dono dedit ob insigne virtutis. Tantum denique momenti in hoc duello fuit, ut nocte proxima clam Gallorum exercitus abscederet.
[6] Vir hic « magnus in primis », ut ait Cicero, « et qui perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium » fuit; quem, quia contra consulum edictum provocatus cum hoste pugnasset, quamvis victorem, iussit interfici bello latino, quod eius tertio consulatu ad Veserim gestum est; quo fusi cesique adeo Latini fuere, ut ingentis exercitus vix pars quarta superfuerit, atque ubi ea consulis virtus fuit, ut constet quacunque in parte dux fuisset eo inclinaturam fuisse victoriam. [7] His peractis, cum post dies paucos Latini stultis consiliis instigati in aciem rediissent, idem consul Manlius ad Trifanum illis obvius tanta eos strage delevit, ut Latini omnes et Campani, exemplum secuti, se se dederent. [8] Ipse gemina clarus victoria domum rediit, apprime patribus carus, inventuti autem et tunc et semper invisus, sic ut reduci iuvenum nullus occurreret; et sive hec sive alia est causa, victorias viri lego, triumphum quod meminerim apud Livium non lego; est tamen apud alios profecto clarissimus. [9] Quarto demum consul, cum ad etruscum simul et gallicum bellum isset et forte cum aliis equestri exercitio experiretur, cursu precipiti prolapsus post triduum expiravit. Ita sepe inopini virorum illustrium casus sunt.



DE MARCO VALERIO CORVO.

[1] Marcus Valerius Corvus adolescens bello gallico, quod in agro Pomptino gestum est duce Lucio Furio Camillo magni Camilli filio, Gallo quodam insueta mole et armorum specie metuendo Romanorum aliquem provocante, cum permissu sui ducis singulare certamen iniisset in medio duorum exercituum, subito ei corvus in galea stetit, ita ut quotiens Valerius gladio atque umbone, totiens corvus in faciem hostis impetum rostro et unguibus faceret, donec undique tremefactum Romanus Gallum humi sterneret mactaretque. [2] Hinc exortum Corvi nomen. Mox eidem tres et viginti annos nato consulatus primus ante tempus, virtute viri et populi gratia dispensante, obtigit; dehinc, anno uno nec amplius interiecto, consul iterum Volscos ad Satricum prelio vicit, oppidum evertit, predam omnem inter milites partitus: inde quattuor milibus deditorum ante currum actis, triumphavit. [3] Quarto post anno consul tertio sub initium belli samnitici, positis ad Gaurum montem castris, primus romanorum ducum novis cum hostibus bello conflixit asperrimo, sic ut et Romani faterentur nunquam se cum duriori hoste certasse et Samnites, a suis ducibus interrogati quid ita, cum diu fortiter pugnassent, subito ad extremum in fugam versi essent, responderent sibi visos ardere oculos Romanorum: hinc se ceu monstro territos terga vertisse. [4] Alia cum eisdem Samnitibus ad Satriculam pugna Valerii et victoria ingens fuit: capta hostium castra ac direpta, et preda omnis data militibus, et in castris et in acie cedes magna; denique hostium trepidatio tanta fuit ut, quamvis non tantus esset numerus cesorum, ad quadraginta tamen milia scutorum ad consulem referrentur et centum septuaginta signa militaria. [5] Cuius fama victorie non vicinos tantum populos terruit, sed maria quoque transivit; igitur et ab ipsa Carthagine, unde mox tanti motus instabant, legati Romam gratulatum missi coronam auream attulere. Valerius victor bis, semel de Samnitibus triumphavit. [6] Nec multo post, gravissima illa militum seditione qui adversus patriam arma converterant, dictator Valerius motum omnem sapientia sua et notissima militum erga se pietate ac familiaritate composuit, qua nulli ducum cessisse eum constat. [7] Post hec, Ausonibus bella moventibus, Valerius quartum consul occurrens prelio hostes fregit atque, intra urbem Cales profugos aggressus, facili cepit incursu et de illis etiam triumphavit. [8] Consul quinto, suffectus Manlio Torquato, et in Etruriam profectus, hostes morte consulis elatos et deos ipsos pro se bellum gessisse iactantes solo sui adventus sic terrore coercuit ut, quamvis omnia circum ferro atque igne vastaret, illi tamen obsessi obstinata damnorum patientia menibus se tenerent. [9] Vixit integris corporis atque animi viribus et reipublice et rei familiaris muneribus implendis ydoneus usque post centesimum etatis annum.



DE PUBLIO DECIO.

[1] Publius Decius bello Samnitico tribunus militum fuit; cumque romanus consul improvide nemorose vallis in angustias magnam partem exercitus induxisset essentque in ingenti discrimine, quod nec prodire nec redire acies possent subiecte hostium telis, expectarentque nil aliud Samnitium duces, nisi ut dux romanus aut eundem in locum totas induceret legiones, aut victo similis signa retro verteret – utrunque periculosissimum –, eminentem quendam collem conspicatus Decius consulem attonitum adiit, ostenditque unam in illo apprehendendo repositam spem salutis, quem incauti hostes neglexissent. [2] Qui quod impedito exercitui esset impervius, paucis expeditis haud difficilis, nonnisi unius legionis electos petiit. Quibus a consule propositum laudante concessis, improvisus et tacitus, parvo quidem sed egregio comitatu, per fuscos atque abditos calles impigerrime supra caput hostium evasit; quo spectaculo stupefacti hostes ancipitesque animi, cum nec exercitum romanum his paucis terga prementibus, neque hos paucos et virtute animi et natura loci tutos invadere atque ita exercitui terga dare ausi essent. Illis herentibus se seque flectentibus huc illuc, nactus consul occasionem tuta suos in loca perduxit; elusosque interim hostes et consilia alternantes nox prevenit. [3] Tum Decius secunda vigilia, que maxime somnolenta est, magnifice suos adhortatus e colle descendit perque Samnitium castra, quod ad suos iter aliud non esset, presentissimo animo somnoque hostium adiutus ac tenebris elabitur. [4] Cumque nec sic hostem fefellisset, excitatis inde custodibus et clamore hinc sublato, nam sic Decius iubebat, multos semisopitos ac semiermes, incertosque an a Decio an a consule premerentur, interficit; atque ita incolumis ad sua castra pervenit. [5] Que priusquam intraret, quod iam extra periculum res esset, lucem expectandam statuit, ne tantam tegeret nox atra virtutem. Primo mane castra ingressi, inextimabili gaudio excepti sunt; cumque exercitu convocato Decii laudes eloqui consul inciperet, interrupit eum Decius et 'Parce' inquit 'laudibus meis nunc. Quin prius reipublice negotium agimus territosque hostes et nocturno nunc etiam stupore suspensos aggredimur? sequere me consul cum exercitu'. [6] Obtemperatum est eius consilio, qui non verbis modo sed rebus belli se consultissimum approbasset; itum ad hostes, qui repentino impetu fusi sunt: pars in castra confugit; ea raptim expugnata et direpta; qui illic inventi ad triginta milia cesi omnes. [7] Tum tribuni laudes non ceptas modo sed duplicatas, sic virtuti virtus addita merebatur, consul peragit ipsumque aurea corona et militaribus aliis donis accumulat; neque ipsum modo sed comites; neque consul solus sed exercitus omnis, separatim vero ipsi milites qui cum Decio perrexerant, ducem suum dignis honoribus exornant utrique, obsidionali graminea corona capiti victoris imposita. [8] Et hic quidem Decio non urbanus sed castrensis et militaris obtigit triumphus. Itaque Valerium Corvum et Cornelium Cossum simul de Samnitibus triumphantes prosecutus Decius, non minore visus est hominum favore quam consules.
[9] Quarto post anno consul Decius cum Manlio Torquato, de quo paulo ante dictum est, acerrimo Latinorum bello fuit. Cumque ad Veserim castra firmassent, fertur utrique consulum obversata imago in somnis augustior humana, admonens altera ex parte ducem, exercitum ex altera Terre et diis Manibus deberi: proinde, cuius partis imperator et seipsum simul et legiones hostium devovisset, ipsum quidem periturum, ceterum eius partis exercitum victorem hauddubie evasurum. [10] His visis inter se collatis et responso firmatis aruspicum, consules, legatis ac tribunis militum ad consilium vocatis, ne rerum inscii inopinis turbarentur eventibus, deorum monitus exponunt atque decernunt ut, cuius vinci acies cepisset, ille dux ad voluntariam mortem iret. [11] Hoc quod dico omnes asserunt historici; apud Ciceronem vero non hoc deorum imperio, sed ducum consilio gestum legitur: et quorum ducum! plus profecto rempublicam quam se ipsos amantium, atque ultro animas suas pro patrie sue gloria ac defensione donantium. [12] Cogitaverunt enim, si vulgata rei fama et iniecta suis spe victorie iniectoque hostibus metu dux devotus morti in aciem hostium irruisset, exercitum secuturum, nec contra tale aliquid ducem hostium ausurum: sic unius mortem vite ac saluti omnium fore. [13] Atque ita accidit; siquidem cum in prelium ventum esset diuque acriter utrinque certatum, levo tandem cornu quod Decius agebat ferre impetum non valente, Decius multum frustra suos exortatus seque fugientibus nequicquam obiciens, ubi nichil reliquum spei vidit, tandem per pontificem solemnibus verbis dictatis, missoque ad collegam qui se quod inter eos convenerat peregisse nuntiaret, se se diis Manibus ac Telluri secumque legiones hostium devovit; [14] et, succinctus habitu gabino equoque insidens, armatus in confertissimos hostes ruit et, quasi a suis in illos omnem pavorem atque omne secum periculum transtulisset, sic ardenter secutique sui pleni spei, territique hostes horrore miraculi, cum aliquandiu tunc etiam restitissent, sic ad ultimum cesi sunt, ut magni exercitus parve reliquie superessent. [15] Ipse Decius, in medios hostes cursu rapido invectus et confixus telis innumeris, novo prorsus et insolito genere mortis occubuit; sic non equis aut curribus, sed tribunus primum impigra virtute, consul demum morte mirifica triumphavit.



DE LUCIO PAPIRIO CURSORE.

[1] Lucius Papirius Cursor ducum severissimus vehementisque vir imperii atque in primis malleus Samnitium fuit; quorum et iste duritiem et post eum filius eiusdem nominis, velut ad id fato nati, magnis insultibus fregere. [2] Adversus hos igitur dictator primum dictus, Quintum Fabium Maximum Rutilianum nobilissimum et preclare indolis adolescentem magistrum equitum dixit. [3] Quem, quod se in urbem reverso ad auspicia repetenda, adversus edictum suum occasione bene gerende rei usus, et prudenter alioquin licet et fortiter et feliciter, cum hoste pugnaverat, securi victorem voluit ferire; et fecisset, nec legatorum consilio id instantis metu seditionis magnopere dissuadentium et iusiurandum offerentium non expedire reipublice id tunc fieri, nec minis tumultuantium legionum, nec autoritati senatus, nec precibus patris ac lacrimis, nec tribunitio cessisset auxilio: cessit precibus populi romani, iuvenem non superbia sed errore lapsum sibi donari instantissime flagitantis. [4] Que severitas, ut militarem disciplinam mirum in modum auxit atque firmavit, sic totius exercitus animos a dictatore avertit, usque adeo ut proximo cum Samnitibus prelio debellari potuerit, nisi milites duci gloriam invidentes vincere noluissent. Quod ubi dux providentissimus intellexit, per se ipsum vulneratos visitando et consolando, [5] curamque singulorum legatis tribunisque ac prefectis committendo, reconciliandis placandisque militum animis tam efficaciter institit, ut sequenti prelio Samnites, ceso exercitu, pervastato agro, non amplius contra ipsum dictatorem ausi arma retemptare, pacem cum Romanis et ad hanc obtinendam ipsius victoris auxilium ac misericordiam implorarent. [6] Ipse, legatis hostium prosequentibus, Romam rediens de Samnitibus triumphavit. Qui cum impetratis annuis indutiis abiissent, audito quod dictatura se Papirius abdicasset, quasi non potentiam Romanorum ac fortunam sed unius tantum viri virtutem metuentes, fractis indutiis illico rebellarunt; ita ut non multo post memorabilem ac famosam illam ignominiam ad Caudium Romanis infligerent, utroque consule et legionibus exarmatis cum singulis vestimentis sub iugum missis. [7] Cuius ad iniurie ultionem Papirius idem Cursor et Publius Philo simul consules, ad Luceriam coniunctis exercitibus, Samnites usque ad satietatem nullo discrimine conditionis aut etatis, urgente ira et recenti accepte cladis memoria, protriverunt. [8] Ipse deinde Papirius, digresso collega, Luceriam fame vicit et septem milia militum Pontiumque imperatorem Samnitium, qui caudine in Romanos infamie auctor fuerat, exarmatos cum singulis itidem vestimentis sub iugum misit: recepta ibi quoque arma et signa, que ad Caudium amissa erant, recepti et sexcenti equites romani tunc obsides Samnitibus dati atque in illa urbe repositi; quod maxime victorie gaudium auxit. His atque aliis in consulatu actis, de Samnitibus iterum triumphavit. [9] Post hec cum eisdem, qui aureis armis et argenteis fulgentes ac vestibus sericis et omni exquisito habitu compti in bella redierant, incultis ac fortibus fretus ipse militibus magno prelio conflixit, fregitque eos et castra eorum cepit atque incendit; et de his tertio triumphavit. Quorum spoliis campi primum, ubi res gesta est, deinde triumphus ipse victoris, postremo Forum romanum exornatum: Forique in posterum ab edilibus ornandi hoc principium fuit.
[10] Sub hoc duce traditum est summe laboriosam fuisse militiam, quod ipse ut invicti animi sic virium esset ingentium ac celeritatis eximie, unde illi Cursoris nomen inditum; quamobrem que facilia sibi essent eque omnibus facilia existimans, exactissimam obedientiam et tolerantiam laborum ab exercitibus exigebat. [11] Aliquando, post prospere gestam pugnam, fessis equitibus laxamenti aliquid a suo imperatore poscentibus, illudens ceu de re dubia tempus ad deliberandum petiit; tum reversis expectantibusque responsum 'Ne omnia' inquit 'negem, concedo ne dum descenditis equi dorsum mulcere teneamini'. [12] Quam vero imperiosus fuerit in cives ac sotios, non modo illa severitas indicat in Quintum Fabium, de qua dictum est, sed illud ex multis terribile ac ludicrum quod, pretore prenestino, qui in acie non perfidia sed metu segnior in exequendis imperiis fuisset, ante tentorium post pugnam cogitabundus obambulans evocato atque acriter increpito, lictorem propere securim iussit afferre. [13] Quod audiens pretor obriguit tremuitque, securim in se strictum iri putans; quam cum lictor attulisset et ille pallidus atque exanguis staret, radicem quandam iter occupantem et transeuntibus infestam iussit abscindi et pretorem semianimem ac pavore gelidum abire. Ita metu metum plexit.
[14] Ad summam nemo alius sua erat etate, que abundantissima et virtutum et virorum fuit illustrium, cui magis insisteret romana respublica. Itaque, cum Alexander Macedo prope iam victor Orientis minari inciperet Occidenti, unus hic maxime preque omnibus contra eum dux ydoneus opinione hominum habebatur, si forte in Italiam, ut fama erat, ille transisset.



DE MARCO CURIO DENTATO.

[1] Marcus Curius Dentatus, fortissimus et continentissimus ducum et paupertatis amator et virtutis, cuius ab observantia et recto vite calle nec metu aliquo nec cupidine flecti posset, Samnites quiescere non valentes magna, consul, strage delevit; et Sabinos rebellantes vicit victosque in deditionem accepit. [2] Eiusque victorie tantus impetus fuit ut, dum hostes simulque fautores hostium persequitur, non modo Sabiniam sed usque ad mare Adriaticum ferro omnia flammisque vastaverit, tanta rerum atque hominum preda, ut eam animo victor ipse vix caperet. Quibus rebus bis intra unius anni spatium de duabus potentissimis gentibus triumphavit.
[3] Huic ad focum sedenti et frugalissime cenanti Samnites forte, ut eum a quo ferro victi erant alio vincerent metallo, magnum auri pondus attulerant, orantes ne id gentis sue munus publicum recusaret, eoque quod libenter offerebatur equanimiter uti vellet. [4] Risit ille et 'Ite'; ait 'carum vobis michi supervacuum metallum in patriam reportate. Neque enim aurum habere magni extimo, sed aurum habentibus imperare'.
[5] Lucanos quoque perdomuit, qui inter Apulos Calabrosque habitant, et de illis ovans rediit. Idem contra Tarentinos ac Pyrrum, qui auxilio illis advenerat, magnifice feliciterque pugnavit; et nobilissimum Grecie regem bis Italia victum expulit ac de illo etiam triumphavit. [6] Vix unquam alias aut ducum providentia et constantia aut militum virtus maior aut triumphus clarior fuit, spectaculo nobilium captivorum aurique et purpure atque omnis generis delitiarum opulentissimis hostibus ereptarum, sed in primis elephantium ante id tempus in Italia non visorum. [7] Qui primo congressu ad Heracleam terribiles adeo Romanorum equis apparuerant, ut eos, hinc informi mole territos hinc odore insolito et horribili stridore perterritos, precipitem in fugam verterent; nunc victi et capti, mestique et acclines quos fugaverant sequebantur.
[8] Gloriam livor suo more consequitur. Intercepte ergo publice pecunie reus, Curius vasculum ligneum, quo in sacris utebatur (nondum enim usque ad aras deorum avaritia hominum penetraverat), cum in medium produxisset, iuravit (necdum peierandi mos irruperat animos mortalium) ex omni preda hostili, que ex Sabinis ut diximus ac presertim ex regia victoria ingens fuit, suam in domum nil se aliud intulisse.



DE FABRITIO LUCINIO.

[1] Fabritius Lucinius, animi virtute et frugalitate par Curio rebus gestis inferior, vulgari autem fama, nescio quomodo, non par modo sed superior invenitur; sic omnibus ditissima viri paupertas accepta est, propter quam « parvoque potentem Fabritium » Maro ait. [2] Hic et Curii coetaneus et laudum eius atque operum consors fuit; et ipse contra Samnites contraque Pyrrum bella gessit, contra opulentissimum, inquam, populum atque regem civis ipse pauperrimus. [3] Hic, censor, Cornelium Rufinum, qui dictator et bis consul fuerat et utrobique bene laudabiliterque se gesserat, senatu amovit hanc unam ob causam, quod decem pondo laborati argenti habere esset inventus. Quanta temporum mutatio! talis viri iudicio intolerande superbie ac luxurie datum esse, quod mox in eadem urbe importune tribuerent egestati. [4] Hunc eundem consulem cum Pyrro cominus bellantem quidam regius minister noctu clam adiit pollicitusque est veneno se regem interempturum, et quenam sibi peragende rei facultas esset ostendens, et premium exposcens. [5] Eum Fabritius captum cum indicio, quamvis alii aliter rem narrent, ad Pyrrum remisit, « idque eius factum », ut ait Cicero, « laudatum a senatu est ». [6] Ad quem regem Fabritius legatus aliquando missus a patribus, atque ab eo de patria deserenda promissis ingentibus – oblata etiam regni parte – tentatus, preces et suggestus regios alto animo despexit. [7] Quibus namque pollicitis moveretur, qui non modo precium impietatis, qua non vacant patrie desertores, sed contracte munus amicitie, es argentum servos ultro a Samnitibus transmissos, libera voce et immota fronte respueret? [8] Neque enim aut pecunia ut ditior esset, aut servis ut comitatior indigebat, qui virtutum incomparabili thesauro ac pulcerrimo comitatu semper afflueret, sic ut nulli regum suas opes suamque familiam invideret. [9] Quod cui contigerit? Ille demum uniformis et constans sibi, unoque semper vultu et animo tranquillam et placidam vitam degit. Quam turbidam ac nutantem incertamque propositi quid aliud quam cupiditas inexpleta et inquieta facit emulatio? [10] His atque aliis motus Pyrrus dixisse fertur: facilius solem a suo cursu quam Fabritium a sua intentione divertere.



DE ALEXANDRO MACEDONE.

[1] Alexander Macedo, preclarum in regibus nomen habens, adolescens patrem ultus domitis Athenis et eversis Thebis ac statu Grecie utcunque composito, profectus ad Orientem gessit prelia, si pensetur cum quibus et qualiter gesta sunt, multa potius et magna quam fortia. [2] Darium Persarum regem cum sexcentis milibus armatorum, minima suorum et pene nulla iactura in campis quos Adastros vocant ita stravit ut eius fama victorie sibi partem magnam Asie subderet. Mox eundem Darium, centum milibus equitum et quadringentis peditum in aciem redeuntem, captis cesisque hostium innumeris, ad Pinarum seu Piramum Cilicie amnem vicit, paucissimis suorum perditis; que ubique tanta victe partis strages et tam parva victricis indicio est quanta partium esset imparitas. [3] Hoc prelio preda ingens regis opulentissimi, materque eius ac soror eademque et coniunx dueque iam adulte filie et filius adhuc infans capti omnes; quibus compatiens Alexander, nondum animo prosperis rebus alienato, insignem exhibuit pietatem. [4] Non diutius tamen blande urgenti restitit fortune sed, deserto more patrio, in persicas lautias degeneremque mollitiem trucemque ac precipitem lapsus ebrietatem in libidinem quoque atque amorem etiam captivarum (quarum aliquas estu medio bellorum sibi matrimonio copulare non erubuit, ex quibus filios gigneret quibus subessent per quos vicerat Orientem), denique in stultitiam ac ridiculam vanitatem, Persarum victor Persarum vitiis victus est. [5] Nichilominus tamen sic viventi, tanta vis false etiam fame est, multe urbes Asie cum ingenti thesauro multique reges supplices in deditionem sine prelio venere. Tirum interea omnium Syrie ac Phenicis urbem nobilissimam aggressus, seu per proditionem seu per vim, utrunque enim traditur, eodemque fortune impetu sine bello Egiptum Ciliciamque subegit. [6] Tertius haud procul Arbela, vico ignobili sed persica strage nobilitato, congressus fuit, paribus utriusque partis et copiis et fortuna; et hic quoque victor Alexander, quinto postquam regnare cepit anno, totius Asie usque ad Indos quesivit imperium, nullo usquam rebellare auso, multis urbibus captis et Babilone insuper per prefectum Darii dedita. [7] Ubi, siquid mollitiei et ignavie deerat, funditus enervatus et ceu in monstrum aliquod transformatus, immemor contemptorque Macedonum persicos mores induit atque habitum; denique Dario quam Alexandro similior evaserat. [8] Per hoc tempus Persepolim, regni caput ditissimamque urbium unde multe olim clades a Persarum regibus Grecie invecte fuerant, expugnatam diripuerat. [9] Et oppugnatio quidem inter iusta arma laudabilis direptioque tolerabilis, tertium quod sequitur prorsus infame; siquidem hanc eandem urbem, ad Thaidis meretricis ebrie suggestum assensumque mero calentium convivarum, ipse vino eque plenus incendit. Neque id ipsum forsan inexcusabile dici possit, inimice urbis incendium, imo forsitan gloriosum, si sua sponte a rege sobrio imperatum esset; nunc non fedum dici nequit tanta de re Bacho et meretricule paruisse.
[10] Hec gestarum cum Dario rerum summa est. Qui tot tantisque calamitatibus non deiectus animo, adhuc belli consilium agitabat; sed, ut fit, mutata cum fortuna fides quosdam suorum ad impiam nefariamque proditionem incitavit, quorum principes Bessus quidam et Narbazanes fuere. [11] Qui primo dolosis consiliis Darium aggressi, ut susceptum iniquis auspiciis regni nomen ac dyadema deponeret et illud fortunatiori committeret ad tempus finito bello resumendum, ubi non incredulum modo sed ira dignissima inflammatum agnoverunt, insidiis captum, ne proditioni honor impius deesset, compedibus aureis vinxere, vel regnum illo occiso vel vivo tradito victoria gratiam sperantes. [12] Sed cum illum, instante Alexandro, e curru in equum transferre vellent, quo expeditior fuga esset, atque ipse proditores impios sequi nolle se diceret et ultores deos atque Alexandrum perfidie vindicem imploraret, plurimis confectum vulneribus rati mortuum reliquere. [13] Quem cum Alexander multum insecutus assequi nequivisset datoque viris atque equis respirandi spatio substitisset, Polistratus forte miles quidam macedo, siti affectus, dum castris proximum fontem petit, Darium semianimem invenit adhibuitque unum ex captivis interpretem.
[14] Quem cum Darius sue gentis esse ad sonum vocis agnosceret, recollecto spiritu, solamen sibi esse miserie ingens ait quod ultimas eius voces intellecturus exciperet; gratias Alexandro agi imperat, quod ab eo hoste clementer habitus in suis qui in potestate eius essent, a propinquis autem qui ei omnia debuissent impie trucidatus sit; orare se omnes deos ut pro his eius in se meritis sibi totius orbis imperium largiantur; precari etiam sepulture munus, dari dignum potius quam peti; ultionis curam illi committere, cum indigne cesos reges ulcisci regum maxime intersit. His dictis porrectaque dextera exanimatus est. Quod audiens Alexander et corpus invisit et tanto regi lacrimas dedit ac regiam sepulturam. [15] Quod ad vindictam attinet, proditorum alter Narbazanes veniam invenit, missis ad regem literis oblatisque muneribus, uno inter alia tam fedo ut nominare etiam pudor vetet; Bessum alterum qui occiso rege ipse regium insigne susceperat, captum a suis Darii germano suppliciis consumendum tradidit.
[16] His atque aliis successibus elatus Alexander, supraque hominem se se gerens seque Iovis Ammonis filium credi volens, et ob hanc causam templum eius adiit et, mendacio adiutus antistitum, non se iam ut hominem salutari sed ut deum adorari iussit, contradictoribus ac meliora monentibus excandescens. [17] Cuius rei multa sunt argumenta, sed precipuum Calisthenes philosophus, olim sub Aristotile condiscipulus Alexandri, et tunc ad mandandum literis gesta regis tranquillo ex otio turbidam in militiam evocatus, et a preceptore suo frustra monitus ut salutem propriam aut gratis alloquiis aut silentio tueretur. [18] Quem sani consilii oblitum et insanie regie resistentem, falsi criminis conficta suspitione, membris truncum labiisque abscissis et naso atque auribus deformatum ad miserrime vite ludibrium reservavit, virum magnum et, si faleras dimoveas, se maiorem ad terrorem spectantium cavea inclusum cum uno vili cane circumferens, quod adversus regem falsa divinitate gloriantem hiscere, vel ut sibi videbatur oblatrare – quantum ego arbitror – ausus esset. [19] Cuius tam indigno supplicio non contentus, insontem noxiis ac damnatis immiscuit, torquerique fecit usque dum inter tormenta deficiens interiret. Ita ille vir doctus, regem suum dum deum esse non sinit, homo ipse esse desiit. [20] Nec sane mors cuiusquam, cum passim levibus aut nullis ex causis multos occideret, magis in regem exacerbavit exercitum, quod et vir bonus et sapiens haberetur et a quo bona multa quotidie discerentur, insuper et obiecti sibi criminis innocens penitusque inscius. [21] Illud maxime animos accendebat quod, cum paulo ante rex idem in convivio Clitum, nutricis sue fratrem iam longevum spectate erga se semper ac Philippum fidei, ob hoc solum quod, ut fit, comparatione rerum orta, ceteris presenti blandientibus Alexandro, Philippum ille pretulerat, occidisset manu propria confestimque, penitentia sera quidem et pudore nimio ac merore confusus, se se vellet occidere, Calisthenes eum ante alios ab illa desperatione retraxerat. [22] Cuius quidem viri exitum non armati modo in castris, sed in libris philosophi questi sunt; unde et « Theofrastus », ut ait Cicero, « interitum deplorans Calisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Calisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna sed ignarum quemadmodum rebus secundis uti conveniret ». [23] Proinde horum simul et ceterorum mortibus, sed nulla re magis quam mutatione illa indecora et in persicam degenerante mollitiem, Alexander non solum Macedones omnes offendit, sed multorum in se grave odium et coniurationes periculosissimas excitavit. [24] Quarum fuit illa gravissima, quod clarissimos Macedonum, Philotam fortissimum adolescentem et patrem eius Parmenionem rebus gestis insignem senem, incertum veris an falsis criminibus circumventos oppresserat: filium quidem iudicio et questionibus ac tormentis ad confessionem regie cedis adactum, patrem incautum ignarumque omnium que in filium acta erant, magno nempe tunc terrarum spatio distantem, percussoribus immissis obtruncatum. [25] Quorum mortes non aliter quam parentum aut fratrum exercitus omnis ingemuit neque hunc dolorem tacitum tulit, sed seditiosis ac mestis querimoniis prosecutus est.
[26] Victa Perside et occiso Dario, in Scithiam bellum transfert, ubi aliqua gessit et locorum difficultatibus et celi sevitia magis aspera quam famosa. His sane in locis coniugium illud, cuius supra mentio est habita, media inter arma contraxit, Roxanis barbare virguncule subito amore correptus, que melius inferioris fortune nuptias invenisset; siquidem post eius interitum a Cassandro, qui regem occiderat, cum filio quem ex ipso genuerat interfecta est.
[27] Post Scithas et Bactra perdomitos iter in Indiam direxit, ubi et gentes et regulos aliquot sine ullo, quosdam sine insigni labore sibi subdidit. Porus regum unus restitit prelioque captus in potestatem venit, qui se victum tam iniquo tulit animo ut cibum vulnerumque remedia respueret, mori volens; qua magnitudine animi delectatus Alexander in amicis habuit eumque et vivere compulit et regnare. [28] Inde per ultima Orientis prospere potius quam prudenter circumactus exercitus, flentibus sepe militibus et laborum finem atque etati debitam missionem nunc miserabili nunc contumaci oratione flagitantibus, cum rex glorie cupidus nunc deiectos erigeret, nunc querulos solaretur, nunc diffidentes et militiam detrectantes argueret, invitos trahens per aperta pericula seque ultro morti obiciens, ut constaret fortuna potius quam virtute servatum. [29] Multas interim per extrema terrarum urbes condidit et quibusdam suum nomen imposuit; celebrior inter cuntas fuit Alexandria Egipti. Voluit et occeanum navigare et paravit classem tentavitque rem non tam utilem quam famosam, ingenti discrimine indi amnis Agisinis alveo descendens ac repulsus tempestatibus.
[30] Hec inter in dies intractabilior rex fiebat, inardescente ira atque sevitia, intumescente superbia, evanescente post fortunam animo et vitiis cum prosperitate crescentibus; quod in malis suis pessimum dixerim, instabilitas fuit et sui ipsius imparitas: nunc supra hominem mitis nunc immanis ut belua, nunc pudicissimus nunc profusus in Venerem, nunc famis sitisque contemptor et non patiens modo sed appetentissimus laborum nunc ignavi otii sectator vino se immodico et intempestivis conviviis obruebat. Que res illi maturande mortis occasio fuit. [31] Cum enim multis iam suorum formidabilis, omnibus odiosus esset, Babilonem rediens quedam crudeliter in prefectos suos, alia petulanter in se gessit, unam ex Darii filiabus apud se captivam in coniugium sibi adiungens, tempore haud sane nuptiis oportuno. Hec puella primum conspecta nichil animum regis inflexerat, sed per tempus captivitatis aut ipsa formosior aut ipse lascivior factus erat. [32] Alia ibi quoque seditiose in eum ab exercitu acta sunt; quem tumultum, quia verbis non poterat, manu comprimere adortus et inermis irruens in armatos principesque seditionis ad supplicium trahens, rem turbatam mira quidem an sua vel audacia vel fortuna an illorum patientia et torpore composuit. [33] His tandem curisque omnibus aliis depositis, intermissum morem renovans profusissimum convivium celebravit, in quo cum perdius ac pernox insanisset, abeuntem unus ex medicis nova, credo, aliqua voluptate detinuit. Ibi porrecto a suis periit veneno. Quo hausto cum quasi ferro ictus exclamasset, astantes ebrium dixere, nec mentiti sunt nec incredibilis rumor fuit. [34] Eius quidem veneni, nam nec id silentio obruendum reor, tantam vim fuisse tradunt ut ferrum quoque consumeret, neque aliter e Macedonia, ubi oritur, advehi potuisse nisi equi sive, ut alii dicunt, iumenti ungula. [35] Certe Plinius Secundus, scriptor egregius, non equi sed mule ungulam fuisse, idque « magna Aristotilis infamia excogitatum » refert libro Naturalis Historie trigesimo; quod potius ne preteream scribo, quam quia credam tantum philosophum contra regem ac discipulum suum talia cogitasse. [36] Illud plane mirabile quonam modo, si tam pestilens est venenum, sex diebus Alexander supervixerit. Quo in spatio temporis cum iam certam mortem adesse perpenderet, vino ut auguror digesto, 'Fatum' inquit 'mee gentis agnosco'. Eacidarum enim de stirpe quamplurimi circa trigesimum vite annum periere.
[37] Dehinc milites flentes magnifice consolatus, querentibus quem regni vellet heredem 'Dignissimum' ait: generosa vox ex ore presertim filium ac fratrem et uxorem gravidam relinquentis, nobilis inquam vox sed seditiosa. [38] Sic, dum se quisque dignissimum censet, in emulationem omnes ac discordiam inflammavit; et quamvis postmodum supremo spiritu, voce iam perdita, Perdicce eductum digito suo anulum daret, que heredis instituendi species olim fuit, discordiam tamen voce quam severat gestu tacito extirpare non valuit, quominus innumeri successores inter se et provincias partirentur et non minus dura invicem quam confusa et, ut vere dicam, ridicula bella committerent; que infinitorum radix extitit malorum. [39] Et hoc forte est quod et Sacre locuntur Litere, quia « cognoscens quod moreretur, vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute sua, et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret »; et seculares itidem poete "nullo herede relicto totius fati lacerandas urbes" successoribus "prebuisse"; non enim tam ipse id fecit, quam dixit unde id fieret. [40] Harum sane « auctor insidiarum fuit Antipater », ut Iustinus ait, neque alli dissentiunt. Is, magnis bellis prospere gestis in Grecia, animum sui regis agnoscens alienam gloriam sue infamie ascribentis, virtutem suam non tantum premii exortem sed vix supplicio carituram extimabat vixque impune se laturum quod vicisset, quamvis regi vicisset et non sibi.
[41] His obsessus curis et urgente metu et amicorum memoria et recenti exemplo prefectorum a rege crudeliter peremptorum nichil melius de se sperans, preveniendum ratus antequam preveniretur, per Cassandrum filium Philippumque et Iollam fratres suos, propinare potum regi solitos et medici consilio dirigendos, cibo vinoque obrutum et ob id etiam fraudis improvidum circumvenit. [42] Sed proditionis ignominiam texit potentia proditoris qui, mortuo Alexandro, non regnum modo Macedonie sed Grecie totius arripuit et ad filios post se ceu legitime parta transmisit.
[43] Hic magni impetuosique regis exitus fuit, quo sui illum perduxerunt mores: armis invictum vicit ebrietas. Quem miror scriptores quosdam nobiles et – quod est mirabilius – latinos, sui operis amore deceptos et quasi sortem iuvenis miseratos, non tantum excusare sed laudare etiam voluisse; qui indolem illam, magnitudinemque animi laboribus indefessam invictamque periculis, et liberalitatem ceterasque virtutes, quas alternas in eo fuisse non negaverim, nature sue, vitia vero virtutibus vel paria vel maiora, iram sevitiam ebrietatem libidinem superbiam vanitatem, fortune tribuunt atque etati. [44] Fuit enim vere ut fortune ingentis sic et vite brevis, siquidem duodecim regni annis, vite autem mense uno annis tribus et triginta actis obiit, et sunt sane iuventus ac prosperitas adverse virtutibus; inveniuntur tamen, rari licet, et iuvenes et victores mansuetudine clementia continentia sobrietate et gravitate notabiles. Eiusdem igitur profecto animi, cuius virtutes erant, et vitia fuere. [45] Et hec quidem hactenus; de reliquo autem scio persuasum vulgo Alexandrum mundi dominum fuisse, que opinio extirpanda est. Sunt, fateor, scriptores aliqui prima fronte in hanc sententiam proni. Iam primum illud notissimum principium libri Machabeorum « siluit » inquit « terra in conspectu eius ». Siluit, inquam, terra quam domuit, usitatum est enim ut victus sileat in conspectu victoris; at non omnis terra siluit quia non omnem vicit.
[46] « Cum nullo hostium » inquit Iustinus « unquam congressus est quem non vicerit, nullam urbem obsedit quam non expugnaverit, nullam gentem adiit quam non calcaverit ». Ut sit ita, at non Romam que florere iam ceperat neque Italie partem ullam, non Germaniam nec vicina Germanie, non Britanniam, non Gallias, non Hispanias, non Africam aut per se ipsum aut per legatos unquam adiit, neque cum aliqua prorsus harum gentium bella gessit. [47] Quid ergo? Orientem adiit, Orientem vicit, unam ex omnibus vinci facillimam mundi partem, quod sepe alibi scriptor idem ait; et, ut Quinti Curtii hunc eundem regem stilo nobilitantis verba ponam, « ab Hellesponto usque ad occeanum omnes gentes victoria emensus », utque in libro Naturalium questionium ait Seneca, « imperium ex angulo Thracie usque ad Orientis terminos protulit »; quamvis quod constat ante alias Carthagini infensus, se confecta Asia in Africam transiturum minaretur et forsitan cogitaret inde ad Gades Herculeas et Hispaniam transiturum, ac inde per Gallias secus Alpes et Italiam in Epyrum atque in Macedoniam reversurum. [48] Et nimirum in hoc ambitu Occidentis, sed presertim si Italiam attigisset, quod sine romano bello esse vix poterat, quid futurum fuerit dubitari potest; et veritatem Deus solus novit, apud quem sunt cunta presentia. [49] Quantum tamen ad verum humane se erigunt coniecture, Titus Livius princeps historicorum, hoc ambiguum operosa disputatione discutiens, et ducum et militum et morum et virium et armorum et peritie militaris facta collatione, elicit hauddubie victores futuros fuisse Romanos, opinionem illam ridens, nec immerito, populum romanum, tot clarissimis ducibus et tot legionibus subnixum et tanta fultum providentia, maiestatem unius licet inermium victoris tamen incauti iuvenis ac precipitis non laturum. [50] Qui quam solus vereque unus inter suos fuerit hinc apparet quod, illo extincto suorum nullus eminuit, nullus famam meruit: turba iners et voluptatibus atque opibus non armis ydonea. Livius tamen hanc assertionem levissimorum dicit esse Grecorum contra romanum nomen Parthorum etiam glorie faventium; que quidem, quod ille nescivit, levissimorum quorundam similiter est Gallorum, quos non veri studium non fides rerum non denique Alexandri amor ullus sed Romanorum invidia atque odium impellit. [51] Ego nec rem dignam censeo de qua unquam fuerit ab aliquo dubitatum. Quod nec Alexandri huius avunculus Alexander epyrensis rex dissimulavit qui, nepote ad Orientem profecto, ipse ad Occasum versus in Italiam venit, ubi non quidem cum Romanis sed cum Lucanis ac Brutiis bellum gerens victusque et letali vulnere transfixus ac moriens, dixit longe aliam suam esse conditionem quam nepotis: se in viros, illum in feminas incidisse.



DE PYRRO EPYROTARUM REGE.

[1] Pyrrus Epyri rex, Eacidarum genus – a Pyrro Achillis filio derivatum nomen –, bellacissimus regum fuit usque adeo ut, cum ceteri mortales pro gloria proque imperio pro salute proque iniuriis pugnare soleant, hic pro voluptate pugnaret; « neque » enim « illi », ut Iustinus ait, « maior ex imperio quam ex bello voluptas erat »: militaribus artibus instructissimus, ductandi exercitum, ordinandi acies, eligendi locum castris, conciliandi hominum animos, rei pace belloque efficacissime; ceterum ad bellandum querendasque victorias quam victoriarum premia servanda vir melior.
[2] Itaque, cum multa regna bello parta possederit, brevi omnibus amissis vix patrium reservavit.
[3] Hic puer primum variis iactatus casibus et regno pulsus, non multo post, necdum pueritiam egressus, in regnum rediit, magis eum suorum misericordia adiuvante quam suis viribus. Multa inde adolescens bella gessit eoque glorie pervenit ut Tarentinis, urbi situ Italie sed graie originis, in Romanos arma moturis solus hic dignus atque ydoneus visus sit, qui in auxilium vocaretur. [4] Quibus ille annuit, fretumque illud angustum quod Epyrum atque Calabriam interiacet transvectus, alieni in partem belli venit, non tam vel respectu originis vel amore vocantium quam ut hoc pretextu regnum Italie, quod opulentissimum audiebat, invaderet. [5] Inflammabant preterea ardentem animum exempla domestica, non vetustum modo Achillis sed recentia illa duo: Alexandri scilicet Epyrensis patrui sui et consobrini sui Alexandri Macedonis, quorum primus in Italiam quoque transierat licet infausto exitu, alter in Asiam transgressus feliciter in Oriente res gesserat. [6] Venit autem non suis, hoc est Epyri, tantum sed Thesalie ac Macedonie totiusque Grecie viribus.
[7] Prima illi cum Romanis congressio ad Heracleam urbem et Campanie fluvium Lirim fuit. Ibi Valerius Levinus romanus consul, hosti obvius, preoccupavit regem antequam sotiorum eius auxilia convenirent; fuissetque primo prelio debellatum, Pyrro iam regiis abiectis insignibus fugiente, nisi e transverso missi in aciem elephantes, belue ad eum diem Romanis incognite, equos italos specie informi et insolito stridore atque odore turbassent mutassentque fortunam. [8] Ea subita Romanorum consternatio et frena spernentium fuga equorum abeuntem regem reduxit in prelium et victorem fecit, famosiore tamen quam letiore victoria; nam et ipse rex saucius, et magna regii pars exercitus cesa est. [9] Ipse quidem, passim stratos contemplatus hostes, quosdam suis vivis incumbentes mortuos, omnia in pectoribus nulla in tergis vulnera, omnium in manibus gladios, omnium iras in vultibus nec extinctam morte cum vidisset audaciam, stupuit notoque suspirio 'O quam facile erat' inquit 'orbis imperium occupare, aut michi romanis militibus aut me rege Romanis!'. Quo dicto dubium an plus hostibus an sibi tribuerit, quando non crederet esse Romanis ullos sibi pares duces. [10] Hinc cruenta quoque victoria animose usus, rapto agmine Prenestinam usque ad arcem totam Campaniam populando pervenit, atque ex illa prominenti specula pulvere exercitus tumultuque et incendiis oppletam Urbem et spectavit iam vicinus et terruit. [11] Ceterum ad rei famam aliquot urbes, nominatim Locri, a Romanis ad Pyrrum defecere. Rex et natura magnificus et bellandi gnarus, ut cum fortitudine militari liberalitatem regiam ostentaret, ducentos hostium in acie captos Romam sine precio dimisit.
[12] Hic nimirum incredibilis Romanorum et stupenda celeritas in reparandis viribus fuit; usque adeo ut rex ipse velut attonitus exclamaret: prorsus se fato genitum herculeo cui, uno Lernei monstri abscisso capite, multa renascerentur. [13] Et ipse quoque paucos post dies, supervenientibus auxiliis que primo prelio defuerant, in aciem rediit, pugnatumque iterum et rex iterum victor fuit. Itaque vulgata victoriarum fama, Carthaginenses, tanti mox futuri hostes, Magonem ducem suum cum centum viginti navium classe Romanis in auxilium misere, amicitie sotialis obtentu, vere autem metu regie, quem bello italico detineri optabant, ne forte victor, ut ferebatur, in Siciliam traiceret. Senatus et Carthaginensibus gratias egit et remisit auxilia. [14] Rursus Curio Fabritioque consulibus apud Asculum Apulie pugnatum est, compresso iam terrore beluarum, quas experimento vulnerari et occidi posse didicerant: vibrata igitur in illas tela et turribus quas tergo ferunt ligneis iniecte faces, quibus in fugam acte totam regis aciem tumultu atque incendio replevere. [15] Nox superveniens pugnam diremit, ambiguam, ut fama fuit, at veraciter regi adversam futuramque ultimam, nisi nox intervenisset, quandoquidem suis in fugam versis ipse ultimus inter brachia satellitum vulneratus excessit. [16] In Arusinis tandem, id est loco nomen, campis Lucanie, iisdem ducibus quarto et ultimo Marte concursum est. Ibi rex, hostium virtute ac labore vincendus, suarum quoque trepidatione beluarum turbatus aliquantoque facilius victus est. [17] Inopinus casus incidit: elephantibus in primam aciem de more dispositis, unus ex eo grege pullus, ictu lancee confixus, celum querulo stridore compleverat, mater voce agnita, limphatico impetu quasi opem latura prosiliens, rupit ordinem beluarum et, altera alteram impellente, ac turbatam rem Romanis urgentibus, errore omnia et consternatione permiscuit. Sic que primam victoriam regi dederant, ultimam abstulerunt. [18] Itaque bello diffisus, pacificis artibus uti statuit et peremptos sepultura et captivos clementia rerumque ac verborum comitate insuper et gratuita missione prosecutus, meruit ut Romani Pyrrum minime odiosum hostem unum ex omnibus iudicarent. [19] Legatos denique Romam misit multis magnisque cum muneribus si forte, quos armis frangere nequivisset, donis inflecteret; additus legationi princeps, vir doctissimus atque eloquentissimus et famose apud Grecos memorie, Cineas. Sed neque legati facundia neque regis blanditie valuere ut, non dicam patritius, sed ne plebeius quidem Rome esset, qui manum regiis muneribus aperiret. O hac in parte felix evum, et multum nostro dissimile non tantum muneribus sed rapinis paratissimo! [20] Summa quidem legationis hec fuerat ut componende pacis causa regi permitteretur urbem ingredi; in quod quidem senatus inclinante sententia, Appius, cecus ille oculis animo linceus, acerrime dissuasit obtinuitque ut et id regi negaretur, et legati ex urbe suis cum muneribus pellerentur. [21] Reversus ad regem Cineas, interroganti quid sibi de romana urbe videretur ac senatu, "urbem templum sibi visam, senatum ex regibus constare" respondit.
[22] Hac igitur spe omissa, in Siciliam Carthaginensium bello fessam per legatos evocatus abiit, Alexandro filio Locris cum presidio dimisso. In Italia autem Romanis, de quibus victoriam speraverat, de se triumphum speciosissimum dedit, et non amplius quam quadriennii spatio ipsius Italie magnam partem, que cum Tarentinis senserat, cum eisdem victis accessionem romani fecit imperii. [23] In Siciliam cum venisset, totius insule rex creatus; et Sicilie acquisite, mirum, simul et Italie amisse eque inter duos filios regna distribuit. [24] Ipse quasi rebus rite dispositis in alias curas versus, multa cum Carthaginensibus bella feliciter gessit. Sed in ipso rerum felicium procursu, legationibus ex Italia resisti Romanis amplius non posse, ni confestim redeat quenque sibi quibus possit conditionibus consulturum, utrinque periculum more simul atque abitus intelligens, ad postremum statuit cum Carthaginensibus fortunam ultimam experiri. [25] Quos cum prelio vicisset, omni externo metu liberata insula, interna non providens, in Italiam festinavit. Sed fortuna res humanas longe a consiliis hominum versat. Siculi, prelio victorem discessu victum rati, defecere regnumque Sicilie, quesitu facile, amissu facilius effecere; sibi autem inde digresso naufragium grave et in Italia res adverse. [26] Quibus coactus in regnum proprium redire, ceu nondum labore satiatus, regem Macedonie aggreditur, quod ille sibi cum Carthaginensibus bellanti petitum auxilium non misisset. [27] Hic bello pretendebatur color; vera autem regnorum et vincendi cupiditas causa erat mitem atque innoxium invadendi regem. Quem sibi obvium prelio vicit regnumque illius occupavit et, quasi Macedonie lucris Italie Sicilieque damna compensans, relictarum a tergo rerum curis omnibus postpositis, filium quem custodem in Tarentina arce reliquerat ad se revocavit. [28] Rursus Antigonus Macedum rex in bellum rediens, ab altero Pyrri regis filio ultima strage devictus, omni spe prerepta cum septem non amplius comitibus, solitudinum latebris vitam tegens, Argis tandem se se abdidit. [29] Pyrrus Epyro ac Macedonia non contentus, sed Grecie Asieque inhians et querendis, ut dixi, quam servandis regnis fortunatior aptiorque, Lacedemonas invadit, bellicosissimam secundum Romanos gentem. [30] Ubi ingenti non mulierum minus quam virorum impetu exceptus, non damnosius quam pudendius vincitur, uno filiorum Ptholomeo, qui ipso etiam patre pugnacior adolescens erat, equo urbem in mediam irruente atque ab armatis obviis interfecto. Cuius ad se cadavere reportato, dixisse rex traditur: serius illum periisse quam aut patris augurium fuisset, aut filii audacia meruisset. [31] Neque his territus, Argos invasit ut Antigonum a se victum ibique abditum opprimeret. Illic fervide potius quam caute pugnans, cecidit saxi e muris ictu et, quod erumnam pregravat, feminea manu iacti: caput regis Antigono presentatum. [32] Quod ille, humanitatis memor oblitus iniurie, cum reliquo corpore filio Heleno restituit, quem captivitate liberatum, in quam morte patrie inciderat, cum aliis Epyrotis remisit in patriam. [33] Hic Pyrro vite finis; sic non italici modo et greci et asiatici regni spem, sed siculum simul et macedonicum insuper et paternum Epyri regnum et laboriosum spiritum una hora perdidit. Ite nunc, mortales, et fidite prosperis.



DE HANIBALE CARTHAGINENSIUM DUCE.

[1] Hanibal, dux Carthaginensium, Hamilcaris filius de gente Barchina magna belli gloria fuit sed virtutibus aliis non ita, nempe cuius ut crudelitas et perfidia nota sit. Novem ut Livius ait, ut Plinius undecim puer annorum, a patre, qui Romanorum iugum ferebat egerrime, aris applicitus et sacramento obstrictus esse iam tunc animo inimicum Romanorum et futurum, rebus ubi primum facultas affuisset, ferox iusiurandum pertinaciter ad ultimum vite diem tenuit, ita ut nullum ex omnibus infestiorem hostem populus romanus habuerit. [2] Hic, defuncto patre, per etatem nondum aptus imperio, sub Hasdrubale cognato suo in Hispania tener admodum militavit tanto militum favore, ut patrem eius probatissimum ducem, quem unice dilexerant, sibi in filio redditum extimarent, brevi autem patrem ipsum, quem representabat aspectu, factis etiam superavit. [3] Animi consiliique vis immensa, patientia laborum incredibilis, mira victus austeritas; nulla illi militarium defuit artium: pro varietate casuum eque et subesse doctus et preesse, neque miles animosior promptiorque, neque dux cautior, neque omnino quisquam exercitui carior aut duci.
[4] Itaque, duce Hasdrubale interfecto, ipse iam etate solidior dux effectus et, sacramenti sui nimium memor et belli novandarumque rerum appetens neque tantummodo libertatis recuperande sed querendi avidus imperii, finitimis hinc atque hinc pretentatis ne aperte fedifragus appareret, tandem velut ex ordine Saguntum, urbem citerioris Hispanie vetusto gentis utriusque consensu liberam sed Romanis amicissimam, violentus invasit, non ignarus id romani principium belli fore. [5] Ea res cum iam antea per legatos Saguntinorum senatui nuntiata esset atque ad occurrendum periculo sotiorum decreta legatio, repente alius super alium rumor affertur: non iam futuri metum Saguntinis sed presens adesse discrimen Saguntumque obsidione ab Hanibale cinctum esse. [6] Enimvero tum res ardentius in consilio romano variis quidem sententiis acta est, quibusdam censentibus non iam legationibus agendum esse sed bello totisque imperii viribus adversus Hanibalem, aliis eo amplius iudicantibus ut consulum alter cum exercitu contra Hanibalem ad Hispanias, alter recto calle Carthaginem mitteretur summaque vi bellum terra et pelago gereretur. [7] Inter has masculas magnanimasque sententias tertia pigra fuit et vilis: nequid temere novaretur, legatione prius pretentandos hostium animos ut sic deinde legitime bellum geri posset. [8] Ita, quod in collegiis crebrum est, deterior sententia meliores vicit, quod maturior tutiorque visa esset; non negatum quidem benemeritis sotiis, sed dilatum auxilium dilatione pestifera missique ad Hanibalem legati, quorum ille presentiens adventum, misit ad litus maris qui denuntiarent neque illis ad se inter tot tam varias tam feroces gentes tutum aditum patere, neque sibi vacare inter tot curas belli legatorum orationibus auditum dare. [9] Reiecta legatio a castris Carthaginem adiit, sic enim iniunctum erat a senatu. Ibi quoque, Hannone licet sene sapientissimo adversante bonisque omnibus qui ubique semper pauci sunt, vicit tamen factio Barchina iam et per se ipsam adversus bonum publicum accensa et ab Hanibale literis premonita. Sic legatio utrobique irrita Romam rediit. [10] Has inter moras Saguntini, omnia pro fide prius armis experti, tandem expugnantur: opprobrium sempiternum romane desidie. Pars se cum auro atque argento rebusque suis omnibus in extructum suis manibus proiecit incendium, pars usque ad interitum indomita virtute certavit; sic absumpti pene omnes, pauci capti divisique inter milites, quod reliquum prede fuit aut venditum aut Carthaginem ad ostentationem victorie remissum.
[11] Hoc Hanibalis primum opus multorumque principium malorum fuit. Iam legatio altera solemnior Carthaginem a senatu missa questum de iniuriis, quoniam insolenter audita esset, bellum Carthaginensibus indixerat, iamque Hanibal ceptis insistens, cum Sagunto capta et eversa apud Hispanam Carthaginem hibernasset, primo vere per medias Gallias Italiam petebat. [12] Cui ad Rodani ripam Publius Cornelius Scipio, Africani magni pater, consul tum romanus, obvius fuit ut eum transitu fluminis prohiberet. Ad quod cum serius pervenisset, iam transgressi hostis castra pugnandi proposito adiit. [13] Verum ille, dubius primum an iter inceptum omissis omnibus ageret an potius manum cum oblato prius hoste consereret, firmatus in sua tandem opinione processerat, que illi semper una fuit, nusquam tutius cum Romanis quam in Italia bellum esse, ubi non externis modo sed italicis maxime viribus vinci possent, cum discors et novarum rerum semper avida esset Italia. Vacuis igitur castris inventis et spe attingendi erepta tanto spatio progressum hostem, Scipio per maritimos Ligures cum paucis Ianuam dehinc Pisas petiit, magna sub fratre Gneo Scipione ad continendas Hispanias exercitus parte transmissa. [14] Pisis novo exercitu accepto, ad occurrendum Hanibali in Cisalpinam Galliam festinavit, non sine hostis admiratione quod quem ad Rodanum reliquisset ad Ticinum prevolasset, cum ipse in itinere precipueque Alpium transitu difficilia multa perpessus, vix quinto mense postquam ex Hispania discesserat in Italiam pervenisset.
[15] Pugnatum equestri tantum prelio est in aperta planitie ad Ticinum amnem Ticinumque urbem, utroque ducum – ita casus tulit – e castris ad exploranda hostium consilia profecto et sibi invicem forte tunc obviis. Ubi prestantior equitatu Hanibal victor, consul vulneratus, vixdum pubescentis filii virtute impendenti periculo liberatus, dehinc inter suorum manus in castra, romanis equitibus egregie circumvallatus, evasit.
[16] Proxima ad Trebiam pugna fuit, ubi et consul idem Scipio adhuc gravis vulnere – atque ob id recentemque memoriam accepte cladis differendi prelii auctor erat – et consul alter Sempronius Longus, qui de transitu in Italiam Hanibalis senatus literis certior factus iussusque opem ferre college altero, consulari cum exercitu e Sicilia digressus ac supero mari provectus Ariminum, inde se ad Trebiam Scipioni gressu properante coniunxerat. [17] Is, et prefervidus natura, et qui nil adversi passus in bello nondum totum nosset Hanibalem, et de college infortunio gloriam sperans totamque sine participe sibi cessuram ratus, illo propter vulneris impedimentum pugne non interfuturo, illud insuper metuens ne dilatio in consules novos, quorum tempus instabat, omnem huiusce rei gloriam transferret, his undique stimulis impulsus et nonnullis levibus equitum congressibus qui prosperi videbantur aucta spe, cunta precipitanti consilio agens, multum frustra dissuadente collega, seque suasque legiones ad prelium parat. [18] Que omnia ut erant Hanibal presentiens, moresque viri ac propositum intelligens ac letus quod alterius consulum vulnus, alterius temeritas prestaret ut suis artibus locus esset, Magonem germanum suum cum mille equitibus totidemque peditibus inter virgulta palustria in insidiis locat; inde Numidas equites transire Trebiam iubet et usque ad romana castra iaculando ac vicissim cedendo irritare in pugnam hostis audaciam, quod accidit eventurum previdens. [19] Siquidem hieme media, que illis in locis esse solet asperrima, cum forte pregelidum nactus diem suos, in castris magna lucis parte detentos, cibo atque igne fovisset, dux romanus more impatiens ad primum pugne signum suos castris eduxerat et, dum refugos Numidas insequitur, amnem glacialem recentique imbre tumidum transgressus, gelu supra frigus addito torpentibus membris, labore fame frigore enectos usque sub tempus prelii protraxit. Hanibal inscitia hostis ad satietatem fretus, ubi Romanos per se victos credidit, dispositis ex commodo aciebus positisque ad terrorem in cornibus elephantis, castris egressus pugnam iniit. [20] Concursum est magnis utrinque animis sed impari corporum vigore; itaque postquam erupere hostes ex insidiis et Hanibal elephantes iam terga vertentes in primam aciem restituit, obsisti amplius non potuit. Fusi illico Romani: multi cesi, multi vi fluminis obruti, quidam in castra amne transito rediere, plures, quod expeditior via esset proximumque perfugium, Placentiam evasere. Ex hostibus quoque permulti, et viri et equi et elephantes, et imbre et gelu et lassitudine et vulneribus periere. Hoc modo ad Trebiam dimicatum est, in quo quidem eleganter Florus « horribile » inquit « dictu, homines a meridie et sole venientes nostra nos hieme vicerunt ».
[21] Duabus Hanibal victoriis fretus Emporium, quod haud procul Placentia erat, noctu aggreditur tenebris fisus ac silentio. Sed fefellit eum spes: adventus suus non ibi tantum, sed ingenti militum clamore Placentie quoque notus fuit. Itaque prima luce Sempronius consul, alter enim ne urbs una duobus exercitibus gravaretur Cremonam Padi alveo descenderat, cum equitatu affuit ad Emporii tutelam, legionibus instructa acie sequi iussis, ut appareret eum prelio victum fuisse non animo. Venienti obvius Hanibal fuit et, cum concursum esset equestribus copiis vulneratus prelio discessit. [22] Huius victorie fiducia Emporii alterius incole, cum eos Hanibal paucis post diebus invasisset, temere illi obviam progressi, turba preter numerum undique fragilis – erant enim milia hominum quinque et triginta –, facile superati, eo metu seque et Emporium Hanibali dedidere. Ille autem, fessus simulare clementiam quam per eos dies in nonnullos ad Clastidium simularat, in hos deditos, quasi vi capti essent, omne libidinose ac superbe sevitie genus exercuit. [23] Inde autem, ne fortune deforet impellenti, vere primo vix se ostendente iter in Etruriam adortus, tantis imbrium ac ventorum in nivosis Apennini iugis fulminumque et grandinum periculis laboribusque vexatus est, quod, multis suorum hominum simul ac iumentorum et presertim elephantium natura frigoris impatientium amissis, coactus plana repetere, prope Placentiam castra communiit; [24] cumque die proximo partem copiarum in aciem eduxisset, Sempronius ipse, de quo diximus, Roma iam quo comitiorum causa perrexerat reversus, illi occurrit pugnatumque est tanto utrinque impetu, ut raro unquam pugna acrior et partium sanguine clarior futura fuerit, nisi magnis irarum estibus inflammatos animos oppressisset nox finissetque certamen haud facile per se ante extremam perniciem desiturum. [25] Hoc congressu Romani, primum victores fusis hostibus castra oppugnare aggressi, diu frustra laborantes ac defessi, eruptione Hanibalis improvisa cum iam sua castra repeterent decertare iterum compulsi, usque sub noctem parem cladem et ancipitem fecere victoriam. [26] Post hoc prelium Sempronius Lucam, Hanibal perrexit in Ligures; inde in Etruriam profectus, inundantis vere Arni gurgitibus late effusis, multos dies fessus et quietis inops et iam ante oculorum egritudine varietate temporum ac vigiliis affectus, prope Fesulas – nondum enim erat ibi Florentia – castra locat. Oculo altero iam amisso et quasi levi imperterritus iactura, plusque ilio uno videns oculo quam duobus alii, ad belli reliquum haudquaquam solito segnius animum intendebat.
[27] Iam novi Rome consules erant. Quorum alter Flaminius, cui in sortem venerant legiones que Placentie hibernarant, iam cum omnibus copiis ante muros Aretii in castris erat, ardentissimi vir animi et ob id suspectus patribus famaque non ignotus Hanibali; qui rapidum ducis ingenium iniuriis impellendum ratus, totam illam regionem que inter Fesulas atque Aretium secus Arni ripas sita est, quam inter primas Italie uberrimam et preclari scriptores asserunt et res probat, cedibus atque incendiis et rapinis vastat. [28] Que omnia e propinquo cernens dux romanus, animosior quam cautior quamque felicior, non publice magis quam sue proprie ignominie tribuens hec ab hostibus tam contemptim sub oculis suis agi, quanquam toto concilio dissuadente, ad frenandam puniendamque hostis audaciam ineluctabili impetu in aciem processit, spretis ut perhibent auspiciis atque ominibus et deorum minis ab ineundo prelio dehortantibus; propter quod quidem, pace dixerim contradicentium factumque culpantium, vincere dignus erat. [29] Ea nobis ars demonum nota est, qua liberius inter illos claros utique et ingentes viros sed vere religionis inscios utebantur, ut quotiens eventurum aliquid presagiunt multa siquidem et natura et etate callentes, si secundum, eorum favore atque auxilio evenire persuadeant, sin adversum, ideo quod eorum monita ac sacra neglecta sint, ut hac spe scilicet et hoc metu miseras animas obsequentiores sibi efficiant, permittente Deo vero atque ita errores hominum castigante, qui neglecto se colunt deos gentium, demonia. Sed redeo ad primum inceptum.
[30] Concursum est ad Transimenum, qui nunc Perusinus est lacus, sub Cortone menibus. Illic quoque suis usus artibus Hanibal romanum exercitum, dextera levaque hinc monte inde lacu circumseptum, a tergo etiam insidiis circumvenit; et consilium ducis adiuvit nebula e lacu proximo adsurgens tam condensa, ut omnem ferme usum visus eriperet; clamores undique varii et dissoni eiulatus, hinc ferientium inde cadentium, audiebantur. [31] Raro unquam alias tanto fervore pugnatum est usque adeo ut, cum tribus horis pugna duraverit eoque temporis spatio terremotus horribilis fuerit qui terras et maria per omnem pene concussit Italiam, urbes evertit, flumina retrovertit, iuga montium subvertit, nullus ab utraque acie plus senserit quam si orbe alio fuisset: sic in unum ferri periculum quod instabat versi omnes obstinatique erant animi. [32] Dux romanus in tanto omnium terrore ac labore nec deterritus nec defessus, ubicunque periculi plurimum sentiebat, aderat pugnator hortatorque magnificus; itaque cum ubique ardens tum circa eum ardentior pugna fuit donec tandem, ab equite quodam italice originis cognitus et hasta confixus, occumberet. [33] Enimvero tum fuga preceps multiformis plena discriminis: alii per rupes invias, alii per medios hostes, per lacunas alii ubi multi aquis absumpti demersique, multi incepto irrito renatantes ab equitibus qui ripas lacus obsederant interfecti sunt. Evasere aliqui; inter ceteros sex milia qui conglobati in unum per ipsas hostium acies eruperant, ignari quo in statu res romana esset; at cum collem proximum superassent et percussa solis radio ac rarescente iam nebula strata omnia nichilque iam spei reliquum vidissent, gressu rapido abiere.
[34] Fuerunt qui labore ac vulneribus exhausti, fame aliis miseriis accedente, se se dederent victori, pacti ut armis traditis liberi cum singulis vestimentis abscederent; quod pactum punica fide servatum est coniectique omnes in vincula. Quindecim milia Romanorum in acie periere – hec est Titi Livii sententia de multis electa; alii nempe aliter; apud quosdam viginti quinque milium numerum invenio –; reliquorum enim aliter atque aliter pereuntium non est numerus; decem milia diversis itineribus fuga Romam revexit. Hostium nonnisi mille quingenti in prelio ceciderunt; ex vulneribus dehinc utriusque partis plurimi. [35] Rome nuntio cladis accepto quis fuerit dolor ex contrario metiare: due matres uno die, filiis totidem quos occisos audierant preter spem repertis, repentino gaudio exanimate sunt. Hanibal post victoriam, ut pietatem in mortuos ostenderet, Romanorum corpora humari iussit, in quibus curiose quesitum corpus consulis nec inventum est.
[36] « Quartum », ut ait Florus, « et pene ultimum vulnus imperii Canne, Apulie vicus ignobilis », sed romana nobilitatus famosusque pernicie. Ibi Hanibal Aufidi amnis ad ripam castra in septentrionem versa locaverat ita ut solem et indigenam ventum, quotidie arida illic arva versantem, a tergo haberet; contra Romanis, eadem in ripa castrametantibus, adversa omnia, sed nichil infestius quam in ipso exercitu militum maximeque consulum discordia, Lucio Emilio Paulo tarda et tuta concilia laudante, Terrentio autem Varrone velocia et temeraria preferente et maturitatem college, reipublice nisi reiceretur utilissimam, irridente et magna, ut fit, exercitus parte a consiliis aversa fidelibus atque in precipitium suum prona. [37] His Hanibal fisus, cui nichil hostium esset incognitum, et adiutus insidiis, suis scilicet artibus, in precipitem consulem invehitur, consule altero non tam sponte sua college impetum prosequente quam nutantem in illius temeritate rempublicam deserere non audente. [38] Concursum est acri et cruento prelio, romanam aciem non virtute tantum potentissimi hostis ac fraudibus sed vento simul ac pulvere et sole turbantibus nostrorumque oculos atque ora complentibus, utque ad Trebiam contra nos frigore, ad Transimenum nebula, sic ad Cannas pene omnibus militantibus elementis. [39] Consulum alter prudens atque innocens honesta morte procubuit; illum alterum totius mali causam fuga turpis eripuit, quanquam pro hoc ipso sibi a senatu gratie agerentur, quod de republica non desperasset: tali tunc in statu res romane erant ut, quod patriis moribus alienum haberi soleret, esset fuga laudabilis. Fugientem quinquaginta non amplius prosecuti equites Venusiam pervenere. [40] Perierunt cum consule questores duo, tribuni militum viginti unus, consulares, pretores atque edilitii aliquot, senatores insuper octuaginta. Reliquorum numerus cesorum ambigue traditus videtur; quod constat, quadraginta milia peditum, equitum duo milia septigenti fuerunt; sunt qui hos legionarios tantum pedites atque equites, aliorum civium ac sotiorum parem prope numerum fuisse asserant. [41] Constat e cadaveribus occisorum feri ducis imperio pontem factum in flumine proximo et crudelem exercitum impio calle transvectum. Captivorum nonnisi tria peditum milia et trecenti equites fuere, tanto omnibus peior morte captivitas visa erat. [42] Tria milia et quingenti, qui in minora castra confugerant, audaci fuga, mirum dictu, per medios hostes a quibus obsidebantur patefacto armis aditu, et presentibus animis et tenebris noctis adiuti cum se se in maiora castra recepissent, coniuncti maioribus reliquiis laceri et infelicis exercitus, uno omnes agmine nullo duce illesi Canusium pervenere; ad decem milia hominum fuisse traditur, quos fuga undique salvos fecit.
[43] Et hec quidem apud Romanos victos in summis periculis agebantur; Hanibal autem victor, si ut vincere sic scivisset uti victoria et, consilium secutus Maharbalis qui suorum unus isque ardentissimus ducum fuit, armatus ut erat cruentusque urbem adiisset aut certe illum premisisset, hauddubie in extremo discrimine romanum imperium illo die fuerat. [44] Sed Italiam miserata divinitas et sevitie infensa barbarice, sagacissimi ducis providentiam excecavit: substitit quidem tunc nec vocantem sequi voluit fortunam, utque ait Florus, « cum victoria posset uti, frui maluit ». Quasi enim acie vicisse sufficeret, sibi et suis quiescendi victisque simul respirandi spatium dedit, totus ipse cum exercitu illo ferocissimo in voluptatem atque inertem requiem resolutus; idque sibi a peritis rei bellice maiori vitio datur quam quod Romam victor, ut diximus, recto calle non adiit: illud nempe prosperitatem suam distulit, hoc exstinxit. [45] Inter Capue quidem Campanieque delitias militare robur illud elanguit et martius ardor ille defervuit, ut non minus vere quam proprie a Marco Marcello dictum sit: « fuisse Capuam Cannas Hanibali ». [46] Neque vero tantummodo ille malo ac labori innutritus exercitus circumfusis illecebris enervatus et suarum oblitus est artium, sed dux ipse, quod attento viri rigore fabulosum videri posset nisi a claris proditum esset auctoribus, apud Salapiam Apulie oppidum – o humanum animum inconstantem et passionibus semper obnoxium! – magno nec honesto quidem nec se digno amore correptus est, et bellis indomitum meretricula blanda perdomuit Ticinique et Trebie et Transisimeni et Cannarum et Carthaginis et glorie et sui ipsius fecit immemorem. [47] Huius vero tam fortunati et semper vincere soliti ducis impetum Fabius Maximus differendo fatigavit et Marcellus audendo contudit, Scipio ultima experiendo confregit; de quibus ex ordine suis dicetur locis. Sero quidem iam non ille Hanibal neque ille exercitus, ut Capuam ipsam romana pressam obsidione liberaret, Romam petiit positisque castris ad tertium lapidem, illic ubi Anio in Tyberim fluit, ipse cum duobus milibus electorum equitum ad portas urbis accessit.
[48] Cumque, indignantes tantum illi licere, egressi obviam paratique ad prelium essent consules romani, continenti biduo trux tempestas inhibuit, cum utrosque vix in castra reversos subita et mira serenitas excepisset, ut plane videretur ea vis imbrium ac ventorum et fulminum, repentino impetu nec nisi ad brevis hore spatium duratura, non tam naturaliter quam divinitus ad alme urbis auxilium in frontes hostium ex ipsa Capitolii arce descendere. Quo miraculo concussus Hanibal dixisse traditur: Romam capiendi nunc sibi animum deesse, nunc fortunam.
[49] Ceterum hic tantus et in his que memoravimus preliis et in aliis multis victor, tandem victus et patria profugus, ad Anthiocum regem Syrie pervenit, qui adversus Romanos eo tempore bellum ingens preparabat. [50] A quo quidem primo adventu ceu divinum aliquod inque id quod animo volvebat oportunum munus lete visus ac deinde multo habitus in honore, ad ultimum suspectus ob ingenium varium versutumque et invidorum obtrectationes, quibus aule regum semper abundant, uniformis tamen et fidelis consultor regi fuit, in illa fixus sententia, cuius supra mentionem fecimus, non expectandas scilicet Romanorum vires, sed occurrendum eis atque in Italia pugnandum (nempe neque Romam neque Italiam nisi italicis viribus vinci posse), inque id operam suam pollicens. [51] Qua in re si ei creditum fuisset, poterat regis potentia cum Hanibalis prudentia nunc etiam grave bellum suscitari. Ceterum cum, reiecto eius consilio, Romanis iam in Greciam Asiamque transeuntibus, imminui regie vires inciperent, sero illi credi ceptum et aliqua prelia gesta, non prospera sed minus adversa concilio Hanibalis. [52] Victo autem ad extremum rege, cum inter conditiones pacis illa esset ut Romanis Hanibalem rex traderet, ab Anthioco instantis certior periculi effectus, abiit et, omnia prius expertus, tandem ad Prusiam Bithynie regem, fortuna dilectum olim suum impellente, profugit; qui adversus Eumenem maritimo prelio decertanti mira calliditate victoriam quesivit. [53] Naves quippe fictilibus vasis et vasa serpentibus impleri fecit, inceptaque pugna in adversas naves proici; que res, primo ridicula contemptuique habita – pugnare fictilibus –, postquam vero fractis vasis serpentes velut scatere perque hostium puppes serpere ceperant, terribilis et victorie causa fuit. [54] Sed perfidus et ingratus rex, cum Romani per legatos rursus Hanibalem deposcerent, non illi saltem ut Anthiocus fuge iter ostendit sed, victoris populi gratiam querens, misit qui eum caperent. [55] Quod ille presentiens, frustra tentatis secretis egressibus quos, fidei regie parum fisus, subterraneos etiam sibi preparaverat, ubi omnia armatis septa perpendit, regressus in talamum et multa de rege impio fallacique hospite nec pauca de Romanis qui mortem senis expectare gravarentur questus, iam irruentibus armatis omni fuge ac salutis spe prerepta, veneno raptim hausto, quod more regio ad fortune varios casus sub gemma anuli inclusum gestabat, interiit; atque ab his, qui ad eum comprehendendum missi erant, iam exanimis inventus est sepultusque apud Libissam urbem, epygrammate insculpto: « Hanibal hic situs est ».



DE QUINTO FABIO MAXIMO CUNTATORE.

[1] Quintus Fabius Maximus romani generis prudentissimus est habitus; nondum enim Cato Censorius fame huius primum locum occupaverat, qui huic ipsi tamen apud Ciceronem clarum magne sapientie ac virtutis testimonium prebet. Apprime autem honestatus est illo Ennii carmine notissimo:
unus homo nobis, cuntando restituit rem.
[2] Nota sunt reliqua, quibus hoc fame decus Maximique cognomen iure sibi debitum, etiam si ab eo ortum esset, magni sunt auctores; quanquam viri huius plura consilia quam prelia memorentur; sed nec desunt prelia et ad equandam avi gloriam Fabii Maximi Rutiliani, qui hauddubie victoriarum numero et magnitudine preliorum superior fuit, unum hostem Hanibalem satis esse vult Livius, inter romani ducis laudes magnum hostis et singulare preconium.
[3] His premissis que ad viri notitiam pertinent, ad eius gesta progredior. Bello igitur punico secundo, quod per Hanibalem Carthaginenses variis atque horrendis eventibus contra romanum populum egisse memoravimus, cognito Sagunti excidio, secunde legationis Romanorum princeps Fabius cum in senatu Carthaginensium hoc unum quod ei erat impositum quesivisset, publico privato ne consilio Saguntum Hanibal evertisset, responsumque esset asperius, ille toga in sinum collecta, 'hoc' inquit 'in gremio bellum vobis pacemque portamus, utrumlibet accipite'. [4] Cumque illi utrum sibi placeret eis daret nichilo mitius proclamassent, idem vultu gestuque pene horrendo, discusso in adversos gremio non aliter quam si obvolutum ibi bellum attulisset, 'bellum' inquit 'igitur vobis do'. Quod illi se et accipere alacres et gesturos esse dixerunt, rem plane et dantibus et recipientibus infelicem.
[5] Inde ubi ad Transimenum tertia insignis clades accepta est, tot damnis terroribusque concussa respublica cum ad dictatorem, hoc est ultimum in adversis auxilium, confugere decrevisset, consulumque, per quos dictator dici solitus, alter in acie cecidisset, alter abesset in Gallia nec tuto quidem pervagantibus cunta victoribus adiri posset, populus romanus, quod nunquam antea visum vel auditum fuerat, dictatorem sive, quoniam id per leges non liceret, qui pro dictatore esset Quintum Fabium Maximum creavit; additus ei Marcus Rufus Minutius magister equitum. [6] Sane Hanibal, qui per famam romanorum ducum mores et nomina noverat, cognito primum quod rerum summa Fabio esset imposita dehinc, cum iam castris proximi essent, nequicquam tentato ut in pugnam eliceret, et angi cepit et metuere non tam potentiam quam prudentiam viri, secumque animo volvere Romanos damnis admonitos iantandem verum ducem elegisse, neque iam sibi cum Sempronio Flaminioque esse negotium sed cum maturo nil temere nilque precipitanter acturo viro. [7] Sane de prudentia hostis certus de constantia dubius, miris illam modis experiri institit, nunc romanis castris obequitando exprobrandoque segnitiem degenerantesque a maiorum moribus animos, nunc sua castra sepius movendo vastandoque interim amicorum populi romani fines, nonnunquam fuge in morem abscedendo repostisque in locis subsistendo, si forte spe victorie castris eductum sic in campum posset elicere.
[8] Fabius nulla re motus unoque semper in proposito fixus erat, ne res afflictas in extremum discrimen adduceret, sed trahendo cuntandoque hostem fatigaret; recolens per id tempus nichil magis quam temeritatem ardentesque ducum animos romano imperio nocuisse, morem igitur sequens prudentium medicorum contraria morbis publicis remedia adhibebat. [9] Id enimvero sic agebat, ut non metu agi omnia sed providentia viderentur; itaque quocunque se Hanibal movisset, Fabius castra proximo in colle metabatur tuto semper in loco, ubi nec ledi nec in aciem cogi posset. Ita nec bellum omittebat nec prelium committebat, exercitumque animumque continue intentum habens et ad omnes promptum ac paratum casus, ut is qui salutem in mora in celeritate periculum provideret. [10] Que omnia utrum animo tarditate insita faceret an quia sic expediens rebus tunc presentibus iudicaret quidam in dubio posuere; que michi non tam iusta dubitatio videtur quam iniuriosa suspitio cum, etsi multa cuntanter, nil ab eo tamen ignave gestum segniterque non sit dubium: quanquam certe, quod ait Livius, « cautior quam promptior hic habitus », non negetur, et cautus tamen semper et promptus fuit ubi res poposcit. [11] Ceterum his moribus et hac tanta maturitate consiliorum pugne avidum Hanibalem offendebat, sentientem "suis artibus" secum agi seque ad invise dispendia dilationis invitum cogi, et fatentem iam sibi cum "magistro militie" bellum esse, qui "ratione non casibus regeretur".
[12] Illud longe mirabile, quod dictator his ipsis consiliis atque artibus, quibus hostibus metuendus, simul et suis militibus in castris et suis civibus in patria contemptibilis factus erat; ita omnes quasi preteritarum et adhuc recentium cladium obliti, prelium optabant. [13] Ante omnes publici se furoris ducem magister equitum exhibebat, non iam cuntatorem illum sed inertem, non cautum sed pavidum ac pusillanimem appellans, primo quidem susurris inter notos hinc inde clandestinis, post, ubi amens livor verecundie frenum rupit, in publico coram multis coram omnibus clara voce, ad extremum longis orationibus et contionantis in morem, de preclari et sui ducis infamia sibi gloriam querens, pugne quam omnibus exoptatam norat hortator ardentissimus. Et invenit stultus in sapientem loquens, ut mos est, non auditores modo sed credulos. [14] Itaque omnes et in castris et Rome pugnam fremere, dictatoris inertiam accusare, magistri equitum industriam fortemque animum attollere, ita ut Hostilius Mancinus, unus invenum qui Minutii contionibus assueverant, ventosissimarum plenus opinionum, missus a dictatore cum quadringentis equitibus exploratum quid apud hostes ageretur, iussusque neque in conspectum hostium venire, neque ulterius prodire quam dum tuto posset, quibusdam hostium quos effusos casus obtulerat interemptis, concepta subito magne spe stulta victorie, dictatoris oblitus et contionatoris magistrique sui memor, de exploratore bellator effectus et equitatu hostium circumventus occumberet magna cum suorum parte. [15] Auxit et Fabii odium et Minutii favorem quod, sacrorum causa revertente Romam dictatore, magister equitum, non iussus modo pro iure imperii sed paterne monitus oratusque nequa spe inductus manum cum hoste consereret, oblatam prosperiusculi congressus occasionem tam ardenter quam inobedienter arripuit et, nonnullis hostium obtruncatis, quasi ingentis victorie nuntium Romam misit; adeoque et populum et senatum rumoribus falsis impleverat, ut de abrogando dictatoris imperio in consilio agitatum sit. [16] Quod quoniam nimis iniuriosum visum erat, eo deventum est ut, quod non minus iniurie continebat quodque nec antea profecto nec postea nisi fallor unquam accidit, magister equitum dictatoris imperio equaretur.
[17] Que decreta, ut erant acria, omnes ad dictatoris ignominiam, ipse solus ad suam gloriam referebat, illa se cogitatione consolans quod senatus ac populus equare potest dignitates et imperia non virtutes; neque magis ingens animus his omnibus quam rupes solida et immensa vento facili movebatur. [18] Sciebat se suamque dilationem Rome pariter et in castris infamem, sed nec illud ignorabat eandem et patrie sue utilem et Hanibali odiosam sic ut, spe prelii privatus, iam sub autumni exitum hiberna circumspiceret; intelligebatque neque dissimulabat vir providentissimus sat magnum victorie genus esse vinci solitis non vinci, exspectationem quoque reipublice tutam esse, que uni homini anceps esset atque periculosa, quem vel mors sepe vel casuum humanorum infinita varietas repente distraheret ab incepto.
[19] His armatus curis et hac fretus conscientia, quid de se alii loquerentur non curabat, ipse secum assidue bona et salutaria loquebatur et, sermones vulgi imo et patrum vulgaria loquentium ex alto despiciens, gloriosum sibi extimabat pro salute omnium suam gloriam neglexisse. [20] Non enim Callicratidis aut Elebroti Lacedemonum ducum exempla sequebatur, quorum simul et Fabii est apud Ciceronem mentio. Siquidem horum primus, cum peloponnesiaco bello, quod Tuchidides historicus graius scripsit, multa fortiter feliciterque gessisset, a suis tandem admonitus ut e portu in quo erat classem deduceret neu cum Atheniensibus prelium navale susciperet, 'Lacedemones' inquit 'si hanc classem amiserint, facile aliam reparabunt; non sic ego famam meam, si eam fugiendo perdidero'. [21] Alter vero similem ob causam, eum declinare pugnam posset et deberet, inconsulte cum Epaminonda thebano duce pugnavit. Victus uterque et sub illo Lacedemon impulsa pergraviter, sub hoc strata penitus atque eversa est. Quid hic dicam nisi: homines non publici boni, sed private sue glorie amantes greca nimium levitate! [22] At hic noster neque suam famam neque infamiam neque omnino quicquam aliud quam salutem patrie sibique detrahentium civium cogitabat, ut penitus verum esset, quod premissum sequenti versiculo ait Ennius:
non ponebat enim rumores ante salutem.
[23] Dicerem sanctum quendam virum fuisse, nisi hinc etas obsisteret, hinc illa cerimoniarum votorumque sedulitas et deorum consultatio, qua in primordio dictature usus apud Livium refertur, dignus qui unum Deum coleret atque consuleret, cui uni vota faceret atque persolveret. [24] Hec tam multa extra ordinem dixerim, quia et in vita hominum hec et his similia bello ac pace crebro nimis occursantia et ad exemplum utilia visa sunt; ad hec, cum de rebus gestis ab hoc viro pauca se se offerrent, permisi michi ut de ipsius moribus, de studio virtutis, de contemptu fame, de consilio atque constantia plura dicerem. Nunc ad historie seriem revertor.
[25] Tum ergo Minutius, hoc tanto populi favore ex insolenti insanus effectus, dictatorem iam senatus consulto de equato sibi magistro equitum in itinere certiorem animoque non minus adversus civium iniurias quam adversus hostium fallacias indomito redeuntem continuo aggreditur, cumque se illi in imperio adequatum nuntiasset, agere incipit ut vel unius vel plurium dierum spatio alternis exercitui preessent remque suo quisque die suo ageret arbitrio: sic enim nec imminutas cuiquam vires et equatum paribus temporum intervallis imperium fore. [26] Fabius, quod bene verteret, se illius glorie gratulari ait; divisionem hanc imperii non probare, sic unum omnibus aliquando preesse, ut unius diei fortuna atque unius ducis temeritas omnia posset evertere; id enim esse non comunicare imperium sed auferre, si uni ducum absque alterius culpa una hora liceat, quo nulle amplius alterius partes sint; itaque, quando sic senatus censeat, divisionem copiarum sibi placere non temporum, ut qui totum nequeat partem servet, qui partem perdiderit totum perdere nequeat. Ad hunc ergo modum facta divisio legionum itemque et equitatus et sotiorum atque omnis generis auxiliorum equis partibus.
[27] Quibus cognitis Hanibal, letus et temerario duci additam audaciam et prudenti potentiam imminutam, adversus unum Minutium divisis a dictatore se tenentem castris omne illud suum notum vertit ingenium; nec magni negotii res fuit precipitem in insidias urgere. [28] Vallis nuda erat et expedita prospectui, nulla insidiandi oportunitate suspecta; collis in medio castrorum, illi quisquis eum preoccupasset utilis, hosti autem futurus incommodus; eo Hanibal ad incitamentum prelii quam ad loci commoditatem uti maluit. [29] Itaque, cum posset illum primus arripere, sciens distulit. Erant autem haud procul inde in occultis secessibus rupes concave, multe quidem et multorum hominum capaces; in his clam equitum peditumque quinque milia abdiderat, cuius rei nequis sensus ad hostem perveniret, in aliud propinquius spectaculum occupare illum statuit atque convertere, successitque consilium missis ad auroram paucis qui collem illum proximum silenter invaderent. [30] In hos igitur, dubia vix luce conspectos, animosior quam cautior dux contemptim ac ferociter mittit primum qui eos inde depellerent, inde alios atque alios submittit, unoquoque sui ducis exemplo impetuosius quam cautius in prelium ruente; cumque Hanibal, suis carptim auxilia subministrans et ligna igni ut dicitur superaddens, e paucis favillis magnum suscitaret incendium, Minutius raptim totis copiis in pugnam fertur. [31] In qua sic temeritas impar est inventa prudentie, quod, quamvis primo impetu spes aliqua resistendi videretur, urgente tamen hinc Hanibale hinc insidiis patefactis, deiecta adeo romana acies fractique animi fuere ut nec pugne aditus nec fuge abitus superesset. [32] Actum erat, nisi Fabius accurrisset: ille, qui hoc semper eventurum cogitabat, erectis auribus atque animis paratisque semper legionibus stabat, audito pugne strepitu confusisque clamoribus insequentium et cadentium gemitu, ubi oculis rem perspexit, 'Sic est' ait 'ut previderam animo: duci suo equatus Hanibali impar est inventus. Sed verba alias; nunc rebus est opus. Ite mecum, commilitones mei; hostes iam parta victoria privemus, cives presenti periculo liberemus; nostram Hanibal virtutem, suam Minutius inscitiam recognoscat'. [33] Hec dicens castris egreditur atque, ex illo in quo erat colle descendens, ubi ad auxilium sue gentis improvisus et quasi e celo missus apparuit, illico et fugientibus animi rediere et propellentibus cecidere, ut et victi fugam sisterent et victores, ab insequendi studio retro se ad sua signa referentes, impetum comprimerent.
[34] Cumque iam due in unam romane acies conglobari cepte simul in hostem signa converterent inferrentque, Hanibal se in castra recipiens periculum declinavit, fassus ingenue quod erat. 'Tandem' enim inquit, 'nubes illa, quam quotidie in vertice montium videbamus, procellosam in grandinem resoluta est. Vici ego Minutium, Fabius me vicit'.
[35] Omnibus hinc illinc in castra reversis, Minutius errorem suum et inanem iactantiam secum volvens, fecit unde preterite temeritatis veniam mereretur. Est enim, de quo nemo dubitat, optimum non errare; sed et erroris notitia et verecundia et penitentia et humilitas, illi que peccati radix fuerat adversa superbie, bona est usque adeo, ut interdum maior aliquis post peccatum assurrexerit quam qui non peccavit. [36] Convocato igitur exercitu, notissimam illam Hesiodi poete sententiam dixit: primi, scilicet, ac preclari ingenii esse per se ipsum cogitare atque invenire quod expediat, proximum bene admonenti credere ac parere; cui utrunque defuerit nullius precii virum esse. [37] 'Quoniam ergo' inquit 'primum quem sperabamus gradum non apprehendimus, secundo contenti simus, ne si hunc negligimus in novissimum relabamur: quod nescimus ab eo qui scit discamus, imperare et bellare; ad dictatoris nostri castra pergamus, neque ab eo amplius separemur; sic agendum nobis nostro hodie periculo didicimus. [38] Ego illum patrem nuncupabo, id enim sibi et virtute insita et insigni in nos ac vere paterna pietate nomen debitum; vos autem illos milites, quorum dextris ac gladiis salvi estis, patronos appellabitis. Sic, qui belli non potuimis, saltem gratitudinis gloriam prosequemur'. [39] His dictis, sublatis inde tentoriis, facto agmine ad dictatoris castra perventum est, ipso quidem et universo exercitu admirante quidnam rei esset. [40] Tum Minutius, per se perque suas legiones dicta ut convenerat salute, 'Ego te' inquit 'dictator, patrem dixi, quia neque carius neque venerabilius nomen quo vocari possis occurrit. Plus tamen tu michi quam pater es; patri enim vite mee tantum, tibi autem mee' et, extenta ad exercitum suum manu, 'horumque' ait 'omnium vite ac salutis debitor sum. [41] Proinde hoc senatus consultum, non tam honorificum michi quam onerosum, ipse ego ante omnes abrogo sarcinamque importabilem letus abicio; malim tibi subici quam equari: alterum michi decori fuerit, alterum periculo fuit ac pudori. Itaque legiones et me ipsum sub tuum imperium reduco, quod tibi ac michi et utrique exercitui faustum sit. Tu, precor, preferiti oblitus, me et istos quenque suum in gradum restituito'. [42] Hec inter date dextere, innexi amplexus, reconciliati animi, redintegrata concordia, et per castra cum paribus effusi omnes atque hospitaliter recepti cunta gaudio et congratulatione compleverant. Sic mane illud periculosissimum ac turbulentissimum letissimus ac serenissimus vesper exceperat. [43] Que ubi Rome fama primum mox multorum literis nuntiata sunt, mutati confestim animi mutatique hominum sermones; omnes undique certatim virtutem et consilium Fabii laudare et cuntationem illam salutiferam providentie esse non desidie predicare. Sic indigna dictatoris infamia repente in gloriam versa erat, ut et tertius Ennii versiculus verus esset totumque rebus carmen impletum:
ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
[44] Quin et ipsos inter hostes extimatio in immensum famaque viri creverat; etsi enim semper Hanibal de hoc ipso magnifice sensisset, militibus tamen afris assiduitate vincendi tanto ceperant romani duces atque exercitus esse contemptui, ut vel hos, cum quibus bellum gererent, gentem esse aliam suspicarentur ab illa tam celebri tam laudata, vel fabulosa omnia fuisse que de his toties a suis maioribus audivissent. [45] Hic primum dies hunc contemptum sustulit ostenditque Carthaginensibus esse et Romanis duces ac milites, esse animos, esse providentiam ac virtutem peritiamque rei bellice quibus, si expectati forent, victores esse potuerint; cavendosque illos potius quam spernendos. [46] Ad extremum eo hostem Fabius cuntando deduxerat ut, si sequentes belli duces suis consiliis usi essent, cogente fame et necessitate ultima, pene victus Hanibal in Galliam reversurus fuerit. [47] Ceterum Fabius, cuntando ut diximus ac trahendo cum semestre tempus elaberetur, accersitis ad se consulibus exercitum resignavit ac deposuit dictaturam; vir quidem vel ob hoc unum clarus patrieque utilis in extremis casibus et, ut Flori utar verbo, « prima redeuntis et, ut sic dixerim, reviviscentis imperii spes »: hinc geminum illi cognomen "Cuntator" et "imperii scutum".
[48] Idem, sequentis anni consulibus ad infaustum bellum profecturis, Emilio Paulo, quem sciebat omnis sani consilii capacem, gravi oratione consuluit quod in rem erat, hortatusque est ut in ratione belli gerendi se non alium sequi vellet, ostendens cuntationem, qua ipse usus esset, Romanis in Italia et in sua sede pugnantibus, sotiisque omnia hinc inde suppeditantibus, utilem facilemque; Hanibali autem in hostili regione difficilem neque diu tolerabilem, viris equis armis pecunia iam exhausto; nec dubium esse quin sedendo et differendo sit vincendus, qui pugnando facile victor evasurus sit. [49] Multa preterea, quibus si obtemperatum esset neque Terrentius Varro, cuius tractatu superiore meminimus, et Fabii consilium et college modestiam contemnens precipitare ac perdere omnia maluisset, vitari forsan et e manu fatorum eripi cannense illud excidium potuisset. [50] Quo demum accepto, cum iam pavor ingens torporque calamitatis mole deiectos animos occupasset, neque consilium adesset neque commoditas consulendi, clamore publico et ululatu ac merore femineo cunta complentibus, Fabius Maximus consilium illud dedit ex tempore: ut Appia ac Latina via expediti equites mitterentur, qui obvios sciscitando statum consulum atque infelicium legionum, simul hostis iter ac propositum explorarent; tumultus interim urbani comprimerentur et fragor et comploratio; matrone e publico in lares proprios cogerentur, ibi queque sue private fortune nuntium expectaret; [51] qui publica nuntiarent ad pretores urbanos ducerentur; custodes omnibus portis adhiberentur, qui nullum urbe digredi sinerent docerentque nullam prorsus nisi salva in patria spem salutis; his actis in silentio de urbis custodia consultandum, quando consulentium sententie exaudiri possent et intelligi. [52] Quo consilio tunc senatus cupidissime in rebus tam dubiis usus est.
[53] Post hec Fabius consul tertio, bis enim ante premissam dictaturam consul fuerat, tres urbes Campanie que ad hostes instabili fide defecerant expugnavit, in quibus et Campanos plurimos et presidia hostis cepit. [54] Inde autem, sentiens nolane plebis animos a Romanis aversos de occidendo senatu suo tradendaque Hanibali urbe consilium agitare, ne res haberet effectum, proximum Nole montem castris insedit, ut more suo tutis ex locis illos atque illum a tali proposito deterreret paratusque esset, quandocunque res posceret, vel Hanibali insultare ad capiendam Nolam properanti, vel infide plebi perniciem ac fidis urbis illius principibus ferre tempestivam opem. [55] Firmatis et congesto undique frumento communitis castris, et Marco Marcello viro impigerrimo atque fortissimo cum presidio intra urbem misso, quo consilio et plebis intentionem simul et Hanibalis spem fefellit, ipse rebus ita dispositis, Capuam versus que iam erat Hanibalis promotis castris, hoste in Apuliam profecto, campanum agrum late igni ferroque vastavit.
[56] Anno proximo, qui secundi belli punici quintus fuit, cum comitiorum die plebs romana ad creandos duos consules votis concordibus prona esset, processit ad dissuadendum Fabius oratione magnifica, prefatus alterum consulum qui nominati essent, sacrorum cure deditum, belli simul curis intendere non posse, alterum sibi quidem carum et sanguine coniunctum, nullo tamen privato affectu caritati reipublice comparandum; itaque ex preteriti temporis argumentis sciri posse non esse illi humeros quibus tantum onus tuto posset imponi; neque vero tempus esse suffragandi amicis aut gratificandi cuiusquam ambitioni, sicut si pax in Italia aut cum quocunque hoste alio bellum esset. [57] Non igitur eligendos consules, ut mos patrius fuerit, quamvis bonos atque integros viros, sed eligi oportere probatissimos bello duces et quibus in civitate pares alii non sint; quin si is ipse non creandus sed creatus consul foret, eo tamen in statu dictatorem reipublice necessarium futurum, neque esse cur indignari debeat quod se aliquem clariorem bello virum patria genuisset, neque cuiquam magis consuli quam sibi, importabilem et fragiles humeros oppressuram sarcinam detrahendo; [58] denique sic agenda ac providenda omnia non tanquam iustitia viri boni civitas in pace gubernanda, sed tanquam artibus et consilio summi ducis bello querenda victoria, eaque ipsa hora de summa rerum deque imperio ac salute signis collatis cum Hanibale decertandum sit. [59] Hec et his similia perorando, quanquam illo in quem dicebantur vociferante idcirco dici ut consulatus ei continuaretur, obtinuit ut inconsultus favor populi suffragia variaret et admoniti cives utiliora respicerent, utque (inusitatum valde) se comitia habente Fabius ipse quartum consul fieret, seu continuaretur consulatus, ut ei erat obiectum. [60] Neque id ambitioni tribuitur sed pietati, quod, quamvis cerneret sibi vulgo forsan infamie datum iri, cogitans tamen eo rerum in statu summo duce imperium indigere, seque illum esse non ex insolentia sed ex conscientia virtutis intelligens, et invidiam vulgique voces et suam, ut erat solitus, famam sprevit, necessitatem solam patrie respiciens.
[61] Additus est Fabio collega Marcus Claudius Marcellus, qui sub eo paulo ante pro pretore militaverat; conversa civitas a diuturno metu ac merore, spesque omnium erecte ad hoc consulum tam preclarum par, quale alterum etas illa non viderat. Sub hoc consulatu Fabius, audito quod Hanibal ex Apulia in Campaniam remearet, raptim die noctuque ad exercitum properavit. [62] Casilinum mox obsedit accitoque collega ipsum cepit; inde in Samnium progressus agros undique vastavit, omnis generis predas egit, urbes plurimas atque oppida expugnavit, in quibus quinque et viginti hostium milia cesa simul et capta sunt; capti et transfuge trecenti septuaginta, qui omnes pariter Romam missi cesi virgis et tarpeia de rupe precipitati perierunt. Hec tam multa paucorum dierum spatio acta erant.
[63] Per hoc tempus Hanibali ad Avernum lacum sub obtentu religionis ac sacrorum castra habenti, re autem vera Puteolis inhianti, a quibusdam nobilibus tarentinis iuvenibus spes affertur Tarentum per proditionem capiendi; quam secutus eo castra promoverat, magnum bello quod gerebat momentum ratus si urbem ea tempestate clarissimam et insignem portum, oportune in Africam versum, sue potestatis effecisset. [64] Inde autem tunc irrita spe delusus abscessit, seu verius dilata et in annum tertium post reiecta; tum demum sibi promissam urbem prodentibus Tarentinis adeptus, arcem urbis obtinere non valuit, a romano presidio defensam non solum a presenti tunc Hanibalis impetu, sed per integrum deinde quinquennium, sepe nequicquam hoc medio tempore retentatam; donec tandem Fabius quinto consul, cum ei Tarentum in sortem evenisset, hortatus collegam aliosque qui tunc in armis erant duces, ut quam acerrimo bello Hanibalem detinerent, ne vacuum illi esset in longinqua respicere, ipse recto calle Tarentum adiit obseditque, Manduria oppido in itinere expugnato. [65] Quod cum Hanibali nuntiatum esset, timens quod evenit, ut qui de Fabio inter omnes romanos duces ingentem haberet opinionem, quamvis interpellantibus qui iussi erant et tergo abeuntis instantibus, ita ut eum vie medio pugnare compellerent, diebus ac noctibus irrequieto agmine Tarentum petebat.
[66] Ceterum omnis ea festinatio sera fuit, siquidem tempore medio prefectus presidii Brutiorum, quod Hanibal in urbe dimiserat, amore ardens meretricule, que fratrem in exercitu consulis habebat, et femineis blanditiis expugnatus, spem proditionis attulerat. [67] Qua impigre arrepta Fabius fratrem ipsum, de hoc sororis literis informatum, sub specie transfuge urbem ingredi et inclinatum ad omnia animum amantis in suam sententiam trahere ac firmare imperat. Quod cum factum esset, omnibus rite compositis, noctu urbem aggressus multo cepit ingenio, non sine cede multorum; illud inter cunta memorabile quod, preter auri et argenti et aliarum multiplicem rerum predam, triginta ibi servorum atque ancillarum milia capta referuntur. [68] Interea vero dum Hanibal festinus accurreret, urbem captam audiens, exclamavit: 'et suum' inquit 'Hanibalem Romani habent, et eisdem artibus quibus Tarentum quesieramus amisimus'. Hec nimirum recuperatio tante urbis Fabio glorie magne fuit, quod nec ipse dissimulavit. [69] Itaque cum Livius quidam Salinator, qui in arcem amissa urbe confugerat eamque servaverat, ut dictum est, Catone Censorio audiente, ut est apud Ciceronem, gloriabundus diceret: 'mea opera, Quinte Fabi, Tarentum recepisti', ille arridens et irridens 'certe,' inquit 'nam nisi tu amisisses nunquam ego recepissem'.
[70] Hec ni fallor gestorum Fabii summa est; nam sapienter dictorum consiliorumque salubrium nullus est numerus. Obiit sub finem belli punici secundi provecte admodum etatis, siquidem duobus ut Livius ait, vel ut Plinius tribus et sexaginta annis augur fuit, quod sacerdotium nisi iam vir plena etate obtinuisse nequiverat. [71] In quo quidem cum ceteri omnes anilibus occuparentur ineptiis, virilem illam sententiam et errori publico adversam proferre non timuit, cuius in libro de senectute, qui Cato Maior inscribitur, Cicero ipse commeminit: 'optimis auspiciis ea geri que pro reipublice salute gererentur; que contra rempublicam ferrentur contra auspicia ferri'. Sapientis et maturi sensus elegans dictum! [72] Fuit et pontifex et senatus princeps, meritis prelatus, cum alii eum veteri romano more precederent, ad hec dictatura memorabili et quinque clarus consulatibus. Denique nichil in hoc viro quod carpi possit invenit, nisi quod Scipionis Africani illius magni consiliis semper adversus rerumque eius extenuator et obtrectator laudum fuit. [73] Et primum quidem consiliatori viro utcunque permissum, diversa sentientem in republica cuilibet adversari; de reliquis quid opiner nescio. Quale enim est illud eius de ipso Scipione palam publico ve dictum in consilio: natum eum ad corrumpendam disciplinam militarem externo et regio more, et indulgere licentie militum, et sevire in eos; qualis est curiosa illa depressio victoriarum in Hispania quesitarum et prudentissimo duci in faciem obiecta temeritas. [74] Si hec et his similia eo animo dicebantur ut iuvenilem frenaret audaciam, quam tantis principiis minime suffecturam crederet, habeo quid excusem; sin ideo quia fortissimi adolescentis raram indolem sue senili glorie succrescentem egre ferret, excusari quantum ego arbitror non potest.



DE MARCO CLAUDIO MARCELLO.

[1] Marcus Claudius Marcellus ingentis ardentisque animi vir fuit, bellator acerrimus et ab eo quem premisimus diversus (ille enim cautior hic promptior), denique unus ex paucis inque omni clarus historia sed in primis virgiliano carmine nobilis. Sic enim, de hoc loquens, ait:
Aspice ut insignis spoliis Marcellus opimisIngreditur, victorque viros supereminet omnes.
[2] Plura quidem viri huius in laudem dici poterat, plus nequaquam: quid est enim homini et quid esse potest amplius quam omnes excellere? Quanquam id Virgilius non tam veri studio dixerit quam laudandi illum alterum, qui hunc ibi sequitur, Marcellum; iste enim multos sed omnes hauddubie non excellit.
[3] Hic igitur Marcellus, inter finem belli punici primi et principium secundi consul adversus rebellantes Gallos, cum ad Padi ripam, prope Clastidium oppidum, Viridomarum regem gentis illius exercitu maximo subnixum ex insperato obvium habuisset, essetque sue paucitati iure terribilis hostium multitudo atque improvisus occursus, consternatis atque attonitis omnibus quod nulla se cuiquam vel defensionis vel fuge saltem facultas ostenderet, ipse, ut erat imperterritus animi, rem est ausus cui nescio an simile aliquid usquam scriptum sit. [4] Multi enim inconsulto se se morti ac temerarie obiecerunt; huic vero et consilium subitum repentina necessitas, et constantiam agendique fiduciam presentissima virtus dedit, cum non esset alia spes salutis. [5] Itaque regem ipsum, ex habitu cognitum, conspicatus cogitansque quod accidit, quia si illum sterneret omnium victor evaderet, inopino raptim et horrendo impetu hostilem aciem invectus, in eum minime detrectantem fulmineum ruit in morem, equoque detractum dicto citius obtruncat. Qua tam incredibili audacia successu comprobata tam prospero, et erecti romani equites intulerunt signa et exterriti hostes terga verterunt. [6] Ipse ex eo prelio, unde nec salus speraretur, non modo victoriam insignem sed opima etiam spolia cesi regis tertius a Romulo Iovi Feretrio reportavit. Hac victoria confirmatis et nil iam metuentibus animis, transgressus Padum multa Insubrium oppida atque inter cetera Mediolanum, urbem iam tunc florentissimam, expugnavit, his peractis merito Romam rediens triumpho.
[7] Reliqua in id tempus excedunt quo belli punici tempestas per Italiam seviebat. Igitur post cannensem cladem pretor Marcellus, cum apud Hostiam esset, navigaturus in Siciliam, que illi provincia obvenerat, confestim infelici rumore accepto milites, quos in classem scripserat, Romam ad urbis presidium destinavit; et tertiam legionem classi deputatam sub tribuno militum cum Theanum premisisset, ipse cum expeditis, classe college credita, Canusium, quo infausti exercitus reliquie quove etiam consul preceps et totius mali causa confugerat, festinavit, eo semper ubi periculi plurimum esset festinare solitus. [8] Inde eum cum exercitu Casilini custodie intentum, quod variis per id tempus modis ab Hanibale retentatum est, legatio nolani senatus adiit nuntians nolanam plebem totam esse Hanibalis, se autem Romanorum, numero impares sed qui simulato consensu rem in eum diem ingenio distulissent sub obtentu explorandi quas cum Peno conditiones amicitie habituri sint: iam nolanum agrum hostis esse, mox futuram urbem nisi celeri remedio succurratur. [9] Commendata fide nobilium, cum certa spe propinqui auxilii remissa legatio, precibus additis ut quibus artibus rem traxissent adhuc paululum extraherent; ipse paucis post diebus consecutus Nolam venit. [10] Quo comperto Hanibal nolanis finibus digressus Neapolim petiit, vana spe illectus nobilem urbem litoream capiendi, quam cum et civium consensu et romano presidio defensam egregie repperisset, Nuceriam se convertit, quam fame expugnatam, civibus qui salutem pacti erant dimissis inermibus, diripuit et incendit.
[11] Hec inter Marcellus Nolam obtinebat non magis suarum virium respectu, que sane illi in presentia haudquaquam magne erant, quam fide principum urbis illius unanimi ad romanum nomen. [12] Plebs autem contra ad Hanibalem prona et suspecta Romanis et invisa erat; nemo tamen in tota plebe suspectior quam L. Bantius quidam, egregius bello vir et in omni tunc sotiorum equitatu factis animoque clarissimus, sed Hanibali beneficiis obstrictus ingentibus; quem scilicet ad Cannas pro Romanis militantem, vulneribus multis affectum, e cesorum cumulo semianimem eductum Hanibal et curari benignissime fecerat et curatum ornatumque muneribus insueta pietate remiserat. [13] Huius ille memor officii liberalitatem hostis optabat, quando aliter non posset, patrie deditione suamque propriam libertatem ac privatum munus publica servitute pensare. Id nequicquam sepe experto stimulus alter accesserat: romani meritus ducis pavor. His perplexus angustiis, festinabat vel implere quod optabat vel evadere quod horrebat; itaque toto animo vel proditionem vel transfugium cogitabat. [14] Sic affectum contemplatus pretor, et intelligens viri talis propositum non spernendum sed quamprimum illum vel supplicio perdendum vel beneficio acquirendum, ultimum hoc elegit, utilius ratus ademptum hosti virum sibi tam strenuum quesivisse quam hosti duntaxat abstulisse. [15] Itaque sevocatum sic alloquitur: 'Suspicor te, amice, multos ut mos est tua in patria invidos habere, quod nemo tuorum me de tuis virtutibus certiorem fecerit; sed quoniam, qui romanis in castris militasti, ignotus esse non potes, didici ego ex commilitonibus tuis quot et quanta pro romani nominis honore sepe gesseris, nominatim cannensi acie nec labore victum nec terrore prius prelio illo cruentissimo et tuis actis insignibus abstitisse, quam te non unus alter ve hostium cuneus sed hominum atque equorum et totius nostri exercitus ruina subrueret. [16] Digne igitur amicitia bonorum et in primis Romanorum pro quibus hec egeris, ego te in amicis velim. Quod tuo fiet cum honore tuoque cum commodo, neque tua virtus apud me aut gloria carebit aut premio; quoque familiarius mecum crebriusque versaberis eo michi eris acceptior'. [17] His tam suavibus verbis ac promissis dona addidit: equum de suis electissimum et bigatos nummos aureos quingentos, quos illi iussus questor numeravit. Deinde ad lictores versus: 'videte' inquit 'ut quotiens hic egregius vir ad me venire voluerit sibi aditus liber sit'. [18] Hac tanta rerum et verborum lenitate letissimum dimisit, et hac nova mansuetudine sic veterem illam Hanibalis benignitatem obruit, sic durum acerrimi iuvenis animum delinivit, ut ex eo die sotiorum nullus romanis ducibus fidelior militarit, nemo magis adnisus sit romanum nomen attollere.
[19] Neque ideo plebeius furor, dempto licet capite, quievit quin, Hanibale Nolam post eversam Nuceriam redeunte, plebs ad defectionem rursus intenderet, interque eos atque Carthaginenses nocturna colloquia sererentur et conventum esset ut, Marcello qui suos magis metuens quam hostes sub adventum Hanibalis intra urbem se receperat in aciem egresso, ipsi suis nobilibus interfectis et direptis Romanorum sarcinis muros urbis invaderent et clausas Marcello portas Hanibali aperirent. [20] Que ubi Marcello a principibus nuntiata sunt, laudavit quidem eorum diligentiam; ipse vero iustam in proditores iram distulit, veritus nequi motus orirentur in eo rerum statu, tam adversa plebe tam propinquo hoste, periculosi; demum omnia circumspectans, ad id animum intendit quod naturaliter appetebat, decrevitque modis omnibus fortunam prelii tentare. [21] Itaque, cum quotidie Hanibal suos in aciem sub signis educeret nec quisquam se aut in portis aut in muris ostenderet, suspicatus colloquia cum Nolanis habita erupisse et opereprecium ratus urbem aggredi ut quicquid id esset quod eum latebat emergeret, ferri scalas et machinas et apta oppugnandis urbibus instrumenta applicarique muris imperat.
[22] Marcellus ad omnia intentus illud providit in primis, nequis nolanus portas murosve urbis attingeret; ipse tribus portis que in castra hostium verse erant tres instruxit acies: mediam, que directius obversa erat Hanibali, ipse cum omni robore et romano obtinuit equitatu, ad alias duas sub duobus legatis tirones sotiosque equites et levem distribuit armaturam, lixis et calonibus sequi iussis, ut inutilis turba pulvere et clamore magni speciem preberet exercitus, sciens quod hostes nichil magis quam romanam contemnerent paucitatem. [23] Appropinquante igitur muris Hanibale, media ingenti strepitu aperta, Marcellus ipse equitum peditumque acie magno impetu et clamore in aciem hostis invehitur. Turbavitque eam subitus tumultus; sed ubi dextra levaque portas ambas aperiri parique impetu legatos instructis aciebus in se ruere seque undique peti vidit Hanibal, non diu passus impressionem, victus in castra se retulit, duobus milibus ac trecentis suorum hoc congressu amissis. [24] Quidam scriptorum veterum affirmant nonnisi unum ex Romanis periisse; quod pugnante in Asia Alexandro forsitan credi posset, pugnante autem in Italia Hanibale prorsus veri faciem non habet. Ego igitur hoc in medio relinquens, illud assero quod et certum et auctorum probatissimis visum est, quoniam scilicet hec quantacunque victoria maior multo quam pro numero cesorum fuit. Nam Hanibalem semper vincere solitum non vicisse tantum, sed etiam pertulisse et ab eo vinci desiisse, quid nisi victoria ingens esset? [25] Hanibale inde digresso Marcellus, portis clausis et custodibus nequis egredi posset adhibitis, mox in foro de proditoribus questione habita, septuaginta et eo amplius clandestini cum hoste colloquii convictos damnatosque proditionis securi percuti iussit, et bona omnium publicari.
[26] Inde cum Hanibal Casilinum dura urgeret obsidione, optabat Marcellus egentibus atque orantibus opem ferre, sed hinc Vulturnus amnis supra solitum medio tumens retardabat, hinc Nolani et Acerrani, ne digressu suo Campanorum illos incursibus exponeret, multis eum precibus detinebant. [27] Nole autem non otiosam egit moram, sed quotidie Hirpinorum atque Samnitium pervastatis finibus, eo calamitatum duos prepotentes populos redegit, ut et meminisse illos veterum cogeret erumnarum, et legatis ad Hanibalem se desertos queri et serum auxilium prope flebiliter nec sine iurgiis implorare. [28] A quo cum querelis parcere iussi promissa ope rediissent, consecutus Hanibal Nolam venit simul cum supplemento exercitus tunc forte Carthagine destinato. Ibi castra ante muros urbis posuit. [29] Marcellus eadem qua prius ratione rem gessit: intra urbem se continuit, murorum custodiam principibus nolanis credidit, quibus non ut plebi sed usque adeo fidebat ut eis cum hoste colloqui permitteret. Quibus colloquiis effectum est ut Hanibal, cognita ad romanum imperium illorum fide atque ideo spe proditionis amissa, aperta urbem vi invaderet. [30] Quod Marcellus intelligens, portis subito patefactis erupit et, nisi imber violentissimus flammantes animos diremisset, pugna insignis illo die cepta erat. Trux procella Romanos intra urbem, Penos in castra compulit; Penorum pauci, Romanorum nullus eo die periit. [31] Tertia dehinc luce, nam medium tempus iugis imber occupaverat et pugne avidos hinc inde frenaverat, iusta acie decertatum est. Acerrimis ducum adhortationibus utroque exercitu irritato, victus ad extremum Hanibal et indignans in castra se retulit. [32] Que oppugnare molientes Romanos dux Marcellus, satis in presens actum ratus, inhibuit et in urbem compulit magna non modo nobilium sed nolane etiam plebis exultatione, que hactenus aliena tum primum romane favere cepit industrie, brevi licet hoc in proposito duratura. Cesa et capta Penorum decem milia, Romanorum mille aut minus hac acie periere. [33] Hec victoria non tantum in urbe amica mutationem animorum fecit ut diximus, sed hostium etiam in castris. Itaque tertium post diem de exercitu Hanibalis mille ducenti septuaginta duo Numide simul Hispanique equites ad Marcellum transfugerunt; quorum fideli et egregia opera eo in bello usa est respublica. Quo merito post belli finem ager utrisque, Numidis in Africa Hispanis in Hispania, assignatus est.
[34] Per id tempus in Sicilia morte Hieronis siracusii regis, qui amicitiam cum Romanis quinquaginta annis summa fide servaverat moriensque rogaverat ut pari fide in perpetuum servaretur, translato ad nepotem eius puerum regno eoque a suis ilicet interfecto, mutatus totius insule status erat.
[35] Propter hoc igitur simul et bello turbidum Italie statum, cum summis ducibus egere tempora viderentur, cum Fabio creatus consul tertio Marcellus et a principibus nolanis accitus, ut conatibus rursus insanientis plebis occurreret, Nolam rediit atque Hanibalem, qui neapolitanis et cumanis finibus vastatis ad capiendam diu optatam urbem vocatus a plebe veniebat, immisso in eam firmo presidio impedivit. Processit tamen nichilominus Hanibal. [36] Cui appropinquanti egressus obviam Marcellus, non eruptionibus ut pridem sed instructa acie pugnaturus, apertam sui copiam hosti fecit. Ante tamen quam portis egrederetur, Claudium Neronem cum electissimo equitatu remotissima urbis porta per tenebras noctis emiserat, iussum tacite circumire agmen Hanibalis, ut adesset in tempore et conserto prelio terga hostis invaderet. [37] Quod consulis preceptum Claudius an errore an impedimento aliquo, nam ignaviam in tanto viro suspicari fas non est, implere nequiverit in dubio fuit. Id quod constat, illo absente pugnatum est; et victoria Romanorum fuit. Que ne plena contingeret equitum fecit absentia, sine quibus insequi cedentem Marcellus Hanibalem veritus, suos medio pugne ardore continuit cecinitque receptui. [38] Certe cum finito prelio, frustra viris equisque lassatis neque hoste conspecto, Claudius ad vesperam rediisset, a consule amarissimis verbis increpitus hoc inter cetera meruit audire: 'Per te, Claudi Nero, stetit ne accepta olim clades ad Cannas hosti hodie redderetur'. Cesa sunt tamen hoc prelio inexpleto hostium plus quam duo milia, Romanorum minus quadringentis. [39] Die proximo Marcellus victor aciem campis explicuit; Hanibal se victum in silentio confessus intra vallum se continuit, ac die demum tertio silenti agmine fusca nocte discessit, omni capiende Nole penitus spe proiecta, rei sepe quidem sed semper infeliciter retentate.
[40] Dum ad Nolam hec geruntur, Casilinum Fabius Maximus obsidebat, quod non armis sed fame ab Hanibale expugnatum campano simul ac punico presidio tenebatur. Ad quod oppugnandum cum adversus Campanos qui oppugnationem et obsidionem impedire meditabantur auxilio egeret, scripsit college ut, si tuto posset nec digressu eius amittende Nole periculum timeretur, ad se veniret ut comunicatis viribus cepto simul insisterent: alioquin se aliunde subsidium petiturum. [41] Ad hec Marcellus rerum gerendarum cupidissimus nil aliud respondit, sed confestim, relicto Nole nonnisi duorum milium armatorum presidio, cum reliquis copiis ad Fabium properavit. [42] Cuius metu Campanorum motus ille compressus est. Ceterum, cum duobus ducibus totidemque exercitibus oppidum illud oppugnaretur et multa quotidie vulnera romani milites vultibus ac pectoribus adversis exciperent et opinione segnius cepta procederent, Fabius, qui et senior esset et gravior, absistendum conatu censebat inutili et rem parvam sed periculosam ac difficilem omittendam, multis undique magnis urgentibus. [43] Marcello aliter videbatur: futurum fortassis utilius non cepisse, cepta deserere indecorum prorsus et inutile; esse enim in fama magna rerum et minime spernenda claris ducibus momenta. Hec suadendo ostendendoque quantum fame detrimentum esset allaturum cepisse rem temere, quam pavide destituerent, evicit ut in proposito perstaretur. Itaque, tametsi Casilinum recuperasse Fabio tribuatur, rite omnia extimanti Marcelli potius opus est.
[44] Ipse quidem, expedito pro quo venerat, Nolam repetiit, ubi adversa correptus valetudine contra suum votum aliquot otiosos egit dies; dum interea senatus, quod morte regis primum mox tyranni pueri, ut supra dictum est, multi motus in Sicilia et grave bellum oriretur, eam provinciam Marcello consuli compescendam dedit. [45] Ad quam ut ventum est, quenam ibi consilia, quam varia quamque adversa; qui motus, que ve legationes, quibus ve inter hec artibus Marcellus se se gesserit, qualiter ve Leontinos qui concordie obstabant aggressus expugnaverit, transfugis omnibus – erant autem duo milia – virgis cesis securibusque percussis; qualiter demum Siracusanos, qui primum pro Romanis senserant, falsis rumoribus circumventos ac tumultuarie rebellantes obsederit; qualiter inter obsidionem Herbesum ac Pelorum urbes siculas voluntaria civium deditione receperit, Megarum expugnatum direptumque subverterit, quo exemplo scilicet alios Siracusanos in primis pavefaceret; [46] ut interim, punice classis adventu que cum ingentibus copiis in Siciliam traiecerat auctis omnium etiam obsessorum animis, Siracusani relictis in urbe custodibus magno equitum peditumque agmine adversus consulem egressi, cum ex insperato eum obvium habuissent, prelio victi sunt; ut denique, post longam nempe triennii obsidionem, vi simul et consilio Marcelli urbs omnium pene illa etate opulentissima atque pulcerrima capta est, non sine crebris interim eruptionibus et labore multiplici atque ingenti, tantumque ex ea prede redactum quantum vix capta Carthagine redigi potuisset, cum qua tot per annos alternantibus casibus de imperio certabatur; hec omnia expressim exequi longum erat. [47] Tam multa sunt enim et tam varia, ut mirum non sit si fatigaverint bellatores, cum et scriptores fatigaverint et lectores adhuc hodie fatigent. Quem laborem et michi pariter et lectori demere brevi verborum ambitu consilium fuit.
[48] Sed cum plurima pertransirem, duo quidem haudquaquam digna silentio visa sunt. Primum nempe Marcellus ex eminentioribus locis ingressus cum urbem ornatissimam sub oculis habuisset, fudisse lacrimas fertur partim letas, ut creditur, partim pias, nam et prosperis ceptorum suorum gaudebat eventibus et fortunam inclite urbis miserabatur, ubi non solum regimen nobilis insule fuerat sed totius Grecie fata pependerant tot illic classibus tot exercitibus tot ducibus amissis, urbis que totiens cum ipsa Carthagine ancipiti Marte pugnaverat, tot claros reges habuerat tot tyrannos, ante alios Hieronem, cuius multorum in populum romanum atque ingentium meritorum memoria recens esset; hec omnia memorantem simulque animo providentem fore illico ut tot congesta seculis dies unus everteret, virum egregium humanitas quedam ad lacrimas invitabat. [49] Alterum quod taceri non vult tale est: siquidem, cum in extremo positis Siracusanorum rebus per legatos miseri postulassent seu verius precati essent hoc unum, ne in eos ferro aut igne seviretur, annuissetque Marcellus iustis precibus, de consilii sententia « edixit militibus », ut Livius ait, « nequis liberum corpus violaret: cetera prede futura ». [...] [50] Inde autem patentibus portis ad se reversos nichilque nisi vitam sibi et filiis suis poscentes, graviter increpitos ad misericordiam petita conditione recepit, edicto ut diximus nequis liber violaretur.
[51] Addit Valerius, ubi lectum nescio, edixisse eum nominatim ut Archimedis capiti parceretur, quanquam illius ingenio atque opera multis et novis machinis excogitatis ad tutelam patrie diu Romanorum victoria retardata esset. [52] Fuit hic vir quidem insignis astrologus, etsi eum Iulius Firmicus et ipse siculus, nescio an invidia que inter pares precipue ac vicinos regnat an quia sic opinaretur, mechanicum summum dicat, cum utrunque vere et astrologus ingens et mechanicus fuerit, repertorque et fabricator egregius operum diversorum. [53] Ceterum seu ille universali seu particulari romani ducis edicto, frustra tamen periculo violente mortis exemptus. In illo enim publico tumultu et tanto hinc fervore hostium hinc civium merore, a presenti rerum statu alienatus multo alias in curas et nichil omnium sentiens, que erga suam patriam agerentur, astrologicas forte vel geometricas formas in pulvere designabat; totus in illas oculis ac mente conversus, militi ad predandum ingresso querentique stricto supra caput acclinis in terram gladio quisnam esset, nimia distractus intentione nomen suum nequivit exprimere, sed hoc unum 'Oro' ait 'ne hunc michi pulverem confundas'. [54] Quo ille eum, victoris imperium sperni ratus, occidit. Quod, si ita est ut Valerius refert, namque alii aliter narrant, verum est profecto quod sequitur: studium sibi vitam dedisse, studium abstulisse. [55] Certe hunc errorem et hanc mortem egre admodum Marcellus tulit et, quod iam sibi non poterat, propinquis suis studio conquisitis, ut extincti nomen honorificum atque utile esset effecit; sibi vero, quod unicum fieri potuit, funeris ac sepulcri curam exhibuit. Idque post longum tempus Marcus Cicero se, dum in Sicilia questor esset, invenisse et evo disiectum et vepribus obsitum gloriatur, suisque ad eum diem ignotum civibus ostendisse.
[56] Ad hunc modum captis Siracusis ita se componendis rebus insule compescendisque Siculorum motibus Marcellus gessit, ut et suam gloriam vehementer attolleret et romani nominis maiestatem. [57] Duo nunc etiam supererant, huic tante victorie obstrepentes: Siracusanus quidam exul Epycides, et Penorum unus ducum Hanno, Hanibali consanguinitate coniunctus. His et tertius, ab ipso Hanibale transmissus et sub eo omne belli genus edoctus, accesserat Numida quidam, Mutines nomine, vir audax atque impiger qui, cum multis in Sicilia strenue gestis sibi nomen quesivisset, non modo terribilis hostibus sed invidiosus suis esse ceperat. [58] Is sub ipsum pugne tempus, urgente necessitate subita, profecturus ad comprimendos turbidos motus sub eo militantium Numidarum, multum comites monuit oravitque ne absente se cum hoste confligerent; quod illi molestissime ferentes, Hanno precipue, ab ignobili homine sibi nobili viro probatoque duci belli leges prescribi, mox illi digresso ambo in aciem processerunt. [59] Quod Marcellus intelligens indignansque sibi, qui contra ipsum tot elatum victoriis Hanibalem totiens feliciter pugnasset, hec purgamenta hominum occurrere, equo impetu contemptuque illos invasit. Pugna fuit magna magis quam difficilis. [60] Primo congressu fusi hostes, multis suorum militibus amissis atque octo insuper elephantis; fuga duces elapsi ultimam hanc intra Siciliam Marcello victoriam concessere. [61] Mutines sibi non obtemperatum fuisse tam graviter tulit ut, indignatione une supra alteram accedente, alienatus ad ultimum a suis ad romana signa transiverit romanusque civis sit effectus. [62] Unum in his Marcelli siculis victoriis quod ab emulis carperetur inventum est: quoniam statuas omnes eneas atque marmoreas, quibus siracusana civitas una ante alias ornatissima fuerat, in romanam urbem transtulit. Quod quidam amicissimam aliquando civitatem pati non debuisse, alii, quanquam id belli iure licuerit, principium tamen romanis ducibus fuisse dixerunt mirandi statuas et optandi oculorumque alias voluptates, ultra quam deceat viros fortes modestosque ac solitos solis virtutibus occupari.
[63] Marcello revertenti in patriam senatus ad edem Bellone datus est; ubi cum pro rebus a se gestis triumphum petiisset, res quidem triumpho digne videbantur, sed quoniam absque exercitu senatu iubente rediisset, nondum peracti belli signum erat. Negato triumpho permissum est ut ovans urbem introiret. [64] Ipse vero, sive se inhonoratum dolens sive quorum militum virtutem merita laude fraudatam, novo quidem more extra urbem Albano in monte triumphavit. Neque ideo, quod negatum honorem ipse sibi usurpasset, concesso uti noluit. Sed die postero, ovans urbem introgressus, largam predam et multa decora victorie pre se tulit, inter que octo etiam elephantes, ut non sicula tantum sed punica quoque victoria videretur. [65] Quamvis autem imperator merito honore privatus, exercitus vero etiam ignominia notatus appareret, sub suo duce scilicet Romam redire prohibitus, reliquis tamen, quorum fideli opera Marcellus in Sicilia usus esset, et honores digni et larga persoluta sunt premia.
[66] Inde autem Marcellus post reditum consul quarto et Siracusanorum legationibus accusatus, obiecta sibi crimina tam gravi oratione discussit ut, quamvis accusatio quorundam ex patribus invidiosis orationibus iuvaretur, ipse tamen senatus sententiis absolutus sit, ratumque habitum quod ab eo belli temporibus gestum esset, legatique, ex accusatoribus supplices ad Marcelli pedes strati, orationis quam dolor et extrema calamitas extorsisset veniam postularent, orantes ut seque et urbem suam, quam armis domuisset, in suam reciperet clientelam. Quos ille alto animo placatus atque immemor iurgiorum serena fronte suscepit. Ubi illud mirabile: quod ante eam quam diximus accusationem Siculorum, dum Marcello in sortem Sicilia iterum evenisset et legati flentes metuque attoniti senatus misericordiam implorarent, ne irati hostis in manibus traderentur – qui, si nulla re offensus tam se illis asperum prebuisset, quis futurus esset ubi eos ad se accusandum venisse cognosceret? – his vocibus et lacrimis misericordiaque illorum moti quidam ex patribus, alii sola consulis invidia, censuerunt ut inter eum et collegam de permutandis provinciis ageretur. [67] Id Marcellus quamvis in se iniustum et ignominiosum sibi nosse se diceret neque aliter consensurum ut sua ad alium sors transiret, ne illi tamen qui ad accusandum se venissent metu retraherentur illius qui se mox posset ulcisci, paratum se se obtulit. [68] Atque ita factum est ut Valerius Levinus alter consul Siciliam provinciam, Marcellus Italiam bellumque cum Hanibale haberet, fatis illum suis urgentibus ut in terra italica callidissimi hostis insidiis interiret. Facta permutatione provinciarum et dempto Siculis pavore, tum demum et accusatio de qua dixi et excusatio consecuta est. [69] Glorie illi fuit et accusatorum et faventium eis obtrectatorum aculeos tam immobili tamque averso a sensu doloris animo pertulisse, quasi non his ipse sed alius tangeretur, – eam sibi constantiam, id conscientia robur dabat, quamvis illud concoquere aut dissimulare nequiverit, duram victorum esse conditionem, qui ab his quos vicerint accusentur, et quorum modo victores in illorum patria fuerint eorum sua mox in patria rei sint, deque hoc senatum libera voce notaverit – dum legatos accusatione peracta e consilio egredi iussos, ut mos est, stare iussit ut eis presentibus responderet, et ipse post excusationem sui ipsius illico sponte discessit, ne sua forte presentia minueret consilii libertatem. Neque horum aliquid sine stomacho fecit aut dixit; et est sane difficile iustum animi dolorem sic comprimere, ut nulla ex parte in vultu aut verbis appareat.
[70] Omnibus dehinc curis in italicum bellum versus, nullam bene gerende rei pretermittebat occasionem. Erat urbs Apulie Salapia in qua – dictu mirum – Hanibal, tam trux vir ut supra diximus dum de eo loqueremur tamque invictus armis, amore, quod miraculum auget meretricule, victus erat; itaque et locum ipse cupide frequentabat et abscedens communitum fortissimi equitatus presidio relinquebat. [71] Duo ibi principes erant studiis atque animis, ut est inter pares emulatio, prorsus adversi, in eo maxime quod Romanis alter, alter favebat Hanibali et sibi urbem ipsam tradiderat eoque carissimus illi erat. Is qui animo romanus erat, Blasius nomine, quantum sine discrimine fieri posse videbatur, omnes vias cogitabat, quibus patriam ereptam Hanibali ad romanum transferret imperium et de hoc spem aliquam, siqua facultas afforet, Marcello dederat. [72] Fessus tandem cogitando neque consilii exitum inveniens, qui desperantium mos est etiam invia tentare, adversarium et concivem suum, cui Dasio nomen erat, verbis aggreditur suadetque omissis privatis simultatibus libertatem et salutem publicam comuni consilio procurare et a pessimo domino ad amicos optimos commigrare, magis hoc faciens nequid pretermitteretur inexpertum sciensque quod optabat sine adversarii auxilio et consensu non posse contingere, quam optatum sperans eventus prosperos habiturum. [73] Ille autem, qui consilium et consilii odisset auctorem, rem omnem patefecit Hanibali. Vocati ambo ad tribunal illud horribile, cum seorsum soli starent semoti a turba et occupatus in aliis Hanibal rem differret, accedens propius et inherens Blasius miti ac submissa voce: 'Quid agis, Dasi,' inquit 'aut quid hesitas? plus ne igitur apud te mei odium quam comunis amor patrie valebit? quin potius ambo, qui soli possumus, placati iantandem et unanimes consilium salutare complectimur, nos ipsos et patriam tristi servitio liberamus?' [74] His accensus, Dasius exclamavit et, quasi omnes audissent quod unus audierat, 'Ecce' inquit 'sub oculis tuis, Hanibal, stamus et hic me de proditione compellat'. Quo maior interpellantis audacia eo incredibilior omnibus fuit, creditumque odio fictum crimen, quod quia testibus careret pro libito fingi posset. Sic igitur non presenti tantum exclamationi sed preterite etiam accusationi dempta fide, sine ulla discussione obiecte proditionis abiere. [75] Blasius vero, quasi fortuna insperatum ceptis iter aperuisset, nunquam destitit monere Dasium et hortari, ostendens quanta in consilio suo et ipsorum laus et patrie salus esset, donec eum precibus et orationibus emollitum in sententiam suam traxit, ut amborum opera Marcello Salapia traderetur: non sine multo quidem sanguine.
[76] Nam ex omni punico equitatu electissimi illic erant, qui re subita perculsi, quanquam equis instrui nec temporis nec locorum angustie paterentur, arreptis tamen armis in apertum erumpere nisi sunt; quod cum preclusi undique non possent, quod ultima sors sinebat fortissime dimicantes fere omnes occubuere; quinquaginta non amplius capti sunt. Sic Salapia ad Romanos rediit, exemplum posteris ne ab honestis principiis facile desistant, quamvis prima fronte difficilia videantur. [77] Hanibali certe, nisi amasiolam suam extimare vellet, gravior equitum iactura quam urbis fuit; siquidem equitatu, quo pene semper prevaluerat, ex tunc inferior atque impar inventus est. Et hoc quidem astu gestum in Apulia, in Samnio autem due hostium urbes capte et tria milia militum Hanibalis, que presidio ibi dimiserat, vi oppressa sunt.
[78] Hinc Marcellus in Lucaniam progressus Hanibali instare tanta fiducia ut, cum ille collibus insedisset, hic castra ante eum in planitie metaretur, primusque aciem castris educeret. Pugnatum est ab hora tertia usque ad noctem, tam paribus animis ac fortuna ut neutra partium inclinaret, sed defessis integri submissi sero prelium instaurarent: dubiam nox sera victoriam fecit. [79] In hoc tamen Marcellus victoris speciem exhibuit quod, die qui primus post hoc prelium illuxit, ab ortu solis ad multum lucis instructa in campis acie stetit, nulloque obviam exeunte spoliis hostium legendis suorumque corporibus humandis ex commodo diei reliquum transegit. [80] Mox digressum silentio proxime noctis Hanibalem et in Apuliam abeuntem ipse die tertio insecutus atque ad Venusiam consecutus, iuxta eum castra posuit multosque ibi per dies levibus hinc atque hinc equitum ac peditum excursibus prelia plura potius quam dura commissa sunt, fere tamen omnia Romanis prospera. Inde ulterius Hanibal noctu semper movens castra, nempe aptum insidiis tempus et locum querens, procedebat; at Marcellus luce illum clara nec aliter quam premissis itinerum exploratoribus sequebatur.
[81] Iam exacta hieme Canusium uterque pervenerat, iamque et litere Fabii Maximi Marcello reddite erant, quibus, ad recuperandum Tarentum proficiscens, ut acri bello interim Hanibalem detineret hortabatur. His preclari viri monitis sed multo maxime suopte concitus ingenio, hostem ex aperta planitie se se in loca nemorosa et insidiis oportuna conferentem vehementer urgebat, neque ullum sibi respirandi spatium dabat. [82] Nullus amator sic amice unquam ut hic hosti fieri proximus studebat: nunquam sat contigua castris castra videbantur, quotidieque mox ut vallum iecerat campis aciem explicabat. Contra Hanibal, levi armatura prelia parve miscendo tempus trahens, fortunam iusti certaminis differebat. Neque id sibi diu licitum fuit. [83] Noctu progressum ut solebat dieque postero castrametantem assecutus invasit, ut sine pugna expediri cepta non possent. Concursum ergo magnis est viribus totisque exercitibus dimicatum, sed vergente ad occasum die pari eventu prelio finis impositus. Marcellus tamen propere ante noctem quanto quivit hosti viciniora castra disposuit, ut satis appareret pugne avidum id agere. Vix igitur sole orto legiones in aciem educit. [84] Hanibal hac tanta ferocia hostis attonitus, deque hoc inter suos questus, quod nullam eis tribuat quietem nullum bellici operis laxamentum, quotidie solem simul in celo conspici et Marcellum romanamque aciem in campis, hortatusque ut hunc tantum nunquam cessantis ducis impetum uno prelio retundant, quietiorem exinde militiam acturi. [85] Preteritarum quoque victoriarum meminisse iussi, et verborum ducis et suorum pro se quisque stimulis tediorum incitati, in pugnam eunt. Usque in tertiam horam pene pari Marte certatum est, sentiensque Marcellus suorum animos lentescere et submisit auxilia laborantibus et verbo et opere omni boni ducis officio functus est; sed nec pudor nec Marcelli reverentia sistere aciem quivit, quin terga vertentes in castra refugerent, amissis in prelio et in fuga duobus milibus septingentis, quattuor inter ceteros centurionibus tribunisque militum duobus. [86] At Marcellus ad vesperam in castra reversos tam aculeosa et tam aspera oratione corripuit, ut non amarior illis infelicis pugne fuisset adversitas et in frontem et in tergum insultans ferro hostis, quam sola verborum sui ducis acrimonia, deo gratias agentis quod non castra hostes invasissent tam ignavis commissa custodibus, et subinde querentis unde hic de nichilo tantus timor atque hec tam repentina socordia adversus eos, quos et nuper et anno altero victos cedentesque fugaverint, quos heri castra ponentes invaserint ceptumque sine prelio implere vetuerint; quenam hec nonnisi unius noctis transformatio de sequentibus profugos, de victoribus victos fecerit, nec auctis hostium nec suis viribus imminutis? solos animos sic deiectos, ut preter vultus atque arma nil romanum videat et suum ipse vix recognoscat exercitum. [87] Ad has ducis voces a toto clamor exercitu redditus, peccasse fatentium atque orantium illius veniam diei, petentiumque preterea ut ubi et quando ei visum esset in aciem reducerentur, neque dux gravaretur suorum militum virtutem iterum experiri. 'Ego' ait Marcellus 'id faciam, neque longior erit mora: hodie pugnastis et victi estis, cras pugnare oportet et vincere, ut victoribus potius quam victis ignoscam'. [88] Sic ad curandum corpora dimissi sunt, ingentibus animis diem posterum expectantes nec negantes iure se optimo redargutos, quod in tanto exercitu illo die preter unum ducem nemo vir fuisset: illi se aut victoria aut morte satisfacere dignum esse. Sic illa nox acta est.
[89] Ubi primum illuxit, armati omnes et in vultibus animos pretendentes ducis ad pretorium convenere. Collaudatos et eniti iussos ita se gerere ne prius infauste quam felicis pugne rumor in patriam perferatur, cibo etiam militari robur corporum firmare et quid per omnia agi velit admonitos, instructa acie castris educit, positis in prima acie qui hesterna die primi fugerant, ut unde dedecus ortum erat inde decus inciperet. [90] Quod ubi Hanibal sensit, admirans 'Cum eo' inquit 'hoste pugnamus, qui omnis impatiens sit fortune: victor victis insultat, victus in victores se se erigit, nec quietem pati potest'. Hec dicens aciem instruit et castris egreditur. Pugnatum est quam prius asperius, quod et Penis partum decus servare et Romanis inflictam ignominiam aut purgare propositum esset aut mori. [91] Diu ergo ambiguum prelium cum fuisset, Hanibal elephantes prelii in fronte constituit, siquo modo romanam aciem beluarum turbare posset incursu; sed ea spes ut plereque mortalium in adversum recidit. [92] Cum enim primo impetu turbare aliquos cepissent, essetque nudate periculum aciei, Decimus Flavius tribunus militum, invectus in beluas et hortatus comites, multis illas vulneribus affecit; et que saucie erant retro impulse integras terruerunt, ita omnes pariter in suos verse punicam aciem turbavere. Inclinatos ad fugam animos vestigiis insistentes peditum nimbus adiuvit coegitque iam sparsos Penos terga vertere; hos Marcellus immisso perculit equitatu. [93] Auxit stragem duorum casus elephantium, qui forte castrorum in limine corruentes iter obstruxerant fugientibus; itaque per vallum aditum querentes Romanis urgentibus, multi iniquo et fugientium turbis oppleto in transitu sunt oppressi. De Hanibalis exercitu octo milia perdere, elephantes quinque; nec Romanis victoria gratis stetit: civium simul ac sotiorum circa tria milia sunt amissa, multi insuper vulnerati. [94] Que res maxime Marcellum volentem victis abeuntibus instare continuit: omisso tantisper Hanibale, Venusiam retrocessit. Et hec quidem Marcellus non amplius consul sed, prorogato in annum imperio, iam proconsul gesserat.
[95] Magna Marcelli rerum gloria atque in dies auctum nomen; sed invidia suum morem tenuit. Itaque de hoc ipso, et quod male pugnasset et quod prorogati imperii estivum tempus Venusie per otium ageret, accusatus absens a tribuno plebis qui illi hostis erat, impetrata a senatu venia ut dimisso ad exercitum legato Romam veniret, ita hostis accusationem vera rerum quas gesserat predicatione subvertit, ut accusantem pudor, reum gloria sequeretur. [96] Et quoniam virtus viris fortibus, etsi gloriam largiatur, requiem negat, ubi de abrogando Marcelli imperio agebatur quinto consul factus est. Sed iam viro egregio et honorum et laborum viteque finis aderat: ignara mens hominum! dum maxime rebus gerendis accingitur, tum maxime ad terminum appropinquat.
[97] Iam Marcellus cum supplemento exercitus Venusiam ad exercitum ibi anno altero dimissum venerat, quasi plane exitum presagiens duabus antequam Roma discederet edibus sacris extructis, Honori scilicet ac Virtuti, cum utrisque pariter edem unam vovisset bello gallico cuius supra in principio rerum eius mentio est habita. [98] Sed decreto pontificum negantium cellam unam duobus deis rite dedicari, ne scilicet, siquid prodigii evenisset, cui deo sacrificaretur incertum esset, pro una quam voverat, neglecta ratione impense duplicis, duas solvit. O felix, si non Honori et Virtuti, sed honoris et virtutis Auctori et vovisset et reddidisset! [99] Eo et collega eius Quintius Crispinus advenerat, eodemque Hanibal redierat; ita unum in locum tota belli vis conversa erat. Hanibal, Marcellum totiens iam expertus, ut de ipso quidem solo mixtam metui spem gerebat, sic duobus se se parem consulibus diffidebat. Totum ergo ad insidias animum direxerat; et fortuna conatui supra etiam spem favit. [100] Erat inter Hanibalis hinc et bina illinc Romanorum castra, equo ab utrisque spatio semotus, vepricosus et opacus collis, qui se prius occupanti haud exiguum momentum ad victoriam allaturus videbatur. Hunc Hanibal non tam ad castrorum usum occupare, quam ad insidiarum occasionem reservare decreverat. Itaque per noctem aliquot ab eo turme equitum immisse clanculum abditis ac silentibus locis insederant, eo proposito ut, siqua sors consiliis affulsisset, in crastinum effusos ad predam populatores romanos interciperent. [101] Sed eventum consilio altiorem fortuna preparabat, ut sepe magnas spes eludere sic interdum modicas fovere solita. Luce proxima (erat quidem collie in oculis utrorunque et turbe raro utilia discernentis) ortum murmur in castris Romanorum affirmantium passimque iactantium, erratum ab hostium duce, qui collem illum non cepisset, nec minus a suis ducibus errari, qui oportunitatem tantam negligerent neque locum adhuc vacuum arriperent ac munirent. [102] Movent quandoque etiam sapientium animos vulgi voces, et obstare unum multis milibus idem consona voce poscentibus subdifficile est. Movit Marcellum tamen non tam consensus exercitus, quam sua sors et suus insitus appetitus, de quo diximus, ut non solum hosti castra coniungere sed intra valli unius ambitum secum esse, si daretur, optaret. [103] Versus igitur in collegam 'Quin ipsi' inquit 'eo pergimus, obiectamque oculis rem videmus?' Heu, vir magne, quo vis ire? An non id ipsum tutius fieri potest? an non exploratores alli in exercitu tanto erant, qui vel nullo vel suo tantum periculo rem spectarent? Sed difficile est vim fati urgentis evadere. Eunt igitur in discrimen, non sua tantum, sed totius exercitus, imo quidem universe reipublice fata portantes. [104] Educti e castris nonnisi ducenti viginti equites, centum scilicet octoginta Etrusci quadraginta autem Fregellani, qui profectionem consulum comitarentur. Heu, cur non saltem Romani omnes? Sed fortuna, que res hominum versat, ubi aliquid molitur, omnia dimovet que dispositionem suam impedire valeant aut differre. Edictum quoque erat in castris a Marcello ut, si locus metandis castris placuisset, signo accepto omnes eo impigre commigrarent. [105] Cum fatalem ad locum consules pervenirent, speculator hostium, ignarus quantam rem nuntiaret, insidiatoribus signum dedit; illi illico e latebris erumpentes, pars collis in verticem evadit, pars a tergo circumfunditur. Sic undique circumventi iniquam licet et loco et numero pugnam magnis tamen animis ineunt; poteratque res traihi, donec forsitan legiones laborantibus opem ferrent, nisi – quod invitus dico – fuga ab Etruscis meis orta ceteros terruisset. [106] Restiterunt tamen fregellani equites, quandiu consulum hortantium pugnantiumque presentia animos dedit; at, ubi Marcellum hasta confixum equo precipitem expirantem, collegamque eius Quintium Crispinum duobus affectum vulneribus, unde post periit, conspexere, cecidere animi et in fugam versi omnes abiere. [107] Periit tribunus militum unus; ex duobus autem prefectis sotiorum alter captus, alter occisus est; lictores consulum quinque capti, reliqui interfecti, exceptis qui cum consule saucio et Marcelli filio adolescente vulnerato etiam effugerunt. Hanibal tanto tamque insperato gaudio elatus collem, faustum sibi infelicem hosti, castris occupat, unde carentem ducibus terreret exercitum romanum; qui iam ad subveniendum suis movebatur, dum illorum laceras afflictasque reliquias fuga vix elapsas aspiciunt.
[108] Hic Marcelli exitus fuit « cuius interitum », ut ait Cicero, « ne crudelissimus quidem hostis honore sepulture carere passus est ». Nempe repertum viri corpus Hanibal sepelivit, ut ingenti sublato letus emulo, sic humanitatis hac in parte non immemor et decoris sui; bellice virtutis extimator ydoneus, quantum virum honoraret plane noverat.
[109] De hac clade publice dolitum, non tam propter mortem que una omnibus et presertim belligerantibus presto est, quam propter tantum tam probati et tot tantis in rebus tam experti ducis errorem, qui etate illa, iam enim sexagesimum vite annum excesserat, inconsulte adeo seque ipsum et collegam suum et filium et legiones et rempublicam notissimi insidiatoris in laqueos iniecisset. Sic, quod miserum sed comune est et multis accidit, gloriosam et preclaram vitam inglorio et obscuro fine notaverat, semperque in vita laudari solitus se post mortem reprehensionibus civium suorum genere mortis obiecerat.



DE CLAUDIO NERONE ET LIVIO SALINATORE.

[110] Hos duos, animi non diversos tantummodo sed adversos invicemque hostes et gravibus inimicitiis dissidentes, unum historie in locum ipsa series rerum cogit. Et hic quidem Livius, vir constans et propositi tenax, primo consulatu iudicio populi damnatus, animo tantum indignationis imbiberat ut relicta urbe, mestam rure vitam agens, nova semper in fronte in habitu in incessu quasi recentis seu verius presentis contumelie signa gestaret. [111] Anno postquam damnatus fuerat octavo, per Marcellum de quo modo diximus quarto tunc consulem et collegam eius Valerium Levinum Romam reductus, perque illius temporis censores et tonderi habituque minus squalido esse iussus et interesse senatui et fungi officiis publicis coactus, diu tamen senatoriis muneribus et sententie dictione perseveranter abstinuit. [112] Ad quam tandem non sua sponte sed suorum necessitate rediens, gravitate oris movit oculos animosque omnium adstantium, una voce fatentium indignam illi prorsus iniuriam irrogatam non sine reipublice dispendio, que in tantis periculis viri talis industria et consilio caruisset. [113] Itaque, cum post Marcelli primum, mox secutam ex vulneribus Crispini mortem patres Claudium Neronem consulem creassent et, recentium cladium non obliti, collegam illi quererent gravem aliquem ac modestum virum, qui illius ardentem animum sua mansuetudine mitigaret, Marcus Livius ad id aptissimus visus erat; sed inimicitie inter eos pergraves et tenax memoria illate sibi, unde non decebat, iniurie rem ab omni parte difficilem pretendebant.
[114] Duplex hinc labor fuit: nam oblatum senatus ac populi consensu consulatum Livius recusabat, obiciens argumentum cui non facile responderi posse videretur. 'Si' enim aiebat 'virum bonum iudicatis, quid immeritum contumelia affecistis? at si malum, quid indignum honore celebratis indebito? unde hec tanta varietas tantaque levitas animorum? Ego idem ipse sum qui fueram, non alius: tunc humili ac precanti reo misericordiam denegastis, nunc summum honorem ingeritis recusanti'. [115] Hanc tantam viri pertinaciam senatus preces ac blanditie flexere: et Camillum, iniuriose pulsum patria, non tantum gloriose rediisse sed pulsam inde libertatem secum in patriam reduxisse, et fecisse ne moreretur que ne ipse in patria mori posset effecerat; et patris et patrie duritiem non lamentis et impatientia asperandam, sed equanimitate atque obedientia molliendam.
[116] Hac in parte patrum monitis inflexus, consulatu accepto, alio nunc etiam labore flectendus fuit ut, inimicitiis que illi cum collega erant reipublice caritate depositis, secum rediret in gratiam. [117] Ostendebatur quenam concordie bona, quenam mala discordie, quanti periculi res esset belli duces, qui unum esse debeant, discordare: oportere enim, si inter se dissideant, ut unus saltem cum hoste conveniat; non posse enim unum velle discordes; uno ergo salutem patrie optante, consequens esse alterum optare perniciem et sic cum hoste sentire. [118] Ille in contrariam obnixus, negabat reipublice utilem ducum esse concordiam: facile unanimes in segnitiem flecti, discordes autem non ita, sed quemlibet pro se niti, ne forte sua emulo ignavia iter pandat ad gloriam; simultatibus calcar acutissimum inesse, utilem multis in rebus, invidiam, nec minus interdum college quam hostis odio aut metu erigi animos ad virtutem. [119] Hec et his similia eo constantius dicebat, quo ut se ab hoste contemptum suspicaretur adversa illi tot annorum fortuna prestiterat. Tandem, tamen, hic quoque patrum victus autoritate ac precibus, adquievit. [120] Summa deinde concordia consulatum ineuntes, exactissimo dilectu habito, ita ut coloni etiam sacrosancte vacationis ad militiam cogerentur (sic enim, Hasdrubale fratre Hanibalis cum ingenti exercitu ut se fratri iungeret in Italiam veniente, duplici bello geminata necessitas reipublice requirebat), auctis exercitibus diversisque tramitibus in privincias sunt profecti: Claudius Nero in Brutios ac Lucanos adversus Hanibalem, Marcus Livius Cisalpinam in Galliam ac Picenum adversus Hasdrubalem ab Alpibus descendentem.
[121] Et, si unquam alias durus atque anceps romani status imperii fuerat, eo maxime fuit in tempore; neque enim dubium erat quin, si fratres ambo, quorum vel unus sic imperium affecerat, iunctis bellum viribus agerent, summum in discrimen ventura res romana esset. [122] Quod providens senatus ad primam famam adventus Hasdrubalis, ad impediendum iter eius in Hispaniam miserat inter ceteros hunc ipsum Claudium Neronem, de quo loquimur. A quo cava atque arcta in valle deprehensus Hasdrubal, punicis eum lusit ambagibus erupitque. [123] Dehinc a Publio Scipione Africano victus prelio, quasi nulla ei cura esset hispanarum rerum totusque animo in Italiam versus, arrepta pecunia et quot abducere potuit elephantis, cupide se se ex Hispania pene hostibus circumfusus eripuit et per Pyreneos colles transivit in Gallias. Ibi conducto mercenario exercitu, ad quod ingens auri pondus attulerat, nunc et patriis et externis presidiis fultus in Italiam properabat.
[124] Huic Livius occursurus, ut diximus, iter ab urbe carpebat, preter domesticum exercitum magnis, ut quidam tradunt, aliis a Publio Scipione ex Hispania aliis a Manlio pretore e Sicilia transmissis equitum simul ac peditum copiis. [125] Hunc consulem Roma abeuntem tantus ille consultor publicus hortatorque Fabius Maximus monuisse dicitur ut, temeritatis precedentium ducum exempla recentia ante oculos habens, non prius rem fortune crederet quam vires moresque hostium nosset. Contra ille, non tam novi consilii capax quam veteris adhuc memor iniurie, turbulentissimum responsum piis monitis reddidisse perhibetur. [126] 'Imo' enim inquit 'mox ut hostem videro, nulla prelio fiet mora'. Cumque admirans Fabius quid tam propere tantam rem esset acturus quesivisset, 'Ut vel gloriosam' inquit 'de inviso hoste victoriam adipiscar, vel quamvis nec piam nec optabilem iustam tamen de ingratis civibus ultionem'. Neque vero sic egit ut dixerat, imo quidem omnia graviter prudenterque, ut appareat in insigni dolore facilius aliquanto res quam verba moderari.
[127] Hoc ad levam eunte, consul alter ad dexteram ibat Claudius Nero, iamque in Salentinos Venusiamque pervenerat. Illic Hostilium Tubulum Catonem, qui tunc romanus pretor erat et ante paucos dies Hanibalis effusam aciem repentino impetu turbaverat quattuor milibus hostium interfectis, obvium habuit. Cum quo copias partitus, e consulari simul ac pretorio exercitu duo milia et quingentos electissimos equites, peditum electorum quadraginta milia retinuit; cum reliquis abire pretor iussus paruit ad Quintum Fulvium, qui proconsul tunc Capuam obtinebat. [128] Hanibal Tarentinis ex finibus digressus per Brutios, recollecto quam maximo potuit exercitu, Grumentum Lucanorum oppidum accessit et secus muros castra posuit. Illuc consul romanus, premissis profectus exploratoribus, intervallo nonnisi mille quingentorum passuum ab hoste consedit.
[129] Castrorum in medio campus patens, campi in fine colles erant apertissimi neque ullis latebris aut rupium aut silvarum ad insidias oportuni, ut eos insidiarum artifex ipse Hanibal negligeret. Hoc in campo ab excursoribus castrorum congressus tumultuarii et minuta quotidie prelia gerebantur, quibus hoc unum agebat dux romanus ut, diem de die sensim trahens, Hanibalem detineret, nequa sibi abeundi ut fratri occurreret occasio linqueretur. [130] Contra ille autem abire desiderans, instructa acie se se in dies prelio offerebat. Sic mutatos mores partium diceres. Nempe hic Claudii animum mira res subiit: ut romanis scilicet bellorum artibus ad tempus aliquod pretermissis, ad punicum se conferret ingenium, quo suspecti minus colles essent eo insidiis aptiores ratus. [131] Itaque quinque equitum cohortes totidemque manipulos trans illos intempeste noctis silentio destinavit, nullo alio quam ipsorum collium obtentu a conspectu hostium secludendos, prefecto his Tito Claudio Asello militum tribuno, qui tunc in omni romano equitatu longe primus omnium habebatur, edoctoque ad quod signum ex insidiis erumpendum esset. [132] His ita per noctem dispositis, ubi illuxit totis viribus in aciem prodit; quod ubi Hanibal sensit, ut qui nichil aliud optaret, illico signum pugne dedit. Quo accepto, tanto strepitu ad arma discursum est, ut innumeri, ceco pugne desiderio effusi certatim castris, preter solitum nec tenerent ordinem neque tanti ducis imperium expectarent. [133] Id advertens consul, accito tribuno tertie legionis, 'Immitte' inquit 'quam rapidissimo potes incursu tue legionis equitatum in hanc turbam incompositam, more pecudum sternendam antequam ad ordinem reducatur'.
[134] Paruit dicto ocius tribunus, iamque aciem punicam confusio terrorque pervaserant, dum Hanibal dissonis clamoribus excitus, neque enim omnes simul bellorum more pugnabant sed singuli cum singulis ut cuique suum adversarium sors dabat, toto cum reliquo exercitu castris egreditur, sparsamque aciem invectus, magnum summi imperatoris argumentum, inter ipsum pugne tempus certo illam ordine conglobasset, nisi his intentum curis avertisset clamor in terga ruentium Romanorum, qui signo quod convenerat audito ex insidiis emerserant. [135] Veritus castris excludi, victus ac fugiens in castra remeavit, cesis in prelio et in fuga octo milibus quorum, Romanorum paucis. Sic, quod interdum iuste accidit et laudari solet, insidiator famosissimus insidiis circumventus est.
[136] Luce altera dux romanus paratus prelio et instructus stetit, nulloque hostium se movente, hinc Penorum spoliis interlegendis hinc suorum corporibus sepeliendis diem illum egit; sequentibus vero sic assiduus castrorum portis hostilium fuit, ut quotidie oppugnantis speciem preberet. Qua importunitate victus Hanibal, locis cessit ac profunda nocte, crebris ignibus accensis dimissisque aliquot expeditis equitibus quo abitus celaretur, abiit. [137] Quibus ipsis mox digressis, dum nocturnas tenebras lux diurna fugasset et dies et silentium fuge indicium dedissent, immissis duobus ad explorandum equitibus, nequid lateret insidiarum, castra hostium dux romanus ingreditur; quibus captis et direptis, cito agmine insecutus Hanibalem prope Venusiam attigit. Qui quoniam nec fugere nec pugnare vellet, urgentibus hostibus et impressionem facientibus, tumultuatum potius quam pugnatum est. Quo tumultu duo milia et amplius quorum amisit Hanibal. [138] Inde autem nocturnis horis montanisque tramitibus, fugienti similior quam eunti omnique arte prelium detrectans, Claudio Nerone semper vestigiis insistente, Methapontum adiit assumptoque presidio, quod urbis illius ad custodiam dimiserat, utcunque damna per eos dies accepta reparavit. Prefectum vero presidii in Brutios ad conquirenda alia direxit auxilia ac, rebus ita dispositis, Canusium petiit. Hoc in statu et hostium et romane, orientali in parte Italie, res erant.
[139] At in parte altera Hasdrubal, ab obsidione Placentie digressus que eum frustra detinuerat, ad Hanibalem animo properabat; ad quem, explorandi gratia ubi esset et quid ageret nuntiandique ubi secum iungi vellet, sex equites quattuor quidem Gallos duosque Numidas impigerrimos premisit qui, dum pene totam quam longa est Italiam evasissent, errore vie in Romanorum manus delapsi et ad proconsulem adducti, primum ambagibus eludentes, ad ultimum tormentorum specie perterriti veritatem fassi sunt et Hasdrubalis literas ad Hanibalem protulerunt. [140] Et captivi et litere intactis signis ad Claudium consulem sub fida custodia atque ab illo, literis per interpretem lectis, Romam ad senatum missi. Quibus in literis inter cetera scriptum erat, propositum sibi esse ut fratri in Umbria iungeretur: quod ea regio prope Italie medio esset, ibi optime conventuros.
[141] Quibus cognitis egregi ducis in animo cura ingens orta erat cogitantis, tanti ex diverso hostes ubi in unum convenissent, pondus fesse reipublice prorsus intolerandum fore: quid si ut sunt bellorum exitus inopinabiles et incerti, Hasdrubal altero cum consule collata manu victor evaserit et victoria superbus adveniens fratrem petat? nonne se in medio ducum atque exercituum tantorum, imparem omni parte virium, perfacile una cum imperio proteri ac celeri posse? [142] His obsessus anxietatibus, statuit nova in re atque insolito periculo novo atque insolito utendum esse remedio, nec ad unguem ut a maioribus accepissent patrum iussis obtemperandum: non posse enim in summis tempestatibus ex commodo regentis ad nutum fieri omnia; pro se quenque laborantem navem adiuvare, magno ventorum ac fluctuum in strepitu imperia non audiri miscerique necessario rerum vices. [143] Se nunc igitur in extrema reipublice tempestate non expectaturum quid e Capitolio velut e puppe pretoria senatus edixerit, ut contra suum hostem suoque cum exercitu in sua quisque provincia bellum gerat. Imo vero innovandum ex antiquo more aliquid, imo quam plurimum. [144] Se igitur, insuetum et inexcogitatum aliquid audendo et suis simul et hostibus inopinum, provincie sue finibus egressurum educturumque de exercitu paucos quidem sed electos, robur floremque militie, opemque college indigo et motibus nunc tantis opposito laturum: audax fortasse consilium et suis etiam civibus prima fronte terribile, sed si fortuna favisset utilissimum. Id enimvero si senatui scribat ac responsum prestoletur, in mora periculum se videre: non minus celeritate quam audacia opus esse. [145] Itaque, cum captivis ac literis hostium ad senatum missis suis ipse literis additis, totum hoc quod animo volvebat aperuit, ut constaret se quod instituerat prius acturum, quam Romam litere pervenissent. Ubi vero quid pararet exposuit, consilium suum, quid a patribus fieri vellet apposuit: ut scilicet novus domi exercitus scriberetur Narniam mittendus, in Umbriam scilicet ubi hostes convenire decreverant.
[146] Rome autem re cognita et consilio consulis intellecto, opinionum atque sententiarum diversitas tanta fuit quanta de incepto cuiusquam ducis ante non fuerat, dum hanc tantam sui imperatoris audaciam an laude dignam an vituperio iudicarent in dubio esset, relinquentis castra sine duce, exausta equitum ac peditum vigore, obiecta hosti versutissimo et callidissimo et illius errore magis quam suis tuta viribus.
[147] Quid si Hanibal rem resciscat et aut castra suo duce deserta invadat aut ducem profugum persequatur? quid si ignaro, quod credendum non esset, Hanibale sospes ad Hasdrubalem perveniat? nequaquam illi quidem inexperto cum hoste rem futuram, sed cum illo qui eum nuper in Hispania pueriliter credulum ficte pacis tractatibus fefellisset. [148] Et ad summam in tam variis vulgi sermonibus nichil certi erat, nisi ille pessimus mos vulgaris, ex fortuna rerum famam hominum pendere; itaque si prospere successisset nichil Claudio Nerone preclarius, at si minus nichil obscurius, qui motu proprio extrema tentare ausus esset.
[149] Ille vero, optime sibi conscius voluntatis, opiniones sermonesque hominum non pluris faciens quam sunt, ad executionem generosi licet ambigui operis festinabat; premissisque per omnem qua venturus erat regionem, qui amicis urbibus atque oppidis imperarent ut ad victum pertinentia in viam publicam conveherent, quin et equos et quadrigas conducerent quibus fessi de exercitu sublevari possent, eo ipso die quo senatui scripserat, consilium suum nulli penitus aperiens, se in Lucanos iturum pronuntiat ad capiendam punico presidio communitam urbem. [150] Ad id sibi mille equitibus sex milibus peditum opus esse testatus, illis electis et commissa legato quem fidissimum habebat castrorum custodia, magno gressu nocte iter arripuit et, in Lucaniam se ire simulans, illico in Picenum flexit. [151] Ubi autem tantum vie exegit ut iam metui non posset nequis rem occultam divulgaret collectis in unum suis, 'Nullius unquam ducis' inquit 'consilium meo audacius visum, nullum securius, nullum fuit utilius. Non ad ancipitem pugnam sed ad certam vos victoriam duco. Collega meus non modo quantis opus est, sed multo etiam pluribus instructus est copiis; at piena in lance quicquid addideris, iam priorum nulla fit mentio: pondus novissimum rem inclinat. [152] Nostis famam in re qualibet sed in bello maxime posse quam plurimum, et levia sepe momenta verborum occasionem rebus ingentibus prebuisse. Ubi auditum subito fuerit advenisse consulem alterum atque exercitum consularem, quis numerus requiret? ipsum nomen nostris animos dabit, hostibus arripiet; proinde labor prelii comunis, tota gloria nostra erit. Neve deis acceptum iter vestrum dubitetis, cernite qua hominum gratia ac benivolentia frequentetur'. [153] Erant autem vere omnia referta faventium agminibus atque omni ex parte commeatus in vias convectantium, ultroque viris necessaria ac iumentis offerentium; omnia laudibus personabant, vota precesque ad superos mittebantur, mille undique simul ad celum manus mille oculi tollebantur orantium ut, qui tunc pro Italie libertate pugnaturi ibant, mox incolumes cum victoria remearent, ut quos tunc properantes anxii prosequerentur romane urbis atque imperii protectores, in quorum dextris sua et suorum filiorum vita esset ac fortuna, eisdem post victoribus alacres ac securi occurrentes suscepta pro illis vota persolverent. [154] In hec obsequia inque hec verba turba inextimabilis omnis generis hominum confluebat, et erat inter horum liberalitatem militumque modestiam mira contentio, dum hi omnia illis ingererent orarentque ne tepide reciperent quod tam fervide donaretur, et pro se quisque nequis alius in hoc sibi honore preferretur obsecraret, illis autem nichil accipere fixum esset nisi quod necessitas coegisset: [155] nunquamque a signis aut divertere aut differre, stantes vel euntes cibum sumere, diebus ac noctibus properare, vix brevissimo sopori succumbere, aut ulla usquam necessitate subsistere. Sic obnixi omnes devotique vel ad victoriam vel ad mortem ibant!
[156] Iam Senam, Adriaci sinus urbem, Hasdrubal pervenerat. Illic ei Livius alter consul occurrerat et erant tam coniuncta amborum castra, ut tantos inter hostes vix quingentorum passuum spatium interesset. Iam Claudius Nero auxilio adveniens iuxta erat, ampliore quam moverat exercitu. Nempe in ipso itinere veterani milites ad speciem tam pie et tam decore militie revertebantur, renovatoque animi vigore, arma quibus pridem vale dixerant resumebant; et iuvenes in tam honestam expeditionem, qua nulla esse posset honestior, tanteque rei spectaculum proficisci gloriosissimum opinantes, ultro se se obtulerant receptique erant: specie corporum inspecta et virtute animorum extimata, felicia signa sequebantur.
[157] Premiserat autem Claudius ad collegam nuntios, querens super adventu suo quenam voluntas eius esset et quod ad locum et quod ad tempus attineret, hoc est an nova castra exstruere an college ipsius castris excipi eum mallet, et an diurnis an nocturnis horis ingredi; responsumque erat nocte quam die melius et in vetera quam nova castra divertere utilius, edictumque in castris ut quam maximo fieri posset silentio, ne intelligi posset ab hostibus, tribunus tribunum, centurionem centurio, eques equitem, pedes peditem intra suum locum libenter exciperet. [158] Idque eo facilius factu fuit, quo peregrinus exercitus nil penitus secum nisi corpora et arma portabat. Itaque Claudius, post propinquos montes nocte expectata, tacito cum exercitu castra Livii consulis incredibili congratulatione et gaudio utriusque partis ingreditur. Ea nox quieti necessarie permissa est.
[159] Mane consilium inter consules habitum adhibitusque consilio Portius Licinius pretor, qui per eos dies multo ingenio atque industria, nunc angustias occupando nunc hostile agmen hinc atque inde turbando, Hasdrubalis iter obstruxerat; hic minora castra prope consulem habebat. [160] Plurium ex his qui consilio intererant sententie fuerunt, ut aliquot dies et quieti militum et spectandis e proximo moribus hostium darentur; Claudius Nero contrarium sentiebat, ita ut id non modo consuleret sed rogaret. [161] 'Meum consilium' aiebat 'quod velocitas tutum fecit, periculosum est factura dilatio. Neque me Hanibal abiisse sensit, neque Hasdrubal advenisse; utriusque hostis errore ad nostram victoriam uti licet. Facile est, modo confestim fiat, ut et huius exercitus proteratur et ego ad illum redeam et abitus inscium et reditus mei. [162] Sin differimus, et illum animosiorem facimus si cum paucioribus, et hunc cautiorem si cum pluribus rem sibi esse cognoverit. Proinde consulo et obtestor ut hac ipsa hora prelium ineamus; nam et ego abunde mores hostium novi, et meos lassitudinem corporum aut torporem aliquem sentire virtus ardens prohibet animorum'.
[163] Cuntis hanc in sententiam versis, subito romane acies, castris educuntur et iam hostes ipsi castris exierant poteratque illico res transigi, nisi Hasdrubali ante aciem progresso nova repente suspitio incidisset. Romana enim castra prospectans, et adustiores solibus homines et equos solito squalidiores animadvertit; itaque substitit ambiguus animi et, receptui raptim cani iubens, pedem in castra retulit suosque ad se recepit, multa secum volvens. [164] Nam preter – quamquod castra Romanorum nec plura essent nec maiora, cetera omnia animum eius in illa opinione firmabant, ut consulem alterum adesse crederet; atque illud in primis quod semel pretorium bis consularia signa sonuissent, quod romanis bellis exercito nisi duorum ducum presentia fieri non solere persuasum erat. [165] Id enimvero tam novum tamque incredibile videbatur anxio, potuisse Hanibalem tanta de re falli fugamque sibi oppositi ducis et exercitus non sensisse, ut oppressum illum vel insigni deiectum clade sibi fingeret. Nonnunquam illud etiam occurrebat animo quod verum erat, nuntios suos ac literas non ad Hanibalem sed ad manus hostium pervenisse; hinc ortam consuli fiduciam ad se delendum festinandi. Sed id rursus, fratre incolumi, qualiter tale aliquid ausus esset, intelligere nullo modo poterat.
[166] Inter has solicitudines et hos metus nocturna fuga seque suosque clanculum ex his locis eripere statuit. Que res tenebris tumultuque militari parum prospere successit: a vie ducibus deserti, pars errore vago effusi pars somno obruti passim omnia circum loca repleverant. [167] Hasdrubal ipse, dum vadum querit Metaurum amnem sequens, cuius quo magis a mari ad montes acceditur eo undique altior atque preruptior ripa est et impetuosior alveus, circa vagos aquarum flexus errando assequendi tempus hostibus dedit. Primus Claudius Nero cum universo equitatu, dehinc pretor levis armature cum subsidio supervenit, urgentes hinc illinc hostile agmen usque adeo ut necesse haberet aut sistere aciem, aut fugere hostibus iam terga prementibus. [168] Substitit igitur amnis ad ripam, eminenti in loco castra communiturus, dum Livius consul cum omni peditum exercitu ceptis incidit. Tum Hasdrubal, supremam horam adventare intelligens, pretermissa et itineris et castrorum cura, se ad prelium expediens aciem instruit.
[169] Romani suam iam instruxerant. Dextrum cornu Claudius Nero levum Marcus Livius tenebat, in medio pretor erat. Hasdrubal Claudio Gallos opposuit, non quod eis multum fideret, sed quod Romanis formidabiles putabat; Ligures in medio statuit; ipse cum hispanis militibus, in quibus multum spei habebat, contra Livium stetit; elephantes in fronte prelii collocavit. [170] Qui, cum romanam primo aciem turbassent, variis post clamoribus agitati, quod in aliis bellis multis acciderat, vagi et quasi limphatico discursu suam quoque turbarunt, ita ut in ancipiti et comuni periculo plures a suis quam ab hostibus cederentur, inter utranque aurem in ipsa iunctura capitis ac cervicis a rectore percussi, ubi regi posse desiissent, scalpro ferreo et malleo ad id ministerium institutis; cuius remedii inventor ipse Hasdrubal ferebatur.
[171] Inter quem simul ac Livium magnis et pene equis viribus certabatur: hinc nempe romani equites peditesque, inde Hispani, veterani et viri fortes nec romane militie inexperti; Ligures etiam, ad arma durissimi, e medio dextram in partem transvecti se Hispanis adiunxerant. Ibi igitur ferox pugna et miserabilis strages erat. [172] Gallos, qui in altero cornu erant, ab incursu Claudi ipsa loci natura tutabatur: tumulo telluris asperioris, qui medius inter acies stabat, pro clipeo freti quiescebant, contenti quicquid ab aliis ageretur; unde inter locorum angustias explicitas fuisse acies intelligere est. [173] Hunc collem Claudius cum sepe nequicquam transire tentasset iniquitate loci exclusus, indignabundus exclamans 'Et quid?' inquit 'huc decursa magna parte Italie tam festini venimus, ut pugnare alios spectaremus?' Hec dicens, ut e castris nuper ad auxilium incognitus, sic nunc raptim neque minus velociter ex ipsa acie et suis quoque nedum hostibus ignoratus et cum paucis quorum equitum cohortibus collem oppositum circumvectus, otiosam in aciem Gallorum improvisus invehitur. [174] Illic non tam pugna quam fuga et cedes hostium fuit, Romanis eos ab omni parte cedentibus et in frontem et in latera et in tergum. Iamque et Hispanorum virtus et Ligurum paulatim victa defecerat, interque iacentium ingentes cumulos pauci elabebantur et fuga qua poterant salutem querebant.
[175] Hasdrubal omnia expertus que boni probatique ducis sunt, quantum quivit nunc hortando nunc orando nunc pugnando rem substinuit. Quam prolapsam ut vidit nec iam quicquam spei reliquum, supervivere tot milibus hominum, se in Italiam secutis et ad mortem iam pregressis, renuit; sed proprie multoque maxime paterne fraterneque memor glorie, calcaribus adacto cornipede in confertissimos hostes ruit ibique fortissime dimicans occubuit, vir et vita clarus et clarior morte. [176] Ceciderunt de exercitu eius quinquaginta sex milia, capti autem sunt quinque milia quadringenti; nec unquam in eo bello plures uno prelio perdere; tanta denique victoribus ipsis vel fatigatio vel satietas cedis incesserat ut, cum die proximo Claudio consule iam digresso, Livio nuntiatum esset Cisalpinos Gallos ac Ligures qui prelio evasissent inconditos abire sine signis sine ordine sine duce, paucis immissis equitibus ad unum omnes facile opprimendos, responderet: 'Sinite illos, ut supersint aliqui hostium cladis nostreque virtutis nuntii'. [177] Ad hunc modum utcunque cannensis clades hosti reddita est vel cesorum numero vel ducis interitu; recuperata preterea quattuor milia et amplius captivorum romanorum, quos secum forsitan permutandi gratia trahebat, eaque prospere fortune non mediocris accessio fuit et compensatio iacture hoc prelio accepte, quo, ne gratuitam Romanis fuisse victoriam quis credat, octo milia sotiorum simul ac civium sunt amissa.
[178] Hasdrubalis truncum caput apto ad id ferculo reponi Claudius consul iussit, et nocte proxima que diem certaminis consecuta est itinere arrepto, ad castra sua, que Hanibali obiecta erant, rediit non minori celeritate quam venerat; adeo ut, cum venienti turba ingens occurrisset, redeunti nemo pene obvius foret, quod neque iussio consulis ulla precesserat, neque sat possibile videbatur attigisse eum unde tanto iam victor prelio redibat. [179] Quis autem non stuperet, sex dierum spatio non amplius a Metauri ripis armato ac fesso et cruento cum exercitu in Apuliam perveniri posse, quod nescio an expeditus cursor atque agilis potuisset? [180] Vix castra erat ingressus suspensa animis atque incerta, ipse plenus gaudii plenusque solicitudinis sine qua nunquam post digressum fuerat, dum Hasdrubalis caput ablatum ante stationes castrorum Hanibalis iactari fecit, simul et captivos Afros in vinculis ostentari et ex eis duos solutos ad illum ire, qui sibi seriem rei geste exponerent. [181] Ille, ubi amicum caput aspexit et nuntios audivit, tanto et publico et privato dolore perculsus obstupuit et suspirans 'Agnosco' inquit 'fatum Carthaginis'. Hoc solum dixit et tacuit: nempe meminerat nulli unquam duci feliciora bellorum fuisse primordia et iam de fine non immerito dubitabat, eratque sub oculis belli punici prioris exemplum feti quoque principii miserique exitus, quod vel puer ipse viderat vel a patre didicerat. [182] His affectus et confectus curis, undique contractis auxiliis, ne animo in diversa distraheretur, castra quam primum movit et cum omnibus copiis in Brutios atque extrema Italie se recepit.
[183] Antequam Claudius ad exercitum, iam Romam victorie fama perveniens occupatas adeo metu mentes invenerat, ut summis auribus excepta subsisteret neque spei ac gaudii incapaces ad animos penetraret; et dempserat ipsa celeritas fame fidem. Duo equites narnienses ad exercitum venerant qui de consilio Claudii Neronis, de quo diximus, Roma missus erat ut in faucibus Umbrie obstaret hostium congressui; hi victoriam nuntiabant et addebant ante nonnisi biduum fuisse certamen. [184] Hec, ex castris legatorum literis nuntiata, varie animos affecerant: et victoria quidem ipsa possibilis, incredibile autem victorie tempus erat, quanquam multis exemplis et romanis et externis sepe compertum sit fama nichil esse velocius. Denique obstinatis ad incredulitatem animis persuaderi nichil penitus potuit, antequam legati consulum adessent. [185] Quibus adventantibus omnis sexus omnis etas obviam prodiit: ipsa pene urbis menia illis occurrere velle videbantur. Usque ad pontem Milvium, nam Flaminia sunt ingressi, densum et continuum agmen fuit; tam felici nuntio a fide dignis impleri quisque primus optabat. Inextimabili civium concursu vix terram pedibus contingentes omnes tres, tot enim erant, in Capitolium deducuntur. [186] Illic mira attentione nuntiarunt deletum exercitum, cesum ducem, recuperatos cives, et eo omnia letiora quo insperatiora; nunquam nempe tam dulce gaudium quam post metum. Rebus ordine cognitis, supplicatio tridui decreta et omnibus in templis a viris ac matronis augustissimo habitu summaque letitia, quasi iam belli atque omnis periculi finis esset, acte diis gratie. O gens ceca, vincendi gnara sed cuius victoria donum esset ignorans!
[187] His peractis, Livius consul cum senatui nuntiasset non egere amplius Galliam provinciam consulari exercitu, sufficere pretorias legiones que sub Portio Licinio ibi essent prelioque interfuissent, posse iam se si patribus placeat reverti, decreverunt patres ut non solus ipse sed collega etiam rediret. Et Livium quidem cum exercitu; sed Neronis exercitum obiectum Hanibali remanere iusserunt, donec eo dux novus accederet. [188] Consules, cognita senatus voluntate, inter se literis egerunt ut Preneste alter alterum expectaret, quo scilicet, sicut comuni consilio atque opera bene feliciterque rem gesserant, sic urbem pariter introirent. Et casus fuit ut eodem die Preneste ambo diversis ex partibus convenirent. [189] Datus est petentibus extra urbem senatus et, poscentibus ut pro bene gesta republica et divinus cultus superis et humanus triumphi honor victoribus haberetur, utrunque concessum commissumque eis ipsis ut triumpho modum ponerent. [190] Illi autem, quod in provincia Livii victoria parta et ipsius ea luce fuisset auspicium et tunc victor exercitus presens esset, Nero autem aliena in provincia rebus gestis sine exercitu rediisset, mira concordia convenerunt ut Livius triumpharet, Nero autem quadrigis preeuntem equo sequeretur; atque ita factum est.
[191] Neque ideo Neronis modestia gloriam eius imminuit sed auxit potius, omnium oculis in eum versis acclamantium et una voce dicentium: 'Eat ille ut libet equis niveis et curru aureo! hic victoriam fecit, hic et absens consilio et presens corpore pugnavit: illic sola sui nominis presentia Hanibalis impetum continuit, hic virtute presenti stravit hostium legiones Hasdrubalique caput eripuit mittendum fratri, munus utrique miserrimum, reipublice gloriosum'. [192] Ad summam triumphi decus eximium penes illum fuit, nec unquam eques insignior urbem intravit: illo simplici in equo instar triumphi erat ingentis et populi amor, et gratia in illum pronior, et plura longe triumphali die in Claudium Neronem militaria carmina, ut mos erat, quam in Livium dicta. [193] Raro unquam pari favore et benivolentia hominum triumphatum est; non solum spectantibus cum gaudio et de more salutantibus, sed certatim omnibus qui poterant victrices deosculantibus ducum manus et pias et letas grates agentibus, quod eorum virtute respublica salva esset. [194] Prelata in triumpho captivorum turba est, at servitio liberatorum civium acies sequebatur; prelata etiam preda ingens rerum variarum, sed in primis auri et argenti quod Hasdrubal Carthagine missum supremam bello manum positurus advexerat.
[195] Hec hactenus. Illa enim sciens sileo, que hanc tantam ducum famam minuunt, ut post annos ambo censores simul facti, quorum esset de aliorum moribus iudicare, de suis moribus non curantes sed huius tante concordie obliti et veterum memores simultatum, infamibus se vicissim sententiis notaverunt; et qui tantos hostes vicerant, iram ignobilem vincere nequiverunt. Adeo facilius homo vincit omnia quam se ipsum. [196] In hoc ergo libentius desinam, siquidem hec est illa victoria ad Metaurum amnem a cuntis historicis sed in primis a Tito Livio celebrata, insuper Flacci lyrico carmine nobilis. Sic enim ait:
Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Hasdrubal
Devictus
[Reiecteque retrorsum Hanibalis mine]
et pulcer fugatis
Ille dies Latio tenebris.



DE PUBLIO CORNELIO SCIPIONE AFRICANO MAIORE.


1

[1] Publium Cornelium Scipionem hunc, qui primus Africani cognomen victa Carthagine meruit, « non sue modo etatis "maximum ducem" sed omnis ante se memorie omnium gentium cuilibet regum imperatorum ve "parem" » ait Livius, veritus forsan Augustum Cesarem dominum suum, siquid amplius dixisset, offendere. Florus autem historicus, ut qui nil tale metueret, plane « omnium et ante et postea ducum » maximum ducem dicit. [2] Quod nec tantus hostis Hanibal ipse dissimulat, si verum est illud apud Ephesum, quo et ille victus ad Anthiocum profugerat et hic ad regem romanus legatus accesserat, inter eos habitum colloquium, grecis ac latinis scriptoribus memoratum. Quo interroganti Hanibalem Scipioni quem is summum imperatorum qui fuissent omnibus seculis iudicaret, respondit Hanibal 'Alexandrum'; quem secundum, 'Pyrrum' et utriusque sententie rationem attulit; tum ex ordine prosequenti quem tertium poneret, incuntanter se se posuit. [3] Cumque subridens Scipio quesivisset: 'Quem tu Hanibal te faceres quotum ve te poneres si me vicisses?', 'Tunc' inquit ille 'me hauddubie omnium seculorum ac gentium imperatoribus anteferrem'. Quo responso clare innuit, cum de summis ducibus quereretur, ceu prorsus incomparabilem cuntisque dissimilem Scipionem excipi. [4] Profecto autem, quamvis duo illi de quibus modo diximus scriptores horum duorum ducum Scipionis et Hanibalis laudes iuncta narratione permisceant, dum simul de ambobus agentes ducum maximos dicunt, largiter tamen inter eos refert. Bellice laudes Hanibalis, multe et magne, crudelitate ac perfidia et vitiis fedantur ingentibus; Scipio iustissimus mitissimusque hominum, neque morum suavitate clementiaque et fide quam bello minor fuit. [5] Ad hec Hanibal multa sepe per insidias fecit et vim martiam callido iuvit ingenio; Scipioni virtus alia et mos alius bellandi: raro unquam nisi aperta vicit acie. Denique, si res omnis a fine cognoscitur, Hanibalem tot ducum exercituumque victorem, duratum armis successibusque fidentem, pene adolescens Scipio et, quod mireris, illius in patria sic non tantum prelio sed et bello stravit, ut et nunquam resurgeret penitusque se victum ingenue fateretur.
[6] Huic ergo, de quo ista premiserim ut intelligat lector quem in manus virum sumpserit, forma corporis, rara quidem et excellens usque ad spectantium stuporem, et maiestas quedam multum fame et gratie popularis addiderant, atque in primis mos ille percelebris, ex quo virilem primum togam induit nunquam dum Rome esset intermissus, omni die priusquam publici privatique ageret aliquid in Capitolium ascendendi et in cella Iovis considendi; unde, cum solus ibi aliquantulum temporis in silentio exegisset, ad agendas res spei plenus atque alacer procedebat. [7] Nec solus ipse, sed populus de eo fiduciam ingentem valida opinione conceperat prospere eventurum quicquid ille promitteret; erat enim non ea sola credulitas animis insita, divino monitu atque instinctu fieri omnia, sed divina illum quoque stirpe progenitum. Que res fabulis quibusdam, ut fit, locum fecerat; et ipse hunc honorificum sibi suorum civium errorem mira arte fovebat, neque quod credebatur affirmando, ne audacis in mendacii vanitatem incideret, neque negando, ne minueret aut tolleret quod auctum potius ac perpetuum cupiebat. [8] Sed ut ad res gestas viri veniam, hic cum primum pubesceret eo prelio quo Romanos Hanibal ad Ticinum fudit, ut ibi meminimus, patrem consulem bellique ducem, affectum gravi vulnere et ab hostibus circumseptum, periculo mortis eripuit. Sic ex illa acie, unde veteranis et peritis militie evasisse satis fuit, Scipio id etatis servati ducis et civis et patris, publice scilicet ac private pietatis, triplicem meruit coronam, iam tum clarum magni futuri ducis initium.
[9] Inde admodum adolescens post cannensem cladem, « pene ultimum vulnus imperii » ut diximus et ut scriptum est, delata ad eum atque ad Appium Pulcrum summa rerum afflictarum, deliberantibus quid agendum tanta in adversitate publica cum subito nuntiatum esset frustra eos laborare, nam seorsum aliud principe L. Cecilio Metello fuge solius et Italie relinquende consilium agitari, cuntis inopine rei metu ac dolore torpentibus deque hoc ipso consultandum decernentibus, Scipio tunc tribunus militum non consilio opus esse sed facto ait, iussisque se sequi qui rempublicam salvam vellent, in domum civium quasi hostium castra perrupit; strictoque gladio super capita deliberantium clara voce iuravit se neque rempublicam atque Italiam deserturum, neque deseri a romano cive passurum, sic Metello ceterisque qui aderant aut iurandum aut illico moriendum esse testatus. [10] Exterritisque omnibus haud aliter quam si cruentum supra caput Hanibalem vidissent, et iurantibus ut iniunctum erat, seque illi regendos servandosque tradentibus, virtute unius adolescentis consilium illud infame discussum est reditumque ad salubriora consilia, ut etate tam tenera unus idem et ducis servator esset et patrie.
[11] Primus illi honor urbanus curulis edilitas fuit, in cuius petitione cum obtentu etatis tribuni plebis obstarent, verecunde ille ut etatem decebat in contionem progressus, 'Si me' inquit 'edilem facere Romani omnes volunt, satis annorum habeo'. Quo dicto edilem statim tribus omnes tam concorditer dixerunt, ut tribuni victi pudore et favore illo populi sic consentientis abscederent. [12] Non multo post, Scipionibus magnis, patre huius ac patruo, prope simul per insidias Carthaginensium cesis et Hispaniis pene amissis, dum et populum dolor ingens et cura gravis patres angeret, quis perditis rebus dux ydoneus ac successor tantis ducibus mitteretur (non is quidem consul, nam duobus in republica consulibus addi tertium non licebat, sed proconsul), dumque omnes, qui solebant militiam que plurimum periculi haberet ambire, tunc se metu gelidi et insueta rerum desperatione retraherent, essetque hinc in animis omnium tristitia et meror et renovata calamitatum publicarum recordatio tam nichil spei ad tutelam imperii superesse cernentium, Scipio quattuor et viginti annos natus mira securitate se obtulit ad publicam simul et domesticam ultionem. [13] Qui ceu faustum sidus aliquid ubi conspectus in comitio populi oculos in se vertit, ineffabili consensu ad imperium in Hispania regendum est electus; postquam vero, faventium fervore compresso, voluntatis in locum ratio successit, hinc etas nondum solida, inde Scipionum in Hispaniis parum felix nomen et memoria nove cladis terrere animos cepit. Quo ille agnito, contionem advocans, sic de etate sua deque imperio et instanti bello graviter magnificeque disseruit, ut tepentes animos non modo pristinum in fervorem fando reduceret, sed maioribus nove quoque fiducie flammis incenderet.
[14] Supplemento igitur exercitus, qui in Hispania supererat, accepto profectus, cum Terraconem pervenisset, ante omnia legationibus vicinarum gentium auditis, que alternis partium eventibus consilii incerte erant, tam excelso simul mitique animo respondit, ut non adolescentem sed gravissimum senem crederes locutum, et in verbis eius fides esset et autoritas, et in animis omnium non amicorum modo sed hostium quoque ingens quedam de virtutibus novi ducis opinio atque indubitatum de felicitate presagium. Sic adventu suo sotios firmavit, hostes terruit. [15] Ambitis amicorum urbibus hibernisque aditis ac militibus collaudatis, quorum fide atque opera in occasu ducum romanum imperium in Hispania non ruisset, atque in primis L. Martio, cuius virtute precipue et reliquie legionum salve erant et respublica illis in partibus ad eum diem steterat, tam familiariter tantoque illum in honore secum habuit ut constaret, quod maxime generosi animi signum est, non timere eum ne quantalibet cuiusquam sue glorie virtus officeret.


2

[1] Primum illi opus bellicum Carthago Hispana, urbs prevalida ac munita et omnium tunc Hispanie civitatum opulentissima, non suis tantum opibus sed aggestu omnium referta, quas vel peni duces vel hispane gentes eo convectas quasi inexpugnabili quadam arce locaverant. Hanc aggressus mira sua constantia multoque militum labore, ab ea tandem parte qua mari cingitur, et refluente naturaliter et aquilonibus impulso atque aditum pendente estu, eo ipso die quo illam adiit et urbem vi et arcem et, qui arci preerat, Magonem quendam ex Penorum ducibus per deditionem cepit. [2] Deditis hostibus, omissa cedes et ad predam tota urbe discursum est; que multiplex auri et argenti supraque fidem variarum rerum fuit. Vix tandem militibus quies data. Ibi vero dux romanus sue continentie et integritatis clarissima prebuit argumenta in militibus honorandis pro suo quenque merito: [3] – ubi illud iure laudandum plus quam iuvenile consilium fuit quod, cum preter comunes omnium laudes et publici illorum virtutibus confessionem debiti singulariter edixisset illi, quem prius in murum ascendisse constaret, muralem coronam honoris gratia se daturum, atque hinc orta ambitione duo simul id sibi quisque decus exposceret (alter navalium sotiorum unus, alter centurio legionis quarte) et, favore vario dissidentis exercitus unoquoque non quod sciret sed quod cuperet affirmante, neque pro veritate rei sed pro sua libidine iusiurandum offerente, lis cresceret iamque a contentione verborum ad certamen manuum atque armorum transitura videretur, Scipio de periculo instantis tumultus periuriique, non tantum in capita deierantum sed in publicam infamiam recasuri signaque et immeritas legiones inquinaturi, admonitus pessimique rem exempli decus virtuti debitum periurio peti, advocata confestim contione, constare sibi ait utrunque competitorem simul in murum ascendisse atque ita utrique debitam coronam; qua utrique simul persoluta, gliscentem seditionem facili compressit ingenio;
[4] – ad hec in obsidibus consolandis, in captivis sine precio relaxandis, multo autem maxime circa exactissimam custodiam pudicitie matronarum ac virginum captivarum, quam ita gessit ut vix senex quicunque castissimus potuisset, cum forma etas ac victoria in diversum posset hortari. [5] Virginem inter cuntas formosissimam, Luteio Celtiberorum principi desponsatam, verecundius quidem, sic res poscere visa est, asservari iussit; sponsoque ad se ac parentibus evocatis, ingens donum mitibus verbis accumulans gratis illam sponso reddidit, nil aliud secum pactus quam ut in animum induceret esse amicus populi romani et, si se virum bonum crederet patremque et patruum fuisse bonos nosset, multos Rome esse similes sciret, clara voce testatus nullam in terris optabiliorem amicitiam quam romanam fore nullumque formidabilius odium. [6] Dehinc a parentibus magnum quod pro redemptione filie auri pondus attulerant vehementer oratus dono accipere, iussu eius ante pedes expositum Luteio in augmentum dotis dedit. Quo merito victus ille et pre gaudio ad lacrimas promptior quam ad verba, nilque aliud quam tantis se se imparem fassus honoribus deosque sibi in premium delegans abiit, implensque omnia dignissimis laudibus et fama viri: apparuisse deiformem iuvenem romanum cunta armis nec minus mansuetudine ac liberalitate superantem. [7] Et post dies paucos, memor beneficii, cum mille trecentis equitibus ad romani ducis reversus obsequium, alios Hispanorum principes imitandi studio accendit. Transiverunt ad Scipionem, fama eius illecti, multi insignes viri in quibus Indibilis ac Mandonius fratres; quamvis hi duo, suam in perniciem fedifragi et romanam primo clementiam experti, iram tandem voluerint experiri. [8] Scipio, his actis, Lelium, qui Magonem cum quindecim senatoribus hostium simul captis duceret nuntiaretque victoriam, Romam misit; cuius non minus celeritas grata quam felicitas diei unius supplicationem meruit. Ipse vero legionibus et classibus exercendis, fabricandisque ac tergendis armis ac machinis, bellatorumque animis atque corporibus in prelium acuendis, insuper et menibus capte urbis reformandis qua concussa erant reliquum tempus egit; donec inde discedere ac Terraconem redire consilium fuit. Hec ad Carthaginem Novam gesta.
[9] His permotus Hasdrubal frater Hanibalis, secundus a fratre dux Carthaginensium, cum augeri in dies rem romanam minui punicam videret, antequam omnia perirent transigendum armis statuit. Nec segnior ad certamen erat Scipio; et suapte natura pugne avidum illa etiam urgebat cura, ne inter moras hostium exercitus iungerentur, tutiusque cum singulis congredi quam cum omnibus arbitrabatur. Et sic erat. [10] Cum, suis ergo respectibus utrunque trahentibus, ultro appropinquassent iamque in campis ad Betulam urbem castris castra iunxissent, animosis crebrisque hostium insultibus refrixit repente Hasdrubal, mutavitque consilium, inque editum collem seque et copias recepit. Quomodo autem paulo altior tellus arceret, quos nec mare nec menia nec turres urbium arcuissent? [11] Aggressus locum dux romanus expugnavit, vixque inter tumultum duce hostium dilapso, cesa hominum octo milia, capta autem peditum decem milia, equitum duo milia; e quibus Hispani omnes sine precio dimissi, Afri vero iure belli libertate perdita servilem in modum venditi. Quibus rebus in stuporem primo postea in amorem acti, Hispanorum populi Scipionem regem alacri dixere consensu.
[12] Quos ille, mox indicto silentio, admonuit inconsultis favoribus abstinerent, opinionem de se quam vellent taciti tenerent: regis nomen, cuntis gentibus verendum, Rome invisum importunum grave; sibi regium animum non deesse, sufficere autem nomen imperatoris quo romani exercitus suos duces nuncupare sint soliti. Nondum nempe nomen imperii eo fastigii conscenderat, unde et reges et rempublicam infra se cerneret. [13] Eminuit sane in verbis altitudo vigorque animi, quem barbari quoque perpenderent, regnum et que homines summa ducunt velut infima despectantis. Ex hac preda Hispanis munera sunt collata principibus, nominatim Indibili recenti equi suo arbitrio deligendi. [14] Inter venales Afros inventus puer, Massinisse Numidarum regis ex fratre nepos, qui, ab eo vetitus arma contingere, puerili vanitate equo atque armis clam arreptis, illo ignaro venisset in prelium; perductus ad Scipionem et an, si possit, ad patruum redire velit interrogatus, cum se id maxime cupere letis cum lacrimis respondisset, falerato equo anuloque aureo donatus et romana atque hispana veste aurea insigni fibula, comitatu addito remissus est. [15] Que res Massinisse animum sic inflexit ut, qui semper primus in equitatu Carthaginensium fuisset, ex illa hora concupisceret amicitiam Romanorum. Quam non statim, difficilis est enim repentina mutatio, sed aliquanto post, certe quam primum facultas oblata est, ipso cum Scipione contraxit, unam hanc ob causam ex Africa in Hispaniam transgressus; eamque et secum et cum tota gente Cornelia quin et cum populo romano constantissime tenuit, ita ut nunquam alterius externi regis amicitia cum Romanis usque ad ultimum longissime vite tempus pari fide servata sit. [16] Hasdrubal adverso concussus prelio et, seu omnium Hispanorum animos ad Scipionem versos esse versumque iri cogitans, neque aliter contineri posse quam si ab illo duce quem mirari et amare didicissent quam longissime distrahantur, seu in Italia, ubi frater et fons belli erat, magis necessarium se ratus, contracto quam maximo potuit Hispanorum voluntario et Gallorum mercenario exercitu, paulo post toti cessit Hispanie et in Italiam venit, eo fato quod supra descripsimus.
[17] Tres hinc duces totidemque exercitus Penorum his finibus rem gerebant: alter Hasdrubal Gisgonis filius, Penorum ducum nisi fallor tertius, ulteriorem Hispaniam – citeriorem enim Scipio – tenebat; Mago et ipse, frater Hanibalis, et Hanno quidam dux Penorum Celtiberiam, que Hispaniarum media est. Contra hos duos Scipionis dux Sillanus missus, eos prelio vicit et Hannonem cepit; Magonem magna exercitus cum parte fuga abstulit ad Hasdrubalem in Gaditaniam. Eodem Scipio ipse magnis contendit itineribus. [18] Cuius adventum Hasdrubal presentiens raptim Gades atque Occeanum petiit, exercitu huc illuc per urbes situ murisque validas disperso. Scipio, consilium hostis intelligens fragmentaque belli carptim persequi operosum magis esse quam gloriosum videns, redeundi consilium cepit fratremque suum cum Hannone duce hostium captivisque aliis nobilibus Romam misit. [19] Per hos dies idem Hasdrubal et Mago, reparato ingenti equitum ac peditum exercitu, ad Silipiam urbem castrametati sunt, parati animis ad prelium. Scipio re comperta impigre ad hostes iter vertit; iamque ad Betulam urbem illis proximam pervenerat. Illic inter metandum castra punici equitatus interventu acris pugna conserta est; Peni tandem terga vertentes haud segnius quam venerant abiere. Nec minus Hasdrubal, seu spe victorie seu tedio laborum, fortune ultimo rem commisit eventui: pugnatum est magnis utrinque viribus, sed virtute et consilio Scipionis fusi hostes fugatusque Hasdrubal; et eodem expugnata impetu castra forent, ni tempestas subita imberque terribilis vetuisset. [20] Hec inter transeuntibus ad Romanos hinc inde principibus ac populis regionum, Hasdrubal retinende Hispanie spe amissa motis castris noctu abiit; quod ubi mane sensit Scipio cursim profugos insequitur. Quos cum premissi equites primum attigissent, nunc cedendo resistentes nunc cedentes retardando, assequendi spatium legionibus prebuere; quarum superventu omnis omissa defensio, omnis in fuga spes reposita est, illa etiam inanis: fessi ac deprehensi hostes magna strage deleti sunt.
[21] Dux cum reliquiis cesi exercitus in vicinos montes fugiens, loco aspero castra communiit; nec sic quidem dum in continenti esset se securum ratus, mare proximum ingressus noctu desertis suis Gades tumultuario se se contulit navigio; ac tum demum memor comitis, ipsas quibus traiecerat remisit ad Magonem naves; quibus ille, olim belli particeps nunc fuge, eum Gadibus assecutus est, necdum quoque locis fisi donec citra mare essent, fugam in Africam parabant.
[22] Scipio hostes evanuisse conspiciens, ne frustra ibi tempus tereret, lentis retro passibus, componendo interim regionum statu librandisque populorum ac principum erga se meritis, Terraconem rediit ad expugnanda castra hostium a ducibus derelicta, Sillano ibi dimisso cum mille equitum et decem milium peditum presidio. [23] Qui, prospere rebus gestis, brevi ducem consecutus capta castra debellatumque denuntians, magno cum numero nobilium captivorum ipse quoque Romam missus est, victoriarum et recepte nuntius provincie.


3

[1] Sic Hispanie, per Scipionem quinto anno postquam ad eas venerat composite et iugo Carthaginensium erepte, quattuor eorum exercitibus et totidem ducibus fugatis cesis captis, ad romanum imperium rediere. Que quamvis merito magna omnibus viderentur, illi soli a quo gesta erant perexigua et gerendorum quedam quasi preludia videbantur, animo Africam magnamque Carthaginem iam volventi. [2] In quam rem conquirendas iam nunc vires providens, maximeque regum amicitias comparandas, ad Siphacem, ea tempestate potentissimum Africe regum, Lelium cum muneribus direxit, haud ignarus vetustum regi fedus cum Carthaginensibus esse, sed cogitans et privatim per patrem ac patruum suum et publice per senatum amicitiam cum dicto rege contractam facile renovari posse, speransque preterea barbaricam fidem cum fortuna flecti facilem. Neque aliter accidit. [3] Nam rex, fama nominis et gestarum rerum gloria illectus, et secum reputans res romanas in Italia iam secundas in Hispania solas esse, contraque res Carthaginensium in Italia debilitatas in Hispania iam extinctas, legationem quidem cupidis auribus audivit et amicitie mentionem incuntanter amplexus est; non posse autem ait fedus ac fidei vinculum nisi datis dextris cum presente firmari. Ita Lelius re infecta sed securi tantum sui ducis adventus obstricta regis fide revertitur. [4] Quod ubi Scipio intellexit, rei avidus gerende, que ad summam rerum et belli totius effectum, seu potentiam regis inspiceres seu terrarum situm, oportuna ut erat et efficax videbatur, querique magno quamvis precio dignam extimans, Terracone digressus, relicto ibi L. Martio, confestim terrestri calle Carthaginem adiit, quod brevior inde esset in Africam transitus. Ibi quoque Sillano ad presidium dimisso, ipse cum Lelio, sine quo invitus altum aliquid agitabat, funem solvit et duabus tantum navibus, seu quia plures tunc non aderant seu navigatio ut esset occultior, traiecit ad regem. [5] Quod ut animose gestum et intrepide nullus neget, sic fortasse aliquis prudenter factum graviterque negaverit et temerariam potius quam maturam dixerit virtutem, in duabus quinqueremibus et barbari regis fide ambigua suum caput, imo exercitus, imo reipublice salutem ponere; sicut sibi postmodum in senatu a Quinto Fabio Maximo mordaciter exprobratum scimus et a scriptoribus rerum inter temeraria numeratum. Sed immensa spes ardorque animi ad summa tendentis per circumfusa pericula nullius, preter veram et excelsam gloriam et quem mente conceperat belli exitum, rei memorem trahebat. [6] Ut sane conspectior casus esset eventu mirabili factum est. Tum nempe, dum Scipio terre appropinquabat, septem naves Hasdrubalis ex Hispania fugientis, ut est dictum, iam in portu erant. Visis ergo duabus navibus cognitoque quod hostium essent creditoque, quod simillimum veri erat, posse paucas a multis facile superari, dato ad occurrendum signo iussu ducis ad arma discursum est; poteratque in summum res venire discrimen, nisi quod inter moras nautarum due ille Scipionis naves vento valido impellente portum subiere, ubi iam regis imperio nulla tumultuandi licentia sed omnibus omnia tuta erant. [7] Sic conatu irrito a duobus simul ducibus adversarum partium in terram descensum itumque ad regem est. Uterque comiter exceptus invitatur hospitio; idque sibi rex haud Hercle immerito gloriosum duxit, duos principes duarum hauddubie toto orbe potentissimarum gentium ad eius amicitiam postulandam una hora suam in regiam convenisse, tractavitque ut, quoniam eos sors ceu divino nutu uno tempore unum in locum contraxisset, de pace colloquerentur.
[8] Negante autem Scipione privatas sibi cum Hasdrubale inimicitias ullas esse, nec de publicis iniussu patrum se ausurum loqui aliquid affirmante, quod sibi bellum gerere non de pace agere esset iniunctum, institit rex obnixe admodum ut, cum ambo simul hospites sui essent, non gravaretur comuni saltem interesse convivio. Quod cum Scipio non negasset, cenatum apud regem est simulque, quoniam ita sibi placitum, et coniunctis sedibus magni illi duo hostes et hospites discubuerunt. [9] Ea vero affabilitas romano duci, ea morum suavitas et is lepos fuit, ut non modo regem barbarum et ignotum, sed acerrimum inimicum fando ad se amandum, quantum est in hoste possibile, mirandumque compelleret. Ita quem insignem bello atque inter arma metuendum senserat, inermem in colloquio sentiebat amabilem et, quod de paucissimis lectum auditum ve est, quem absentem fama mirabilem fecerat mirabiliorem presentia faciebat.
[10] Verum enimvero quod mirabatur id timebat et, si dici potest, quod amabat oderat; nempe virtutem hostis sibi ac suis adversam et tunc et in posterum sentiebat. Neque vero aliter quam presagiebat accidit, ut sicut Hanibalem Italie sic Scipionem Africe vastitas sequeretur, utque in presens rex, spreto federe punico, romanam complecteretur amicitiam; nec mirandum vero amplius sentiebat quod, secuta talis viri maiestatem, ab eis Hispania descivisset, nec deinceps de illa perdita tam dolendum quam de perdenda Africa metuendum. Hos tacitos cogitatus hostis in pectore romani ducis virtus nota pepererat.


4

[1] Scipio federibus cum rege percussis in Hispaniam reversus, etsi terror omnis Carthaginensium vel depulsus inde vel compressus ibi esset, quorundam tamen Hispanorum perfidiam dignam supplicio iudicabat. Horum simul urbes duas, alteram per legatos alteram per se ipsum, iusta ira concitatus aggreditur. Castulonenses, cesis Scipionibus, fidem simul cum fortuna comuni hominum more mutaverant et ad Penos defecerant; Iliturgitani, haudquaquam contenti fregisse fidem ni perfidiam sevitia cumulassent, romanorum exercituum reliquias ad se confugientes occiderant. [2] Hi obstinatissime restiterunt, ut qui scirent seu pugnantibus seu cedentibus moriendum esse. Parati instructique hostem expectabant; non fetialis aut ullus omnino romani ducis nuntius sed conscientia scelerum et venie desperatio bellum eis indixerant. Una vox civium per muros: summa virtute pugnandum esse; pugnari enim non pro gloria sed pro vita, neque vero aliam belli causam esse quam odium; non ex se victoriam non vel predam, sed supplicium solum peti. [3] Una erat ad milites Scipionis adhortatio: multo cum his asperius quam cum Carthaginensibus decertandum, cum illis enim de imperio comuni et gloria et superioritate, cum his autem de perfidia eorum propria et crudelitate et proditione certari; ulciscerentur ergo commilitones suos ab his nefarie trucidatos, ulciscerentur et se ipsos, si eorum forte in manus casu simili pervenissent pari immanitate trucidandos, exemplumque omnibus seculis ac gentibus memorandum darent, nequis unquam in quacunque fortuna romanum militem aut romanum civem violabilem extimaret. [4] His hortatibus universi et suo quisque odio instigati, urbem scalis ad muros applicitis invadunt. Sed presens mortis metus non bellatores tantum viros, sed omnem sexum, omnem etatem ad tutelam misere urbis armaverat. Sepe igitur summa vi et multo militum sudore ac sanguine frustra retentati erant, dum alter alterum hortaretur ac diceret aut bellantibus virum more aut captis ritu pecudum occumbendum fore, et irati ac superbi victoris cultro iugulum porrigendum, et hec omnia patienda esse coram caris parentibus atque coniugibus et liberis, eadem mox ludibria seu graviora passuris. [5] His ultro citroque vocum stimulis et hinc iusto odio illinc iusto metu cum aliquandiu pari Marte certatum esset, et tandem oppugnatio valida sed aliquanto validior defensio videretur, et ille Hispaniarum victor exercitus ante unius portas oppidi insolito torpore lentesceret, iratus Scipio, obiurgata militum secordia et arrepta scala, in murum scandere ceperat, non absque periculo manifesto et gravi; quo spectaculo concussi omnes neque aliter tremefacti quam si in capite unius omnium vita periclitaretur, undique in muros renovato mentium ardore fervidoque ruunt impetu. Qui sustineri non potuit: fracta omnis obstinatio, capta urbs inque omne genus hominum sevitum: misericordiam ira calcaverat, ira inquam de pietate oriens. Sic ad Iliturgiam romana manus romanum sanguinem ulta est. [6] Ad Castulonem lenior victoria; nam nec tantum scelus admiserant, nec vi capti erant, nec supplicium pertinacia sed veniam deditione meruerant. Victor inde Carthaginem reversus, vota diis solvit; fecit et funebres ludos et gladiatorum spectaculum insigne in memoriam patris et patrui, illis in regionibus pro republica peremptorum.
[7] Sub idem tempus multas quoque urbes alias male de imperio meritas per legatos cepit. Unius quoniam memorabilis furor fuit, attingendus est. Astaba urbs tunc maxime in Romanos perfidiam suam exercuerat quando maxime necessaria fides erat. Hanc cum vallasset obsidio, cives rabidi et ex memoria criminum de misericordia desperantes et diffisi menibus, ingenti lignorum strue foro medio congesta, cum coniuges filiosque et omne genus imbelle superimposuissent aurumque et argentum et siquid usquam carum publice aut privatim urbi fuerat, quinquaginta iuvenibus armatis ad custodiam dimissis, truci sub execratione iusserunt ut, quandiu spei aliquid superesset, comunes omnium fortunas singulari fide sua ac pietate servarent; sin extinctam spem collapsamque rem cernerent, certi omnes prorsus qui in prelium exissent ferro absumptos, ipsi quoque sibi ac reliquis consulerent; neu ab executione tam preclari operis metu aliquo vel inani pietate desisterent sed, ut que servari nullo possent modo pie potius suorum quam superbe manus hostium vastarent, cunta mox vel ferro vel igne consumerent seque incendio ultimos inicerent, nequid omnino relinqueretur in quod ira victoris excandesceret. [8] Atque ita rebus domesticis velut ultima voluntate dispositis, omni penitus spe salutis aut rei alterius quam non inulte mortis abiecta, portas aperuere et, horrisono impetu in romanas acies invecti, turbarunt primos ordines cum inopina prorsus eruptione tum rabie ac desperatione pugnantium. Ad extremum cesi omnes in prelio, nullo sibi aliter parcente quam hosti; et qui in urbe substiterant incensi omnes atque omnia. Sic completa dispositione testantium, prede nullus aut vindicte locus: ipsi se punierant qui peccarant; solo de nomine nudisque de menibus victoria inops fuit.
[9] His actis purgataque externis simul atque internis malis Hispania, nequid otii solicitus dux haberet neve unquam tantus bellator absque bello esset, ab hostibus feriantem morbus invasit, sive is celi mutatione seu immodico labore quem in preliis pro voluptate subibat nimioque solis ardore contractus. [10] Iacebat eger Scipio; imo vero respublica languebat romanumque nomen atque imperium egrotabat. Quid enim eventurum rear tunc fuisse, si eum immatura mors patrie abstulisset, cum veram morbi famam falsus rumor mortis insecutus tantos undique motus exciverit: seditionem in castris, rebellionem in provincia? [11] Erant octo milia romane militie ad Sucronem, frenum vicinarum gentium. Hi iampridem fremere soliti, audita tandem morte ducis sacramento se se liberos rati, contempta reverentia tribunorum et iugo discipline militaris excusso, novis sibi ducibus electis, multa turpia et illicita perpetrarunt. [12] Erant et Hispanie principes federibus ac beneficiis astricti. Hi, videntes inde Carthaginenses finibus suis pulsos hinc romanum ducem e medio subtractum audientes, romanamque potentiam morte viri unius extinctam suspicati et sic undique liberande Hispanie seu verius arripiende tyrannidis tempus advenisse, erexere animos. Nominatim Indibilis atque Mandonius, fratres illi de quibus supra diximus, collectis viginti milibus peditum ac duobus milibus et quingentis equitibus, ad hec nefarium concitatis in bellum proximis, et sue fidei et beneficientie ducis obliti impio atque ingrato animo rebellarunt. [13] His ita se habentibus, Scipio, preter hominum spem sanitati redditus, utrunque motum solita virtute compescuit et seditionem quidem prius, quia propius periculum erat. [14] Et quanquam, bellis profligandis quam seditionibus placandis expertior, alternantibus ageretur curis, ne vel equo durior in insontes vel lenior esset in noxios, deque hoc ipso varie in consiliis agitatum esset, humaniorem tandem in partem inclinante sententia, ut punitis seditionis auctoribus multitudini parceretur obtentum est. Ipse quidem alto consilio dolorem suum propositumque dissimulans, seditiosa in castra tribunos militum septem misit, quid agi vellet instructos. [15] Qui prima licet facie quasi ipsorum in perniciem missi omnium oculos offendissent, benignis tamen deinde sermonibus sedaverunt animos, iam antea audita sui ducis convalescentia lentescentes; nempe quos intus conscientia extra autem Hispanorum rebellio, in qua spem habebant, ad benevalentis Scipionis famam omissa deiecerat, unoquoque se se sensim a suspitione iniqui consilii retrahente ita ut iam dissentionis soli duces ab aliis linquerentur, nullum culpe sue felicem exitum augurantes, iamque iniustam potestatem iuste iudicium subituram et secures, quas vana specie delusi deferentibus licet commilitonibus usurparant, sua in capita recasuras in silentio formidantes. [16] Proinde tribuni, quos a duce missos diximus, cum in castra venissent, et tabernacula et conventus colloquentium circuibant nichil reprehendentes nichil magnopere vestigantes, sed tranquilla fronte et miti voce velut amicabiliter admirantes et querentes quid sibi vellet ea novitas, quenam causa tam fidos constantesque animos concitasset. Responsum unum ab omnibus reddebatur: stipendium equo amplius dilatum et nocentibus quidem prompta supplicia, premia vero benemeritis tarda esse. [17] Adversus hec tribuni haud iniustam querimonie causam dicere; excusari autem dilationem nota ducis egritudine; letandum sane ut in tali re habendamque diis gratiam quod tumultus, qui sepe parvis ex causis in immensum crescit, suis se finibus tenuisset nichilque preter verba impium aut asperum incidisset; se vero mox ducem certiorem de innocentia exercitus ac de veritate facturos; ipsum et ad veniam et ad premium pari animi lenitate facillimum et fuisse semper et futurum esse. Scipio re ut erat intellecta, exactoribus tributorum circunquaque dispersis per stipendiarias civitates, persolvendi stipendii spem ostendit edictumque proposuit ut Carthaginem venirent, seu simul omnes seu divisim, qui stipendium percepturi erant. [18] Milites ergo, quorum animos primum tribunorum verba mollierant deinde etiam in spem bonam edictum sui ducis erexerat, multa deliberantes decrevere, non ut utilius modo sed ut necessarium unicumque refugium, notam et sepe etiam hostibus non negatam illius misericordiam experiri, cause ipsi sue more hominum faventes et gravia facta verbis inter se levibus excusantes: tumultuatum militariter sine cede sine sanguine, nil magno dignum supplicio gestum esse. De eo quidem dubitatum, an omnes an singule ad stipendium turme irent; placuitque et tutius visum est omnes facto agmine proficisci. [19] Scipio interim super his multa deliberans, tandem, nequa suspitio oriretur de pena militum consultari sed aliud actum crederetur, profectionem legionum sub Sillano duce adversus Hispanos rebellantes concilio digressus edixit in diem proximum. [20] Que res ubi seditiosis iam Carthagini appropinquantibus nuntiata est, et omnis radicitus convulsus est pavor et letitie multum superadditum, opinantibus ducem, siquid atrocius animo volveret, nequaquam a se copias dimissurum et, ut sunt nocentium spes, illud quoque sibi fingentibus, non se in arbitrio incomitati ducis sed eorum in arbitrio futurum ducem. [21] Inter has cogitationes urbem introeuntes ad vesperam, invenerunt exercitum alterum arma solicite equosque et cibos crastino itineri preparantem, quo magis magisque in opinione firmati sunt; accesserunt occurrentium verba ad fallendum efficacia: oportune atque optato advenire illos sub abscessum maioris exercitus, ne dux solus remaneret. [22] Ad hunc maxime modum per tribunos, quibus id negotium datum erat, solerter et comiter per hospitia divisi omnes; et precipue seditionis auctores blando sermone excepti, quodque per letitiam clam subrepit, largo mero obruti ac devincti, non multo post circa noctis intempeste silentium consopiti absque ullo strepitu cathenis additis vinciuntur. [23] Ubi illuxit exercitus, qui rei nescius abire iam ceperat, ad portam detentus et redire iussus erat, porteque urbis omnes obstructe adhibitique custodes nequa dilabi aliquis ad fugam posset. Tum demum ad contionem sucroniani milites ducis imperio evocantur, simulque omnes, illis paucis exceptis qui in vinculis erant, non fidentes modo sed clamosi conveniunt ac frementes. [24] Interea et reductus armatus exercitus inermem obsederat contionem, et conspectus ad tribunal Scipio, non eo vultu quem stulti sibi finxerant, morbo scilicet exangui et pallido, sed vivaci ac minaci et qualem inter prelia nunquam se vidisse meminerant, omnem compressit audaciam; versi alter in alterum, consternati omnes ac deiecti constiterunt et, velut e somnio experrecti, quid egissent ubi essent intelligere incipientes. [25] Dux aliquandiu tacitus cum sedisset, nuntiato tandem productos in forum reos et parata que in re essent omnia, indicto preconis voce silentio exorsus orationem habuit, qua nescio an ulla unquam acrior simul ac dulcior audita sit. [26] Cuius hec summa fuit, ut se dubium incipiens diceret quibus verbis apud suum loqueretur exercitum, an ut milites civesque an ut hostes alloqueretur, cum et vultus et corpora et habitum et sermonem patrium, contraque et actus et animos intueretur hostiles et patrie proditores; dehinc iniquitate consiliorum insanientis exercitus accusata, se paratum ait facile credere paucorum eam insaniam fuisse non omnium ne, si omnium fuisset, sine nimis multo sanguine expiari tantum scelus tamque immane non posset, ad quod expiandum invitus ipse ac mestus accederet, tanquam ad curanda vulnera que nisi essent attrectata atque expurgata putrescerent; neque aliter ad supplicium se civium quam ad secandas partes sui corporis venire, que si vano metu aut misericordia negligantur reliquas contagio infecture sint; neque vero ullo pacto velle se opinari suam mortem omnibus exoptatam, quod si crederet promptum esse se in conspectu omnium sponte mori, neque de vita suis civibus odiosa ullam se percipere voluptatem posse. [27] Ad excusationem vero multitudinis, cui parabat ignoscere, freto illam dixit esse simillimam, quod per se tranquillum ventis hinc atque hinc flantibus agitatur inque turbulentissimas attollitur tempestates; deinde, iniquitate atque indignitate seditionis auctorum et publice credulitatis insania multis verbis exaggerata omniumque oculis ingessa, eo quidem perpetua oratione descendit, ut concluderet sibi decepte multitudinis penitentiam ac pudorem pro supplicio satis esse, de reliquo et oblivionem futuram et silentium, neque unquam se aliquid illis exprobraturum; at vero Atrium Umbrum et Albium Calenum, qui seditiosi duces exercitus fuissent, atque eorum complices, qui eis indignum illud imperium detulissent, morte merita flagitium luituros; quo spectaculo non debere alios acerbari sed gaudere, quia cum universam rempublicam tum precipue illos, quibus hanc offuderant infamie nebulam, offendissent. [28] Quibus dictis subito circumfusi fragor exercitus et horrendus armorum crepitus exauditus, et cruenti carnifices atque atrocis instrumenta supplicii rerumque et vocum terror multiplex ita omnium oculos auresque compleverant ut, cum triginta noxii (tot enim in consilio deprehensi damnatique erant) nudi et alligati ad palum more maiorum et virgis cesi percussique securibus mactarentur, nullius non dicam clamor aut querela sed ne vox quidem aut gemitus ullus erumperet. Tantus metus ac torpor incesserat! [29] Sic punitis sontibus quibus parci nequiverat et eiectis cadaveribus ac lustrato loco, ceteri venia accepta, sacramento in verba ducis apud tribunos militum renovato, ad obsequium rediere; ita omnes, pars nequitie debitum pars indebitum militie stipendium perceperunt. Sic finita seditio est.
[30] Hec inter duas victorias uno tempore per legatos adeptus est Scipio: alteram terrestrem per L. Martium, qui ad Betim amnem prefectum Magonis Hannonem spoliatum castris, maxima militum parte trucidata, pene incomitatum egit in fugam; alteram vero maritimam per C. Lelium, qui in ipso ore terras ingredientis occeani cum Adherbale Carthaginensium pretore congressus eumque abeuntem assecutus, cum hostibus simul ac pelago pugnans, vicit et parte navium oppressa fugere in Africam coegit.
[31] Scipio, seditione militum composita sic ut neque iustitia sceleratis neque clementia deesset errantibus, ad rebellionem hostium compescendam ex ordine animum convertit. Indibilis ac Mandonius fratres, qui eadem spe qua milites et levitate barbarica rebellarant, cognoscentes tandem sue spei suique consilii vanitatem, sensim ab ancipiti ac fervida conspiratione refrixerant, suspensis animis expectantes discordie militaris eventum sperantesque, si militibus pepercisset, qui quo plus fidei deberent eo plus perfidie admisissent, et sibi quoque parsurum. [32] Ubi vero durities vindicte castrensis innotuit, exemplo territi ac de misericordia diffisi ad armorum spem ceptique perseverantiam rediere, cumque omnibus copiis et sotiorum auxilio in aciem sunt reversi. [33] Pervicacia scelerati hostis exasperatus Scipio et, ad plenum sibi conciliatis et stipendio et omni affabilitate militibus, moturus castra magnifice adhortatus exercitum: non ut ambiguum ad bellum sed ad certam victoriam suppliciumque de ingratis pessimeque meritis exigendum sequerentur se, non ut paulo ante ad castigationem civium meste ac lente, sed ad penam hostium avide atque alacriter properantem, non meritum, non patriam, non mores, non studia, non arma, non habitum, non linguam, non animos, non convictum, denique comune secum nichil habentium preter ultro contractum ac distractum fedus leviterque datam et nefarie violatam ac negatam fidem. [34] His ac similibus accensos ad hostem ducit. Quem, cis Hiberum amnem quartodecimo deprehensum die et se prelio offerentem, bis acie victum fudit non parve hominum strage; et secunda quidem congressio angusta fuit in valle ubi, nullus cum pateret ad fugam exitus, pugna fuit atrocior cruentiorque victoria: ad extremum tamen cesi hostes omnes qui in valle constiterant, capta insuper castra et in his hominum tria milia atque aliarum multiplex rerum preda. [35] Pars hostium quam angustie non ceperant, proximum in tumulum evecti tanquam prelii spectatores, fuge spatium habuere, inter quos fratres ambo belli duces evaserunt. Qui cum se se in tutum recepissent, damnataque concorditer omni spe quam in armis habuerant ad expertam notamque mansuetudinem confugere decrevissent, missus est ad romana castra Mandonius a fratre, forte ideo quia minor, ut ipse in faciem offersi iras et iurgia victoris exciperet atque ita, ut sic dixerim, vultus sui clipeo fraternum tegeret pudorem. [36] Qui, Scipionis ad genua provolutus et errorem fassus et supplicio, quodcunque victori libuisset, seque fratremque suum offerens, humiliter veniam cum petisset, acriter quidem ipse simulque absens frater increpiti, quantumque flagitium contra se non talia meritum perpetrassent admoniti atque edocti, tandem veniam receperunt ab eo qui vix illam negare didicerat. [37] Hanc cum daret, victis arma non abstulit nec eorum urbibus presidia imposuit neque ullos accepit obsides, cum hec omnia dedititiis fieri mos antiquus Romanorum esset; factoque egregio eque verbum addidit magnificum, esse ea dicens haud satis generosa pignora servande fidei de rebellione timentibus: se nichil inde solicitum, et illorum fidem siqua esset experiri iterum malle voluntariam liberosque animos quam coactos impotentia rebellandi; proinde, si sibi utile arbitrarentur, rebellarent et pro libito insanirent, non semper forte tam facile misericordiam reperturi; non se ab immeritis obsidibus sed ab ipsis, hisque non inermibus sed armatis, neque arcium presidio sed equis in campis et aperta acie, si res poscat, lese fidei supplicia petiturum. Hec Scipio. [38] Illi autem, bis servati frustraque moniti, nichilominus tamen post reditum eius in Italiam denuo rebellarunt, nec offensa nec spe alia impulsi aut omnino aliam ob causam, nisi quod ingens admiratio Scipionis ceterorum omnium romanorum ducum contemptum animis invexerat; nullum alium mirari poterant aut vereri; omnes qui fuissent Rome cleri bellis absumptos, hunc unum clarissimum superesse preter quem nichil metuendum esse persuasum erat. [39] Re experti autem didicerunt esse non solum alios Romanis duces, sed ipsius etiam Scipionis dimissos in Hispania legatos eorum insolentie satis esse. A quibus victi ambo, et per suos populares, quibus aliter spes venie non dabatur, captus traditusque Romanis ad supplicium Mandonius fuit; nam Indibilis in acie et ingenti suorum strage fortiter pugnans pilo terra affixus occubuerat. Sed revertor ad ordinem.
[40] Mago itaque, Hamilcaris filius Hanibalis frater, qui prima horum ex rebellione ac seditione illa castrensi plurimum vane spei cupida mente conceperat, ita ut senatui Carthaginensium suaderet classes et exercitus reparandos, sequendumque qua fortuna iter panderet, ac summa vi Hispanie regnum traditum a patribus et ereptum ab hostibus repetendum, tandem virtuti romani ducis in dies cunta succumbere eique difficultates iam cessisse omnes videns, desperato consilii successu Gadibus, ubi aliquandiu nutanti animo fuerat, abiit non civibus modo sed templis fede spoliatis. [41] Cumque redire in Africam cepisset, flexit iter, iussus a senatu cum ea classe quam haberet et cum quanto posset exercitu, vel amicitia vel mercede contracto, in Italiam proficisci seque fratri coniungere, neque per ignaviam pati tantum bellum tanta ceptum virtute ac felicitate lentescere. Sic publico ille paruit precepto, haud meliore quidem fato quam frater Hasdrubal profectus. Quo digresso Gaditani, avaritiam ac sevitiam punicam non ferentes, illico, quod nequicquam ante tentaverant, se Romanis dediderunt.
[42] Iandudum ante hanc deditionem Scipio abitum meditabatur; prius tamen quam abiret Massinissam, sue visionis ardentem desiderio, voti compotem facere cupiebat; quod tandem Martio operam dante completum est. Qui a duce premissus ulteriorem in Hispaniam, Massinisse, hanc ob causam Gadibus tunc degenti anxieque peragende rei occasionem expectanti, clam per nuntios notum fecit haud procul abfore quem optaret.
[43] Sequebatur enim Scipio quem premiserat et, tantus est virtutis splendor tantum amicitie studium, qui Romam hoc est ad Orientem animo properabat corpore ibat ad Occidentem, non sine magni utique lucri spe, ut prereptum hostibus tantum sibi ac patrie quereret amicum, cui si votive successerit nulle profecto divitie pares sunt, fuitque tam generose mercis, qualem docuit exitus. [44] Nam Massinissa, rem ut erat intelligens, apud eos qui tum Gadibus preerant questus, quod in insule brevioris angustiis equi otio equitesque pigrescerent, sibique atque aliis incommodi inopiam et paterentur et facerent, ut ad predandum egredi permitteretur obtinuit. Quod ut factum est, tres e suis principibus ad romanum ducem misit precepitque ut duo apud eum obsides remanerent, unus ad se nuntius rerum et itineris dux rediret; quo reverso tempusque et locum nuntiante colloquii, processum est ubi paucis comitantibus sunt congressi. [45] Et quanquam rex ignoti viri ex actibus, quos partim audiendo partim experiendo ac didicerat, ipse sibi et vultus et totius corporis augustissimam ac serenissimam animoque simillimam finxisset imaginem, longe tamen augustiorem atque sereniorem repperit quam mente conceperat; et, preter elegantissimam naturalem formam frontique insitam maiestatem plusquam regiam, exterior ipse habitus non muliebri mollitie infectus, quo libenter formosi atque enervati iuvenes uti solent, sed viro dignus ac milite animique habitum pre se ferens, et coma humeris sparsa mulcebat detinebatque oculos pars etatis virentissima, ut que nondum trigesimum attigisset annum, cuius florem, quod plerisque iuvenibus accidit, velut ex egritudine reformatum et robori multum addidisse diceres et decori. [46] Itaque illum intuens Massinissa leto stupore perfusus, quod primum loqui potuit, de remisso liberaliter nepote gratias egit atque ex illo suum erga se propositum affectumque animi gratis verbis exposuit; dilationem vero difficultatibus excusavit: ad amorem cultumque viri nulla re alia quam virtute et claritate nominis motum se sperare amicitiam stabilem fore, que radicibus tam honestis innixa esset; se quidem ad ipsius et populi romani obsequia paratum animum habere, que etsi prius habuerit non potuisse prius ostendere neque, ut potuerit, multum in se peregrina atque externa in patria auxilii futurum; in Africa autem, ubi etsi durior fortuna, regia tamen sibi esset origo, plus se momenti aliquid habiturum ad gerendas res; denique totis viribus enisurum ne cuiusquam alienigene erga eum ac Romanos conspectior fides esset, neque vero diffidere, si Scipionis auspiciis in Africam transeatur, cito perituram esse Carthaginem. [47] Hec dicentem prono animo dux romanus amplectitur, et affatu quidem et indole ac virtute regia in vultu iuvenis eminente delectatus. Fide mutua datis dextris amicitiam firmant. Utinamque pari fide omnes amicitie iungerentur, ut nec evo omnia consumente consumerentur, neque levibus causis contracte levioribus solverentur et sepe, quo nichil est turpius, in tristes inimicitias verterentur! [48] Finito colloquio iuncti animis corporibus separantur: ille de consensu ducis ad avertendam suspitionem vicina depopulatus, Gades unde venerat reversus, hic Terraconem, Scipionum opus. Nequem moveat quod tam sepe locum illum repetit, sicut nec illud quod Carthaginem primum invasit, opus Hasdrubalis Penorum ducis.
[49] Peractis omnibus que ad Hispanias attinent, captis aut eversis urbibus, placatis compressisque seditionibus, cesis fugatisque hostibus, partis externis amicitiis, composito rerum statu et legatis dimissa provincia, victor Scipio Romam rediit. Et, quanquam non triumpho tantum sed triumphis digna gessisset, sine triumpho tamen introiit, quia sine magistratu ordinario gesta erant. At triumpho quolibet maior erat hominum favor et opinio et concursus ad spectandam faciem victoris, novis actibus antique spei additis, que de hoc a puero animis insederat, cuntis iam inde presagientibus ab hoc uno finem bello punico impositum iri. [50] Proximis ergo comitiis summo omnium consensu consul factus eique decreta Sicilia provincia est. Cumque ipse et virtutis conscientia et prosperitatis fiducia non bellum modo ut gereret sed finiret sibi commissum et crederet et iactaret, atque ad hoc tenderet ut, sine quo non posse finiri bellum diceret, permitteretur ei legiones in Africam transportare, idque si senatus negaret a populo petiturus videretur, magna patrum parte iuvenilibus invidente seu non fidente consiliis, de hoc ipso inter Fabium Maximum principem tunc senatus et Scipionem preclaris orationibus altercatum est. [51] Quas quidem ego, etsi cognitu pulcre essent, quia promisse tamen brevitati obstabat, et michi consulens et lectori pretereundas censui; unum nullatenus silentio obruendum ratus, quod maxime ad pernoscendam animi magnitudinem huius, de quo loquimur, ducis attinet. [52] Cum enim Fabius modis omnibus persuadere niteretur, nature ordinem esse sua prius tueri quam invadere aliena, nec sat tutum premente italos fines Hanibale maria transire, nudare patriam presidiis suis, et proxima deserentem longinqua atque ignota perrumpere, esse nempe victoriam in Italia quam in Africa non modo faciliorem sed etiam clariorem, utrunque constantissime pernegavit Scipio. [53] Nam et tutius cum hoste confligere in illius patria quam in tua, ubi non tuarum illi sed illius tibi virium accessio ad victoriam collatura sit, et a te in illum quam ab illo in te omnes belli minas ac damna converti teque in suos ingressum fines archana illius introspicere quam illum tua; et inferre periculum quam vitare; idque si aliunde nesciretur, exemplo ipsius Hanibalis notum fieri, qui non tantum suis sed italicis viribus Italiam afflixerit, quod in Africa bellanti accidere nequivisset. [54] Mutandas igitur belli vices, meliusque hostes quod diu fecerint aliquando passuros; Romanos vero non modo plus virium in Africa habituros, sed plus etiam animorum, qui maiores semper esse soleant invadentibus quam invasis; proinde, ut alia cunta sint paria, par utrobique difficultas par labor parque discrimen, illud tamen ad gloriam romani nominis pertinere famamque posteritatis, esse Romanis animos non solum ad Italiam defendendam sed ad Africam etiam oppugnandam. [55] Itaque, tametsi eque faciliter seu etiam aliquanto facilius in Italia vinci Hanibal posset, vinci tamen honestius in Africa, et magnificentius a se illum in Africam trahi quam se ab illo in Italia detineri; nichil unquam agentem semper pati et agentibus obluctari miserum; agendum potius audendumque, quo cepta deleatur infamia, ne vulgetur in finem gentiumque et regum mentibus hereat fuisse Carthaginensibus unum virum, qui sit ausus quod romanorum procerum nullus auderet: denique non victorie tantum sed et fame studio in Africam transeundum.
[56] His atque aliis obtinuit ad extremum Scipio ut liceret ei quod expediens reipublice iudicasset. Tunc Etrurie atque Umbrie populis et in bellum et precipue in novam classem ultro certatim auxilia offerentibus prebentibusque, mira classis celeritate confecta est. Interim vero ludos, quos in Hispania tempore militaris tumultus voverat, peregit; moxque in Siciliam traiecit. [57] Eo ubi perventum est, omne illi ordinandi exercitus atque itineris maturandi studium fuit; et primum quidem ad hoc animum intendit, ut expertos et multis stipendiis probatos milites eligeret, maximeque illos qui sub Marcello militaverant, quod eos sub tali duce cum omnis discipline militaris tum expugnandarum urbium arte doctissimos speraret, quorum opera, nullis iam curis mediocribus inhians, se usurum in oppugnanda Carthagine providebat animo. [58] Milites quoque qui cannensi superfuerant excidio, avidos sub novo duce veterem ignominiam purgare, nequaquam sprevit, quamvis a senatu ducibusque aliis spretos et multa notatos infamia. Sciebat enim cladem illam non ignavia militum acceptam sed temeritate consulis, eosque, et campestribus preliis et similiter urbibus invadendis expertos longissimaque militia duratos, stimulante insuper verecundia infelicis pugne, ituros promptius in omne discrimen cogitabat nec parsuros vite, quam sibi civibusque suis vilem adeo fecisset unus vite dies. [59] Non tamen omnes passim admittendos existimans, singulos circumspexit ut, relictis inutilibus et in locum eorum subrogatis aliis ex his quos in insulam advexerat, legiones duas expleret militum cannensium. [60] Erant preterea circa latus consulis trecenti iuvenes romani, omnes et etate florentes et viribus prestantes quibusque preter arma et equos nil ad strenue rem gerendam deforet; hos iampridem Scipio contemplatus fuerat, iussuque eius in exercitu otiosi versabantur, consiliorum ducis ignari et mirantes quid ita inermes armatis immixti tenerentur; nec vero arma et equi quibus instruerentur in promptu erant, nec fatigato erario atque exhausto facilis conquisitio. [61] Consilio ergo subveniens egestati, trecentis siculis iuvenibus equitibus, qui ex omnibus genere ac divitiis precipue florebant, precipit ut armati secum in Africam traiecturi ad certum diem convenirent. Quod preceptum cum illi non sine merore et tacitis querelis exequerentur, prefixa dies advenit. [62] Scipio eos ut iussi erant convenisse intuens et iam ante presagiens quod erat, invitos illos in longinquam militiam ituros propinquosque et affines eorum haud sane letis oculis profectionem suorum tam ambiguam visuros, sic tranquilla eos fronte et mitibus verbis alloquitur et 'Relatum' inquit 'est michi vos preceptum meum, quod rei publice necessitas cogit, graviter eccepisse; proinde dicite intrepidi absque ullo metu offensionis mee, dicite, inquam, dum remedii tempus est et priusquam in discrimina ventum sit, quid cuique est animi'.
[63] Ad hec unus ex eo numero, natura promptior fortasse, 'Quando' ait 'cum bona venia loqui sinis metumque tue indignationis omnem preripis, pro me ipse profiteor, malim equidem, si mei fiat arbitrii, militiam detrectare et inter necessarios meos domi quietam in pace vitam agere quam in bellum ire'. Tum Scipio: 'Quando palam michi loqueris, ego tibi vicarium' inquit 'dabo, qui pro te munus hoc subeat'. Quod cum ille letus amplecteretur, uni ex Romanis inermibus in medium prolato arma et equum tradit adolescens siculus. Id exemplum secuti omnes quibus quies esset carior quam gloria, cum bona gratia iubentis exemptum iniuncto labori equitem videntes, cupide ac certatim eandem conditionem detrectande militie susceperunt. [64] Sic nolentibus et querulis remissa necessitas militandi, equi et arma volentibus et gratias agentibus ablati; quibus armati trecenti illi iuvenes instructique sunt, armorumque peritia et exercitio firmandi expertioribus traditi, et, natura adiuta studio, viros fortes ac strenuos et illo et aliis multis bellis imperio utiles extitisse fama fuit.
[65] Per hos dies navibus ad Panormum hibernantibus, Scipio Siracusas se se contulit, Lelio cum haud magna classe in Africam premisso, ut videlicet uno tempore per se ipsum afflicte urbi sotie subveniret, quantum in preteritis providentie ius est, et ne amplioribus saltem vexaretur iniuriis, per legatum vero quieti hostium insultaret. [66] Cuius ad Africam appulsu tantus repente Carthagini Penorumque urbibus terror iniectus est tantumque meroris ex insperata mutatione fortune, ut finitimos et longinquos reges ac populos ad amicitiam ineundam seu firmandam, nominatim Philippum Macedonie magnis promissis ac precibus invitarent quo in Italiam aut in Siciliam transiret, quin et imperatoribus suis in terra italica bella gerentibus auxilia peditum atque equitum elephantorumque et navium ac pecunie magna transmitterent, nichil omnino tantis motibus intendentes aliud, quam ut undique conquisitis minis et varia rerum ostentata formidine Scipionem, quem ut fatale fulmen horrebant, ab aggressu Africe averterent ad Italie tutelam. [67] Contra autem Massinissa, cuius desiderio omnis celeritas tarda erat, Lelium afris litoribus volitantem et proxima populantem cum exiguo equitatu adiit bellique moras increpuit: territis ac turbatis hostibus instandum, nullum fessis respirandi tempus relinquendum; Carthagine terrorum plena omnia; Siphacem suis in presens bellis implicitum, unde si emerserit fidum nichil sperandum sit, Romanis occupandum itaque dum nec eis nocere nec prodesse hostibus possit. Quid igitur cause esse cur non Scipio ipse cum exercitu iandudum in Africam transierit? Nodos omnes abrumpat ac properet se se in tempore; plena et constanti fide et quamvis regno exutum non spernendo tamen auxilio adventurum; nichil magnis principiis cuntatione funestius.
[68] Hec ad Scipionem suis verbis ferri iubet, sibi vero consuluit ut quam primum ex Africa discederet: opinari enim se punicam classem portu Carthaginis iam digressam, cum qua solum sine suo duce congredi esset ambiguum. Dimisso rege, Lelius luce proxima consilio paruit; [69] classe ab Hippone Regio soluta in Siciliam reversus, et mandata pertulit et verborum stimulos addidit festinanti animo. Scipionem quidem tanti amici monitus et querele tangebant; at exercitum nichil magis quam conspecta, plenis dum ex navibus egeritur, preda hostilis accenderat, ut confestim transvehi optantibus mora omnis invisa esset atque inter damna numeraretur.
[70] Ad hunc modum varie quidem et ducis et militum irritatis ad transitum animis, nova cura interveniens differre parumper quod maxime cupiebant atque alio spectare compulit. Locros urbem italam, que ad Penos fervente illorum prosperitate defecerat, ex hostibus recuperandi subita spes affulsit per lignarios fabros quosdam qui, dum ab excursoribus Romanorum cum aliis deprehensi et in captivitate Regium deducti, forte ab exulibus Locrensium qui patria pulsi ad Romanos confugerant ibi degentibus recogniti, longum cum his, ut post longam fieri solet absentiam, de ipsius patrie statu singulisque de rebus colloquium habuissent, inter multa promiserant se, si domum remitterentur, arcium dicte urbis (due enim erant) alteram prodituros, illam scilicet in qua et morari essent soliti et operari. [71] Ab his ergo, qui et patrie desiderio atque amore et adverse, que accersito olim Hanibale eos urbe pepulerat, factionis odio tenebantur, redempti illico et remissi sunt; eorumque promissio sicut fidem repperit, sic et fidem prestitit. [72] Siquidem, re ut erat ab ipsis exulibus Siracusas ad Scipionem perlata, ipse rei aurem non negavit; missique cum eis militum tribuni iussique a Regio tria milia armatorum ad agendam rem deducere, dum ducis imperio paruissent Locrosque cum scalis nocte media pervenissent, signo quod cum fabris convenerant procul edito, illi ad promissa soliciti signum reddidere; atque ita, hinc scalis ab eisdem impigre preparatis ex muro demissis, inde aliis que advecte erant ad mensuram arcis ipsius ad murum applicitis, Romanorum multi in arcem recepti custodes, quos per menia securos et nichil minus quam talia somniantes altus sopor oppresserat, aut precipitant aut obtruncant. [73] Erat tamen res adhuc ambigui exitus, excitatis hostibus ad morientium eiulatus atque undique ad arma clamantibus, cum Romani illis comparati nunc etiam numero pauci essent, nisi clamor ingens inter tenebras eorum omnium qui extra resederant Penos, errore pariter ac terrore circumventos credentesque iam omnes intra muros esse, omissa defensione confugere in arcem alteram coegisset. [74] Sic promissa Romanis arce tradita, altera vero ab hostibus retenta, in dubio nunc maxime res pendebant, hinc atque hinc communitis arcibus atque urbe in medio otiosa, in qua crebris potius quam magnis insultibus inter partes sepe pugnatum erat, civibus aliquandiu neutram in partem inclinantibus, sed consilii egenis atque attonitis ad eventum fortune, cuius fierent preda victoria expectantibus.
[75] Poterantque Romani in discrimen incidere, cum presertim qui tunc in Brutiis erat ad famam rei excitus Hanibal propinquaret, nisi civitas ipsa, scelerum memor et Penorum iniuriis fatigata secumque preterita cum futuris conferens, ad Romanos tandem sumpto consilio rediisset, tota quidem preter arcem illam quam adhuc Peni habebant. [76] Sed et Scipio, audito rerum apud Locros statu et Hanibalis adventu, metuensque presidio quod illuc miserat, cui receptus haud sane facilis esset, anticipandum ratus, a Messana, quo ut vicinior rebus foret iam ante processerat, secundo illius procellosi maris estu, commissa prius fratri provincia, funem solvit, Locrosque perveniens, depositis in terram suis omnibus, urbem ipsam ante finem lucis intravit. [77] Hanibal rei nescius, dato suis qui in arce erant signo inchoandi certaminis ut, animis omnium eo conversis, ipse adversam partem indefense urbis invaderet, visurus unde id oportunius inciperet muris obequitans, sagitta ictus retrocessit et extra teli iactum castra posuit. [78] Inde iterum ad oppugnandum muros dum se Hanibal accingit, pugna itidem intra urbem a Penis custodibus arcis incepta et iam scalis ad muros admotis, aperta repentino impetu ianua erumpentibus Romanis, ducenti Penorum primi obvii cesi sunt. Quo spectaculo permotus primum Hanibal, ubi adesse consulem intellexit, omissa spe et recuperande urbis et arcis retinende, se in castra recipiens mandavit suis, qui illam obtinebant, ut quacunque abitus pateret evaderent. [79] Ipse autem nocte proxima sublatis castris abscessit, sive ille presentiam tanti hostis non ferens, sive, ut urbanius tanto de duce suspicer, recenti vulnere se prelio iudicans inhabilem, sive ita forsitan dispensante fortuna ut, cum supreme vires utriusque partis unum in locum convenissent tantumque generosi sanguinis tot per annos in Italie campis et Hispanie fluxisset, aliquid fundendum in Africa superesset.
[80] Scipio Hanibalem abiisse ut vidit simul arcem ab hoste desertam incensamque, nichil iam sibi negotii Locris esse considerans, convocatis primum civibus atque omnibus increpitis, de solis defectionis auctoribus supplicium sumpsisse contentus, bona eorum ad illos transtulit quos spectata erga populum romanum fides, ut exilio et multis apud suos cives incommodis affecerat, sic Romanis presertim arbitris premio dignos et honore faciebat. [81] In omnes igitur partes iustus, compositoque privatim Locrensium statu, iussis autem ad senatum mittere legatos super publicis eorum rebus et fortune viteque modum quem ille decerneret habituris – qualemcunque tamen hauddubie meliorem sub offensis Romanis, quam sub prelatis Carthaginensibus habuissent –, ipse nichil nisi Africam suspirans, nequa eum necessitas in Italia detineret, quam primum cum eo quem advexerat exercitu Messanam repetit, presidio ac tribunis militum Locris, quo ad eam urbem capiendam paulo ante premissi erant, ad eandem tuendam nunc dimissis sub Pleminio legato (Deus bone, quantum sepe maximorum quoque hominum iudicia exorbitant ac falluntur!), perditissima belua et qua nulla ferocior fingi potest: avaritie ac voraginis inexplete, intolerande superbie, inhumane ire; et, si morum similitudo amicitias parit, mirum valde unde hec illi cum virorum optimo familiaritas his moribus, quos odisse quivis mediocriter bonus posset, nisi quod animis alta volventibus sepe incuriositas et contemptus est vilium, ut qui maxima strenue administrent facile fallantur in minimis. [82] Certe Pleminius hic, digresso duce, confestim in omne genus scelerum prolapsus ita se gessit, nec solus ipse sed tribuni et milites sic certatim et in cives et in se ipsos cuntis se flagitiis inquinarunt, ut brevi Carthaginensium nequitiam ac libidibem excusarent immeritumque ducem ignarumque omnium, que per illos scelestissimos nebulones fierent, gravi premerent, que nonnunquam ex unius culpa in alterum oritur, infamia. [83] Qui quantus certe vir fuerit quo animo quo ve consilio, si fama taceret, « ipsa res loquitur », ut ait Cicero; nempe sic universi belli summam mente complexus ut singularibus casibus non deesset, ita oculos in Africam iniecerat ut Italiam vel post terga respiceret. Sed raro unquam tam excelsa virtus fuit, quam non afflarit invidia et obtrectatio eorum hominum, quos gloria torquet aliena.
[84] Duplex adversus Scipionem fama erat: una quod reversus Locros cogniturus de flagitiis suorum, que multa et gravia ferebantur, condemnatis tribunis ad absolutionem pessimi omnium legati equo pronior fuisset; altera quod in exercitu corrupta omnis disciplina militie et romanus mos esset extinctus ipsius ducis negligentia, nimio cultui atque externis ritibus indulgentis. [85] De quibus rebus cum ad flebilem querelam locrensium legatorum et ad relatum plurimorum agitatum esset in senatu, inter multa que non magis in Pleminium quam in ipsum ducem a principibus dieta sunt, Q. Fabius Maximus, qui tunc etate et gloria primum in civitate locum possidebat, seu credulitate nimia, quod quorundam peculiare vitium senum est, seu immodico patrie zelo, seu latenti fortasse odio aut livore – quamvis ipse de hoc ultimo se excuset – acri admodum oratione in absentem invectus est Scipionem, imitatorem regie illum insolentie et militie corruptorem vocans ac senatus et imperii contemptorem, sine delectu sevum indulgentemque militibus, agentem denique cunta pro libito. Ideoque sententiam tulit de retrahendo in urbem Scipione abrogandoque eius imperio, quod in annum sibi, elapso iam consulatus tempore, prorogatum erat. [86] Ita quacunque de causa Fabius, cuius gloriosum iter impedire tentaverat, eius ignominiosum et infamem reditum procurabat; obtinuissetque fortassis, coeuntibus in id ipsum plurimorum votis atque sententiis, nisi Q. Metellus vir et ipse clarissimus restitisset, indignum esse dictitans, quem solum paulo ante, fracta omnium spe ducum, comploratis Italie rebus labentique reipublice succurrere ausum ducem tam iuvenem elegissent, per quem Hispanias e faucibus Carthaginensium extorsissent, cui ad debellandum cum Hanibale excutiendumque hostem a cervicibus finiendumque bellum punicum tanta spe tantoque omnium consensu summum imperium detulissent, eternos meritum honores, ad perpetuam infamiam reorum in morem, nullis sat ydoneis convictum indiciis, quasi alterum Pleminium indicta causa iam semidamnatum ab exercitu ad tribunal retrahi. [87] Valuit viri insignis oratio, quod et libera et passionum expers et ad decus imperii pertinere visa erat; eoque maxime quod in reliquis, quibus Pleminius tangebatur, nulla ex parte Fabii sententiam immutabat, ut scilicet vinctus Romam traheretur causamque ex vinculis diceret et, si vera essent que legati querebantur et fama vulgaverat, ultimo supplicio plecteretur. [88] Eo itaque decursum est ut ex senatus consulto M. Pomponius pretor, cui Sicilie curam anni sors illius dabat, quam primum in provinciam accederet et secum senatorii ordinis legati decem, tribunique plebis duo, edilis unus ed explorandum singula mitterentur. [89] Quibus ita mandatum est ut, si falsa deprehendissent que in Scipionem dicta erant, nichil ei dicerent sed sinerent eum cepta peragere; alioquin, si adhuc in Sicilia esset inventus, iuberent senatus verbis ex insula discedere Romamque reverti; sin in Africam iam transisset tunc tribuni plebis et duo ex legatis, quos pretor elegisset, illum sequerentur atque edilis; et legati quidem in castris remanerent, donec imperatorem novum senatus ad exercitum destinasset, tribuni autem Scipionem redire compellerent. Qui si forte reliquorum dicta contemneret, ad hoc edilem plebis ire placuerat, ut is eum apprehenderet et iure potestatis, que apud Romanos sacrosancta erat, invitum quoque retraheret. [90] His preceptis onerati quattuordecim sapientes et electi viri triduo post ab urbe discedunt et recto calle, sic enim visum erat, Locros adeunt. Ibi convocato ad consilium populo, percontatus est pretor anne quid querelarum haberent adversus romanum ducem, et an scelerum Q. Pleminii conscium atque participem Scipionem dicerent: venisse enim se laturos opem sotiis, occursuros iniuriis amicorum; placere senatui populoque romano ut Locrensibus recuperata libertate suis legibus vivere liceat. [91] Ad ea Locrenses tametsi, multa prius in senatu questi, ituros iterum se Romam dicerent ad Pleminium nunc etiam accusandum, quamvis et pretori et legatis et universo populo romano gratias agerent quod calamitatibus eorum indoluissent, quantum tamen ad Scipionem spectaret ab omni eum tantorum criminum suspitione liberarunt; neque enim ullo modo aut eis aut cuiquam sane mentis opinabile, talem virum tam nefariis rebus non alienum penitus animum habuisse, licet ad credendum facilior, ad plectendum legati sui scelus potuisset esse severior. [92] His auditis pretor et qui secum erant Quintum Pleminium et cum eo triginta duos scelerum sotios vinctos Romam ad supplicium remittunt. Idque consensu seu iussu Scipionis actum quidam scribunt; nam alii variant. Ibi in carcerem trusi, omnes dignum flagitiis suis exitum habuere. [93] Pretor autem ceterique Locris profecti ad vestigandam alteram infamie partem, Siracusas ad Scipionem veniunt. Non illum latuit adventantium rumor; et vie causam et senatus animum presensit, cogitansque rebus ipsis melius multo quam verbis obiectam sibi calumniam purgari, quasi rerum inscius benigne illis susceptis hospitio honorificeque habitis, diem illum totum dum colendis hospitibus transegisset, insequenti luce patentibus illos campis supra litus maris eduxit. [94] Illic eis maritimas ac terrestres copias armatas, equitum ac peditum legiones et instructam classem ostendit; neque aliter arte ducis ad nutum sub signis stare omnia et bellatorum ordinibus atque clamoribus tubarumque et armorum fragore resonantia, quam si non amicis ostendende acies ad gaudium, sed hostibus ad terrorem eaque ipsa hora terra et mari cum Carthaginensibus supremo marte certandum esset. [95] Ostensus preterea castrorum situs, et custodie ac militum stationes intentissimo studio suis locis circum castra disposite, horrea quoque et armamentarium et machine et officine et quicquid in usus belli a prudentissimo atque impigerrimo duce requiritur, ita ut nichil usquam esset negligentie aut defectus. [96] Legatos, rebus inspectis, atque armatorum nubibus cunta tegentibus et procellas missilium et presentis prelii simulacra fingentium, omnium denique alacritate mirabili exercitus cupide in pugnam euntis imagine, tanta cepit admiratio ut, suppressis orationibus quas rei natura respuebat, leti et taciti et stupentes non ut bellici apparatus vel ambigue spei, sed ut certe victorie nuntii remearent et senatui ac populo nuntiarent, aut duce illo atque exercitu aut nullo unquam vinci posse Carthaginem.
[97] Sic infamia ut par fuit in gloriam versa, Scipio omni nisu atque ingenio auctis et instructis copiis abitum festinabat, nequi eum novi amplius rerum intervenientium detinerent unci. Iamque et senatus, legatorum fameque testimonio fretus ac splendore viri captus, a publicis in illius humeros omne belli pondus curamque transtulerat: quando iter arriperet, quos in Africam traduceret, quos in insula dimitteret, quibus bellum conditionibus administraret; horum omnium per tot senes uni iuveni delatum erat arbitrium, raroque unquam tam tenere etati tantum et tam durum pondus impositum fuit. Ad hunc modum clarorum hominum purgantur infamie, atque obtrectatione invidorum ceu cuiuspiam manus asperioris contrectatione terguntur.
[98] Dum hec Rome atque in Sicilia gererentur Carthaginenses, de eventu rerum anxii et quasi in speculis ad circumspiciendum positi unde vel periculum vel auxilium appareret, quod in primis utilissimum bello rati erant blanditiis aggressi: levem ac volubilem Siphacis animum ad se fracta Romanorum amicitia reverti. [99] Huius rei auctor Gisgonis Hasdrubal erat qui, filiam adultam formosamque habens cui Sophonisba nomen fuit, ea conditione illam regi desponsaverat eoque proposito, ut sue reipublice presidium illud ingens et quo nullum maius in Africa esset pridem perditum restauraret; ac ne cuntando Scipioni spatium daret prius in Africam penetrandi, cuius presentia quid alliciendis animis valeret expertus norat, acceleratis nuptiis in domum generi sponsam transfert amicitiamque inter populum Carthaginis et regem firmat, iureiurando interposito unam utrisque fortunam eosdemque vel hostes vel amicos fore. [100] Et ne sic quidem note fidei satis credens, modo regem varium casu aliquo Romani ducis aspectus ac sermo pulsasset, ut id quoque consilio preveniret, hominem naturaliter in libidinem pronum semper et tunc nove coniugis captum illecebris hortatus uti legatos in Siciliam ad Scipionem mittat, qui denuntient regem Hasdrubali, quem in sua domo viderit, non amicitie tantum atque hospitii veteris sed nove insuper affinitatis populoque Carthaginensi publicorum federum vinclis obstrictum: memorem tamen contracte prius secum amicitie, monere ne fortassis in Africam ea transeat fiducia; nam quandiu procul ut hactenus bellum gerat, posse quoque se medium tenere; ubi primum terram Africam attigerit, penitus non posse natura insitos affectus exuere et patrie et uxoris et soceri et parentum; orare magnopere nequam sibi necessitatem frangende amicitie dux romanus imponeret.
[101] Legati cum Siracusis solicitum Scipionem invenissent, mandata regis exponunt. Ille autem, tametsi non ignoraret quantum sibi mutatione regis ad executionem cepti operis oportunitatis ac virium decrevisset, ingens tamen et invictus animus omnia ex alto despiciens atque infra se videns, legatis quam primum abire iussis, literas ad Siphacem dedit quibus illum vehementer admonuit: videret quid ageret, quo pergeret, quid consilii caperet; non decere regem levibus imo nullis ex causis firmati secum federis oblivisci, neque privatum ius hospitii secum, neque publicam sotietatem cum populo romano divinique et humani iuris autoritatem, postremo neque fidem ipsam datasque invicem dextras et deum testem omnium atque iudicem eludere.
[102] Ceterum, quia legatorum adventus occultari nequiverat nec dubium erat quin magnum aliquid attulissent, quanquam quid aut quale illud ignotum esset, veritus ne, ut fit, occultata diligentius veritas se se maior erumperet, unde militum fervor cognita tanti regis alienatione lentesceret, vocato ad contionem exercitu, vera fictis immiscens: [103] 'Sic est' inquit 'ut putabam. Tarditatem nostram amici omnes accusant, orantes ut discussis morulis copie omnes in Africam transportentur, ne vocanti nos fortune defuisse per ignaviam videamur, ut hactenus visi sumus. Hoc pridem Massinissa per se ipsum apud Lelium questue est, hoc nunc mecum Siphax per legatos queritur, iure postulans, si belli consilium fortasse mutavimus, id sibi in tempore notum fieri, quo facilius regno rebusque suis adhuc stantibus provideat. Proinde festinandum undique nobis est, quod hec nostra cuntatio nil nisi dedecus nobis, hostibus consultandi spatium, amicis sotiisque periculum et, ut sunt animi hominum volubiles, forsan et mutationem propositi allatura sit'. [104] His addidit parata esse omnia edixitque diem certam, qua omnes navales ac terrestres copie Lilibeum convenirent: inde enim sibi classem solvere iterque ingredi animum esse (qui brevissimus in Africam est transitus). Ita sub obtentu regie legationis, que ad impediendum venerat, profectionis sue tempus anticipavit.


5

[1] Sic provisis omnibus et quadraginta quinque dierum cibariis in naves impositis funem solvit a Lilibeo, peractis ex more sacris et invocato celitum favore, dignis moribus dei unius auxilio. Solvit autem non habitatoribus foci tantum sed legionibus, que ad tutelam insule restabant, et legationibus cuntis a Sicilia usque ad litus maris cum Marco Pomponio pretore prosequentibus, ad hec inextimabili prorsus omnis generis hominum frequentia ad insigne spectaculum confluente. [2] Nunquam alias aut illo aut priore bello punico par concursus fuerat; neque id aut ducum numerus faciebat aut navium aut militum multitudo – nempe pro uno qui nunc ibat duce duo consules ierant priore bello duoque exercitus consulares et longe numerosior classis –, sed alie quedam erant cause: periculi magnitudo vel preferiti vel instantis, tot accepte clades, totiens ad extrema perventum, adhuc presens hostis in Italia et quintum decimum iam per annum imminens cervicibus Hanibal, et inter tot tantasque difficultates rerum ingens unius iuvenis ac speciosa fiducia, rara quoque et insignis virtus ac gloria, atque ad eum diem inconcussa felicitas, deque his oriens spes civium metusque hostium gentiumque omnium opinio. [3] His fame stimulis excite urbes totis cum populis quanto nunquam alias studio convenerant; omnes preterea iussu ducis cuntis ex navalibus contracte tam onerarie quam rostrate naves, pars ad spectaculum pars ad obsequium proficiscentis exercitus, ut vix turbis litora vix classibus maria vix vocibus aer celumque sufficeret; tanta enim alacritate discessum est eoque militum ardore, ut non ad ambiguum bellum ire sed ad certa victorie premia viderentur. [4] Inde igitur ut ferme omnes greci latinique sunt auctores tranquillo, ut Cecilius solus ait procelloso mari et ingentibus celi pelagique periculis profecta classis diem unum noctemque in alto fuit; die autem postero in conspectu Africe stetit, haud procul a Mercurii quod vocant promontorium. Quod prospiciens Scipio, ut sibi sueque reipublice feliciter Africam cerneret precatus, flecti cursum imperat et commodiorem alium descensum peti. [5] Inter que, cum cadentibus ventis surgens primum nebula noxque deinde superveniens conspectum litoris abstulissent, iactis anchoris illa quoque nox in fluctibus acta est; die tandem tertio, cum discussis late nebulis cunta circum litora patescerent, montis qui proximior extabat nomen Scipio quesivit, responsumque fuit Pulcrum promontorium vocari. Pulcri enim nomen apud Livium est, apud alios Candidum promontorium invenio. [6] Quocunque autem – nam vicina sunt nomina – vocatum audierit, versis eo confestim proris, illic et loci situ et nominis omine delectatus applicuit; cumque in ipso navis exitu offenso pece cecidisset, turbatis omnibus fedumque omen horrentibus, ipse ut erat invicti et nichil omnino metuentis animi sed omnia in partem optimam detorquentis, lete versus ad suos: 'Audite,' ait 'o milites, Africam oppressi'. [7] Sic egressus in terram cum exercitu hauddubie ingenti, quanquam de numero sit scriptoribus indecisa lis, proximis in collibus castra posuit, qui cum prius Anthei regna dicerentur, quod trux ibi regnasset atque occubuisset Antheus oppressus ab Hercule, ex tunc novum aliud nomen et clarius nacti Castra Cornelia dicti sunt.
[8] Primo statim Scipionis adventu Africa tota contremuit; hominum et pecorum fuga ex agris in urbes se se pleno agmine recipientium vicinis civitatibus precipueque Carthagini tantum trepidationis atque tumultuum attulit, ut ad arma subito conclamatum fuerit, et porte urbis limphatico pavore clauderentur, stationes quoque disponerentur et armatorum vigilum per muros excubie, non aliter quam si eodem temporis momento a navibus in ipsas arces esset impetum facturus.
[9] Experimento nempe compertum est repentinis et improvisis casibus consternari maxime animos mortalium; atque Carthaginensibus nova et insueta omnia: qui quotidie prosperos de Italia rumores accipere in consuetudinem adduxerant, versam subito fortunam atque intra suos fines bellum et letos nuntios parari de se hostibus providebant; quique per annos iam circiter quinquaginta Romanorum in Africa nisi tumultuaria arma non viderant, nunc castra apertisque aciem campis et classem punicis infestam frementemque litoribus et, quem pre omnibus metuebant, Scipionem ducem ante oculos cernebant. [10] Cui quem ex omnibus suis ducibus obicerent preter Hasdrubalem Gisgonis habebant neminem; Hanibal et Mago enim fratres in Italia divisis exercitibus pugnabant, reliqui fere omnes aut capti pridem aut occisi erant. Hunc ipsum Hasdrubalem, quem unum ad defensionem patrie fata servabant, etsi clarum ducem crederent, ab eodem tamen Scipione victum in Hispania fugatumque meminerant. [11] Sic cunta volventibus presidii in armis parum, spei proxime minimum restabat, tota denique spes salutis eo maxime vertebatur, ut Hanibal omisso bello italico in Africam remearet. Et hic quidem Carthaginis status erat.
[12] Scipio mox ut terram attigit, non procul a litore stationibus militum dispositis, per hostiles agros quosdam populatores effuderat. Carthaginenses vero, cum diem primum et noctem insequentem pavidi obsessorum in morem inter custodias ac vigilias consumpsissent, secundo die, residentibus parumper e tanta fluctuatione animis, quingentos equites emittunt qui explorent hostium concilia simul et ad mare progressi e navibus exeuntes arceant. [13] Hi dum sero nimis ad impediendum iam egressos pergerent, in equitatum Scipionis inciderunt; commisso prelio, victoria Romanorum fuit. In eo congressu Hanno quidam nobilis Carthaginensium adolescens, equitum prefectus, occiditur.
[14] Hunc successum quasi futurorum arram tenens Scipio, et litoreis pervastatis agris iamque urbe una hostium capta et in ea octo milibus hominum, longe lateque metum sparserat; eosque cum preda multiplici ibidem inventa, ne gravaret exercitum, in Siciliam remiserat.
[15] Hec agenti Scipioni peroportune Massinissa supervenit. Quem in primordio maxime gerendarum rerum et dux ipse romanus et universus exercitus iocundissime vidit, eoque magis quod in omni Penorum equitatu semper Massinissam audendi principem et bellorum caput noverant; quantum ergo suis accrevisse tantum viribus hostium decessisse gaudebant. Et ipse quidem rex, ut ait Livius, longe omnium etatis sue maximus fuit plurimumque rem romanam iuvit. [16] Itaque tametsi quas causas avertendi a Carthaginensibus animum habuerit incompertum, sit, tamen simillimum veri arbitror habuisse iustissimas, quod et sui et illorum mores ut opiner cogunt; neque vero credibile est primam amicitiam frustra deseruisse eum, qui secundam tanta in finem fide coluerit. Erat autem tunc rex iuvenis generose indolis et ingentis animi, que ipsius amicitiam sine ullis externis adminiculis expetendam facerent. [17] Ceterum hoc eius adventu quid auxilii adduxerit scriptorum diversitas incertum facit: quidam enim cum ducentis tantum, alii plerique cum duobus milibus equitum in romana castra venisse illum tradunt. Ego in re tam varia et ab etate mea tam remota quid potissimum sequar aut teneam non habeo, nempe cum ipsum Titum Livium, historicorum meo quidem principem iudicio, videam non hoc aut illud verum dicere sed, coniecturas sequentem, verisimilius videri sibi cum paucis venisse Massinissam, quod ea scilicet tempestate, paterno pulsus regno inque eo recuperando frustra sepe fatigatus et variis casibus exhaustus, haud facile in exilii fortuna maiorem equitum numerum contraxisse sit extimandus.
[18] Carthaginensibus post perditum Massinissam, quoniam ut dixi maxima omnium spes Hanibal aberat, due tantum spes in Africa superesse videbantur: Hasdrubal Gisgonis, genere quanquam atque opibus pollens civis tamen cui iubere suo quidem iure poterant, et Siphax federatus rex, cum quo nichil imperio, prece multum posse eos apparebat. [19] Ambo tunc absentes erant; nam et Siphax in regno suo et Hasdrubal post contractam affinitatem regiam familiarius socer apud generum versabatur. Neutrum igitur pretermissum: iussus civis egenti patrie succurrere, rogatus rex amicis opem ferre supplicibus; ad id litere primum nuntiique, post etiam legati missi. Iamque uterque se in bellum summo studio parabat. [20] Interea tamen, dum habendis dilectibus tempus teritur, Carthaginenses conquisitione domi habita quicquid copiarum fuit ad Hannonem, Hamilcaris filium Hanibalis fratrem, transferunt, non ignari quantum ille patri fratrique bello impar; sed in tanta necessitate publica ducumque penuria, omen eos fortunamque bellicose familie secutos, ei potissimum qui ilio de sanguine natus esset ducis et nomen et imperium detulisse crediderim. [21] Quicquid autem omnino equitum subito fieri potuit dilectu quattuor milium numerum non excessit; neque id mirum, diuturnis consumpta bellis iuventute duobusque nunc etiam magnis exercitibus, altero sub Hanibale in Brutiis altero sub Magone in Liguribus, longinqua bella tractantibus. [22] Cum hac equitum manu Hanno non ausus apertis campis rem committere, Salegam urbem – alibi Salatiam invento – belli sedem sibi delegerat, haud amplius quam quindecim milibus passuum distantem a romanis castris que tunc Uticam oppugnabant; illius intra muros urbis se continuit. [23] Id cum Scipioni nuntiatum esset, Hannonem cum ingenti equitatu haud procul inde sub tectis estatem agere, mordaciter et contemptim 'Sint vel plures' inquit 'tali duce'. Eo vero ad eliciendum hostes cum equitatus sui parte Massinissam mittit; quid agere illum velit admonet, quo illos e latebris in apertam aciem atque inde in insidias trahat: se ubi locus tempusque poposcerit affuturum. Paret ille et obsequendi avidus et rerum talium exercitatissimus; pregressum Scipio ipse subsequitur. [24] Iamque a Massinissa cepta res erat, cuius paucitate contempla cum se hostilis equitatus raptim nullo ordine portis effundit et ille preceptorum sui ducis memor vafre omnia exequitur, nunc pedem referens nunc subsistens nunc subito etiam et insultans, nunc audaciam simulans nunc pavorem, paulatim ad locum insidiarum traxit incautos. [25] Ibi, iam fatigatis hostibus, Romani equis et corporibus indefessi erumpunt; Massinissa ille nunc profugus dicto citius se convertit atque arte punica persequentibus in faciem offert. Prima hostium acies, que mille ferme equitum erat, effusis habenis in Romanos incidens circumventa est, neque in re subita cuiquam vel tentare fugam licuit: cesi ad unum omnes. In quibus Hanno ipse prefectus occiditur, infaustum utique bello nomen, siquidem Hanno primus a Scipione olim victus captusque erat in Hispania, Hanno secundus paucis ante hanc pugnam diebus campestri prelio ceciderat, Hanno nunc tertius cadit. [26] Que vicinitas preliorum et nominis identitas non legentibus modo sed scriptoribus quoque nonnullis scrupulum iniecit, usque adeo ut ex his duobus, nam de primo dubitatio nulla est, quidam alterum occisum captum alterum tradiderint, alii de secundo tacuerint, ne forte non duorum mortes sed unius mors bis inadvertenter narrata videatur; auctores autem certiores huius nominis et captivum unum et duos interfectos eo usque non dubitant, ut et dubitasse alios dicant et que illos dubitare coegerit rationem afferant. [27] Inter omnes convenit, seu capto seu ceso duce hostium in primis, omnes qui sequebantur exterritos fugam longissimam per triginta passuum milia, prementibus semper terga victoribus, tenuisse. In qua duo milia equitum partim cesa partim capta sunt, in quibus ducenti equites fuere Carthaginenses, opibusque aliqui insignes ac sanguine. Sic hostilium copiarum vix in finem quarta pars superfuit.
[28] Huius victorie decus in singulos pro cuiusque merito partitus est Scipio, precipuis Massinissam tamen muneribus honestavit. Hac ipsa victoria et Salatia urbs capta seu dedita presidiumque ibi romanum impositum; et Scipio, totis septem diebus exercitu per fines hostium circumducto, populatus omnia, aliquot urbibus atque oppidis expugnatis, ingenti hominum ac pecorum rerumque omnium preda honustus in castra revertitur. [29] Et forte ita accidit ut eo ipso die quo pugnatum erat naves ire, que cum priore preda in Siciliam ierant, redirent commeatum exercitui ferentes et quasi presagientes ad secundam se predam festinare. Illas cum victor rediens invenisset Scipio, rursus hostium refertas exuviis in Siciliam remittit. [30] Ipse, omnibus aliis curis liber in presens, ad Uticam oppugnandam summis viribus totaque mente convertitur, si cepta succederent ydoneam bello sedem habiturus. Iam tormenta et machinas erexerat; positis iam supra vicinum collem castris et in circuitu classe diffusa, litoree urbis muros undique pulsabat obsidio.


6

[1] Iam Hasdrubal exactissimo dilectu tria equitum triginta peditum milia armaverat, nec Scipioni tamen appropinquare est ausus antequam Siphax accederet. Iam et ille cum quinquaginta peditum decem milibus equitum aderat; enimvero tunc coniunctis viribus Carthagine digressi Uticam petunt.
[2] Ibi non procul a romanis castris duobus haud multum ab invicem distantibus in locis castrametati sunt; et sive horum adventu sive hiemis vicinitate effectum est ut dux romanus obsidionem valide urbis intermitteret, tutoque in colle litoreo ferme undique mari cincto sic castra disponeret, ut tuta simul in statione et classis et exercitus hibernarent. Illic sane non segnis sed operosa ac solicita hiems acta: nullus dies otiosus transiit, nichil unquam de ardentissima ducis intentione remissum, arma et equi et naves et omne opus bellicum summa vigilantia curabantur. [3] Ad hec, preter variam et opimam Africe predam, frumentum vestimenta cibi militares et omne genus commeatuum e Sicilia Sardiniaque et Hispania totoque ut sic dixerim orbe convehebantur; consules pretoresque romani, et qui in Italia et qui in provinciis erant, pene quorum obliti munerum, unum animis versi omnes in Scipionem, illi intendebant, illius nutum observabant, non aliter de Africa soliciti suspensique animis romani omnes magistratus quam si Africam quisque provinciam sortitus esset. [4] Ad quod hinc eos ipse rerum status urgebat, qui precipue in his locis inque viri huius manibus vertebatur, hinc ipsa viri veneratio, in quem sic respublica omnis incubuerat, cui, cum prius in annum ut mos fuit, nunc non temporis sed belli spatio, usque in finem scilicet, a senatu prorogatum erat imperium.
[5] Inter multas quidem et varias curas, que per hiemem totam animum Scipionis exercuerant, fuit illa non ultima ut, siquo modo fieri posset, abruptam Siphacis amicitiam repararet. Ipsum ergo et secum et cum suis contracte confracteque simul amicitie clam per nuntios admonebat, siqua forte verecundia, siqua memoria tanti amici eousque volubilem animum inclinaret ut voluptatibus satiato tandem iam libidine potior fides esset. [6] Ille autem eque inter Penos Romanosque concordie, ut utrique suam in patriam redeuntes alienam in pace dimitterent, se sequestrum potius quam durante bello vel Romanis auxilio futurum vel Carthaginensibus defuturum offerebat. [7] Quod responsum, quanquam a proposito Scipionis longe esset non tam pacem quam victoriam meditantis, usque adeo ut sermoni regio primum aures vix preberet, indignans quod de sua requisitus de aliena pace tractaret, postea tamen attentius secum ipse recogitans intellexit feliciter rem gerendi oblatam sibi his verbis occasionem. [8] Iam vero et hiems abierat et bella redierant, iam Utice obsidio repetita iamque ibi omnia intentissime gerebantur, iam viciniora castris romanis castra hostium erant, ut nonnisi septem milia passuum interessent, nec iam amplius instantis hora certaminis trahi posse videbatur. [9] Prebere autem Scipio aurem verbis, quibus certe animum non prebebat, et conditiones a rege delatas non respuere, proque hac re ire nuntii ac redire, multi quoque cum legatis ad regem viri fortes peritique militie servili habitu transmitti, nunc hi nunc his redeuntibus alii, quo scilicet et status hostium et castrorum situs plurium oculis subiectus notior esset in tempore; dumque legati studiose protrahunt sermonem atque ut fit verba ex verbis eliciunt, illi per castrorum ambitum simulata levitate discurrere hac vagantes et illac atque ubique singula ex commodo contemplantes. [10] Invenio apud nonnullos auctores duxisse eos aliquando etiam inquietum equum, quem de industria solutum et castris errantem dum sequuntur, omnia liberius perspexisse nullo nedum prohibente sed ne auspicante quidem: quis castrorum introitus quis exitus, qui vigilum qui militum mores, quid inter regem et Hasdrubalem interstitii esset, quod agende rei tempus quis modus oportunior; nullo demum ordine multa desidia apud hostes agi omnia, castra regis arundinibus aridis materiaque incendiis apta constare. [11] Postremo, cum iam satis itum satis reditum satis exploratum esset resque satis multis cognita ac perspecta, atque ex frequenti colloquio pacis spes, ex spe pacis incuriositas ac segnities in castris hostium solito maior invaluisset, legati romani nolle amplius ducem suum longis pendere tractatibus asserunt, itaque nisi ad certum aliquid prohibitos se reverti: proinde, seu regis voluntas transigendo negotio satis esset, seu Hasdrubalis ac Penorum consensus exigeretur, maturaret quicquid id esset absolvere; pacem prorsus ac bellum simul esse non posse; alterum abici, erigi alterum oportere. [12] Dum super his ergo rex Hasdrubalem, Hasdrubal senatum suum consulit, Scipio que necessaria bello essent summa conquirit cura, nec ullum temporis momentum inutiliter labi sinit. [13] Ceperat iam et regis et Carthaginensium animos, quod bellatoribus viris est pessimum, quidam hostium contemptus; quem opinio illa pepererat, fieri non posse ut dux tantus tot nuntiis ad Siphacem missis tam intentum se se pacis negotio prebuisset, nisi suis viribus diffideret. Sumpta hinc audacia nuntius regius cum responso ultimo ad romanum ducem mittitur. [14] Id quale fuerit incertum habeo, nisi quod, dum nescio quid iniustum et asperum nuntiasset, Scipio, letus frangendi indutias causam omnem hostis ab insolentia processisse, speransque per hoc sibi cum iustitia materiam cari regem quem amicum facere non posset ipsis cum hostibus opprimendi, patienter nuntium audivit et, quanquam responsi certus, distulit tamen seque rem in concilio positurum ait. [15] Id an fecerint rursus incertum est. Ceterum die proximo evocatum ad se nuntium alloquitur et 'Vade' inquit 'dominoque tuo nuntia me quidem pacem suasisse, persuadere autem concilio nequivisse. Hec igitur summa est: Romani cum Carthaginensibus pacem nullam volunt, secum vero non aliter quam si Carthaginensium amicitiam dimiserit'.
[16] Sic fractis indutiis, nequid in eo quod animo volvebat doli aut perfidie notaretur, et convulsa radicitus pacis spe veris initio per hiemem intermissa bella redintegrat et primum quidem totis viribus terra marique Utice auget obsidionem, duplici ad eam rem consilio inductus: hinc ut aliud agendo quod potissimum intendebat occuleret, animosque hominum ad ea tantum que sub oculis essent cogitanda diverteret, et sic minus cautos in periculis efficeret; hinc ut civitati plus terroris incuteret et calamitatibus pressam suis contineret ne, se ad hostem progresso, erumpendi sibi sumeret audaciam.
[17] Convocato deinde concilio et Massinissa qui partis adverse statum plane noverat in consilium adhibito, atque exploratoribus que in castris regiis vidissent iussis expromere, ordine omnibus auditis sententiam ipse suam aperit; tribunis militum quid facto opus esset admonitis, ad extremum imperat ut, cum primum classicum cecinisset, armatas illico legiones extra vallum educerent. [18] Occidente sole vexilla populi romani castris efferri ceperant; prima vigilia egressi omnes et copie campis explicite. Lentis hinc gressibus ad castra hostium absque ullo strepitu sub intempesta nocte perventum est. Scipio Lelium Massinissamque premittens cum parte exercitus, qui castra regis incenderet, sevocatos multis precibus onerat, et utrunque obsecrat per se ipsum per amicitiarum fidem per reverentiam romani nominis ut nocturnam celi caliginem provida mentis luce discutiant. [19] Sic dimissis illis ipse adversus Carthaginenses et Hasdrubalem aciem ducit. Ante tamen quam illos invaderet, mediam inter duo hostium castra vallem tacitus occupat; nec multo post castris regis iniectus ignis perque aridam materiam repente diffusus longe lateque clarissimum sui prospectum dedit. [20] Noctis medium erat. Exercitus regius fortuitum suspicatus incendium – omnino enim nichil tunc ab hoste timebatur –, dum inermis ac semisopitus accurreret, magna strage deletus est. Nudi alli in armatos lapsi occumbebant; alios vix somno graves oculos attollentes in ipsis tentoriis flamma consumpsit; fugientes alii effusis cursibus atque alii super alios casuque miscente conglobati et vicissim nunc ruentes nunc impulsi et ab insequentibus oppressi, in ipso castrorum limine non capientibus turbas angustiis extincti sunt. [21] Nox, tenebre, metus, horror, trepidatio, somnus, incendium, hinnitus equorum et armorum fragor, conclamantium voces et gemitus morientium incerta omnia et terribilia faciebant. [22] Contra autem ad id spectaculum carthaginensium castrorum vigiles primum, deinde alii erecti, et ipsi quoque rerum inscii nec iniectum sed obortum incendium extimantes ad ferendam sotiis opem, non aliis quam que ad incendia ferri solent armis instructi, neque cathervatim sed sparsim, ut sors dederat viciniorque exitus, erumpunt. [23] Ut vero quisque pedem castris extulerat, mox per umbras noctis incautus inferebatur in romanam aciem. Ibi cedes omnium asperrima: detruncati ad unum discerptique pecudum more vagantium et incidentium in luporum greges; idque non tantum odio sed cautela, ne dilapsus forte aliquis rem ut erat aliis nuntiaret. [24] Sic obviis omnibus interfectis, uno impetu inter cesorum cadavera confusosque hostium clamores, nullo usquam ad custodiam intento, castra Carthaginensium – quod suis paulo ante digrediens se facturum dixerat – patentibus portis in consternatione nocturna dux romanus ingreditur incenditque; et siquid flammis omissum, gladiis actum est. [25] Rex atque Hasdrubal soli cum parte exigua lacere multitudinis elapsi, per tenebras evasere; quadraginta hostium milia ferro atque igne consumpta, quinque milia et eo amplius capta, quorum multi nobiles fuerunt et carthaginenses undecim senatores, equi numidici supra duo milia septingentos, elephanti sex capti, alii perierant; captus et, preter ceteram predam que flammis erui potuit, ingens quoque cumulus armorum. [26] Et preda quidem data militibus; arma ignibus victor dedit consecrata Vulcano, cuius ope in exurendis castris hostilibus se adiutum extimabat, dignus nisi fallor et credere et sperare meliora. Ad hunc modum duo castra duosque hostium exercitus nox una deleverat.
[27] Et rex quidem haud procul inde validum ac munitum locum occupaverat; Hasdrubal vero, paucis primum comitantibus deinde autem pluribus iter eius prosequentibus in vicinam Africe civitatem confugerat, sed mox metu Scipionis inde etiam abierat. [28] Scipio fugientem insecutus, cum ad urbem ipsam pervenisset, illum quidem abiisse, portas autem apertas civesque se et sua romane fidei committentes invenit. Quam ob causam clementer habitos et nullis affectos incommodis relinquens, duas urbes alias resistentes expugnavit ac diripuit, predam inter milites partitus.
[29] Hoc torrente successuum impulsis stratisque animis Penorum, Carthagine terror dolorque unus erat sed consilia diversa. Quod Hasdrubal presagiens reditum in patriam maturaverat ut nutantes sua presentia confirmaret, ne fortassis ex desperatione penitendum pudendum ve aliquid decernerent; noverat enim civitatis principum varias et quorundam abhorrentes a belli consilio voluntates. [30] Compresso igitur parumper metu publico magni civis adventu, senatus carthaginensis ad consilium vocatur. Erant Carthagine, ut in magnis sepe urbibus, factiones ac secte varie mutua emulatione flagrantium et in re publica multum diversa imo adversa sentientium, in quibus due insignes ac longissime dissidentes eminebant; et quamvis ut fit non eque civium opes essent nec una potentia, erat tamen in consulendo una omnium libertas. [31] Harum vero altera, rebus bellicis assueta, nullam pacis mentionem poterat audire; huius caput erat Barchina familia illustris ac potens, unde Hamilcar Hanibalis pater genus traxerat, vir tanta belli gloria ut apud suos Mars secundus diceretur, et nunc Hanibal ipso etiam patre superior, qui inter arma nutritus ab infantia inter arma senuisset, fratres quoque eius multique alii; sed omnium princeps erat Hanibal. [32] Pars altera bello pacem consilio saniore pretulerat quidem semper, sed et semper insanorum suffragiis victa discesserat; huius auctor erat Hanno quidam, vir iustus et iam senio gravis, omniumque meo certe iudicio quos civitas illa tulit prudentissimus. Hic ante annos quinquaginta bello punico priore fuerat et, coniunctam cum fortuna Romanorum virtutem contemplatus, adverterat leta semper Carthaginensibus primordia fuisse bellorum, exitus autem tristes ac miseros principiisque dissimiles; ideoque memoriter transacta presentibus conferens, prosperitatem belli volubilem metuebat et qualibet in fortuna aut accipiendam si forte oblata esset, aut ultro etiam expetendam a Romanis pacem in omni sermone suadebat. [33] Hisque consiliis adversam Hanibalis audaciam detestari publice suarum materiam contionum fecerat, iam ab initio premonere solitus continendum domi et legum frenis coercendum illius tunc adolescentis ingenium: alioquin ex illa veluti favilla surrecturum incendium, quo eorum universa res publica conflagraret. Nec fides vaticinio defuit. [34] Verum his verissimis gravissimisque consiliis ideo minus semper est creditum, non solum quia stultorum vulgique aures sapientium verbis obstructe sunt, sed etiam quod inter Hannonem Barchinosque, Hamilcaremque presertim, vetus odium esse constabat. Hinc in rebus publicis private simultatis obtentu fiebat suspectior sermo senis, quamvis ea simultas nonnisi e publicis studiis orta esset. [35] Congregato igitur nunc ut dictum est concilio, due fuerunt contrarie sententie. Prima pacem suadebat, mittendosque de hac re ad Scipionem legatos; hec sententia, obcecatis consultantium mentibus, victa est. Secunda romane magnanimitatis exemplo persistendi in incepto, nec fortune succumbendi, sed omni ope reparandi belli erat; sed hec ipsa bifariam subdivisa. Alii revocandum ex Italia Hanibalem ad tutandam Africam censebant; hec quoque sententia propter Hasdrubalis et Barchine secte potentiam, qui Hanibali prorogando eius imperio gratificabantur, audita non est. Alii vero presenti potentia et in arma redeundum orandumque Siphacem ut assisteret. [36] Hec potissimum obtinuit; et confestim novus exercitus apud Carthaginem conscribitur et legati ad Siphacem publici destinantur, quem omni legatione potentior uxoris amor, non iam puellaribus ut solebat blanditiis, sed gemitu et lacrimosis precibus atque obsecratione supplici et miserabili, ad renovandas vires resumendumque animum et continuandum patri ac patrie auxilium impellebat. Legatis ergo bene responsum et, factis ad verba sequentibus, paulo post coniunctis iterum copiis rex atque Hasdrubal in bellum redeunt.
[37] Scipio post nocturnam victoriam, ut nil amplius negotii sibi cum victis superesse crediderat, ita nondum tempus esse ratus admovendi propius Carthaginem exercitum, donec a tergo metuendum aliquid restaret, ad obsidendam Uticam reversus erat, dum ecce preter spem audita reparati belli fama dimittere ceptam totiens obsidionem compulit. [38] Relicto igitur situ validis in castris levi presidio, ipse cum exercitu rursus ad hostes se convertit, atque in colle procul ab illorum stationibus quattuor aut circiter passuum milibus castra locat. [39] Subiectam colli planitiem Magnos Campos vulgo vocitant. Ibi cum triduo parvis quotidie res tentata congressibus fuisset, quarta demum luce iusta acie decertatum est. Et romana quidem acies dextrum latus equitatu italo, sinistrum numidico sub Massinissa instructum habuit; signa legionum triariorumque subsidia in medium coniecta. Duces contrarii levum cornu Numidis adversus Italicos, dextrum adversus Massinissam Carthaginensibus instruxerant; mediam aciem electissime Celtiberorum iuventutis quattuor milia tenebant. [40] Gens hec, olim ex Galliis in Hispanias mutatis sedibus veniens, veteris ac nove patrie commixtis nominibus, qui prius Celte dicebantur Celtiberos se vocari maluerunt. De his Scipio ante paucos annos bellum agens in Hispania benemeritus fuerat; cuius nunc beneficii immemores, adversus eum tam procul a patria conducti a Carthaginensibus pecuniaria mercede militabant.
[41] Ea res aliis saluti, ipsis exitio fuit. Conserto enim prelio, cum et Massinissa Carthaginenses et italica numidicam aciem primo impetu fudisset, cuntus exercitus ab insequendis aliis in Celtiberos versus et illis fuge spatium dedit et hos, nec in fuga propter imperitiam regionum nec in misericordia propter conscientiam ingratitudinis spem habentes, cecidit tam diu, donec interveniens nox finem cedibus faceret. [42] Hunc eventum in Africa militia Celtiberorum meruit. Reliquorum eo die strages parcior, fuga liberior fuit et longior; siquidem Siphax ipse non ante substitit quam se in regnum suum, quod longissime aberat, reciperet. Ceterum Scipio, die qui post victoriam primus illuxit, Lelium et Massinissam cum omni romano equitatu simul et numidico cumque electissimis peditum insequi profugos duces iubet. [43] Qui quoniam effuse abibant, cum ambos forte non possent, Siphacem cui acrius instabant quindecim dierum itinere usque in Numidiam persecuti sunt. Primoque statim adventu, presenti romani nominis timore depulsis inde prefectis eius omnique regio presidio, regnum paternum unde diu exulaverat Massinisse restituitur. [44] Tantum ad romani ducis gloriam et amici regis emolumentum hac victoria est effectum; neque tamen aut tot cladibus, aut iactura violentius licet opulentius tamen possessi regni, aut tantorum hostium hinc virtute hinc potentia ac fortuna contineri potuit infelix amans, quominus nunc etiam non minorem quam prius habuerat tertium exercitum repararet. Tantum contra tot obstantia unius valebat amor coniugis, que diebus ac noctibus egrum illum et miris illecebris obstrictum animum fatigabat!
[45] Victor interea Scipio legiones et romana signa circumferens, plurimas Carthaginensium civitates partim manu ac viribus partim metu solo superat, et iam honustum predis habens militem, spoliis atque captivis exercitum retardantibus in castra que Uticam obsidebant ad custodiam remissis, ipse expeditior Carthaginem versus iter arripit.
[46] Iamque appropinquabat et secum Martis comites, fuga metus et vastitas. Finecta – id erat loco nomen –, quindecim passuum milibus a Carthagine distantem, unde et urbs ipsa et omne fretum in circuitu videri poterat, custodes territi quamvis et natura et artificio validum reliquerant. Hunc dux romanus occupat.
[47] Dum hec fiunt Siphax, ut diximus, coniugis lacrimis victus ac precibus soceri bellum integrabat; seroque licet intelligens que sine ratione gerantur vix ad prosperos exitus pervenire, atque ideo exercitum suum romano more disponens, inque equis armisque dividendis ordinandisque peditum cohortibus atque equitum turmis romane militie consuetudinem, secutus – quam ab illis tribus centurionibus didicerat quos ad regem primum contrahende secum amicitie causa magni olim miserant Scipiones, a Statorio ante alios qui collegis abeuntibus apud eum oratus substiterat –, maiore quidem ordine in aciem rediit sed non prosperiore fortuna; nec procul ab hoste castra metatus constitit. [48] Hinc excursiones primum ut mos est; accensis deinde ultro citroque animis et collatis signis prelium fuit. Cuius initio superior regis, inclinare prima Lelii ac Massinisse acies visa erat; tandem tamen insigni Romanorum et presertim peditum virtute mutatus est subito pugne status ut vix, non dicam impetum armorum, sed ipsum quoque signorum conspectum pars Siphacis cominus ferre potuerit. [49] Erigunt animos interdum extrema pericula. Siphax ubi suorum fugam videt, sive ut sui capitis discrimine pudoris frenum illis incuteret, sive adverse semper odio militie viteque tedio mori eligens, dum se hostibus obicit, equi vulnere excussus ac circumventus intercipitur, Leliique vivus ante pedes sistitur. Infelix! cui ne alterum miserie solamen fortuna reliquerit, ut scilicet aut in acie moreretur aut a Scipione caperetur. [50] Huius pugne victoria propter casum regis magna, cedes ut in equestri certamine minor fuit: quinque hostium milia non amplius in prelio ceciderunt. Fugientium pars maxima Cirtham regni caput petiit, alii in castra redierant. Illic vero nil profugis quam in campo tutius: eodem impetu et castra invaduntur a Romanis, et que in eis inventa est turba comprehenditur, que duorum milium et quingentorum numerum non explevit.
[51] His repente supra spem precipiti prosperitate peractis, Massinissa, et stimulis martie virtutis qua pollebat plurimum, et victorie captique hostis ac recuperati regni gaudio erectus, Lelium alloquitur. Dicit neque adversis neque prosperis in rebus locum esse desidie; hortatur ut se cum equitibus impigris captivoque rege precurrere Cirtham velit: celeritate opus esse, quam prestare universus exercitus non possit; sinat se igitur preire, ipse autem sequatur; magnum se ibi aliquid acturum si festinet.
[52] Permittente Lelio Massinissa prior, cum equitatu regem vinctum trahens, Cirtham pergit. Ad quam ubi est ventum, civitatis principes ad colloquium vocat; illi per muros et propugnacula funduntur, audituri dicturique quod res posceret. Ille autem modo minis modo blanditiis animos tentare; que illi, quibus domini sui fortuna nondum nota esset, aspernari omnia tam diu, donec sub oculos omnium miser rex in vinculis traheretur. [53] Tum vero luctus et ululatus per menia mestissimamque per urbem est auditus, et murorum defensio deserta, et gratificandi studio aperte victoribus certatim porte. Ingressus urbem Massinissa, relicto ad portas presidio, ipse regiam que Siphacis fuerat properanter petit: illic nulla defensio. [54] Sophonisba, Siphacis ipsius uxor et Hasdrubalis filia, cuius sepe mentio est habita, et genere clara et etate florens et forma corporis excellens, obvia fuit in limine, intuensque Massinissam, tum vultus tum armorum ex habitu regem sicut erat arbitrata, affusaque genibus et apprehendens dexteram, verba fecit miserabilia. [55] Quorum summa fuit ut de captiva ille sua faceret quicquid animus suasisset, modo eam Romanorum manibus eriperet de quibus pessime meritam se sciebat, non solum quod filia magni Carthaginensium ducis esset, sed eo maxime quod virum post contractas secum nuptias de sotio hostem fecisset populi romani. Extremum unum obsecravit ut, si aliter non posset, morte saltem, que miseriarum vite huius est finis, eam a Romanorum potestate liberaret. [56] Et preces quidem eius generis erant que ad misericordiam inclinare possent, at immixte precibus blanditie voxque et vultus non ad misericordiam modo, sed ad aliud excitarunt et adolescentis et Numide animum. Ardens igitur et etatis et patrie et nature vitio, nec quid agat prestringente oculos amore satis intuens, facturum se quod illa flagitabat pollicetur, dataque in eam rem fide regia in palatium ingreditur. [57] Mox ad se reverso atque acriter quibus modis obstrictam regine fidem solveret cogitanti, nec ullum secum temerarie sponsionis exitum reperienti ab eodem amore, a quo ceca semper prodeunt consilia, heccine demonstrata est via. Confestim eo ipso quo hec gesta sunt die, antequam aut Scipio aut qui propinquior erat Lelius interveniat consiliumque prepediat, matrimonium cum captiva non minus ipse captivus et cupidine vinctus peragit, et raptim nuptias celebrat cum viventis uxore – sed qui belli iure ut regnum sic et libertatem et coniugium amisisset –, sic deinceps illam non captivam sed reginam et amici regis coniugem habendam ratus a Romanis. [58] Ea tamen spes, ut amantium plereque, eventu mendax apparuit. Supervenienti enim Lelio tam fede res visa est, ut cum Siphace ipso ceterisque captivis, quos ad romanum mittebat imperatorem, Sophonisbam quoque maritalibus avulsam thalamis destinare tentaverit; Massinisse tandem cessit obnixius deprecanti ut eius rei iudicium Scipioni integrum reservaret. [59] Id sane utrum ideo quia Scipionem lenius decreturum crederet et iuvenem iuvenili amori facile veniam daturum, an ut tempus medium furaretur amorem vel sic miserum solaturus, an alia quavis spe Massinissa procuraverit dubitari potest. [60] Illud constat, regina apud novum coniugem relicta, Siphacem cum reliquis ad Scipionem missum, nec multis post diebus Lelium ipsum Massinissamque secutos, captis primum urbibus aliis regni Numidie que olim Siphacis in ditione fuerant. Quod brevi spatio quamvis magnum opus effectum est, trahente secum ut fit omnia fortuna et certatim cuntis spe amissa gratiam victoris spontanea deditione captantibus. [61] Ad primam Siphacis adventus famam universa Romanorum turba, gaudio simul et admiratione perfusa, obviam procedit: tam iocundum spectaculum quisque oculis preoccupare nititur. Preibat rex in vinculis; succedebat ingens captivorum insignium catherva. [62] Una totius exercitus vox erat: hunc illum esse regem, qui ante non multum tempus duos toto orbe prepotentes populos blandientes sibi viderit, qui uno die simul et romanum et carthaginensem imperatorem in manibus habuerit, a quo velut a deo quodam omni obsequiorum genere pax et benivolentia peteretur, qui Massinissam et virum fortissimum et regem maximum non solum patria regnoque pepulerit, sed eo calamitatum perduxerit ut vitam nulla re alia quam conficta mortis fama et latebris silvestribus tueretur. Hec et horum similia, gloriosa licet nequaquam tamen falsa, ferebantur.
[63] Inter has militum voces rex captivus ad Scipionis pedes intra tentorium infertur. Tetigit mitissimum ducis animum presentia tanti regis, subiitque cogitatio memoriaque iuncte secum olim amicitie; itaque hanc fortunam atque illam alteram in qua tunc eum viderat aliquandiu tacitus reputans, interrogavit tandem et 'Quid tibi', inquit 'o Siphax, voluisti? Parum ne fuit amicitiam nostram spernere, nisi adversus immeritos truces insuper inimicitias suscepisses?'
[64] Ad hec ille 'Ego', inquit 'o Scipio, non deliquisse solum sed insanisse me fateor; at quod malorum initium et quis exitus fuerit meorum, quoniam res occultior est, si animum adhibes expediam. Cum in lares primum meos carthaginensem feminam introduxi, tunc incepi proculdubio furere. [65] Illa michi et private tecum amicitie et publici federis cum populo romano, illa michi et decoris regii et convente fidei, illa demum et divini prorsus et humani iuris oblivionem attulit; eadem illa studio pervigili et omnibus ingeniis, que malesanos animos amantium precipitare solent, institit ut sceleratum bellum atque ambiguum adversus te talem virum amicum hospitemque susciperem; nec ante precum obsecrandique modus fuit quam propriis illa manibus infelicem virum et male credulum armasset. [66] Itaque tunc regiam meam arsisse meque funditus corruisse noveris, dum limen infaustum perfida uxor irrupit; nam dum palam arma vobis intuli, fuit ille finis non principium furoris mei; tales enim nuptias hauddubie talis exitus manebat. Unum habeo erumnarum omnium levamen: quod hanc facem, qua ego consumptus sum, in domum illius translatam cerno, qui michi capitalissimus e cuntis mortalibus hostis est. [67] Cum enim neque me fortiorem neque sanctiorem Massinissam noverim, insuper ab adolescentia minus etiam cautum, cum videam furtim hanc eum feminam, captivam alieni iuris et adhuc vivente marito, turpius ac petulantius in suam domum traduxisse quam me olim, patre illam michi dante liberam virginem puellam, quid superest aliud quam eundem suarum nuptiarum exitum sperare, quem mearum vides?'.
[68] His auditis Scipio, etsi amoris zelique stimulis agitatum regem loqui talia posset intelligi, quia tamen res suapte natura turpis erat, in animum induxit Massinissam, cum prima colloquendi facultas adesset, arguere atque ei suadere modis omnibus ab impudenti temperare matrimonio. [69] Et integerrimo quidem viro rerum multiplex indignitas obversabatur: una quod in medio bellorum estu virum fortem intentumque proposito de nuptiis cogitare fedum et romanis alienissimum moribus ducebat; alia quod eodem die capta et primum visa et amata et in matrimonium suscepta et ad se intra hostis limen in geniale cubiculum deducta esset, ut nil consilio sed precipitanti libidine gesta omnia viderentur; illa erat omnium precipua quod de captiva populi romani senatus iniussu nec imperatore requisito tanquam de libera statuisset, ut non libido sola credi posset sed mixta contemptui. [70] Ab his autem atque omnibus vitiis quanto quisque liberior, tanto censor aliorum severior esse solet; erat autem in severitate romani ducis mira suavitas inque eius indignatione non ira sed caritas eminebat. [71] Inter has igitur ducis curas Lelium et Massinissam casus attulit; quibus leta fronte susceptis et pro merito rerum in publico magnificentissime collaudatis, Massinissam Scipio seorsum abstrahit et, cum soli consedissent, talibus eum verbis aggreditur, que propter iuvenilis sententie gravitatem pretereunda non credidi: [72] 'Massinissa, quod me hominem romanum solo tibi nomine cognitum tu, in media natus atque educatus Africa, iam ab origine hostis Romanorum et Carthaginensium amicus, repudiatis ac spretis primis amicitiis secutus sis, magnam profecto aliquam causam fuisse arbitror. Aliquid in me notasti propter quod tanto dignum honore iudicaveris. Ego autem, ut cum amico familiariter de me loquar, nichil in me ipse quod tibi tantum placuisse debeat sentio, quantum temperantiam frenumque libidinum; id enim magis in me tibi placere auguror, in quo magis michi ipse complaceo. [73] Quod si virtus hec tantum habuit virium ut te decore suo illectum, mutatis moribus quibus assueveras et relicta patria cuius amantissimus fuisti, post me per tot terras et maria traxerit hominemque pene alium fecerit, quantus michi tu vir eris, si hanc unam tuis magnis innumerisque virtutibus addideris! [74] Huic etati, Massinissa, in qua nunc ambo sumus, non tam vis armatorum hostium metuenda est quam obsidentes oppugnantesque animum voluptates. Corpus enim vel ab hoste murus tegit, vel vallum separat, vel tuetur ferrum; animum a voluptatibus nichil aut defendit aut separat nisi virtus hec sola quam dixi. Hostem prospicimus venientem, voluptates invisibiles obrepunt et blande opprimunt dum delectant. Hostem aut hiems continet aut estus, aut nox sopit, aut imber submovet; multum temporis inter indutias et verba pacis elabitur; nonnichil otii armatis quoque militibus datur; longissima bella dies unus transigit. [75] Cum voluptatibus nulle sunt indutie, nullus eas locus nullum tempus nulla vis nullum ingenium arcere potest: unus est adversus has continentie clipeus, qui nisi mortalibus infirmis divinitus datus esset, labefactarent utique assiduis insultibus imbecilles animos. Hunc qui abicit, ille ultro spem salutis abicit seque ipsum hostibus suis prodit. Siphacem domuisse, non inficior, gloria magna est; sed michi crede, Massinissa, maior multo domuisse et sub ingum coegisse voluptates. [76] Me quidem ante omnes rerum a te bene gestarum et memorem et preconem habes; de reliquis me tacente tu idem testis et iudex esso. Cogitatio tibi potius tua pudorem afferat, quam oratio mea; lingua tuis assueta laudibus a contrario abstinebit. Unum hoc in animum revoces velim: Siphacem, quanquam in his preliis operam tuam egregiam fuisse non sim nescius, auspiciis tamen et nomine populi romani victum esse captumque non alterius. [77] Rex ergo, coniunx regia et regnum et, ut breviter cunta complectar, quecunque fuerant Siphacis facta sunt populi romani. Et rex ipse Romam mittendus esset et uxor eius, quando nichil aliud cause suppeteret quam quod hec est illa mulier, que virum qui noster erat nobis abstulit, imo, quod est durius, hostem fecit, que ut armis alii sic precibus importunis ac blanditiis bellum aluit; et tamen alia non minor et publica subest causa cur Romam mitti debeat captiva, carthaginensis civis et presertim tanti ducis hostium filia. [78] Cede parumper, Massinissa, maiestati populi romani et illius decorem desiderio tuo prefer: eius certe, non tuum vel cuiusquam, de captiva sua iudicium esse decet. Si hec auditu tibi forsan difficilia videntur, feceris equanimitate facilia. Vince precor te, qui sepe alios vicisti. Multas virtutes uno dehonestare flagitio dementia summa est. Quod eo tibi vigilantius providendum scito, quo clarior es – fit enim in preclaro vultu nota omnis insignior –; idque facilius assequeris, si animum induxeris cogitare quantus est furor in rem profundi, cuius et feditas ingens sit et fructus exiguus'. [79] Moverunt he voces Massinissam; quem enim nisi omnino perditum non movissent? moveruntque usque adeo ut, certantibus introrsus affectibus, rubor genis lacrime oculis erumperent. Facturum se tandem quicquid ille iussisset respondit, illacrimans obsecransque ut, quantum fieri posset, pateretur se fidem quam captive dederat implere. [80] His adiecit et promissionis formam, ubi seu consulto seu interrumpentibus verba singultibus veritati particulam detraxit; ait enim spopondisse in nullius potestatem se illam esse traditurum, nec expressit non passurum ut in manus Romanorum perveniret, occursurumque mortis auxilio si aliter nequeat. [81] Tandem ab hoc tam mesto colloquio, atque ipsi Scipioni non satis ut arbitror intellecto, in tabernaculum suum sauciata mente se contulit; ibique solus aliquantulum fuit. Denique post multas lacrimas et ab imis precordiis avulsa suspiria, ut dolorem totum cordis effunderet luctum sustulit horrendum, qui a circumstantibus omnibus auditus est. Ad finem, ubi se ex illa miserabili eiulatione collegit, dictu ferum et triste consilium capit. [82] Mos antiquis regibus ac ducibus fuit, his precipue qui sub armis vitam agerent, propter varios rerum humanarum casus venenum habere penes unum aliquem e servis fidelissimum ut, quotiens fortuna coegisset, instrumentum non deforet, quo vel aliene vite tenderent insidias, vel consulerent sue seque imminenti ludibrio et invisis hostium manibus eriperent. [83] Plene exemplorum sunt historie, qui reges aut qui duces ad extrema perducti hoc remedio usi sunt; sed omnium que nunc occurrunt sunt clarissima Mithridates magnus ille rex ponticus et dux Carthaginensium Hanibal, quorum uterque post asperrime et interdum prosperrime gesta cum Romanis bella, hausto ad ultimum veneno, elegit angustias fortune durioris evadere.
[84] Massinissa itaque veneni custodem servum vocat et, poculo venenum superinfundi iubens, 'Perfer' inquit 'hoc ad Sophonisbam. Dic me promissorum sibi non oblitum, quorum alterum fuit ut eam tori et omnis divine atque humane domus sotiam reginam coniugem haberem, alterum ne vivam in manus Romanorum venire permitterem. [85] Nunc, testes michi sunt dii, primum si licuisset libentius prestitissem; sed quoniam romano imperatori, penes quem omnis est potestas mei et mearum rerum, nuptie nostre non placent, quod unum posse relinquitur, promissionis alteram partem mestus impleo. Dic meminerit quanti patris filia, quantis duobus coniugibus desponsata fuerit; ex his omnibus presentique fortuna consilium ipsa sibi capiat, quod genere titulisque suis seque dignum credit'. [86] Nuntius ad Sophonisbam veniens mandata explicat, poculum offert. Suscepit silla impavide et 'Nuptiale' ait 'hoc donum non invita recipio, si nullum melius maritus coniugi quod donaret habuit: at certe nisi funeri nuptias miscuissem, honestius moriebar. Hoc illi qui te misit nuntia'. His dictis, fronte imperterrita et immota plusquam feminea constantia exhausit poculum et, morte visceribus immissa, ferocem spiritum eiecit.
[87] Postquam Scipioni res innotuit, veritus ne natura trux et asper adolescens, insuper et alternis luctus atque amoris facibus accensus, ut primam temeritatem secunda sic secundam tertia temeritate cumularet, et aut in se ipsum, si sibi ipse relinqueretur, aut alias triste aliquid moliretur, vocari ad se illum imperat ac pro tempore, ut irreparabili in re, benigne increpitum consolatur, et recentem cruenti adhuc vulneris dolorem quanto potest mitioribus in presens verbis extenuat. [88] Deinde autem, ut totam animi tollat egritudinem, die proxima convocato ad contionem exercitu, Massinissam, ante omnes regii nominis honore regiisque ac singularibus decoratum preconiis, regiis quoque muneribus donat: aurea corona, aurea patera, sella curuli, scipione eburneo, toga picta et palmata tunica. Hec erant Romanorum triumphantium ornamenta; itaque Scipio cum hec donaret verba addidit non inferiora muneribus. [89] Cum enim gloriosissimi omnium mortalium hauddubie Romani essent, apud Romanos tamen nil triumpho gloriosius esse dixit, nec esse alium triumphi habitum, quam quem sibi contulisset; quin ut carum munus ipsa carius raritate redderetur, illud etiam adiecit, populum romanum alium nullum alienigenam toto orbe tali dignum honore iudicare, Massinisse autem et virtutis eximie et probate in Romanos fidei merito singularem quamcunque gloriam deberi. [90] His honoribus delinitus animus finem lacrimis facit et, sicut sepe nova cupiditas veterem fugat, ab ea cura que prius eum implicuerat ad aliam transfertur, qualiter scilicet vacantem rege Numidiam totam ditionis sue faceret; in quam rem sibi non mediocrem romani imperatoris dignatio spem dabat. [91] Honorato autem ut decuit Massinissa, ceteri militares viri pro singulorum merito laudibus condignis ac muneribus exornantur, et in primis Lelius, donatus aurea corona, cum Siphace ceterisque captivis Romam mittitur. Cum quo et Massinisse legati pariter proficiscuntur. [92] Post contractam enim cum Romanis amicitiam nulla regis legatio Romam ierat, et decere visum est ut eius animum non fame tantummodo relatu, sed professione etiam propria senatus agnosceret, fieretque inter populum romanum ac regem velut ex familiari colloquio inchoati amoris arctior nexus; quedam preterea rex a senatu petere decreverat.


7

[1] Multis iampridem variisque terroribus exagitata Carthago, cum et circum cunta deficerent, et sicut multos iam per annos bello arserat Italia sic arderet Africa, essetque in dies non immerito plus pavoris spei minus, ut quotidie expectaretur obsidio, ad quam non repellendam sed perferendam omnia parabantur, in extremis tandem malis ultimam suam spem coacta respicere, legatos in Italiam miserat qui Hanibalem publico de consilio revocarent ad tutelam patrie laborantis et in angusto posite. [2] Nunc super alios accedente capti ad ultimum regis metu, in quo quantulecunque spei reliquie remanserant, nemine qui contrarium suadere vellet audito, triginta principes seniorum, quod sanctissimum in illa urbe concilium erat, petituri pacem diriguntur ad romanum ducem, ad Finecta quem diximus locum castra iterum in conspectu Carthaginis attollentem. Fiebant autem hec non pura fide sed punica: quo scilicet inter tractatus pacis tempus efflueret, essetque tantisper respiramentum civibus anxiis ac defessis rebus quies, donec Hanibal remearet. [3] Legati igitur, ante pedes ducis supra virorum fortium decus humiliter prostrati, verba fecerunt ad misericordiam excitandam, si ex animo dicerentur, efficacia. Quorum summa hec fuit: nolle se crimen vel excusare vel negare sed illis tribuere quorum esset, hoc est non populo carthaginensi sed Hanibali suisque complicibus, qui sua semper impudentia illius licentiam aluissent; quibus et tumultuari et furere et ex bellis bella serere gloriosum atque magnificum, tranquillitas autem et pax atque equo iure cum civibus vivere grave et intolerandum opprobrium videatur. [4] Petere se populo innocueque urbi veniam; orare ut quam civium rabies bis in exitium impulisset eam hostium clementia conservaret, neu ex victis Carthaginensibus supplicium vellent sed imperium Romani. Proinde servire ac parere dispositis quecunque placita essent iuberet imperator. [5] Scipio fraudis inscius, qui tot malis fractos animos hostium vereque pacis ut indigos sic avidos extimaret, legatorum postulatis altum simul et mite responsum dedit. Et 'quamvis', inquit 'hoc animo et hac spe in Africam venerim, non ut pacem sed ut victoriam reportarem, eamque pene indubitatam quasi manibus iam teneam, aurem tamen pacis sermonibus non nego ut totus orbis intelligat Romanos non pro odio non pro preda sed pro iustitia certare. [6] Paci sane quam non respuo leges dico, quibus acceptandis, aut si visum fuerit recusandis, ad deliberandum tridui spatium indulgeo. Si placuerint, pactis mecum indutiis pro firmanda pace legatos Romam ad senatum mittite. He conditiones pacis sunt: captivos omnes transfugasque et fugitivos reddite; exercitus omnes ex Italia Cisalpinaque Gallia deportate; Hispania Sicilia Sardinia omnibusque inter Italiam atque Africam insulis in perpetuum abstinete; naves longas omnes date, viginti duntaxat vobis in usus pacificos reservatis; quinquaginta milia modiorum tritici et trecenta milia ordei pro exercitus nostri commeatu nobis expediri facite'. His addidit et pecunie magnam vim in stipendium militibus tributo annuo persolvendam; quantam tamen hoc, ut multa alia, scriptorum discordia fecit ambiguum. [7] Hec cum legati domum retulissent, quamvis gravia omnia viderentur, nichil tamen quo fraudolenti compotes consilii fierent recusatum est. Duplex ergo legatio, ad Scipionem altera indutias firmatura, altera ad urbem Romam pacem petitura decernitur. Utrunque sane punico ingenio gestum est: nam et cum legatis ad Scipionem captivi ac perfuge et fugitivi aliqui remittuntur, quo res simplicius agi et bona fides agnita crederetur, et ituri Romam iuvenes eliguntur, ut etas fraudem tegeret, ignorantiam excusaret.
[8] Dum Romam interea Lelius pervenisset, expositis rebus quecunque in terra hostium geste essent, spem ingentem gaudio mixtam patribus attulit. De Siphace ante omnia consilium sumptum, Albamque servandus mittitur. Sic misero illi et in carcere morituro cessit appetitum rationi, voluptatem fidei pretulisse. Et hec quidem in senatu. [9] In contione autem nuntiata populo victoria (fractos exercitus ducesque hostium, captum regem famosissimum, per Numidiam totamque Africam victricia Romanorum signa volitare; que tanto publico cum gaudio sunt audita ut forum omne plausu gratulantium et clamore resonaret), propter feliciter gestam rem quatridui est indicta supplicatio, et iussu pretoris edictum ut per totam urbem a mane ad vesperam templa omnia paterent, quo liberius per omnes horas gratie diis omnibus agerentur; cum sufficeret uni Deo essetque et labor minor et fructus uberior; sed hic erat mos. De ipso etiam Lelio decretum, ne prius ab urbe discederet quam venissent Carthaginensium legati. Hic primus adventus Lelii dies fuit.
[10] Die altero, Lelio ipso introducente, audita est legatio Massinisse. Prima cuius in parte gratulatio regis fuit pro rebus a Scipione bene ac feliciter gestis. In secunda gratiarum actio pro multiplici munificentia eius in Massinissam, pro rerum honoribus ac verborum et in primis restitutione paterni regni; iuxta quam commemoratio fuit regii propositi: et enisum scilicet hactenus et deinceps multo etiam accuratius enisurum, ne tanti viri iudicio esset indignus. Tertio loco petitio regis inserta conclusit orationem. [11] Ea autem fuit duplex: primum ut munera et honores ac presertim regium nomen et regnum, quibus Massinissam dux romanus insigniverat, senatus consulto rata fierent; alterum ut, nisi conscriptis patribus grave esset, captivos quos haberent Numidas Massinisse dono darent, quoniam nuper in patriam reverso ad conciliandos populorum animos nil prestari posset efficacius. [12] Ad hec omnia senatus responsio fuit brevis: non immerito Massinissam gratulari in comunibus amborum rebus prosperis; ducem eorum optime fecisse, quod virum benemeritum et amicum populi romani regio nomine et regis honore celebrasset; proinde et approbare senatum et laudare quicquid honorificum Massinisse Scipio fecisset; denique ut Numide regi donarentur senatui gratum esse. [13] Post hoc responsum captivi illico vinclis educti, et squalore deposito et datis novis vestibus, legatis regiis traduntur. Ipsis quoque bina in singulos vestimenta pecunieque non parvus numerus, sotiisque eorum singula vestimenta pecunieque aliquid datum. Pretori insuper mittendorum regi munerum cura mandata est; in quibus fuerunt equi duo falerati, duo arma equestria purpureeque vestes militares due, tabernacula quoque et suppellex egregia, qualem romanis consulibus assignari vetus erat observatio.


8

[1] Rebus ita se habentibus Hanibal, ad famam rerum in Africa gestarum mutate velut fortune miraculo stupefactus, in extremo angulo Italie se se continens herebat, et ipse per eosdem dies, cum romano consule Gneo Servilio exercitum in Brutiis tunc habente manum conserens, adversam eius prelii fortunam, ut Valerius Antias testatur, expertus erat, quinque milibus hominum amissis. [2] Que res, quoniam nec apud alium quempiam auctorem nec in romanis annalibus scripta est, non sat fidei meretur; pugnatum quidem constat, de eventu autem, quem Valerius ille pro comperto affert, fama est ambigua; idque indicio est pugnam ignobilem fuisse.
[3] Nobilior per eosdem dies Magonis in Liguribus pugna fuit adversus Quintilium Varum pretorem et Marcum Cornelium proconsulem romanum. Concursum est in agro Insubrium et tam ancipiti marte certatum, ut romane legiones in periculo fuerint terga vertendi; denique tam diu res in dubio fuit, donec Magonis grave vulnus ipsum quidem prelio excedere, suos vero duce amisso territos fugere compulit, de exercitu eius cesis quinque milibus. [4] Nec Romanis victoria gratis stetit, duobus milibus ac trecentis in acie amissis, in quibus et centuriones aliquot et tribuni militum tres pluresque nobiles equites fuerunt ab elephantibus interfecti. [5] Dux saucius quanto per dolorem vulneris expeditius quivit ad Ligusticum mare atque Albigaunum properavit, illi reor consilio ut, si victores urgerent, equoreum sibi ad fugam iter esset, quod Romani tunc classem illis in locis non haberent. Sic uno tempore duo fratres peni duobus Italie longe distantibus in angulis rem gerebant, trust ab hostibus, a civibus expectati; iisdem siquidem diebus, quibus Carthaginensium legatos ad Hanibalem missos memoravimus, altera legatio ad Magonem missa erat.
[6] Illa, eum iam victum inveniens, docet quo in statu sint res patrie: satis superque negotii domi esse; aliena armis appetere non eius temporis nec presentis esse fortune; redeundum igitur ferendamque opem suis atque Italia discedendum; id senatum iubere Carthaginis, neque id sibi soli sed Hanibali fratri per alios legatos precipi. Paruit haud invitus Mago. [7] Qua in re non tam publico cessit imperio, quam necessitati proprie morem gessit, et vulnere gravatus in presens, et in posterum metuens sibique prospiciens ne, si hostis instaret, et periculosa illis mora esset in locis et fuga inde difficilis; eo maxime quod, Carthaginensibus Italiam relinquentibus, facile Ligures ad naturam suam, hoc est ad romanum imperium, reversuros crederet. [8] Auditis igitur legatorum verbis, statim exercitu in naves imposito ipse quoque conscendit, sperans et oportunius curari posse vulnus in navi et lenius tolerari; frustra id quidem, nam, dum arrepto itinere Carthaginem petit, ingravescente vulneris dolore prope Sardiniam in alto moritur.
[9] At non tam convulsu facilis Hanibal, qui mandata de reditu ingemiscens rugiensque et vix lacrimis abstinens audivisse dicitur. Quibus peractis 'Olim' inquit 'me tacite revocabant, et stipendium negantes et commeatum et exercitus supplementum. Ecce nunc aperte agitur; viva voce me revocant. [10] Parebo itaque, nam necesse est. Non a populo romano sed a senatu carthaginensi, neque armis hostium sed meorum odio atque invidia victus sum, et ignominioso meo reditu gloriabitur quidem nec immerito Cornelius Scipio, sed longe magis Hanno letabitur qui, domum meam evertere aliter non valens, comunem patriam diruit, ut sub una tandem ruina publica pereamus'. [11] His dictis et ipse naves, quas iampridem hoc precogitans armaverat, cum electo conscendit exercitu, ceteris qui futuri oneri potius quam usui videbantur sub pretextu presidii oppidorum, que adhuc in Brutiis possidebat, sepositis ac relictis. Ita vero usque in finem astu et crudelitate artibus suis usus est; nam simul et se sub titulo honoris sarcina levavit inutili, et his quos sibi metu non fide deditos sciebat vanum liquit auxilium, et hostibus signum dedit nondum se, licet abeuntem, repetende spem Italie curamque dimittere. [12] Italicos deinde quam plurimos, quod sequi illum in Africam recusantes Lacinie Iunonis in templum confugerant, quod ea etate toto orbe religiosissimum habebatur, inter ipsas aras inhumane prorsus crudeliterque mactavit. [13] Hisque velut victimis cesis felicius navigaturus, anno post Italie ingressum sexto decimo discessit, tristior in patriam suam rediens, quam in exilium quisquam ire sit solitus. Sic Italie assueverat, sic animo incubuerat, ut e natali solo sibi per vim detrahi videretur, sepe respectans suspiransque, sepe oculum ipsam ad Italiam reflectens et de faucibus illam suis excidisse dolens, ac promiscue deos atque homines obiurgans, nullum magis quam se ipsum, quod non ad Cannas consilio Maharbalis romano cruentus sanguine recto Romam calle petiisset, et quem animum invadende Carthaginis inter tot suorum clades Scipio iuvenis habuisset, eum ipse, dux bello duratus, inter tot victorias tot milia hostium occisa non habuerit ad invadendam urbem Romam. Cum his curis et seris querimoniis abibat Hanibal.
[14] Gneus autem Servilius, quem pugnasse cum Hanibale supra dixi, tanquam ipse esset Italie liberator et qui tantum hostem finibus pepulisset, atque hinc immortalem sibi gloriam sperans, paulo post illius abitum insequenti similis in Siciliam transiit, mox in Africam transiturus. [15] Res inepta senatui visa est; sed quid agerent? nullus erat continuus magistratus superior consulatu, quod si pretor aut quis alter impulso presertim glorie stimulis consuli preciperet, verisimile erat contempturum iussa minoris potestatis. Et idcirco ad usitatum remedium recursum est: dictus ad hanc unam rem dictator autoritate sua consulem retrocedere in Italiam coegit.
[16] Rome autem pene simul nuntio accepto de duorum fratrum totidemque exercituum discessu, varie affecti erant animi: hinc gaudium, illinc indignatio quod romani duces, et qui in Liguribus essent et qui in Brutiis, neutrum retinere tentassent seu animi seu virium penuria, cum id eis a senatu esset iniunctum. Angebat autem cura mordacior cogitantes quod, quantum remotis hostibus exonerata Italia, tantum pregravate res in Africa periculique maior sarcina in Scipionem translata videbatur. [17] Inter hec tamen non mediocre gaudium erat quod expetita totiens votis advenisset dies, qua superincumbens durus hostis ex possessione Italie depulsus respirandi spatium fessis daret. Hac de causa quinque dierum supplicatio maioribus hostiis decreta est.
[18] Lelio interea cum legatis Massinisse, propter moras credo punice legationis, in Africam redeunte, nuntiatur legatos in litus italicum descendisse, iamque visos esse Puteolis. Eapropter senatui visum est revocari Lelium debere, ut eo presente legatio audiretur. [19] Veniebat cum legatis hostium legatus Scipionis unus, Fulvius Gillo; qui cum eos a Puteolis Romam terrestri deduxisset itinere, urbem introire prohibitis secus muros hospitium in villa publica deputatum est. Illic senatu ad Bellone edem congregato et data fandi licentia, orationem habuerunt non tam humilem quam altera apud Scipionem habita, nempe qui timerent minus, quod Hanibalem iam confiderent traiecisse. [20] Summa fuit omnem culpam belli a populo in Hanibalem retorquere: illius esse quicquid erratum sit non solum in Romanos sed in ipsos etiam Saguntinos, neque unquam non modo Alpium italarum sed nec Hiberi amnis hispani transitum senatui Carthaginensium ac populo placuisse; quamobrem, quod ad Hanibalem, ut liberet ipsum per se causam dicere oportere, quod ad populum attineret, si verum inspiceretur, antique pacis adhuc integrum fedus esse. Itaque nichil aliud eis impositum, quam ut peterent a senatu romano ut cum eis sub Lutatio consule priore bello contracta pax firma consisteret, neve unius furor hominis tot milia premeret innocentum. [21] Mos romanus fuit ut, quotiens in senatu legationes regum aut gentium audirentur, possent de quo videretur legatos aliqui ex patribus percontari, sed non ante quam pretor querendi licentiam prebuisset. Eius igitur tunc permissu senes quidam, illius et pacis et belli memores, querere ceperant et quod illud fedus et quenam ille conditiones pacis essent.
[22] Hic legati nichil aliud quod dicerent habuere, nisi se iuvenes, rem antiquam longeque supra etatem suam esse. Quo responso clare omnibus fraus apparuit, atque undique conclamari ceptum: mores punicos esse notissimos; de industria quidem missos qui quod peterent ignorarent, ut quod gestum esset ante quam nascerentur; quem tam cecum esse, qui hoc prestigium non videret? [23] Iussis e templo egredi legatis, quid agendum variis sententiis agitatum est. Quidam censebant, cum de re omnium maxima ageretur qua maior nulla posset incidere, unum saltem consulum absentium evocandum adhibendumque consilio; idque ad dignitatem populi romani pertinere. Huius opinionis Marcus Livius auctor erat. Aliis videbatur, cum ad petende pacis necessitatem sola virtus Scipionis hostes adegisset, eique ante portas Carthaginis existenti melius quam cuiquam alteri status hostium notus esset ac propositum quo pacem peterent, nichil aliud statuendum quam quod ille consuleret. Huius sententie princeps erat Quintus Metellus. [24] Alii non ad pacem legatos venisse sed exploratores asserebant, iubendumque eis ut confestim ex Italia discedant, destinandosque aliquos cum illis usque ad litus maris, qui eorum iter observent, ne divertere quoquam possint aut virus aliquod punice fraudis aspergere; scribendum preterea Scipioni ne propter ullam pacis mentionem lentescere bellum sinat. Hoc Valerii Levini consilium erat. [25] Fuerunt fortasse alie, sed he sunt virorum illustrium de hac re tres nobilitate sententie. Quarum ultimam et Lelius et alter Scipionis legatus qui cum Carthaginensibus venerat adiuvabant, asserentes Scipionem, quamvis fraudis inscium predixerim, libratis tandem moribus hostium nullam omnino spem pacis aliunde quam de Hanibalis et Magonis absentia concepisse, seque certissimum mox, ut duces et exercitus suos Peni viderint, pacem quantalibet religione firmatam esse fracturos. [26] Hec propter, quamvis unaqueque sententia clarissimos haberet auctores, Levino tamen est creditum et legati non modo pacem non impetrata, quam re vera non impetratum venerant sed petitum, imo pene sine ullo responso in Africam sunt remissi. Cum eis et Lelius et Fulvius revertuntur. Ego vero forsitan his narrandis a proposito, hoc est a Scipione, digressus dici queam, nisi quod ut hec omnia sic fierent Scipio ipse non alius causam dabat.
[27] Nondum quidem inter romanum ducem populumque Carthaginis indutiarum tempus effluxerat et pacata interim pacique omnia similiora quam bello esse debuerant, siquid fidei esset apud Penos. Sed nichil est difficilius quam mutare radicatos mores consuetudinemque convellere. Iure quidem Marcus Cicero fedifragos Penos vocat, quod frangendorum federum nulla sit genti verecundia. [28] Id, cum sepe alias, tum hoc presertim tempore notum mundo esse voluerunt; pacis enim pendente negotio, quamvis in illorum animis continue bellum esset, captis multis navibus romanorum gravi tempestate laborantibus, indutiarum fidem fregerant; mox, legatis questum de iniuria Carthaginem missis pene manu violatis, ac magistratuum interventu ab impetu populi vix protectis, ac deinde dum redeunt paucarum incursu navium prope oppressis, sceleri scelus addiderant, multiplicique odio se se dignos effecerant. Neque tamen tot offensis constantiam Scipionis inflexerant quominus, legatis hostium cum suis Roma redeuntibus, ius gentium salvum vellet, cavens hostiles mores quos oderat emulari. [29] Quibus ad se perductis, 'Quamvis' inquit 'cives vestri non modo indutias et spem pacis fregerint, sed sanctum quoque ius gentibus in legatis nostris violaverint, ego tamen in vobis nichil aut romanis aut meis adversum moribus faciam: ite igitur securi multoque benignius apud Romanos in bello quam Romani apud vos inter indutias habiti'. Sic affatus dimisit incolumes.


9

[1] Iamque Hanibal cum ingenti classe maximisque rerum motibus Africe propinquabat. Cui dum e mali vertice speculator ad id missus diceret ad Sepulcrum Dirutum – id est loco nomen – recto cursu navim ferri, execratus omen mesti nominis, flecti clavum iubet alio; atque ad Leptim urbem afris litoribus appulsus, deposito in terram exercitu tot victoriis insigni, inde Hasdrumetum petiit. [2] Ibi militibus maris fastidio affectis aliquot requiem dierum tribuit. Que mox trepidis confusisque rumoribus interrupta est cunta in circuitu armis hostilibus occupata narrantium; quibus ille excitus ad hostem magno impetu ferebatur, premissis tamen exploratoribus. [3] Qui, cum forte romanos in milites incidissent captique et ante pedes imperatoris adducti essent, Scipio illos metu posito et bono iussos esse animo a tribuno militum circumduci per omnem exercitum imperavit, et que cuperent contemplari omnia; idque cum sedulo factum esset, ad se reductos nichil penitus de re ulla ne de ipso quidem statu hostis interrogans sed hoc unum, nunquid satis ex commodo singula pervidissent, dato illis et ipsorum equis prandio atque addito comitatu, nequid hostile paterentur, redire ad eum a quo missi erant iussit et que viderant nuntiare. [4] Et illis forte presentibus Massinissa cum quattuor equitum sex peditum milibus in romana castra iam ditior comitatiorque pervenerat. Neque tamen aut hoc aut alio rumore tam concussus est Hanibal, quam nobili illa fiducia romani ducis non magis curantis quod secretum suum hostes videant quam amici, cogitans id quod erat: eam scilicet nonnisi ex magna suarum rerum conscientia ortam esse.
[5] Ceterum hoc in statu belli, audito iam Rome atque Carthagine Hanibalem sospitem cum omnibus copiis in Africam pervenisse, quenam super summa rerum utrobique spes esset, seu quis metus que ve solicitudo, difficile dictu est; sic urbs utraque de suo duce confisa de duce hostium formidabat. Ita inter duo longe distantia, hinc orbis imperium hinc excidium seu morte miserius servitium alterutrius patrie, ad decernendum de fortuna publica duo viri, quasi celitus electi et impositi equis fatorum lancibus, suspensos hinc illinc animos habebant nichil mediocre timentium aut sperantium, sed extrema omnia mente volventium. [6] Multum nempe Carthaginensibus animi creverant Hanibalis ad adventum, usque adeo ut petite pacis aliquotiens puderet, illius nunc fortunam nunc victoriarum seriem cogitantes; ex diverso autem Scipionis excellentiam ac gloriam metientes, seque illius hominis providentia ac virtute et Hispania pulsos et Italia de ipsa nunc Africa litigare, victos totiens suos duces et exercitus quosdam cesos, vinctos alios, ipsum denique de quo multum speraverant regem captum, metuendum sibi de reliquo potius quam sperandum sentiebant.
[7] Neque sane aliter et Rome spei multum erat et timoris nunc res suas nunc vicissim alienas intuentibus; unus ibi precipuus pavor erat e presagio quodam ortus Fabii Maximi, paulo ante defuncti. [8] Qui sapientie fama senex inclitus palam dicere solitus ferebatur: fuisse Hanibalem in Italia durum hostem, sed futurum in Africa duriorem et plus animi in sua quam in aliena patria et plus virium habiturum; neque Scipioni, si id esset, cum Siphace rege imbelli neque cum Hasdrubale duce ignavo neque cum rusticorum exercitibus exarmatis ac militie inexpertis, sed cum duce romanos fundere exercitus cumque exercitu romanos duces trucidare solito concurrendum fore, quique plures occiderit quam reliquerit. [9] Occursurum illi Hanibalem in primis, Hispaniarum Galliarum atque ipsius Italie victorem, pene in armis natum, certe in armis enutritum ab infantia sub magistro militie, eodemque patre suo, duce fortissimo bellorumque doctissimo, qui puer primum miles, dux postmodum adolescens, omnium summus imperator evaserit atque, ex quo semel arma induit, nunquam cessando sed bellando semper ac vincendo senuerit. [10] Occursuros illi in prelio qui non milites sed pretores et consules ducesque alios manu propria peremissent, hinc cesorum spolia hinc suorum ducum collata virtutibus insignia preferentes, quos preterea ex consuetudine occidendorum imperatorum nullius quantacunque nominis gloria motura sit, perinde in Scipionem atque alium quemvis seu multo cupidius iniecturos manum. Mutatum iri igitur, ubi hoc accidat, belli locum, non discrimen imminutum, imo auctum potius. [11] Sic famosus ille senex glorie novi ducis, qua dabatur, non vivus modo detraxerat, sed mortuus etiam quodammodo detrahebat, et tanta erat autoritas ut spes quoque certissimas incertaret. [12] Erant qui tantum in Scipione reponerent ut vix aliud quam victoriam cogitare possent, nilque illi viro factu arduum opinari scirent aut difficile, sed prona et facilia cunta quibus animum applicuisset; at instante summi certaminis alea iidem illi herebant, spe nutanti finem proximum cum ceteris expectantes. [13] His reciprocis curarum fluctibus duo principes populi iactabantur, sed non soli; omnium enim mundi regum ac gentium ad tante rei exitum espectatio vehemens erat et spes varie. Si ratio queritur, prompta est: videbatur namque, et sic esse res docuit, totius orbis status ad belli huius eventum pendere, et orbem igitur res tangebat universum; nec immerito angebatur et de re non tanquam aliena sed propria cogitatibus estuabat ambiguis, quonam rerum pondus scilicet inclinaret et quibus esset ipse mox dominis pariturus. Et hic quidem absentium status erat.
[14] At presentes duces in rem proximam intenti castra iam castris admoverant; et instabat hora novissima, de qua nichil perdere utriusque studium ducis erat. Quicquid multis annis edidicerant in hanc unam conferebatur horam, omnis animi vigor, omne ingenium, omnis vigilantia, omnis experientia, omnis ars militie. [15] Inter hec Hanibal, an suo instinctu an iussu patrie incertum, quocunque certe consilio colloquium Scipionis expetiit. Duplex hinc autem fama est: alii commisso primum prelio Hanibalem victum, duo decim milibus suorum in campo occisis captisque quam plurimis, unum ipsum fuisse ex legatis decem ad petendam pacem missis; alii vero, antequam quicquam armis experiretur, adhuc virium ac fortune integrum, quo equa facilius obtineret, misso ad id nuntio poposcisse colloquium sunt auctores. Hoc autenticum magis et similius veri est. [16] Ceterum, id quod constat, cum petitum Scipio colloquium non negasset, promotis nunc quoque propius castris, exercituum in medio locus patens et ab omni fraude punica tutus eligitur Nargare urbis in finibus. [17] Et castra quidem atque armate acies equis intervallis, duces suos visure, constiterant; ipsi ad destinatum colloquio locum pergunt; ubi nonnisi uno quisque comitatus interprete, sine armis at non sine quodam, ut inter tantos viros usu evenit, stupore alterno, fortunatissimi hactenus duo duces ac fortissimi omnium convenere – rarum spectaculum ac preclarum! pro quo quantumlibet occupatus negotium intermittat –, alter omnium maximus atque optimus, alter vero maximus omnium sed pessimus. Steterunt quidem aliquandiu taciti. [18] Rupto tandem prius Hanibal silentio, ut qui colloquium petiisset, orationem habuit gravem ac magnorum sensuum, cuius hec fere summa fuit: sui ipsius et aliorum ducum exemplis fortune varietatem et quam fidei nichil illi esset ostendere; preteritorum quoque et instantium commemoratione discriminum pacem laudare et a proposito belli omnibus modis avertere; docere quantum ad victoriam aspiranti laboris ac periculi restaret, quid malorum sequeretur si vincendi spes – quod facere poterat – fefellisset, quam tuta autem esset pax et quanta gloria illam supplicantibus concessisse. [19] Ad hec Scipionis gesta laudibus miris attollere atque hortari ut adhuc nusquam interrupte felicitati, priusquam fortuna faciem mutaret, modum sciret ac vellet imponere; neu nimium crederet blandienti, aut iuventutis ardorem sanioribus consiliis anteferret, ne suam patrieque prosperitatem multis annis cumulatam immoderato augendi desiderio minueret aut, quod multis accidit, totius vite labores opesque omnes et spes publicas spatio forsitan momenti unius everteret; sed in florentissimo rerum suarum statu deponeret arma victricia quibus, ut volvente fato descensus ac ruina possibilis esset, sic iam fere nullus ad altiorem gloriam pateret ascensus. [20] Multa sunt in hanc sententiam que, si nomen detrahas, non dicta hostis sed amici consilia videantur; erant autem hostis omnium acerrimi, sed iam sibi proculdubio diffidentis. Adiecit et conditiones pacis et, quamvis id non accipientis pacem diceret esse sed dantis, se suosque tamen forsitan non indignos sibi ipsis multam tanti erroris imponere. [21] Velle igitur ut omnia que causam bello dederant Romanorum essent, Hispania Sicilia Sardinia et insule omnes que Italiam atque Africam interiacent, ut cessante iantandem belli causa cesset et bellum; ipsi Africe finibus arctati, ex quo sic placitum deis esset, Romanos omnia moderantes abque omnium dominos terra marique cernerent, plane invidis ac superbis haud leve supplicium. [22] In fine verborum excusavit cives suos super minus sinceris animis et petita nuper et servata pace: nam nec ydoneis nec sat spectate dignitatis hominibus rem commissam proptereaque neglectam tunc fuisse; neque id apud Penos tantum sed apud ipsos interdum Romanos evenisse, ut propter ignobilitatem paciscentium pacta non servarentur; nunc utriusque urbis inter principes de pace agi, ratumque hauddubie futurum quicquid inter eos convenisset.
[23] Ad hec responsio romani ducis asperior fuit, ut qui illum non pacis amore, quam odisset, sed belli metu loqui crederet, quamvis diu multis in locis invictissimum iam tamen fortune mutationem tacito quodam mentis augurio sentientem. Fuit autem responsio in hanc fere sententiam: dicentis primum non sibi dubium fuisse unquam quin Hanibalis reditus et pactas indutias et spem pacis tolleret, idque ex eo nunc presertim apparere, quod Hanibal ipse de conditionibus pacis multa dimoveat, nec Romanis omnino quicquam offerat nisi quod iam auferre non possit, Hispaniam scilicet et Thirreni maris insulas: [24] indignantis pariter quod, quasi perfidie premium sperantes, post primam turbatam secundam multo faciliorem pacem peterent, cum nec primam invenire mererentur: excusantis deinde Romanos et accusantis Penos, quod et hoc et priore olim bello semper ab illis orte essent malorum cause, Romani autem utrobique coacti pro sotiis tunc siculis nunc hispanis pia arma sumpsissent: [25] exequentis preterea, quod ad se spectaret, non ignorare hominem se mortalem caducumque animal, seque et quecunque ageret mille casibus exposita; sperare autem deos iusta bella gerentibus affuturos; idque et priore bello patuisse et presenti iam patescere, nec diffidere eundem belli huius finem fore qui prioris fuerit; hoc iam hinc se animo et rebus ipsis presentire: [26] concludentis ad ultimum, sicut superbia fuisset pacem petenti in Italia et volenti sua sponte discedere antequam eum patrie iussus ac gemitus revocasset denegare, sic modo nulla se verecundia teneri pacem dare si nolit, ad quam petendam iniquo animo semicoactus veniat. Nichilominus tamen, ne Romanos studio pacis adversos quisquam putet, non negare se pacem sub eisdem conditionibus quibus prima pax steterat, hoc adiecto: ut navium interim oppugnatarum captarumque et violatorum contra ius gentium legatorum respectus habeatur. Si conditiones placeant rem se ad concilium relaturum; alioquin qui pacem pati nequeant bellum parent. [27] He sunt de rebus maximis maximorum ducum orationes; sed an primam Hanibal suo motu an publico consilio fecerit in dubio est; de secunda enim, quin ab interpellante preventus Scipio et remotus a patria quod respondit ex tempore suum fuerit, dubitari nequit. [28] Tandem vero, cum de conditionibus dissensissent, infecta pace discessum est. Cum duces in castra rediissent, non pacificis verbis locum esse nec de pace amplius cogitandum, sed in bellum parandos animos atque arma denuntiant, non in unius gentis aut prelii sed omnium gentium victoriam atque omnium preliorum: quibus fortuna nunc faverit nichil usquam periculosum vel adversum, quibus obstiterit tutum nichil aut prosperum; nec victoribus solita premia, urbem unam aliquam aut regnum, sed terrarum orbem, nec victis consueta pericula, siquidem nec Romanis in terra externa et incognita quam presertim mare cingeret fugam esse, nec Carthaginensibus, ultima spe consumpta, aliud quam excidium superesse; rem ancipitem atque ingentem ferro iudice transigendam, habendamque fortunam, quam dii darent; cras scituros antequam sol occidat frena rerum Roma teneat an Carthago. [29] Inter huiusmodi ducum voces ac militum apparatum dies illa proximeque noctis pars magna consumitur.


11

[1] Ubi illuxit progrediuntur in campum: et qui duces, qui ve exercitus, quibus animis, qua bellorum experientia, qua militie disciplina, quibus tandem irarum aculeis, quibus incendiis odiorum, qua memoria offensarum, qua libidine ulciscendi, potentiam ac gloriam tot quesitam seculis uno die vel deiecturi funditus vel celotenus erecturi! [2] Iure igitur Florus « non fuit maior » inquit « sub imperio romano dies » quam quo hec scilicet gesta sunt; certe neque periculosior neque formidabilior. Ita dico, si utrunque simul quod sub oculis erat et instans periculum spectaretur. Licet enim et prius et postea cum validissimis gentibus sepe pugnatum sit, nunquam tamen tantis odiis, nunquam tanta arte, tantaque paritate militie rerumque omnium, nunquam in extremos casus sic adducta re publica, postremo nunquam sic ultimo congressu cum altero Hanibale duce certatum est.
[3] Quis ergo miretur, tale in discrimen euntibus vicissimque nunc suas nunc hostium vires extimantibus nutasse animos, mediocre nichil sed hinc sibi mestissima hinc letissima promittentes, cum ego ipse, qui post tantum tempus hec scribo ab illo loco atque ab illa etate remotissimus, quasi metus speique particeps et finis inscius heream, et ad ipsum actum prelii stilo vix audeam pervenire?
[4] Eodem ferme ordine quo adversus Hasdrubalem ac Siphacem quondam, romana nunc acies stetit, nisi quod cornua commutata sunt: dextrum enim quod tunc Itali nunc Massinissa et Numide tenuerunt, levum tenuit equitatus italicus sub Lelio qui, legatus hactenus Scipionis at nunc questor factus, non ideo tamen ab imperatoris sui cessabat obsequiis, imo quidem adhuc Scipio ex senatus consulto eius ut legati opera extra sortem utebatur. [5] In medio positas cohortes non condensas ut mos erat, sed rariores et parumper inter se distantes dux romanus instituit, ut elephantibus hostium irrumpentibus viam darent et beluarum impetus prior in cassum effusus sine strage militum transiret. Cum Hanibale multe et varie gentes erant. [6] Instructurus aciem octoginta elephantes, quot nunquam hactenus simul habuerat, ad terrorem hostium spargendosque ordines prima in fronte constituit; post hos Ligurum et Gallorum Balearibus ac Mauris intermixtam aciem locat; secundam aciem ex Carthaginensibus atque Afris ordinat, in qua et legio una Macedonum fuit, per eos dies a Philippo rege Macedonie, romana iam tunc bella meditante, auxilio Carthaginensibus transmissa; tertiam ex Italicis plerisque Brutiis, quorum pars maior non sponte sed vi et metu exemploque Iunonis in templo crudeliter peremptorum ex Italia discedentem secuta erat. [7] Cingit et ipse cornibus acies: dextrum Carthaginensibus adversus Italicos at sinistrum adversus Massinissam non alio quam numidico fulcit equitatu; non est enim odium servili acrius, ubi semel contra dominum erigi ceperit. In hunc quidem modum acies stabant.
[8] Ibant vero omnes in prelium spe ac metu vario, ut dixi, et preterea sic affectos accendebant adhortationes ducum hinc inde magnifice, et quales rei natura et conditio audientium exigebat, que ve pro tempore maxime moture animos crederentur. [9] Duces ambo, equis undique circumvecti, instare signiferis, hortari milites, orare singulos, universos obtestari, ostentare positam ante oculos victoriam, commonefacere periculorum, excitare iras, animos attollere, fortibus viris suas laudes ingerere preclarique cuiuspiam facinoris quod fecissent memoriam renovare, postremo festinare, locis omnibus adesse, nichil penitus supremi temporis perdere et, preter illa que erant utrisque comunia suntque omnibus bella gerentibus, sua quisque propriis laudibus celebrare, hisque virtutem stimulis urgere.
[10] Precipue Scipionis et oratio animosa et fiducia insignis: ille victas nuper Hispanias recentesque per Africam victorias memorare, ille ignaviam perfidiamque hostium criminari, quorum alterum ad petendam alterum ad frangendam pacem illos impulerit. Hanibalis sermonem die altero secum in secreto habitum pavoris eius ac vecordie testem profert, humiliorem quoque quam fuerat eum fingens, eratque perfacile fingere ac mutare quod solus audierat. [11] Proinde non aliis prorsus auspiciis in prelium suos ire vaticinatur, quam quibus olim patres eorum ad Egates insulas cum illorum patribus dimicassent: eadem sibi nunc signa deos ostendisse que tunc illis ostenderint, indubitatam adesse victoriam et longevi terminum laboris, predam ex Carthagine felicemque in patriam atque optatum ad parentes filiosque atque expectantes reditum uxores. Hec dicentis in vultu inque oculis tanta inerat letitia, ut non ad periculosissimam pugnam ire sed a felicissima redire victoria videretur.
[12] Hanibal ex adverso sedecim annorum per Italiam gesta, tot victorias, tot romanos imperatores atque exercitus cesos memorabat, et erant plane multa que veraciter memoraret. Ceterum, quia varie illi obtigerant nationes, varia quoque opus erat oratione. [13] Alios spe prede excitat, quibus eam precipuam militandi causam noverat; Gallis vetus odium in Romanos obicit, orat ut se duce atque adiutore novam de antiquis nunc hostibus percipiant ultionem; Mauris Numidisque irati metum ingerit Massinisse aut fedo, siquid sors sinistrum tulerit, illorum servitio aut truci supplicio abusuri; Ligures promissis implet ingentibus: non habitaturos amplius inter horridas rupes ubi ab origine sua illos posuit fortuna, sed fertiles frugum agros deiectis imperio Romanis et pinguissima rura Italie possessuros.
[14] Carthaginenses, quanquam hortatibus non egerent innato etiam in Romanos odio accensi, et ipsi tamen oratione ducis animantur parentumque et natorum ac coniugum pietate atque in primis commiseratione patrie, iam suprema metuentis fidemque et dextras suorum civium implorantis et aut feliciter regnature aut miserabiliter serviture.
[15] Sub hanc horam Scipio alacer et more impatiens pugne signum dedit, subitoque clamor ingens atque horribilis hominum ac tubarum a romana acie sublatus ipsum interrupit Hanibalem, quin et ipsos elephantes sono territos retro in suos ad sinistram precipue partem vertit. Sunt enim ut maximarum virium sic repentini pavoris animalia, quo agitata sepe suis victoriam abstulere. [16] Id si unquam clarum, hac luce clarissimum fuit. Aliquot in hostem timide provecti multaque telorum nube obruti gravissimam ruinam ediderunt; pars abacta vulneribus, fugiens et ipsa, in dextrum suorum cornu incidit. Sic ambo Carthaginensium cornua suarum mole beluarum, quas dux solertissimus ad turbandos hostes preposuerat, fortuna consilium prevertente, turbata sunt.
[17] Arrepto confestim tempore, Massinissa in levum, Lelius in dextrum cornu cui erat oppositus rapidissimis gressibus infertur, stratosque obterit, fugientes insequitur. Cornibus loco motis, ingentibus animis ab omni parte concurritur tantoque impetu, quanto vix unquam alias; multa enim una acie expianda erant et contracta diu veternosa ulcera ferro rescindenda. Et romana quidem acies fortior, illa velocior, odium pene par. [18] Itaque repente tantus occisorum hominum et armorum cumulus fuit ut, cum Carthaginensium auxiliares fugere cepissent, Romanis per obstantem cadaverum congeriem et terram sanguine lubricam insequentibus nichilo transitus esset expeditior, quam paulo ante per adversos pugnantesque hostes fuerat; ita ut globatim incedere non valentes, sed qua vel quenque impetus tulisset vel apertior aditus fuisset, ordinem ipsi proprium turbarent. [19] Et iam dissuta acie fluctuare ceperant signiferi, poteratque vincendo in periculum incurri, nisi raptim Scipio receptui cecinisset; ad quam vocem repetentibus signa militibus, condensata acies est. Tum Scipio quos vulneribus graves videt in extremum agmen transfert, integros et quod lectissimi roboris in ultimis erat in frontem elicit. Sic instructus in ipsam Carthaginensium mediam aciem infertur. [20] Ibi cum veris hostibus res fuit: qui bello causam dederant, ipsi bellum suis manibus gerebant et proprio sanguine odiorum flammas quas accenderant extinguebant. Nichil ab ulla partium pretermissum est, quod summis ducibus providendum curandum ve et vel manu vel lingua vel ingenio agendum esset; idque vicissim dux de duce, hostis de hoste confessus est.
[21] Instabat Scipio summa vi, obstabat Hanibal ingenti nisu et, quanquam post fusos elephantes et cornuum equitatum numero atque animis cepissent superiores esse Romani, pugnando tamen hortandoque et fugam meditantes coercendo atque omne munus imperatorium obeundo adhuc prelium sustinebat, donec Lelius et Massinissa, ab insequendo parumper profugos reversi, a tergo punicam aciem invadunt. [22] Tum circumventi undique funduntur, nullo pudore nulla reverentia ducis valente fugam sistere; et licet sepe alibi ab his ipsis et ab aliis ducibus maiores strages hominum facte sint, si tamen illud attenditur quod in hoc prelio, plusquam in alio unquam, non duarum modo sed omnium gentium et totius orbis status velut in cardine vertebatur, non magnum prelium sed maximum reperitur et inter paucissima numerandum. [23] Cesa et capta non amplius quam quadraginta hostium milia; ceteri viarum notitia et receptuum vicinia evasere. Inter captivos et Macedones aliqui fuerunt et dux eorum Sopater, propinquus Philippi regis; capti inter cetera undecim elephantes. Nec incruentam Romani victoriam habuere, decem milibus suorum hoc prelio amissis. Ipse, nequicquam tentatis omnibus, tandem « Hanibal cessit », ut Florus ait, « preciumque victorie Africa fuit et secutus Africam terrarum orbis ».
[24] Et de ipso quidem duplex dehinc texitur historia. Quidam ex hac acie fugientem ad mare pervenisse tradunt, inde autem preparata navi ad Anthiocum potentissimum Asie regem illico transvectum, et, quasi deorum munus aliquod ingenti gaudio exceptum, impulisse consiliis suis regem in romanum bellum. Multaque de illo viro deinceps exequuntur; itaque postulanti ante omnia Scipioni ut Hanibal, malorum omnium principium et origo, in manus suas traderetur, fuisse responsum illum quidem abiisse, nec usquam esse amplius in Africa. [25] Alii nichil de profectione eius ad regem aut his que profectionem sequuntur adimunt – de his enim inter omnes convenit –; dicunt autem eum, priusquam ad regem pergeret, in patriam rediisse – et dicta eius aliqua apud Carthaginem factaque referunt –, tandem tamen, seu Romanorum metu ut eorum manus effugeret, seu odio ut novum eis hostem quereret et quod suis non potuerat alienis viribus retentaret, ad regem traiecisse. Hanc sententiam, quia vulgatior est, potissimum sequor. [26] Igitur, hoc ultimo insigni quamvis infausto bellorum opere edito, cum equitibus paucis inter suorum strages elapsus Hanibal Hasdrumetum primo gradu celerante pervenerat; inde, cum revocatus a populo domum remeasset anno postquam inde discesserat sexto et trigesimo, cuntis audientibus 'Non hoc' inquit 'tantum prelio sed universo bello victum me profiteor, neque spem nobis ullam superesse nisi ut pacem, si fieri possit, a Romanis habeamus'. Hoc consilium secuta civitas legatos petende pacis ad Scipionem mitti iubet, decem scilicet ex principibus populi.
[27] Eodem tempore quo prelium gestum erat, nuntius supervenit Publium Lentulum cum quinquaginta rostratis centumque onerariis navibus, rerum omnium quas bellorum usus exigit refertis copia, missum a senatu romano Utice litus attigisse. Hoc audito Scipio nichilo segnius a prelio, castra hostium mox aggressus et ex captis ac direptis immensam agens predam, ad naves redit. [28] Inde, nil cuntandum ratus, Lelio primum cum victorie nuntio Romam misso, Carthaginem terra marique simul aggredi statuit. Ducendarum igitur terrestri itinere legionum cura commissa Octavio, ipse, navibus et quas prius habuerat et que nuper advenerant in unam classem coactis, digressus Utica portum Carthaginis petebat, cogitans credo siquid animi Carthaginensibus superesset, quicquid id esset, in mari potissimum ausuros.
[29] Iam prope hostia portus erant, cum legatorum navis unica velata infulis et olivarum ramis fuit obvia succedensque ad pretoriam ducis puppim; cum misericordiam implorarent, nil responsum est aliud quam ut ad Tinneten, quo castra moturus erat, sequerentur. [30] Ipse postquam eousque processerat, ne venisset in cassum, omnem cominus amplissime urbis situm territandi magis quam invadendi tunc proposito speculatus, Octavio quem premiserat remisso, Uticam redit. Inde Tinneten petit, locum de quo diximus, Carthagini proximum et iam romano presidio communitum.
[31] Eo pergenti nuntiatur Siphacis filium adventare, Verminam nomine, qui paterne captivitatis ultor intempestivus properabat magno cum equitatu, serum victis laturus auxilium. Non fuit opus imperare militibus arma sumerent, castris exirent, signa sequerentur: parata erant omnia. Ex itinere missus equitatus venienti occurrit. [32] Facile ille certamine victus, elabitur paucis comitantibus; reliqui omnes in medium dati: maximorum accessio non magna successuum, quanquam hoc congressu quindecim milia hostium cesa essent, mille ducenti homines capti, equi vero numidici mille quingenti, et ad Scipionem perducti. Ipse inceptum ad Tinneten iter peragit.
[33] Hac clade super alias addita, legatio antedicta supervenit: non iam decem ut ante sed triginta, violentius in dies agente fortuna. Quibus multo quam prius humilius flebiliusque loquentibus durior audientia data est; memoria veteris recentisque perfidie aures omnium precibus quamvis dignis obstruxerat, neque ad pacem sed Carthaginis ad ruinam proni omnes in consilio et ardentes erant. [34] Illa tamen cogitatio, tante et tam valide urbis obsidio quanti et negotii esset et temporis, simulque optime meriti ducis amor atque illius ut suus honor proprius exoptatus singulis, ad hec novi consulis respectus Roma forte venturi alienique laboris fructum – peracti scilicet belli gloriam – percepturi, aversos ad pacem inflexere animos. [35] Incidit enim in hec tempora, quibus et finitum bellum et composita pax est, ambitio Rome ingens consulum volentium in Africam proficisci, ut seu bellum restaret victo Hanibale facile profligari posset, seu pax instaret ipsi gloriam tante pacis arriperent. In quibus precipui fuerunt Titus Claudius et Cornelius Lentulus, quibus senatus adversante licet populo favebat. [36] Sed eorum primum, precipiti glorie cupiditate in provinciam properantem, indignata ut sic dixerim natura turpi et horrendo naufragio reiecit inglorium; de secundo interrogatus per tribunos populus romanus, concordi omnium triginta quinque tribuum sententia, indignum censuit ulla ex parte Scipionis laudibus immisceri; neque per illum consulem impudenter et immodice ambientem neque per alium quam per Scipionem qui vicisset et pacem fieri et victorem exercitum reportari iussit; quodque populus tam consentiens iubebat senatus consulto a patribus approbatum est. [37] Et quamvis hec ita postea gesta sint contusaque nunc celestibus nunc humanis iudiciis ambitio succubuerit, hic tamen metus in exercitu ad pacem ut dixi totius consilii animos atque sententias inclinavit, qui in partem contrariam proni erant.
[38] Hic ego, paululum interrupta narrationis serie, illos audire libens vellem, qui quorumlibet regum gesta cum romanorum ducum gloria comparare audent. Omitto autem quod, per se mundo notum, si negetur probatu facile est: eam inter ceterorum hominum Romanorumque res gestas esse proportionem, que inter ultimum ex Pigmeis atque Herculem; illud prosequor quod nunc ut divertam cogit. [39] Quam multa ergo romanis ducibus impedimenta domestica fuere, quante negotiorum difficultates, que si alienigenis fuissent, hodie illorum nomen obscurum et his ipsis a quibus tantopere celebratur inauditum foret, et tamen Romanos se se forsitan minores, nulli autem gentium secundos magnitudine rerum ac numero sed, dicere audeo, longe primos omnium efficiunt! [40] Ut conceptum sane clarius explicem, reges perpetuum dominium habent solique sunt, habent nempe consilia quibus pro suo utantur arbitrio non quibus pareant; nam, ut bene ait Livius, « non liberi solum impedimentis omnibus, sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cunta, non sequuntur ». Sic est vere. Non ipsi ab aliis, sed alii ab eis pendent; sciunt quid acturi sint; bellum dum libet incipiunt, ut libet prosequuntur, deponunt cum volunt; non parate illis glorie prereptor non gerende rei successor non geste censor non domi emulus metuendus, qui supplementum qui commeatum qui stipendium mitti vetet; nullus denique aliunde quam ab hoste metus: pars securitatis est ab una tantum parte metuere. [41] At romani duces post regum tempora « denos vicenosque dies dictaturam, nemo plusquam annum consulatum gessit », ut Livius idem ait. Iam ipse ut locorum sic et temporum angustie magna molientes impediunt. Atque utinam id ipsum quantulumcunque erat spatium liberum contigisset et non alius, tribunitiis dissensionibus exercitum conscribere vetitus et Rome diutius quam oportuit detentus, ad bellum serius exivisset, alium senatus ante tempus ad comitia revocasset! [42] Quam multos invenias quibus in ipso flore bellorum annus effluxerit, quam multos quibus, ignavo vel infausto duci succedentibus, non agendi modo magnum aliquid sed inchoandi defuit facultas, et reformandis que alter deformaverat breve anni spatium fuit! Quotiens temerarius collega forti modestoque viro nocuit, nec potuit in imperio unius virtus alterius vitiis victa clarescere! ut constet hinc Romanos interdum ad extrema cladium esse perductos.
[43] Detur inter hos tam felix et tam gloriosus aliquis, ut et tribunos et senatum et fortunam pudeat honori eius obstare, cui et sua virtus et reipublice necessitas in unum plures ve annos imperium prorogarit, ut de hoc Scipione dictum est, nunquam tamen ideo successoris aut college perdendeque glorie, qui ingens est nobilium stimulus animorum, metus ac solicitudo cessabit; quam ob causam dubium non est et multa prorsus omissa et multa, que fuerant cepta feliciter, destituta atque in procursu rerum a romanis ducibus intermissa. [44] Hic ego autem videre michi videor nonnullos contentiosos, qui de omni re litigant, occursuros dicturosque non esse hoc illius quam sepe predico romane virtutis, ut vel accedat ad res magnas adipiscende glorie cupiditate, vel resiliat amittende metu. Quibus ego fidentissime et ut puto verissime respondebo, in nulla usquam gente tantam exemplorum copiam fore eorum qui virtutem, sola ipsius pulcritudine delectati, nulla causa exterius impellente complexi sunt. [45] Huic tamen illud Valerii Maximi adiciam: « nulla est tanta humilitas, que dulcedine glorie non tangatur ». Illud quoque expressius Ciceronis annectam: « vix invenitur » inquit « qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam »; et hec "glorie cupiditas", ut ait idem, « in magnis animis et ingeniis plerunque contingit, eoque magis si sunt ad rem militarem apti, cupidi bellorum gerendorum », quales proculdubio omnes hi de quibus loquimur fuerunt. Non negaverim virtutem neque propter lucrum neque propter gloriam, sed propter se ipsam, imo verius propter Deum et querendam esse et colendam; gloriam tamen, non ut summum premium virtutis sed ut leve aliquid ornamentum, aliquanto difficilius re contemni quam verbo nemo michi quoque negaverit. De quo hic latius disserendi non est locus; agam potius quod incepi. [46] Si ergo tot impedimentis obstantibus tot tam claros romanos duces novimus, quid futuros illos arbitremur, si absque successoris aut college metu absque superioris imperio bella et gerere et trahere more regio licuisset? Cui enim, ut unde discesseram revertar, potest esse dubium quin, hac dempta solicitudine, nunquam inimicissime urbis evertende labor ad alterum Scipionem fuerit perventurus? Quanquam id ego, ut sic dixerim, pene divinitus actum rear, ut haberet ille etiam vir illustris unde Africani cognomen, quod ab avo hereditarium possidebat, suo iure mereretur.
[47] Cum igitur, ut est dictum, pacem tribui supplicibus placuisset, die postero, legatis in consilium reversis ac mordaciter obiurgatis et admonitis, ut post tot perfidie tam manifesta supplicia tandem deum esse scelerum ultorem et aliquam iurisiurandi religionem credere inciperent, conditiones pacis denuo proposite sunt: eadem pene que prius quam pugnatum esset, ut pateret ingentes animos rebus prosperis non inflari. Quia tamen (sic recens perfidia merebatur) modicum aliquid vel additum vel mutatum fuit, repetendas credidi. [48] He sunt igitur secunde novissimeque conditiones pacis: ut Carthaginenses legibus ac finibus suis, quos ante belli principium habuissent, in libertate et in pace viverent; perfugas fugitivos et captivos ad unum omnes redderent; naves omnes rostratas preter solas decem traderent, elephantes omnes quos haberent domitos darent et alios in posterum non domarent; nullum penitus neque in Africa neque usquam terrarum sine licentia seu precepto populi romani bellum aut agerent aut moverent; Massinisse res ablatas restituerent et secum equo federe iungerentur; frumentum et exercitui necessaria, donec legati pro pace Romam mittendi rediissent, atque auxiliis stipendium ministrarent; decem milia preterea talentorum argenti tributi nomine in annos proximos quinquaginta persolverent.
[49] His additum ut servande pacis gratia centum obsides, quos Scipio e tota Carthagine delegisset, omnes supra quartum decimum nullum supra trigesimum annum darent; nam quod de restituendis que per indutias abstulissent hac in pace cautum legimus, non priorum federum additio sed novorum scelerum recens multa est.
[50] Hec cum ad carthaginense consilium relata essent Gisgo pater Hasdrubalis, vir apud suos clarus, contionantium progressus in locum dissuadere pacem ceperat. Non tulit Hanibal eo in statu vel dici talia vel audiri et, quibus ad gerendum bellum vires deessent, eis ad impediendam pacem adhuc esse animos. Hinc commotus in Gisgonem, manibus arreptum ex alto deicit. Quo tumultus ortus erat in populo, re insolita et in libera civitate non alias visa. [51] Sensit Hanibal quid fecisset et, civili tactus libertate, militaris vir castrensi longum assuefactus imperio: 'Nolite', ait 'o cives, admirari. Puer hinc discessi; ecce iam senex redeo. Bellicas artes, quas vel in publicis vel in privatis me rebus longior usus edocuit, abunde nosse michi videor; cetera, quibus interesse non licuit, iura fori atque urbanas consuetudines, ut a vobis discam est necesse'. [52] Hec verba insolentiam excusarunt. Quibus vulgi strepitu compresso, ipse de pace longa et valida oratione disseruit, et tolerabilem illam et necessariam quamvis esset gravior ostendens, eoque plus fidei meritus quo et belli amicum et pacis hostem esse constabat, neque hec unquam nisi cogente necessitate dicturum. Obtinuit igitur loquendo nequam penitus conditionem pacis recusarent, quod nulla non bello melior foret et utilior. [53] Una omnium difficillima videbatur, quod nichil eorum, que in navibus per indutias captis fuerant, apparebat et in multos dispersa conquirere non modicus erat labor. Quia tamen sic et Hanibal et multo maior hortatrix necessitas suadebat, modisque omnibus firma pacis sententia patribus stabat, provisum est ut ipsa navium corpora redderentur, homines in illis capti perquirerentur, eorum que restitui non possent extimatio Scipionis esset.
[54] Ad quem redeuntibus legatis, ita decretum est, ut de publicis rebus que in navibus fuissent questores interrogarentur, de privatis autem ipsi rerum domini. Pro quibus omnibus quindecim milia pondo argenti persoluta sunt.
[55] His ita conventis, trium tandem mensium indutie iterum concesse missique Romam Carthaginensium legati, primis longe dissimiles longeque omnium e civitate clarissimi et provectioris omnes etatis, quorum princeps fuit Hasdrubal Hedus cognomine, vir apud suos senio et autoritate venerandus et hortator pacis semper et consiliorum Hannonis olim particeps, atque ideo infestus Hanibali et bellorum auctoribus. Cum legatis hostium tres romani missi, quorum unus erat L. Scipio magni Scipionis frater, de quo supra dixi et suo loco dicam latius. [56] In conventionibus indutiarum hoc expressum est, ut per totum trimestre tempus Carthaginensium legatio nulla usquam alio quam Romam iret; quod si regum aut gentium legati ad eos interim venirent, non illos ante dimitterent, quam qui forent atque unde transmissi quid ve peterent seu quid dicerent in ipsius Scipionis notitiam pertulissent. Et hec quidem in Africa gerebat dux romanus.
[57] Rome autem ante Lelii adventum audita rebellione hostium, suspensa civitas fuerat, eoque magis quod simul eodem tempore prodigiorum fama multorum ex circumstantibus locis audita erat, inter que et solaris orbis imminutio conspecta et terremotus ingens; arboresque in abyssum ex oculis hominum ablatas et in Palatino monte lapidibus pluisse ferebatur, aquarum quoque diluvium insolitum, usque in miraculum et religionem quandam, et inundatio Tyberis accesserat. [58] Quibus more maiorum expiatis, Titus Claudius tunc romanus consul qui, etsi primum equo festinantior fuisset, tandem tamen, se non satis honoratum a senatu iudicans, classe lentius instructa nondum proficiscebatur, accelerare in Africam et Scipioni opem ferre iussus fuerat – verum is, ut superius attigi, procellarum vi iactatus et in Sardinia detentus ne visa quidem Africa multo post rediit –; cum fama interim consumati belli et maxime victorie Romam perlata adventusque romanorum et carthaginensium legatorum omnem solicitudinem excussit. [59] Cumque unus e Scipionis nuntiis in senatu primum, mox in populo grandi victum prelio Hanibalem debellatumque cum Carthaginensibus, fusum preterea Siphacis filium, que magne rei quantulacunque erat adiectio, ingenti audientium gaudio recitasset, apertis per urbem templis omnibus, gratulatio et supplicationes in triduum fuere. [60] Legatis vero senatum postulantibus responsum est creationem novorum consulum expectarent. Creati sunt Cornelius Lentulus et Publius Elius. His consulibus senatus de more extra urbem ad Bellone edem legatis est datus; quibus ingressis movit patres aspectus etasque et dignitas singulorum et presertim eius Hasdrubalis, quem supra nominavi. Una ergo totius consilii vox hec fuit: 'olim sub obtentu pacis tempus terebatur et fiebat bellum, nunc sincere sine fraude pax petitur'. Auditi ergo sunt attentius. [61] Verba fecit Hasdrubal primus oratioque, qualis virum fortem et grandevum decuit, fuit gravis et modesta: que, sicut non omnem culpam Carthaginensibus eriperet, ut confessis aliqua plus fidei esset in reliquis, sic maximam culpe partem retorqueret in paucos, quo insonti multitudini facilius parceretur, et sepe moneret ut prospera fortuna temperanter ac mansuete populus romanus uti vellet. Qua in re si sui cives suum atque Hannonis consilium audire voluissent, potuisse illos forsitan quam modo peterent pacem dare; sed excecasse eos bonam fortunam, cum qua rarissime concurreret bona mens. [62] Id sane aliis in gentibus esse tolerabilius, proptereaquod insueta gaudia mentes hominum precipitent et attonitas insperatis eventibus extra se rapiant, at Romanis longa vincendi serie iamque inveterata consuetudine prosperarum rerum pene nichil insoliti gaudii posse contingere; vicisse eos non nunc noviter, sed fecisse quod semper fecerint facturique sint, ideoque par esse ut eundem in omni fortuna animum servent et quos nunquam adversa deiecerit, prospera non extollat; idque eos semper facere solitos et plus fere misericordia erga victos quam victoriis crevisse. Hec Hasdrubal. [63] Reliquorum flebilior sermo fuit: ex quam excelso culmine fortune quis eos status quamque humilis excepisset! ut, qui paulo ante magnam orbis partem possidebant totumque possessuros se se breviter sperabant, nunc nichil usquam preter infelicis patrie muros habeant, eosque non aliter quam si clementia romana permiserit. Ceperant he voces audientium animos movere.
[64] Tunc unus ex patribus, qui supra omnes alios Carthaginensium fraudes perfidiamque oderat, permissu pretoris alta voce 'Per quos' inquit 'deos fedus hoc iurabitis, o Carthaginenses? Eos enim fefellistis, per quos fedus aliud iurastis'. Poterat improvisa percontatio minus prudentis viri animum turbare, at Hasdrubal nichil motus 'Per eosdem' ait 'quos tam adversos experimur iurata frangentibus'. Hec maxime vox cuntorum animos flexit. [65] Unus Cornelius consul adhuc ardens desiderio Africe provincie paci obstabat, de quo supra diximus, sperans inde non iam belli at saltem pacis gloriam parare. Res ad populum reiecta est, atque eius iussu ambitione consulis elusa pacis arbitrium Scipioni creditum, idque responsum est legatis.
[66] Qui, impetrata pro pace cum egissent gratias, petierunt a senatu ut urbem ingredi civesque suos nobiles homines, qui publicis erant in carceribus, alloqui sinerentur. Quo concesso petierunt iterum ut quosdam ex eis redimendi tribuerent potestatem. [67] Responsum est darent quorum vellent scripta nomina: illi dederunt circiter ducentorum et decrevit senatus ut ducentos ex captivis, quos Carthaginenses eligerent, romani legati ad Scipionem ducerent eique senatus verbis nuntiarent ut, si de pace convenisset, captivos quoque gratis restitueret. Cum his mandatis utraque legatio in Africam rediit.
[68] Et pax quidem cum Carthaginensibus victis per Scipionem, de consilii sententia, his quas ipse dixerat conditionibus facta est, anno quidem post principium huius belli decimo septimo, post primi autem belli finem quadragesimo: ita inter primum finitum et secundum ceptum tres et viginti fluxerunt anni, quibus illa pax prior metu potius Carthaginensium quam fide permansit. [69] Hic ergo secundi belli punici finis est, quo nullum unquam difficilius nullumque periculosius, nullum postremo memorabilius gestum est, ut Tito Livio clarisque omnibus placet auctoribus, secum hauddubie supremum Carthaginis tracturus excidium, nisi memoratorum consulum, Titi Claudii primum post Cornelii Lentuli, glorie intempestiva cupiditas obstitisset. Quod sepe post ex ore Scipionis auditum ferunt, dum de Carthagine loqueretur. Tributariam igitur fecisse contentus, nepoti reliquit evertendam.
[70] Ipse de navibus hostium secundum pacta sibi traditis gratum Neptuno simul ac Vulcano sed non gratum Carthaginensibus sacrum fecit. Quingente erant, illa potens pelagi et, ut scriptum est, « cuntis litoribus terribilis classis »: tracte omnes in aliquantulum maris spatium atque ibi iussu ducis flammis absumpte, nichilo letius spectaculum miseris civibus prebuere, quam si templa domosque omnemque Carthaginem incendisset. Sed sic eunt potentie ac superbie humane. Perfuge omnes fugitivique redditi. [71] Cum fugitivis actum mitius, credo quia servilis ingenii visum sit fidei modicum habere (genus supplicii non lego, sed servile auguror et flagris cesos libet opinari); at cum perfugis durius sed varie: omnes italici generis gladio percussi, romani eo amplius quo in patriam gravius peccassent crucibus affixi. Quo iudicio videri potest hic mitissimus vir parumper ab innata mansuetudine deerrasse, sed patrie caritas odiumque perfidie et discipline militaris amor ac studium excusant, illius inquam discipline, que romanum imperium e parvis initiis celotenus extulerat. [72] Hinc a suppliciis conversus ad premia, quibus duobus stare rem publicam sapientes scribunt, preter ceteros Massinissam Cirtha urbe oppidisque aliis, quecunque ex regno, quod Siphacis fuerat, quesita erant populo romano, in adiectionem paterni restituti regni donat. Legatis postremo Carthaginensium captivos, quos pro precio petierant, dono reddit eosque redire iterum Romam iubet, ut que inter eos de pace convenerant patrum autoritate consisterent.
[73] Et iam pacis tranquillitas terras ac maria compleverat. Ac tum demum pacata Italia subactaque Africa, Scipio Lilibeum victor repetens Drepani rediit in portum; inde autem legionibus equoreo premissis itinere, ipse in continentem transiit ac per terram, omni genere hominum summa letitia occurrente ac plaudente, perque urbes italas pacis ac victorie gaudio plenas Romam attigit, triumphoque celeberrimo et, ut scriptum est, triumphorum omnium clarissimo Capitolium honestavit. [74] Captivi omnes romani, erant autem ad quattuor milia, e manu hostium liberati et in patriam sunt reducti, in quibus Terrentius quidam fuit cognomine Culleo senator Rome, quem indocti quidam poetam illum comicum putant, qui Andriam et Eunuchum comediasque alias scripsit. Et est error non comunium modo sed magnorum hominum, in quem identitate nominis fallente ceciderunt, cum tamen in historiis non hi duo tantum sed alii multi sint Terrentii, in quibus similiter possit errari; sed hoc in istis est amplius, quod uterque ponitur in numero captivorum. [75] At captivus ille carthaginensis et Carthagine natus, nulla quidem nisi errantium historia, sed libris suis ac librorum titulis et sepulcri notus epygrammate libris plerunque vetustissimis ascripto, hic de quo nunc loquimur romanus civis et pretoria genitus familia; ille poeta fuit, hic senator et « inter paucos senatorii ordinis », ut Valerius ait; ille captus a romanis ducibus, quod ipsum illud indicat epygramma, incertum tamen a quo duce, et in servitium adductus, hic a Scipione reductus in libertatem et servitio ereptus, quo merito triumphantis currum pilleatus prosecutus est, patronum scilicet libertino habitu recognoscens. [76] Que Terrentio illi quidem alteri nequeunt convenire, qui non liberatoris currum sed victoris sui, quisquis is fuerit, neque pilleatus sequeretur sed ligatus antecederet. Hec pro discussione huius quamvis minime periculosi erroris incidenter dixerim. [77] Inter captivos vero hostium ante ducis currum actos fuisse Siphacem regem Polibius scribit, « non spernendus auctor », ut Livius ait, imo quidem « bonus auctor » ut ait Cicero; alii regem in custodia tiburtina, quo ab Alba esset translatus, morte preventum dicunt, oculis populi non memorie hominum aut victoris glorie subtractum. [78] Et fuisse tunc aliquos crediderim, quibus visum sit quod michi tot seculis interiectis nunc videtur, nil huic triumpho preter Fabii Maximi presentiam defuisse, ut oculis cerneret rebusque ipsis vel coactus agnosceret, male se altissimis obstitisse principiis et frustra senem iuvenis laudibus invidisse. Quanquam de hoc ipse alicubi se se excuset; sed est ubi se verbo excusantem res accuset. [79] Ex hac tanta victoria Scipio nil in domum suam retulit preter eternam famam et cognominis splendorem; hinc enim Africanus est dictus, quanquam militum ne suorum an familiarium an populi favore an aliter sit incertum. Eius tamen exemplum secuti postea multi magni viri clara sibi cognomina ex nominibus domitarum a se gentium sumpsere; ante eum quidem vel paucissimi, ut michi quidem videtur, vel, ut Livio placet, nullus omnino ducum hunc sibi morem usurpaverat. [80] At in rempublicam immensum quiddam intulit, non id solum quod omnibus cogitantibus presto est, pacem scilicet et quietem et Italie libertatem, Rome imperium et gloriam, milites e manubiis ditatos, debilitatos subactosque hostes, liberatos cives, refertum presenti pecunia erarium ac tributi annui rationem, sed illud occultius quod hec una victoria ad mille alias aditum fecit et unica urbs confracta totius orbis imperium patefecit; nam, ut eleganter ait Florus, « post Carthaginem vinci neminem puduit ».
[81] Post hec autem, temporibus belli primi macedonici quod secundo punico successit, Scipio iam Africanus censor est creatus censuramque concorditer cum collega comiterque cum populo gessit ac senatu, nulli notam censoriam imprimendo, et quanquam de eo scriptum sit fuisse virum bello quam pace clariorem, dignus tamen est habitus cui Romanorum cura morum ultro deferretur, ad quam multi tunc simul aspirabant insignes viri. [82] Fuit et consul iterum et senatus princeps, habuitque collegam Valerium Sempronium Longum, eius filium Sempronii quem collegam anno primo belli punici pater suns habuerat. Et hoc quidem tempore, quanquam novam sibi ad gloriam virtus atque animus non deessent, gerendarum tamen rerum materiam non invenit. Ipse quidem, si sors esset, mitti in Macedoniam summo studio nisus est, quod illis in regionibus preter Philippum regem, multa de Romanis male meritum, cum Anthioco quoque propediem sperabatur bellum, quod Hanibalis ad eum profugi consiliis ille moliebatur. [83] Ea maxime cogitatio in eas terras Scipionis animum urgebat; sed senatui non placuit novum adhuc ducem vel exercitum ad id bellum proficisci, imo utrunque consulem eo anno intra Italiam manere. Profectum tamen in Boios omnia eorum in finibus vastasse quidam sunt auctores et eo usque progressum, donec non hostis occursu sed nemorum ac paludum obicibus arceretur. [84] Per idem tempus inter carthaginensem populum Massinissamque regem lite de finibus exorta, cum legatio utriusque partis Romam venisset disceptatumque esset in senatu, placuit legationem ad inspiciendas res in Africam mitti, cuius princeps fuit Scipio; nemo enim ad id aptior visus est quam is qui et rem nosset egregie et partium alteri vita carior, alteri morte formidabilior foret. [85] Verum ipse cum sotiis, audito iure partium inspectisque rebus, indecisam litem reliquerunt; de eo dubitatur suo ne consilio id egerint an senatus iussu. Quisquis sane consultor fuerit, factum tempori conveniens dubitari nequit; novis enim bellis ab Oriente surgentibus, suis curis Carthaginenses implicitos remanere opereprecium erat; alioquin solius Scipionis autoritas nutu solo terminare litigium potuisset. [86] Neque multo post tempore germano unico L. Scipioni consuli ad bellum syriacum pergenti neque aliter perrecturo – quid non potest pietas? – et etate maior et factis incomparabilis legatus ire sustinuit, et sponte sua illi subesse cui glorie magne esset bene sibi paruisse. Huius ope igitur atque consilio Anthiocus ille potentissimus rex Asie victus est; quia tamen non suis sed fraternis hoc est consularibus auspiciis, de his sub fratre agetur oportunius, ne ordinem historie prevertamus.


12

[1] Hec Scipionis Africani rerum summa est, pluribus certe quam soleo sed paucioribus quam meretur; multa immemor fortassis, quedam fessus et lectorem fatigare metuens sciens volensque preterii. Itaque quibus hec nimia videbuntur, ignoscant et magnitudine rerum stili vitium ac tarditatem scribentis excusent: molem tantam stringere arctius nequivi; quibus autem pauca, occupationi mee, cuius solus ipse michi sum conscius, et comuni vitto humane mentis, ignorantie et consanguinee eius oblivioni, veniam dent partemque defectus expectationi imputent eorum, de quibus hinc scribendum restat. [2] Quorum prope iustam audire videor querelam quod, de multis adhuc brevi in spatio acturus, ab uno nesciam divelli; sed et ipsi patienter expectent, queso, nec invideant, nec moleste ferant si michi historico in opere librum unum Scipio meus tenet, qui in pyerio tenet omnes; notus ut arbitror ad hunc ducem amor est meus, non ex nexu sanguinis aut convictu, non ex beneficiis acceptis aut speratis, sed ex admiratione quadam rebusque et moribus viri ortus. [3] Et sane quos brevitas ista non satiat, habent quo sitim suam preter ariditatem ieiune huius narrationis expleant: non Titum Livium modo clarissimum scriptorem, cuius hec de fontibus magna ex parte libavimus, sed mille alios. Per omnes fere libros, non tantum historicos sed poeticos et morales, huius viri laus effusa est, quos romana habet eloquentia, multosque etiam Grecorum, incursatque oculis legentium quocunque se flexerint; vix sine nomine Scipionis virtutis nomen invenias. Que si amabilissima est rerum omnium humanarum, quanto illi quisque coniunctior tanto amabilior illam amantibus esse debet.
[4] Sed et michi preterea de hoc ipso quedam etiam nunc supersunt, et plura utique superessent nisi quia historie textui intertexta repetere supervacuum est; ea sunt autem que ad mores domesticos viteque comunis habitum spectant aut quotidiani verba sermonis. [5] Iam pietatem in eo laudare sicut dignum est, ita necessarium non est; notior est enim quam ut testibus egeat, sive illam in patriam requirimus sive in suos; quecunque fere de illo viro diximus hanc testantur. Patrie sue natum se dicebat, laudes populi romani cupide predicare suasque in illius gloriam reflectere, quosque sibi suis meritis amicos fecerat in illius amicitiam hortari atque traducere solitus; quarum rerum quid premii tulerit post omnia sed invitus dicam. [6] Qua pietate autem in suos fuerit testis est pater, quem consulem, ut diximus, ad Ticinum prelio victum sauciumque pene ipse puer morti manibusque hostium eripuit; testes denique idem pater ac patruus, quos insidiis hostilibus interfectos tam magnifice ultus est, ut hostis ipse Hanibal stupens nobilem hanc vindictam inter insignia facta virtutis ac pietatis eximie numeraret; testis et frater, quem rebus imparem sibi verbis equare semper studuit, cui et subesse voluit ut quem verbis parem facere nequisset superiorem factis efficeret, cum quo tam concorditer vixit, ut exemplar fierent fraterne concordie et externi reges filios suos horum per vestigia ad concordiam hortarentur. [7] In amicos vero qualis fuerit, nota Scipionis et Lelii testatur amicitia; quamvis famosa illa et inter pauca amicorum paria numerata, de qua Cicero librum scripsit, non inter hunc Scipionem et hunc Lelium, cuius crebra in superioribus est mentio, sed inter huius et illius – quantum augurio assequor – nepotes, horum cognomine et fama similes ac virtute, viguerit. [8] Non minus tamen viguit inter istos, et est duplicis amicitie nomen unum, et felicia in amicitiis nomina Lelius et Scipio. Unde et de hoc Scipione in Hispania res agente scribitur, quod sine Lelio nichil e maioris rei agere vel aggredi volebat. Ita quidem se res habet; quamvis e duobus his paribus illustrium amicorum Cicero et fama novissimum celebrarit. Et hec quoque pro discussione parvi huius ambigui dixerim; amicitiam enim Scipionis et Lelii norunt omnes, quorum vero non ita. [9] Iam de animi generosa fiducia deque omnibus bellicis artibus ac fortuna, cuius in humanis rebus et precipue inter arma vis ingens esse creditur, loqui amplius impertinens fuerit; certiora sunt argumenta rerum quam verborum. Profecto autem, cum aliquando ducum maximos trepidasse et, quanquam sepe victores, nonnunquam victos terga vertisse compertum sit, Scipionem nusquam timuisse vel fugisse ducem legimus; et pugnavit non in Asia cum imbelli barbarie, sed in Hispania atque Africa cum illis, qui victores gentium Romanos vicerant. [10] Nemo alacrius benemeritos digno munerum ac verborum honore prosecutus est, virtutum militarium extimator eximius, promptus ad premia, tardus ad supplicia. Fortes viros celebravit et coluit atque in amicis habuit, neque ulli invidens neque ab ullo sibi metuens invideri, fidensque suam gloriam supra invidie iactum stare. Cuius quidem glorie solius cupidum fuisse reperio, eiusque non aliter quam ut mala cessaret ambitio. [11] Quam cupiditatem nec ipse dissimulat, siquidem animosa illa in oratione, quam adversus Fabium Maximum frequenti senatu noviter factus consul habuit, ad summum se virtutis et glorie gradum aspirare, et clarorum titulos virorum non equare tantum sed transcendere in animo sibi esse professus est, verbumque illud altissimum adiecit, desiderium glorie ultra vite tempus extendi, maximamque eius partem non tam presentis evi populum respicere quam opinionem ac memoriam posterorum, ideoque naturaliter inesse magnis et excellentibus animis, ut non modo cum coevis sed cum omnium seculorum viris se comparent, cum omnibus de claritate contendant: dictum omnibus semper qui in altum nituntur memorabile. [12] Hoc de fonte prodiit quod poetas sui temporis coluit ac dilexit; cuius rei Claudianus meminit his versibus:
maior Scipiades, italis qui solus ab orisin proprium vertit punica bella caput,non sine pyeriis exercuit artibus arma:semper erat vatum maxima cura duci.
[13] Ante omnes Ennium poetam carum habuit, quem bellis omnibus comitem suarumque testem rerum lateri semper habuit herentem. [14] Denique triumphi die, « gemina Carthagine victa », ut testatur idem, in Capitolium ascendens coronatus victor, laureatum secum illum retulit, alta sors humilis poete; quin et illius senis effigiem in sepulcro Scipionum iuxta suam ac fratris imaginem sculpi fecit, quod suum nomen illius ingenio ac literis illustratum extimaret: vir Homero Virgilioque precone dignior quam Ennio. Sed sic est: preferita ac futura optari possunt sed presentibus uti oportet; coluit ergo quos potuit. [15] Deo autem gratias nostris ea cura principibus non est, qui sic vivunt ut eis metuendi poete sint potius quam optandi. Ab his enim duntaxat optantur, qui illorum testimonio exornari sperant, eodem dicente Claudiano:
gaudet enim virtus testes sibi iungere Musas,carmen amat quisquis carmine digna gerit.
[16] Iure igitur nostri nec amant carmen nec poetas optant, sed nec metuunt, ut qui ex equo virtutem et famam et infamiam contempsere. Securissimum genus! [17] Sed revertor ad Scipionem, qui, si ut huius sic votorum omnium compos fuisset, nichil penitus quod de fortuna sua quereretur habuisset; gloria enim sibi non ad satietatem modo sed pene ad fastidium obtigit. Usque adeo ut ei non glorie sed invidie ad augmentum ab hoste etiam sit obiectum, aliquando eum populum castigasse quod profusior esset honoribus in se unum conferendis, quod se perpetuum dictatorem et consulem facere voluisset, prohibuisse etiam statuas sibi in comitio in rostris in curia in Capitolio et in cella Iovis poni, vetuisse preterea ne decerneretur ut imago eius triumphali habitu e templo Iovis exiret; ad hec et amicitie regum et veneratio populorum et mille alia que enumerare longum est.
[18] Clementie tante fuit, ut non dicam milites sui sed ne hostes quidem, nisi admodum infanda flagitia ausi, de ipsius misericordia desperarent, idem ipse tam terribilis hostibus, ut vix alium metuere didicissent; pudicitie tam insignis, ut esset non solum in iuvene tam formoso, sed in forma qualibet atque etate mirabilia; eloquentie quoque tam efficacis, que non solum barbaros sed hostiles etiam animos mitigaret.
[19] Forma illi rara et excellens, neque femineus sed virilis cultus atque habitus militaris, coma prolixior, imperiosa frons, prefulgida facies ac vivida, cuius aspectu hostes atque amicos regesque et duces et exercitus in stuporem verti solitos accepimus; et, quod in hoc viro mirum omne supergreditur, quem mirabilem fama fecerat mirabiliorem congressio faciebat. Quod nescio an de alio secularibus in historiis lectum sit; et quam sit difficile ac rarum, facile est advertere cogitanti quantum in ceteris fame sit adversa presentia. [20] Ex his atque aliis apud unius dei inscios oriri potuit illa divine stirpis opinio, de qua incipiens dixi. Sentio enim me quod institueram quodque promiseram prestare nequivisse, ne semel dicta repeterem: tulit me stili impetus, et fortassis non ab re fuerit hec ex diversis unum in locum acervasse, et quesitu faciliora et tenacius hesura memorie. [21] Hunc virum, in actu perpetuo armatos inter exercitus educatum, fuisse otii quotiens posset et solitudinis amatorem constat, idque ita esse, si aliunde nescirem, vulgata eius illa vox indicat, « nunquam se minus otiosum quam cum otiosus, nec minus solum quam cum solus esset »: vox a Catone Censorio primum scripta, deinde a Marco Tullio copiosius laudata, « que declarat illum et in otio de negotiis cogitare, et in solitudine secum loqui solitum ». Nota sunt reliqua. Et hec quidem hactenus seorsum de Scipionis verbis ac moribus dicta sint.


13

[1] Viri dehinc exitus attingendus est; id enim expectari arbitror ab his qui ad hunc historie locum vel legendo vel audiendo pervenerint. Me vero ut rem prosequar veritas et ceptorum series hortatur, sed retrahit reverentia romani nominis, sine cuius infamia res narrari nequit; que facile silentium impetraret, nisi essent omnia me licet occultante notissima. [2] Dicam ergo, et ut stantis magnitudinem ac florentis sic cadentis ac iacentis expediam – si iacere dici debet pedibus substrasse fortunam –; etsi hac in parte longe varient auctores; sed vestigia illorum sequar, quorum vel autoritas maior vel vulgatior trames est. [3] Huic siquidem tanto duci, qui cum plurima bella gesserit semper invictus fuit, semper fortunatissimus in se ipso, fortunatissimus apud exteras nationes et apud omne genus hominum modo fortunatior fuisset inter suos cives, cui et preclarum principium et progressus vite inclitus et singularia cunta provenerant, quasi comunis excellentium semper in populis sors fuit, quibus fere virtus et gloriam simul et invidiam parit. [4] Hunc certe nec singularia illa que diximus, nec ex his nascentis fame claritas, nec que omnia anteire debuerat in patriam pietas ac meritum et res geste ab invidia protexerunt. Sed quid loquor? imo vero hec in primis eum invidie obiecerunt. Neque id miror; est enim livor antiquus virtutum hostis et glorie. Illud stupeo, quod neque hunc protexerint a contemptu quem extinguere consuevere. Idque si Africano accidit, ut inter tot suos ac domesticos splendores populo illi, qui per eum liber et populorum princeps erat, familiaritate et conversatione viluerit, quid sperare queant alii? [5] Et hic michi aures aperiat quisquis ad gloriam virtutis calle pervenerit. Fidat ille virtuti eiusque precipue largitori (virtus nempe vi propria fulgere, malorum licet pedibus calcata, non desinit), glorie non fidat; est enim solidum nichil, sed vel umbra quedam vel aura volatilis quam qui dant homines eripiunt; unde sepe hodie ubi nudiustertius fuerat celebrata contemnitur. Stultum est in deposito quod penes instabilem perfidumque locaveris spem habere; inconstantissimus iudicumque omnium iniquissimus est populus; huius e manibus imo ex linguis pendent fame hominum. Sed procedo. [6] Et quoniam quod dicturus sum vix fidem meo forsan ex ore mereretur, ipsa Titi Livii verba ponam. Qui, cum inter Scipionis Africani ac Titi Quintii Flaminii fratres, hunc germanum alterum patruelem, consulatus in petitione certamen incidisset, et ab ipsis candidatis ad eorum fratres illius etatis clarissimos imperatores transgressa contentio studia annitentium accendisset, victum tandem suffragiis Africanum narrat, et rationes afferens « maior » inquit « gloria Scipionis et quo maior eo propior invidie ». [7] Hoc est, inquam, quod non miror, quoniam usitatum et comune est; sed ecce quod stupeo: « accedebat » inquit « quod decimum iam prope annum assiduus in oculis hominum fuerat, que res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit ». O indigna satietas! o assiduitas male cognita! o inepta rerum extimatio et vulgi semper ceca iudicia! Prosequitur auctor idem, quod iam diximus, ut hac de causa longe impar quamvis illuster competitor pro longe impare candidato Africanum, populo suffragante, superaverit. Sed hec utcunque tolerabilia.
[8] Illud intolerandum pudendumque romano semper nomini, quod liberator populi romani Italieque protector et imperii, his et divinis et humanis insignis honoribus, harumque quas diximus rerum gestor, qui potentissimam inimicissimamque urbem qui crudelissimum hostem ad orbis imperium aspirantem sic fregisset, ut et illa in obedientia ac tributo et ille transmarina in fuga omnem reponeret spem salutis, is, inquam, in patria quam servasset, populo patiente, a tribunis plebis ut reipublice proditor accusatus sit, quod ab Anthioco rege pecuniam filiumque, qui ab hostibus captus erat, sine precio recepisset. Quod eo spectabat ut favisse eum populi romani adversario credi posset. [9] Plurima circa idem non tam ad accusationis formam quam ad reliquorum fidem querendamque glorie invidiam iactabantur: isse eum fratri nomine legatum, re autem vera dictatorem seu dominum; neque ad id caritate fratris aut patrie motum sed superbia ut, quod Hispania iandudum et Sicilia et Africa et Gallia totusque Occidens sciebat, id Grecia atque Asia omnesque ad Orientem reges ac populi viderent, Scipionem unum esse cuius ex arbitrio urbs Roma et senatus et populus et totum penderet imperium, bellum ac pacem in illius manu esse, omne quod illi placitum esset apud Romanos pro legibus observari.
[10] Sic culpe omnis expertem gloria sua premunt, et infamia liberum invidia insectantur; sic invidia accusatorum reo conflabat invidiam, ut quem noxium facere non valebant invidiosum facerent. O vere difficilis ars vivendi! quis sic, inquam, illam didicerit, ut non ei multa defuerint ad vivendum bene? Ingens rei huius argumentum Scipio, quanquam mille passim vicis omnibus occursent; sed hoc pre manibus et preclarum est, itaque libet insistere et parumper digredi finibus historie.
[11] Quinque quidem velut pestes summo nobis studio vitandas, ut securi inter improbos vivamus, philosophica sententia est: nequid scilicet de nobis per occasionem iniurie sperent, ne invideant, ne oderint, ne metuant, ne contemnant. Horum, nisi fallor, omnium ab incursu Scipio tutus esse debuerat.
[12] Certe omnem spem huiusmodi opum mediocritas et nullius insignis aut magnopere alienam avaritiam irritaturi patrimonii possessio, metum vero suis civibus mansuetus etiam hostibus et benignus animus sustulisse poterat; ut odio vacaret virtus et in patriam atque in cives maximorum recordatio meritorum, ne contemni posset a quoquam ipse viri habitus cum bonarum artium copia, rerumque gestarum claritas et nobilitas sanguinis et magne per orbem amicitie merebantur; et super omnia rerum fere omnium contemptorem animum a contemptu liberum esse par fuerat. [13] Invidiam sane, quamvis id inter mortales difficillimum Crispus dicat, ipsa supereminens gloria vincere non immerito debuisset, presertim cum inter pares eosque precipue qui obscuri sunt virus illud soleat versari, utque aiunt vipere in morem humi serpere. Africano autem quis par? quid ve ipse nisi a claris viris, licet imparibus, passus est? [14] Sic undique tutus esse cum deberet iste vir tantus, undique fere patuit iniuriis. Et de spe quidem metuque suspicari licitum, certi enim nichil habeo; a nulla vero reliquarum trium pestium immunem licuisse sibi vitam agere sat compertum est. Et primum quidem, quod prius indignor et quo nichil indignius, Africano etiam tempus et convictum ut comunibus solet hominibus, vel contemptum attulisse vel, quod huic proximum est, reverentiam minuisse ex iam dictis apparuit. De invidia quid dicam? [15] Livius enim utrunque permiscuit. Res preterea nimis aperta est et ipsi non incognita Scipioni; nam quid aliud, queso, sibi vult lacerata in senatu principum orationibus fama viri? quid illa presertim Fabii Maximi in absentem livida et pene hostilis invectio? quid decreta in Siciliam atque in Africam et usque Siracusas profecta legatio, ad retrahendum manu consulem ducemque exercituum populi romani, tot iam bellis ac victoriis illustrem, tanquam expilatorem aliquem infamem seu gravi aliquo in crimine deprehensum? ac, nequid ulterius sit processum, unde illa false fame tam prompta credulitas contra eum, de quo tam multa decora semper ab ineunte etate et turpe unquam nichil audierant? [16] Quid de odio? cum sit scriptum habuisse eum inimicos, et eorum principem fuisse Marcum Portium Catonem illum Censorium, o rem auditu etiam indignam, qui, ut ait Livius, Scipionis Africani magnitudinem lacerare solitus erat. Et quis, queso, nisi oderit inimicus est, aut quid est aliud inimicitia quam inveteratum odium? Mirum unde viri optimi odium in tam sapientis viri pectus intraverit, presertim cum constet, quod rem pregravat, Catonem sub Scipione questorem in Africa militasse; sed nullum acrius quam familiare odium: ubi semel exarserit, presto invenit alimenta. [17] Gravi animo quod sequitur dicam, sed vera fateri propositum stat. Quanto demum odio petitus sit vel hinc patet, quod et viventis innocentia contumeliis accusationibusque vexata et defuncti fama eorundem persecutorum obtrectationibus lacerata est. Quantum ergo fuit odium, quod nec virtus leniit nec mors ipsa, et invidiam et odium extinguere solita! I nunc, miser Scipio, voluptates omnes fuge, omnes labores amplectere, obice te periculis, expone te morti pro his, qui tibi invisuri te spreturi teque osuri denique servata de patria te pulsuri sunt. Imo vero felix Scipio: magnifice tuum debitum impresti; miseri qui suum debitum impie neglexerunt! Hec relaturo tanti viri exitum de rerum causis prelibasse sufficiat. Ad rem venio.
[18] Accusabatur a duobus Quintiis Petiliis; id unum duobus accusatoribus nomen fuit. Alii aliter tradunt; ego autem sciens que plus confusionis erant quam notitie allatura pretervehor. Tribunos plebis fuisse satis constat; quibus ad tantam rem hortator animos dabat Cato. [19] De his Rome interim ut in libera civitate sermones erant varii, quibusdam indignantibus nec accusatorum magis audaciam quam populi patientiam culpantibus – duas omnium maximas civitates fere simul veluti ex condicto in suos duces ingratissimas inveniri, Romam atque Carthaginem, Romam tamen ingratiorem, quod victa illa victum Hanibalem expulisset, victrix iste victorem expelleret Africanum; duobus certe summis imperatoribus tantisque laboribus exilium haud condignam rebus esse mercedem –; aliis vero contradicentibus nullius civis excellentiam solutam legibus esse et rationi reddende non obnoxiam oportere; neminem civem tam sublimem qui iustitie non subiaceat, neminem tam potentem ut nequeat accusari; vim pati dignum et iniuriam quivis equum pati libero recuset in populo.
[20] Hec inter respondendi accusationibus dies affuit et Scipio, quamvis ut assuetus campestribus sic forensibus insuetus bellis, non deiectus tamen sed erectus infuria, cum reorum mos esset ut sordidati et supplices curiam ambirent seque iudicibus commendarent, nulli supplex pene triumphali habitu comitatiorque quam vel unquam ipse vel alius ante illum diem ad iudicium venit; et, quasi cur venisset oblitus, de obiectis nichil sed de suis victoriis et in rem publicam meritis multis ac magnis tam preclara ac fidenti oratione disseruit, ut constaret nunquam alias hominem aut altius aut verius laudatum. [21] Nimirum: dicebat idem ipse qui fecerat, et eodem illo generoso impetu animoque, quem virtus ad agendum excitaverat, virtus eadem ad loquendum excitabat, urgebatque preterea indignatio nobilis et iniuriis inardescens. Laus vero, in proprio ore sordescere solita, nequaquam in illius ore sordebat; non enim cupide neque pro inani iactantia sed coacte et pro salute proque innocentia dicebantur, ad commonefaciendum ingratos suique et suarum rerum in memoriam reducendum. [22] Accusatores vera criminum deficiente materia, ut est dictum, ad suspitionum se se arma converterant, legatique flagitia apud Locros dimissi ipsius ducis in culpam, quin et omnem eius gloriam in invidiam atque infamiam reflectebant.
[23] His contentionibus absumpta luce, res dilata est alium in diem. Cumque is venisset et diluculo tribuni ardentes ad viri excellentis precipitium prevenissent, magno protinus comitatu virorum illustrium insignis reus ad iudicium rediit; iamque antea recordatus illum forte anniversarium diem esse quo ante aliquot annos Hanibalem vicisset, elevatus conscientia et illius et aliarum maximarum rerum, lauream suam sibi afferri iusserat. [24] Tum citatus in extantem locum prodiit, indictoque silentio, cum intenti omnes in eum expectarent ut accusatoribus responderet, ille triumphali corona suo capiti superimposita: 'Hoc die', inquit 'o tribuni vosque romani cives, cum Hanibale et Carthaginensibus in Africa ordinata acie bene ac feliciter decertavi, belloque durissimo finem dedi. Quam ob causam diem hunc immunem litibus esse in perpetuum debere festumque et memori gaudio celebrandum censeo. [25] Ego itaque hinc confestim in Capitolium proficiscar, diis gratias acturus qui michi et tunc et sepe olim bene agendi vim atque animum prebuerunt. Vosque omnes, qui sine incommodo potestis, hortor ut eatis mecum et precemini ut dii vobis duces semper mei similes largiantur, si ab adolescentia prima usque in senectutem etas mea vestris semper honoribus preventa, vestri honores meis rebus ac meritis superati sunt'. [26] His dictis quo decreverat abiit, prosequente illum populo sic ut nullus in curia remaneret, nisi preco unus qui nequicquam tuba reum citabat absentem et tribuni ipsi, dolore anxio atque invidia tabescentes. Qui et ipsi tandem, solos se relictos intuiti et pudore multo obruti, se se turbis immiscuere et reum suum cum ceteris prosecuti sunt. [27] Sunt qui hoc non de duobus sed de uno tantum scripserint tribuno, Marco scilicet Nevio, sed numerus rem non mutat. Ego autem libens scirem quid tunc Cato egerit. Certe Scipio ipse cum populo romano non Capitolium modo sed universam urbem et templa omnia perlustravit, non minori honore reus de invidia triumphans quam victor olim de hostibus triumpharat.
[28] Hic letorum ultimus dierum Africano fuit. Nam cum implacabilem emulorum spectaret invidiam, eoque res in statu essent ut aut succumbere illis aut graviter necesse esset ulcisci, neutrum experiri statuit; nam et glorie assuetus contumelias pati non noverat, et urbem, quam non liberam modo sed dominam fecerat, ut servam facere aut civilibus motibus inquietare vellet inducere in animum nullo modo poterat. [29] Prorogata igitur rursum die, cum propositam ad extremum conditionem hanc videret ut aut Scipio discederet aut libertas, patrie libertatem sibi elegit exilium, abiitque Liternum suam in villulam asperam solitariam et incultam, haud procul Campanie Cumis; quam ipse olim, dum loca illa peregrinus inviserem, ab amicis ostensam non sine quadam animi voluptate prospexi. [30] Neque tamen exilio quievit livor, quippe nec morte ultima quieturus. Cum enim et dies tertius advenisset nec citatus compareret, ut qui ob id ipsum de industria abisset, frater eius L. Scipio in iudicium veniens egritudinis obtentu fratris absentiam excusabat. [31] Accusatores vero premordaciter obstabant: excusationem fictam, veram absentie causam esse superbiam, qua pridem et accusatores et iudices irrisisset. Hinc in populum versi: 'Habetis' dicebant 'quod optastis, o Romani. Illum, qui vobis autoritatem ferende sententie imo vero qui libertatem abstulit, de vobis ut de captis hostibus triumphantem coronatum in Capitolium secuti estis. Ille nunc dignam vestris erroribus vicem reddit; vosque, qui propter eum tribunos ac iudicium reliquistis, vos ille nuno relinquit ac despicit. Hinc nobis assidue decrescunt animi, sibi autem contra. [32] Olim ad eum summo preditum imperio, terrestres ac navales exercitus habentem, misimus usque in Siciliam qui caperent manuque retraherent invitum; nunc ad eum privatum, solum, nullis horrendum fascibus, latitantem mittere formidamus. Quid hic aliud cause est, nisi quia sic vobis placitum, Quirites, qui unum hominem tanquam deum colitis? Quo nichil est inimicius libertati'. [33] His dictis, Africani frater tribunorum concilium appellavit. Illi autem decreverunt admittendam excusationem fratris, prorogandamque rursus diem de accusatorum consensu, qui et ipsi de numero tribunorum erant.
[34] Unus ex tribunis eo tempore Tiberius Sempronius Graccus erat, plebeie vir originis sed ingentis nobilissimique animi, qui cum Scipionibus nominatim cum Africano graves inimicitias habebat. Is unus in comuni decreto omnium collegarum nomen suum de more non est passus ascribi; rati omnes nimis mitem sibi sententiam videri asperiusque eum aliquid velle decernere, iudicium eius taciti operiebantur; ille non quid animus privatim suus forsan posceret quam quid reipublice decus examinans, diversus abiit ab expectatione cuntorum atque ita pronuntiavit: [35] 'Excusationem absentie Scipionis admittendam censeo, nec prius illum accusari sinam quam Romam sponte redierit. Tunc etiam, si me appellet, auxiliabor ei ne accusationi cogatur respondere. Nempe diis hominibusque consentientibus, virtutibus hinc suis hinc honoribus populi romani, ad tam excelsum glorie culmen ascendisse eum constat, ut videre in foro reum, pulsatum novorum hominum comitiis, sibi quidem turpe, nostre vero turpissimum urbi sit'. [36] Huic decreto scriptis edito orationem inter collegas addidit, brevem quidem sed acerrimam et dignissimis plenam indignationibus. 'Sub pedibus' inquit 'vestris, tribuni, squalidus stabit ille Africe victor et Hispanie, ille protector Italie et romani clipeus imperii, ille malleus nostrorum hostium, Scipio.
[37] Pro quattuor ergo validissimis exercitibus totidemque clarissimis Carthaginensium imperatoribus victis et fugatis ex Hispania, pro Siphace potentissimo rege capto, pro Hanibale truculentissimo hoste perdomito, pro Carthagine insidiosissima nostre urbis emula tributaria nobis facta, pro innumerabilibus et immensis suis et suorum in nos meritis hoc summum premium feret, ut nomen eius toto orbe celeberrimum hic in patria sua tantum, et in patria quam defendit, a duobus Petiliis vobis approbantibus laceretur'.
[38] Et decretum et oratio, sed multo maxime auctor ipse movit animos non ceterorum modo sed ipsorum etiam accusatorum, ita ut, quasi pigeret incepti, deliberaturos se se dicerent quid vel sua vel reipublice interesset. Tangebat, inquam, obscuriores et minoris fame collegas clarioris viri sententia, quem constaret non amore hominis sed solius reipublice locutum quod illi honestum atque expediens iudicasset. [39] Finito populi consilio senatus est habitus. Ibi primum Tiberio Gracco ab universis patribus gratie ingentes acte sunt, quod decorem populi romani suis privatis inimicitiis pretulisset; tanto sepe gloriosior est animi moderatio quam vindicta. Inde in Petilios versi omnes multis illos convitiis onerarunt, quod e tanti viri infamia sibi gloriam concupissent, que de propria virtute non de aliena obtrectatione queri debeat ac sperari.
[40] Hec post Africani discessum Rome in consiliis agitabantur. At Literni vicus ignobilis ac desertus tanto iam tunc habitatore nobilitatus erat, inter clara locorum nomina de cetero referendus. Multe per Italiam urbes, multa erant oppida et insignia et amena, multi extra Italiam reges ac populi, si longinquum exilium elegisset. Quis enim non letissime tantum hospitem suscepisset? Quis non omni studio certasset tantum exulem suum intra limen attrahere et hoc sibi generique suo perpetuum decus arripere? [41] Sed a complexu florentissime ac dilectissime urbis avulsus, quonam potius se conferret quam ubi floridum nichil sed inamena omnia animique sui habitum imitantia cerneret? Itaque Liternum petiit sponte exul ubi, ut ait Anneus, « honestius quam Bais exulabat », loco scilicet proximo sed molli atque animos enervante neque sat digno virorum fortium incolatu. [42] Illic vero, quod inter minime pretereunda posuerim, magnificum illud inter multa magnificentissimus exul vidit; virtutis enim admiratio, que suos cives non moverat, predonum aciem contraxit, qui quasi ad visendum deum aliquem congregati venerant. Hos Africanus ad nocendum venisse ratus, quod accolarum paucitas credibile faciebat, presidium suorum in superiore domus parte constituit. [43] Id ubi animadverterunt qui longe alio proposito veniebant, abiectis armis relictisque militibus, duces ipsi cum paucis accesserunt propius atque alta voce 'Minime insidiatores' inquiunt 'sed miratores huc venimus, virique huius aspectum pro inextimabili munere flagitamus; neu illi sit molestum nostris se parumper oculis intuendum dare'. Quod audiens Scipio apertis eos foribus excipi imperat. [44] Illi autem introgressi et, tanquam sanctissimi cuiuspiam templi aram, postes primum ianue limenque ipsum venerati, inde certatim ad contingendam victricem illam hostium servatricem patrie dexteram concurrunt. Quam multis osculis fatigatam vix ad ultimum relinquentes, muneribus qualia diis offerri mos tunc erat ipso domus in vestibulo depositis, leti gloriantesque, quod tanti viri vultum conspexissent, et pleni admirationis abiere; sic sepe omnibus homo est carior venerabiliorque quam suis. Et quid hic aliud dicam, nisi quod Valerius? « Delapsa » inquit « celo sidera hominibus si se offerant venerationis amplius non recipient ».
[45] Permisi ecce stilo meo paulo liberius evagari. Lector, ignoscito et prolixitatem unius multorum brevitate compensa. Sed iantandem viri huius et historie finis esso. Literni itaque totum vite reliquum tempus egit Scipio, nec patriam aliquando desiderans nec desideratus a patria; quinetiam illic moriens reportari corpus Romam vetuit (o non minus iusta quam vehemens indignatio!), sed eodem loco sepulcrum sibi extrui, atque eius in fronte iratum hoc epygramma iussit inscribi: « ingrata patria, ne ossa quidem mea habes ». [46] O querela pio ex animo violenter expressa! Cui vitam atque animam dederat, funus et cadaver eripit, utque auctoribus visum est, illi cinerem suum negat, quam fieri cinerem non permisit. Ac nescio an nulla unquam maior ultio cuiusquam fuerit iniurie; cetere enim transierunt, vox hec autem, tunc saxis insculpta nunc libris, dum memoria erit ulla romani nominis nunquam silebitur, magnificentiusque se paucis literis ultus est, quam si vastatis finibus romanis urbem ipsam armatis legionibus obsedisset.



DE MARCO PORTIO CATONE CENSORIO.

[1] Marci Portii Catonis Censorii laudibus plena sunt omnia; precipuum sapientie cognomen obtinuit, in qua nulli creditur cessisse. Notum est illud Lelii sapientis apud Tullium, qui de hoc Catone « aut enim nemo, » inquit « quod quidem magis credo, aut si quisquam ille sapiens fuit ». Neque vero apud scriptores tantum sed etiam apud gentes vulgata hec sapientie fama est; quis est enim, quamvis ex acie vulgari, qui Catonis audito nomine non intelligat sapientem? [2] De illa loquor sapientia que naturaliter hominibus accidit; vera enim ac superna et celestis sapientia, magnis illis viris et illustribus abscondita et negata, non affuit. In quo quidem miserari illos potius decet quam nos quasi de propriis meritis superbire, quibus illa tam parvis, Deo res nostras miserante, revelata est. [3] Neque vero preterea naturalis illa tantum sapientia huic viro contigit, sed magna etiam scientia literarum; ad hec eloquentia quanta illius temporis esse poterat. Nondum enim latina lingua ad summum culmen sue claritatis ascenderat, quod sub Cicerone factum esse vult Seneca; certe sua etate disertissimum romani generis Catonem dici solitum constat. [4] Iure igitur Lelius, in eo sermone quem predixi, Catonem ipsum nec Socrati, quem Apollinis oraculum, ut scimus, sapientissimum iudicavit, postponendum dicit, non solum propter illam rationem quia « huius » inquit « facta, illius dicta laudantur », sed etiam quia illius dicta tantum, huius autem et facta et dicta non fortassis pauciora quam Socratis commendantur. [5] Fuit enim inter multa disertissimus ut dixi; sicut enim Naturalis Historie libro septimo scriptum est, « Cato primus Portie gentis tres summas in homine res prestitisse extimatus est, optimus orator, optimus imperator, optimus senator ». [6] Et, quod ad primum attinet, orationes scripsit innumeras, cum etsi de nullo alio quam se ipso edite satis multe essent, siquidem pro se quater et quadragies causam dixit, neque unquam senio coactus ut per alium defendi vellet, denique nec alius sepius accusatus et semper sententiis absolutus: quod summe michi severitatis simul et innocentie signum fuerit. [7] Nec latinis modo sed grecis etiam literis operam dedit; qua etate hinc collige, quod latinas iam senior didicisset; et tamen inter literatos ab infantia studiosos magnum tenuit locum: tanta vis ingenii fuit! Scripsit et libros Originum, famosum opus, et librum Rerum rusticarum; fuit enim preter tria illa que diximus insignis agricola. [8] Quod autem ad tertium attinet, vita eius indicio est, quam totam in consulendo reipublice sic expendit, atque ea in re tante fuit autoritatis ut non viventis modo sed defuncti etiam consilio staretur; quod patuit in evertenda Carthagine, que post eius interitum ideo est deleta quia ita vivens ille censuerat. Quod autem ad secundum, in dubio est, an prudentia an doctrina an bellica clarior sit virtute; de qua in presens nobis agendum venit.
[9] Hic igitur questor sub Scipione secundo bello punico militavit nec multo post, sub tempus belli macedonici primi, pretor factus Sardiniam provinciam obtinebat, asper adeo et adversus feneratores ut eos omnes provincie finibus expelleret et adversus delitias pretorum, cum esset ipse tunc pretor, ut impensam omnem in illos fieri solitam aut limitaret aut tolleret. Utrunque laudabile; sic enim et avaritie occurrit et luxurie, inque hoc secundo sotiorum subvenit inopie ne pro aliena libidine supervacuis sumptibus gravarentur. [10] Sub idem tempus consul cum L. Valerio creatus et provinciam sortitus Hispaniam, antequam dies profectionis advenisset et in acie decertandi armis occasio, verbis in curia decertavit, siqua unquam etate plures virtus amicos quam voluptas habuisset, victurus forsitan qui victus est.
[11] Fuerat ante annos viginti, dum maxime seviret belli punici tempestas, a Marco Oppio lata lex Oppia de nomine auctoris appellata; ea cautum erat ne romana mulier auri plus semiuncia in auribus, ne veste aurea aut serica, ne ve omnino solitis ornamentis muliebribus uteretur, ne ve per urbem nisi sacrorum causa vehiculo vectaretur. Hanc legem abrogari non singule mulieres sed acies mulierum flagitabant. [12] Quarum concursus in publico nec magistratuum nec virorum imperio coerceri poterat, quominus quotidie forum obsidentes et consules et tribunos interpellarent, universum denique senatum querelis ac precibus fatigarent, quatenus, cum bello punico non prosper modo sed gloriosus impositus finis esset, et romane res non solum in Italia sed in Hispania et Grecia et ubique terrarum ad vota succederent, non salva tantum sed florente republica, matronis quoque florens habitus redderetur ne felicitatis omnium sole haberentur exortes; cessante demum legis causa et lex ipsa cessaret. [13] Hac de re varie ut fit opiniones hominum varieque sententie fuere. Duo tribuni plebis summa ope legem tribunitiam defendebant, alii oppugnabant; multi passim ad suadendum, ad dissuadendum alii procedebant et erant contentiones inter principes ita ut aliquot diebus in curia ferme nil aliud ageretur. [14] Quibus motus Cato et die quodam foro medio detentus femineoque agmine circumventus et attrectatus et fatigatus, in rostra conscendit ibique orationem habuit gravissimam pro lege, multa contra vanitatem ac petulantiam feminarum nec pauciora contra levitatem ac mollitiem virorum earum illecebris deditorum invectus, sicut insita sibi dictabat integritas nec minor austeritas, quibus non sapientie tantum sed sanctitatis sibi nomen famam ve quesierat, unde apud egregios auctores Cato vir « sanctus et innocens » dictus est. [15] Processit ab adverso Lucius Valerius tribunus plebis, unus ex his qui rogationem tollende legis ad plebem tulerant, vir lenioris ingenii. Hic seu natura facilior seu feminee et vulgaris gratie appetentior, contra legem longa utique nec minus artificiosa oratione disseruit. Itaque hinc tribunitia facundia hinc feminea vicit improbitas ut, tribunis ab actione cessantibus, consensuque omnium, lex Oppia tolleretur.
[16] Hoc seu pudore seu dolore motus Cato confestim, quasi mores civium perosus, illico in provinciam profectus est. Cumque viginti quinque longis navibus ad Lune portum pervenisset (qui ubinam sit hodie dubitari potest, nisi forte dum urbs illa stetit manu factus fuit ut plerique alii), per omnia circum litora diffusis edictis ut se omnes ad Hispanias sequerentur, ipse cum quanta potuit classe pregressus Pyrenei portum tenuit. [17] Secute undique sotiorum naves statuta die consulem consecute sunt. Rhodan, id castello nomen, quod hispano presidio tenebatur, primo statim cepit adventu, inde Emporias semigrecam semique hispanam urbem venit; que ita et situ et animis divisa erat ut, muro et custodiis dirempti, Greci Romanis amicissimi Massiliensium exemplo essent – non quidem pari potentia sed pari fide, nempe una utrisque origo una fides – Hispani autem rebelles.
[18] Messis forte tempus erat et frumenti emptores romani missi, iter consulis prosecuti, quibus ille 'Ite' ait 'bellum ipsum se se nutriet'. Sic affatus in patriam remisit. Ipse cum exercitu progressus, late fines hostium incendit ac diripit: merore ac pavore cunta complentur. Illic vero prope semiamice urbis menia castra habentem sotiorum populi romani Ilergetum legati adeunt, orantes opem rebus afflictis: castella finium quorum ab hostibus obsideri; non magno militum subsidio obsidionem posse dissolvi. [19] Ad hec Cato, rem ab omni parte difficilem ac perplexam videns, 'Ego' inquit 'si status vestri non miserear fidelis amicitie sim oblitus, at si auxilium vobis ferre velim et reipublice et mearum immemor rationum; vix enim tantum michi est virium ut circumfusis hostibus qui sunt et qui in dies expectantur obsistere per me possim, nedum ipse aliis auxilia subministrem'. [20] Hoc responso attoniti et effusi legati, multo humilius multoque flebilius agentes, 'Imo vero succurre,' inquiunt 'dux romane, nostris calamitatibus; neque enim aut alia quam in vobis spes ulla est nostra, haud aliam ob causam hec patimur quam quod amici vestri esse maluimus quam cum vicinis Hispanie populis rebellare; Romano pro nomine odiosi nostris gentibus, haud meriti sumus qui a romanis ducibus deseramur. Si deserimur recesse est nobis quacunque via supremis providere periculis et, saguntino monitos exemplo, omnia facere potius quam fidei infelicis exemplum ipsi etiam mundo simus'. Inter hec verba dies ille abiit.
[21] Nocte proxima Cato, curis adversantibus, anxius quid ageret, nec dare sotiis auxilium valebat nec negare ad ultimum volebat; nam et si dedisset paratum sibi discrimen, et si penitus negasset defectionis periculum providebat. Tandem hoc consilii cepit: rem petentibus spem dare. [22] Mane igitur, advocatis ad se legatis, ait, quamvis utrinque periculum esset, malle se tamen omnem subire fortunam quam amicorum indigentie deesse. Simulque, tertia militum suorum parte in navibus imposita et cibariis ad iter necessariis, iussit propalam sotiis opem ferre; clanculum vero ducibus preceperat ut, quasi ventis adversoque estu coacti, retrocederent. [23] Atque his actis legatorum duos remisit qui exspectationi civium suorum certam romani auxilii spem deferrent; tertium vero, qui Ilergetum reguli filius erat, dulcibus verbis adhibitis additisque muneribus adolescentem delinitum sub specie honoris amicitieque detinuit, vere autem fortassis ut, si pater aliquid innovasset, filium ex legato obsidem haberet. [24] Ceterum hoc non dati sed promissi auxilii genere effectum est ut et Ilergetes ceu vere adiutii animos attollerent et hostes fama romani nominis terrerentur. Sic interdum falsa pro veris valuere; ita in rebus omnibus sed in armis maxime potentissima fama est, ut sepe bellum vel sola conficiat.
[25] Hinc iam Cato quotidie, castris parvo presidio communitis, nocturnis presertim excursibus circum omnia turbando, plurimis hostium correptis, et Hispanos metu intra urbes et castella concluserat et suos frequenti exercitio promptiores fecerat. [26] Ad hunc maxime modum aucto in dies hostium pavore ac suorum spe, adhortatus suos paucis quidem sed magnificis verbis, noctu ad castra hostium ducit et, quod utrisque mirabile videretur, non a fronte sed a tergo constitit hostilium castrorum. [27] Cognita re, Hispani stupentes arma capiunt; Cato autem suis 'Forte' inquit 'meum aliquis consilium miretur, ego vero locum hunc sciens occupavi ut inter nostra castra nostramque aciem castra hostium intersint, retro quidem cunta hostilia; ita nec fuga usquam nec in castra reditus patet, omnis in virtute spes relicta'. Hec dicens simulari fugam iubet, id presagiens quod evenit.
[28] Hispani etenim, ut cedentes loco romanos conspexere, territos opinati, raptim nullo ordine secuturi profugos erumpunt; Romani autem, ut instructi erant, preter spem consistunt et in hostes versi aciem sparsam colligentes invadunt. Atrox pugna oritur, qua turbata iterum et iterum romana acies fuit; poteratque summum in periculum res venire, nisi Cato ubique submissis recentibus auxiliis affuisset, ita ut quosdam suorum fugientes ipse in hostem manu correptos obverteret. Sic parta victoria est. [29] Castra quoque hostium oppugnata multo discrimine ac labore donec, fessis admota in auxilium integra legione, capta tandem ac direpta sunt, magna et preda et strage hominum; siquidem et in castris et in acie supra quadraginta milia hostium cecidisse quidam sunt auctores; quamvis Cato ipse, et prelium et victoriam hanc describens, cedem quidem magnam dicat fuisse, sed cesorum numerum non ascribat.
[30] Hac victoria impigerrime usus dux, paucis vix nocturnis horis ad quietem permissis exercitui, nocte eadem in novas illos predas per fines hostium circumducit. Quo impetu qua ve perseverantia victoris non minus quam victoria territis hostibus, et Emporiarum, qua Hispani erant, et multarum in circuitu civitatum secuta deditio est. [31] Quibus benigne susceptis, consul inde digrediens ubique legatos urbium, illas dedentes et Romanos qui in Hispania variis bellorum eventibus capti erant reddentes, habuit obvios. Cum vero Tarraconem venisset et fama percrebuisset eum ad extrema Hispaniarum pergere, falsus hic rumor et urbes septem et multa castella ut ei dederentur effecit. [32] Que tamen postmodum rebellarunt, sed non adeo mitem consulem habuerunt: domiti omnes et venditi atque in servitium redacti, ne impunitatis exemplum alios ad similia provocaret. Neque vel sic rebellionibus finem fecit, multa enim undique rebellabant; verum namque experimento deprehensum et ab illustribus auctoribus scriptum est "Hispaniam" ad rebellandum et "bella reparandum" non solum omnibus aliis provinciis sed ipsa etiam Italia "aptiorem esse et locorum natura et hominum ingeniis". [33] Erat autem Catoni eo amplius negotii quam ceteris ducibus, qui sub tempus belli punici in Hispania res gessissent, quod tunc odio Carthaginensium imperii ad Romanos Hispani transfugiebant et, cum eorum in ditionem reciperentur, liberari sibi gravissimo servitio videbantur; nunc, aliquot per annos utrorunque dominio desueti, traihi in servitutem miserrimam se putabant ideoque quotidie novi motus erumpebant.
[34] Quibus consul occurrendum cogitans, ut rebelliones tolleret, instrumenta rebellionum, hoc est arma et menia, tollere Hispanis instituit et arma quidem citra Hiberum omnibus abstulit; quod tam graviter tamque iniquis tulere animis ut, quasi nulla sine armis esset hominum vita, plerique ipsi sibi mortem manu propria consciscerent.
[35] Destitisset ceptis alius ne rigore animos asperaret; Cato autem, re audita, uno actu ferociam animorum in omnibus metiens, ad tollendum menia multo etiam quam prius intentior est effectus. Duplex dehinc rei fama est. Quidam scribunt misisse eum literas separatim ad singulas civitates cum precepto ut statim unaqueque muros suos everteret. Poterat tam immite imperium ad rebellionem hortari, si generale preceptum esse cognoscerent; nunc, dum quelibet sibi uni non aliis iussum credit, metu omnes imperiis paruere. [36] Hoc historicorum omnium habet assertio; apud historie autem patrem Titum Livium aliter se res habet: convocasse Catonem omnium urbium legatos atque eis ostendisse rebelliones eorum Romanis quidem laboriosas, Hispanis vero periculosas et pestiferas ac funestas esse; hortatum deinde ut rebellionibus abstinerent, utque quonam id modo fieri melius posset in comune consulerent; nil respondentibus ad deliberandum illis aliquot dierum spatium dedisse, quo exacto revocatis iterumque tacentibus, ipsum, consilio quod ab illis poposcerat in se assumpto, misisse circumquaque nuntios atque edicta ut uno die per Romanos, qui in urbium presidiis erant, muri omnes everterentur. [37] Quo facto ipse illico ad eos qui adhuc rebellabant cum exercitu profectus, omnes ferme metu territos in deditionem accepit; Segestiam solam urbem magnam ac potentem recesse habuit vi atque operibus expugnare. Hec inter, cum iam tuta omnia viderentur, nova hinc atque hinc bella renata sunt, indignantibus Hispanis, ut dixi, se velut in novam redigi servitutem. Asperrimum Romanis inter multa bellum adversus Turdetanos ac Celtiberos fuit. Omnia tamen consulis virtute atque opera perfecta atque compressa sunt. Multa per hoc tempus oppida, Lacetanos ad ultimum ac Regium Castrum cepit miris artibus multoque consilio.
[38] Que quidem omnia cuicunque alteri duci perdifficilia fuissent, ita undique pullulabant novi et inopini rerum motus; sed eximia ducis virtus ad singula non solum magna sed minima, non cogitando tantummodo aut iubendo sed agendo, per se ipsam presens omnem difficultatem asperitatemque vincebat: severissimus imperator, sed in nullum severior quam in semetipsum, nulli laboris vigilieque largior, nulli somni cibique parcior quam sibi, denique nichil preter curas imperiique nomen precipuum in exercitu suo habens. [39] Dum in eam ubi hec gessit provinciam proficisceretur, dux exercitus, consul populi romani, edinis pellibus pro stragulis vino ciboque non alio quam quo remiges usus, trium servorum ministerio contentus fuit. [40] Profecto autem vir hic fuit unicus atque omni ex parte mirabilis; cum enim ceteri ad unum aliquid, alii ad eloquentiam, alii ad scientiam iuris, que tunc honoratissima res erat, alii ad peritiam rei militaris et bellicam gloriam, hic ex equo ad omnia promptus erat; si literis operam daret ad literas, si armis ad arma non ad aliud natum crederes. [41] Postremo quicquid agere obcepisset, id unum suum artificium censuisses, nec facile erat cui rei esset aptior iudicare: in iuventute multis insignibus honestatus pugnis, postquam ad etatem et dignitates venit laude multiplici nulli hominum secundus, iurisconsultus peritissimus, orator elegantissimus, senator gravissimus, imperator fortissimus et in omni quod aggrederetur modestissimus, preterquam ubi oratorium munus assumeret. Ibi enim erat in oratione vehementissimus, nulli deferens, imo quidem eo durior quo is maior adversus quem oraret. [42] Itaque, dum vixit, perpetuus et nobilitatis asperrimus stimulus fuit, crebro illos accusans, crebrius ut dixi accusatus et semper absolutus, nec labore unquam nec periculo victus aut territus, securus semper et indefessus ad omnia, ita ut et corpore ferreus et animo videretur. [43] Qui quoniam nunquam a reipublice administratione cessaret, nullam tranquillam penitus vite partem nullamque emulorum ab invidia tutam egit; itaque sexto et octuagesimo anno super crimine capitali, cum iuvenes oratores presto essent qui etatem et innocentiam tanti viri adiuvare possent ac protegere, nullius opem voluit, sed ipse pro se causam dixit non sine astantium miraculo, quod nemo vel senio perplexum vel debilitatis arteriis fractam vocem vel labantem ulla ex parte memoriam notare potuerit. [44] Anno demum nonagesimo Sergio Galbe oratori facundissimo Hispanos accusanti se se opposuit et, quos iuvenis manu consilioque vicerat, lingua senex atque oratione defendit, ipsumque Galbam de accusatore reum fecit et ad iudicium populi protraxit. His moribus ut adversus hostes sic adversus cives indomitus, neque in acie neque in curia ulli unquam cessit.
[45] Sed ut ipse etiam ad historie seriem iam revertar, Cato, partim pacatis partim domitis Hispanis, magnisque ibi primum ferri atque argenti vectigalibus institutis, quibus postmodum in dies auctis ditior provincia facta est, premissisque Romam nuntiis victorie, qua supplicationem tridui senatus decrevit, ipse post rediens de Hispania triumphavit. [46] Idem postea, Marco Acilio Glabrione consule, eo prelio quod adversus Anthiocum Syrie regem ad Termophilas gestum est, iugum Gallidrummi Romanis et situ et presidio infestum – nempe angustiis imminens, ab Etholis insessum possessumque – corripuit atque inde deiectis et interfectis hostibus, supra regis castra descendens, et castra cepit et magna illius ingentis victorie causa fuit: [47] usque adeo ut, ubi tam in prelio quam in fuga effusa ac precipiti multa utique et ut quidam sunt auctores quadraginta milia de exercitu regis periere, quinque milia capta sunt, de Romanis nonnisi centum quinquaginta ceciderint, itaque consul, rei geste nuntium Romam missurus, non alium quam per quem precipue gesta erant ipsum mitteret Catonem, qui tunc legatus consularis erat ut Livius ait, seu tribunus militaris ut Cicero.
[48] Idem ipse subinde non multo post tempore, nobilitate que hunc virum et oderat et timebat summis studiis adversante, competitoribus multis illustribus hic prelatus et censor factus, non in se solo adversarios suos vicit, sed in collega etiam quem poscebat, Lucio scilicet Valerio Flacco, quem in consulatu quoque collegam habuerat, hoc participe curarum et non alio posse cum diceret novos et corruptos mores extirpari, priscos inseri. [49] Censores facti ambo multa consternatione nobilium censuram severissimam exegerunt, opera publica multa et difficilia locaverunt, multis equos publicos ademerunt, multos denique senatu moverunt gravi notatos infamia, nominatim unum virum consularem Lucium Quintium Flaminium, Titi Flaminii magni ducis fratrem, adversus quem gravissima exstat atque ardentissima Marci Catonis oratio. [50] Qua prefatur tale illum flagitium admisisse ut nec excusare eum nec in senatu retinere, si censor esset, suus ipse germanus posset. Addit dehinc facti sui causam et ab illo perpetratum scelus exequitur, quod, tum quia varie traditur (quamvis in dubiis censoris testimonio standum sit, qui nec mentiri solitus nec mendacii suspectus nec fingere aliquid, adversario presente et tam multis facti consciis, ausurus esset), tum quia tam fedum est ut libenter si fieri posset eius memoriam abolerem, ne unquam ad notitiam hominum perveniret tale aliquid non dicam a romano duce sed a romano cive commissum, sciens sileo. [51] Ad summam talis extitit hec censura, ea presertim parte que ad Catonem attigit, ut cum et prius et postea multi fuerint censores viri illustres, Cato unus cognomen Censorii mereretur.




[ Liber II ]



PREFATIO.

[1] Fortunatissimos studiorum iure illos dixerim, quibus tunc scribere contigit, dum aliquis honestis conatibus honor fuit; nunc sat fortunatos reor, quibus impune licet ad honestum niti. Tam multi undique virtutis hostes quocumque te verteris occurrent, ut amare illam videri periculo non vacet. Quicquid ab insanientis vulgi calle deflexeris, aut noxe erit, aut infamie. Duplex precepsque utraque hominum via est, cupiditas scilicet et voluptas; ab his pedem movisse vel modicum aut odiosus error, aut ridiculus habeatur, ut amens penitus aut hostis publicus humani generis videatur desertor quisquis triti huius itineris, quod ad mortem ducit. Ardua illa, sed nobilis ad gloriam ac virtutem semita paucis semper, nunc iam nullo fere vestigio signata est. Sic non Venus tantum, sed Iuno etiam, suorum iudicum prelata sententiis, in pretio est, Pallas sola negligitur. Quid vero nunc agimus, si amare virtutem atque illius amicos mirari periculosum est, aut quid de his loqui fuerit, si oderunt mali et ignavi bonorum et illustrium mentionem, quasi omnis aliena gloria ad eorum vergat infamiam? Tacendumne igitur? Imo certe vel ob hoc ipsum loqui decet, ut commemoratione virtutum vitiis convitium faciamus.
[2] Illustres itaque viros, quos excellenti quadam gloria floruisse doctissimorum hominum ingenia memorie tradiderunt, eorumque laudes, quas in diversisi libris tanquam sparsas ac disseminatas inveni, colligere locum in unum et quasi quodam modo constipare arbitratus sum. Scriberem libentius, fateor, visa quam lecta, nova quam vetera, ut, sicut notitiam vetustatis ab antiquis acceperam, ita huius notitiam etatis ex me posteritas sera perciperet. Gratiam habeo principibus nostris qui michi fesso et quietis avido hunc preripiunt laborem; neque enim historie, sed satyre materiam stillo tribuunt. Nam, etsi quosdam nuper victoriis satis insignes noverim, ita tamen aut fortune aut hostium inertie cuncta cedunt, ut nullus ibi vel virtuti victoris aut vere glorie locus sit. Quoniam vero, sicut in phylosophicis aut poeticis rebus nova cudere gloriosum, sic in historiis referendis vetitum, neque michi fabulam fingere, sed historiam enarrare propositum est, et ideo oportet scriptorum clarissimorum vestigiis insistere, nec tamen verba transcribere, sed res ipsas. Non me fugit quantus labor in continenda sermonis dignitate suscipiendus sit, nam, si nec eisdem verbis uti licet et clarioribus non datur, quid sit tertium patet. Ordinem quisque et dispersorum congeriem advertat, et quod fideliter effeci grato animo suscipiat, sin eleganter quoque gratissimo, cogitans me, ut sibi querendi preriperem laborem, colligendi molestiam suscepisse, namque ea que scripturus sum, quamvis apud alios autores sint, non tamen ita penes eos collocata reperientur. Quedam enim que apud unum desunt ab altero mutuatus sum; quedam brevius, quedam clarius, quedam que brevitas obscura faciebat expressius eoque clarius dixi. Multa etiam sciens apud alios historicos interserta vel vetusti moris, vel insulse religionis, dicam melius superstitionis, plus tedii quam utilitatis aut voluptatis habitura preterii, multa apud alios carptim dicta coniunxi, et vel de unius, vel de diversorum multis historiis unam feci.
[3] Qua in re temerariam et inutilem diligentiam eorum fugiendam putavi, qui omnium historicorum verba relegentes, ne quid omnino pretermisisse videantur, dum unus alteri adversatur, omnem historie sue textum nubilosis ambagibus et inenodabilibus laqueis involverunt. Ego neque pacificator historicorum, neque collector omnium, sed eorum imitator sum, quibus vel similitudo vel autoritas maior, ut eis potissimum stetur, impetrat. Quam ob rem si qui futuri sunt qui in huiusce modi lectione versati aut aliud quicquam, aut aliter dictum repererint quam vel audire consueverint, vel legere, hos hortor ac moneo ne confestim pronuntient, quod est proprium pauca, noscentium, cogitentque historicorum discordiam, que tanto rebus propinquiorem Titum Livium dubium tenuit. Sunt enim quidam, precipueque militares viri, qui negociis occupati librum aliquem unum otiandi causa sibi eligunt, ad cuius lectionis oblectamentum, fessi rerum, aliqua noctium vel dierum parte confugiunt, et ita ad eam lectionem sunt affecti, ut quicquid liber ille non habet non solum, ut novum, sed ut fictum audiant, quicquid aliter dicatur quam ibi scriptum repererint illico falsum clament, ut qui sibi docti videntur, quia librum unum legerint, qui si multos legissent indoctissimi viderentur, cum fieri possit, imo ita sit, ut quod illi deest apud alios sit et quot ille sic posuit apud alios certiores aliter sit positum.
[4] Si quis vero fuerit cognoscende omnis historie cupidissimus, qui multa nimis pretermisisse me dixerit legemque historie derelictam esse, quam a Cicerone commemoratam scio, diligentie atque animadversioni illius infinitam rerum magnitudinem obiciam, cuius amplectende quoniam inextricabilis curiositas visa est, eo pocius consilium flexi, ut que desperarem tractata nitescere non attingenda censerem. Quis enim, queso, Parthorum aut Macedonum, quis Gothorum et Unnorum et Vuandalorum atque aliarum gentium reges ab ultimis repetitos in ordinem digerat, quorum et obscura semper et iam senio deleta sunt nomina? quod si aggrediar, ut laboris ac temporis iactura sileatur et operis immensitas et legentium fastidium, nonne propositi mei videbor oblitus? Neque enim quisquis opulentus et potens confestim simul illustris est; alter enim fortune, alter virtutis et glorie munus est, neque ego fortunatos, sed illustres sum pollicitus viros describere. Occurrit illud Augusti Cesaris, qui, cum Alexandrie esset et artrum ubi Egypti regum cineres pretiosis piramidibus servabantur intrasset, corpus quidem Alexandri Macedonis libenter aspexit; interrogatus vero num et Ptholomei reliquias vellet inspicere: Reges se, inquit, velle videre non mortuos. Atque rex fuerat Ptholomeus, sed quantum inter veros reges eosque quos regum nomine vulgus appellat intersit, brevi elogio diffinire voluit sapientissimus imperator.
[5] Illos, inquam, viros describere pollicitus sum quos illustres vocamus, quorum pleraque magnifica atque illustria memorantur, quanquam aliqua obscura sint. Si enim omnia prorsus illustria requirimus, exiguum teximus volumen seu pocius nullum. Quis enim ad eum modum illustris reperitur, quin hoc in plerisque compertum est, quod ut preclaros vultus, sic illustres sepe animos aliqua insignis nature iniuria afficit? Nec vero me tanta in re segnem atque attenuatam operam consumpsisse profitebor, ut et prodessem simul ac placerem, multa resecantem que plus confusionis, ut dixi supra, quam commoditatis allatura videbantur et brevitati consulentem pariter et notitie rerum memorandarum. Quid enim, ne res exemplo careat, quid nosse attinet quos servos aut canes vir illustris habuerit, que iumenta, quas penulas, que servorum nomina, quod coniugium, artificium peculiumve, quibus cibis uti solitus, quo vehiculo, quibus phaleris, quo amictu, quo denique salsamento, quo genere leguminis delectatus sit? Hec et his similia quisquis nosse desideras, apud alios quere, quibus non tam clara vel magna quam multa dicere propositum est. Apud me ista frustra requiruntur, nisi quatenus ad virtutes vel virtutum contraria trahi possunt. Hic enim, nisi fallor, fructuosus historici finis est illa prosequi que vel sectanda legentibus vel fugienda sunt, ut in utramque partem copia suppetat illustrium exemplorum. Quisquis extra hos terminos evagari presumpserit sciat se alienam aream terere, alienis finibus errare, memineritque e vestigio redeundum, nisi forte oblectandi gratia diversoria legentibus interdum grata quesierit; neque enim inficior me talia meditantem, sepe distractum ab incepto, longius abscessisse, dum virorum illustrium mores vitamque domesticam et confabulationes ac voces sententiis plenas, brevitate conditas, et verba passim effusa, nunc peracuta, nunc gravia, et meminisse et memorare aliis dulce fuit, quorum notitiam utilem interdum, delectabilem semper esse credidi. Accessit et statura corporis et origo et genus mortis, quibus, ubi facultas affuit, cognoscendis suam dulcedinem inesse censui.
[6] Hec si minus quam intenderam assecutus sum, tu, precor, ignosce, quisquis hec perlegis; de successu enim te iudicem statuo, de proposito michi credi velim. Si quid igitur aut satietati ingestum aut desiderio subtractum reperieris, vel inopi ingenio, vel discerpentibus animum curis ascribito et dic tecum: Voluit iste preclarius, voluit utilius, voluit iocundius, sed nequivit. Si vero forsan studiis mei labor expectationis tue sitim ulla ex parte sedaverit, nullum a te aliud premii genus efflagito, nisi ut diligar licet incognitus, licet sepulcro conditus, licet versus in cineres, sicut ego multos, quorum me vigiliis adiutum senseram, non modo defunctos, sed diu ante consumptos, post annum millesimum dilexi.
[7] Sed ne, dum multa contestor, equitati tue parum fisus videar, non te longius traham, neque debitum atque utinam suffecturum necessariis in prefatiunculis tempus expendam. Ab illo igitur quem nos humani generis parentem appellamus, iter hoc michi tam longum inchoandum est.



ADAM

[1] Primum in hac acie, non quidem merito sed etate, locum teneat ille generis nostri publicus pater; de quo, preter inanes et seras querimonias, quid dicamus? Creatus ad imaginem Dei Eterni et manu Dei, positus in Paradiso voluptatis sine sensu doloris aut molestie, summa cum pace animi et stabili plenoque gaudio, valitudine corporis prosperrima, et, ut breviter cuncta complectar, undique vir perfectus atque omni ex parte felicissimus, dum aversus a Deo gule obsequitur iussisque celestibus femineum murmur prefert, de immortalitatis statu tanteque gratie fastigio in mortem ac multiplicem erumnam sponte ruit, (infelix solusque utinam nec progeniem traxisset immeritam!) quod totius nostre miserie principium fuit. Cuius ipse tributum primus omnium pendit, ut dignum erat, de beate cive patrie calamitosus exul et acclinis in terram spinas et tribulos germinantem sibi, iussus humi nascentes herbas mandere et in sudore vultus sui laboriosi panis auxilium querere, in ipsam terram unde natus, erat, eius cui peccando viam fecerat mortis imperio, reversurus. Quod nongentis tandem ac triginta annis in labore actis impletum est. Hic cum ex Eva coniuge, feminarum prima duos filios iam ab ipso exilii sui primordio genuisset, haud stirpe felicior quam rebus ceteris, alterum alterius parricidam vidit, humani generis morumque mortalium infelices cruentasque primitias. Et de hoc quidem viro nichil amplius, nam et historicum nichil est, et lamenta nil prosunt, sed ex omnibus seculis floridiora carpenti preterire non libuit radicem ipsam amaram quamvis et asperam, unde tamen frondosi omnes virentesque prodeunt rami, de quibus interlegere aliquid institui.



NOE

[1] Multa pretervehor, neque enim iuge opus ystoriamque retexere, que Mosaycis digitis et sacri pridem ingenii pectine texta est, sed clariora perstringere est animus. Itaque de tota prima etate, mundi velut nascentis infantia, unus michi vir sufficit, ipse quoque non ut meritus, sed ut primus in hunc ordinem admissus. Ad secundam etatem transeo. Hic vero michi Noe, Lamech filius, vir iustus occurrit dignusque habitus quem non primum modo, sed solum e cunctis mortalibus amandum divinitas estimaret, quemve unum cum coniuge et natis natorumque coniugibus universali naufragio clementer exciperet salvumque iam tunc parentem nostrum faceret in ligno, in quo tanto post tempore nos, sua progenies, salvaremur. Sub hoc diluvium illud ingens fuit, quod, preter ipsum Noe familiamque eius, omne prorsus humanum genus absorbuit, irato adeo iam tunc sceleribus nostris Deo, ut fecisse hominem peniteret. Quo tempore XL dies et totidem noctes imber assiduus ac preceps, apertisque celi portis abruptisque fontibus abissi, vis laticum inaudita omnes terras operuit, ita ut altissimorum quoque montium iuga victrix et insolens unda calcaret, donec iram suam ultus in naufragos misertusque superstitum diluvio atque imbribus finem fecit Omnipotens; vasque illud immensum, quod iussu monituque Dei fabrefecerat ipse Noe, et in quo sementem illam futurorum hominum omnisque generis animantum divine providentia pietatis abdiderat, diu pelago iactatum, aquis sensim repetentibus proprias sedes, mense demum septimo in montibus Armenie requievit, et si usque in decimum mensem ipsi montium vertices sub aquis delitescerent, sed et tamen quoque tam segniter emergerent, ut sese ille vir sanctus et qui cum eo erant anno integro et diebus decem a circumfusa morte interiecti ligni presidio tuerentur.
[2] Fuere alia sub Ogige et Deucalione diluvia, quorum ultimum inter scriptores precipueque poeticos celebratum est, sed utrumque particulare et unde magnus terrarum tractus immunis evaserit. Hinc deceptus Plato ait Egiptum ab exustionum atque inundationum cladibus semper immunem; quod licet a sacerdotibus Egiptiis accepisset, qui vetustatis notitia gloriantes semper pueros Grecos nullamque apud eos canam scientiam dicebant, ipsi tamen in huiusce rei tam celebris tam vulgate puerili versantur inscitia. Hoc est enim diluvium illud unum cui nulla terrarum pars intacta superfuit, nec Egiptus ipsa, quam nec Deucalioneus forte, nec Ogigius imber oppresserat. Huic autem nec simile aliud processisse legimus, nec sequentibus seculis futurum credimus, promittente Illo qui nec mentiri nec fallere est solitus et cui promissum servare perfacile est, ut qui imperet ventis et fluctibus et de quo scriptum sit: Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abissos.
[3] Tanto igitur aquarum periculo liberatus et tandem terre redditus, Noe eius cultui se dedit primusque omnium vineam sevit. Que quam periculosa esset arbuscula in ipso statim satore monstravit, quem vino obrutum uni ex filiis illudendum dedit. Id duo alii cum audissent, reverentia ac pietate patri debita, aversis vultibus et protentis palliis, ne nudati pudenda senis aspicerent, dormientem contexere. Quo ille experrectus agnito, benedictione paterna piis filiis data, servire illis illusorem suum iussit; et factum est, atque hinc, ut perhibent, servitus primum nata.
[4] Ceterum he parve hominum reliquie, viri quatuor, non ut in Deucalione et Pirra fabulantur Grai, quamvis nec illi fabule secreta veri facies desit, non, inquam, iactis post terga lapidibus, sed coniugibus suis mixti ex precepto Dei creverunt multiplicatique sunt, et impleverunt terram, humanum genus prope deperditum reformantes. Noe iam rebus humanis exemptus est, annos vite nongentos et quinquagenta complessus.



NEMROTH

[1] Ac, ne singula persequar, ab his ipsis generatione altera inter multos ortus est ille Nemroth, vir robustus et venatui deditus. Hic primus potens inter homines esse cepit, cui Babilon principium regni fuit; hinc et bellorum initium et origo tyrannidis fluxit in terras. Que cum ita sint, non abhorret a vero, quod quibusdam placet, fuisse vitam hominum pastoralem prius in montibus, quod de Adam opinari nil prohibet, de filio autem eius Abel etiam notum est; inde ad agriculture studium, quod sub Noe diximus, etsi Caym prior agricola post fratricidio vagus et profugus super terram esset iussus atque, ab agricultu divina comminatione deterritus, agricole vitam nomenque dimiserit; postremo autem, quod in hoc de quo loquimur videmus, ad regnorum superbiam et semper potentie coniuncta bella perventum; quod attendens preclarissimus vates sua sic trifariam distinxisse poemata videatur, ut pastorio georgicum, illi succedat heroicum, unus pastor, arator, eques vulgato elogio dictus sit. Quod magis ne preteritum esset inserui, quam quod sat compertum haberem id movisse Virgilium, aut sat crederem qui hec dicunt tam longe oculos reflexisse; quibus, ut in principio dixeram, supra Nini regis etatem nulla tendit ystoria, cum scriptores Egiptii, qui infinita annorum milia inconsulto ausu suis in litteris profitentur inclusa, nequaquam usque ad annos Noe omni studio et curiositate pervenerint. Et hec quidem hactenus. Sane per hoc tempus, ut aperte sacer textus explicat, et sub hoc ipso gigante, ut Augustinus indubitanter colligit, ac per ipsum famosa illa Babilonica turris incepta est, ad celum itura, nisi, quod sepe iam fecit et faciet, humane superbie divina potentia restitisset.



NINUS

[1] Ninus, Beli filius, Assiriorum regnum a patre ceptum obtinuit, firmavit, auxit, ornavit. Urbem regni caput in immensam atque incredibilem magnitudinem amplificatam de nomine suo Ninivem dici voluit, ut quidam putant. Alii contra regis a civitate nomen trahunt; prior opinio celebrior atque vulgatior. Sunt qui non modo aucte, sed condite etiam urbis famam regi tribuant, quibus, ut videtur, divinarum scripturarum obstat autoritas, ubi non Ninus, sed Assur eius urbis auctor legitur, nisi forte Assur ipse est Ninus, quod quibusdam magnis scriptoribus animadvertere video visum esse, quorum unus Augustinus in eodem loco et Assur edificasse Ninivem, secutus ystorie sacre textum, dixit et Ninum eiusdem urbis asseruit conditorem. Aliquid igitur in hoc viro ut in aliis multis ambigitur. De re, de nomine litiganti; lis ea sane integra per nos partibus maneat licebit, nam et pervetusta res est neque ullis sat certis inditiis ad verum via fert. Ceterum ab hoc rege ydolorum servitus orta narratur, cuius tale memorant principium: fuisse quidem patris amantissimum, eius extincti desiderium lenire cupientem statuisse sibi senis imaginem, tantaque coluisse reverentia, ut capitali etiam supplicio addictis tutum et salutare perfugium ad illam foret; hinc ab adulantibus vivo regi sacra undique et divinos honores mute imagini congestos; ita sive metallum illud, sive saxum, sive lignum, sive ebur in honore prius habitum; hoc exemplo par desiderii solamen ab aliis quoque passim institutas imagines suorum, inde paulatim cultu in metum verso superstitionem mortiferam irrepsisse verumque esse poeticum illud:

Primus in orbe deos fecit timor.

[2] A Belo itaque per Ninum prima huius pestis origo est; quod hic quoque discordia sit, namque alii non Ninum, sed Syrophanem quemdam Egiptium, eumque non in patris imagine, sed unigeniti filii premortui huiusce rei faciunt repertorem, qui dum sic patrio merori remedium querit, quotidiana memoria prerepti pignoris luctus irritamentum repperit et augmentum. Hinc simulacro illi ydoli nomen impositum, quod in nostram linguam versum speties sit doloris, et huic quidem sententie favet Philo ille vir magnus ac sapiens, si tamen is liber cui Sapientie est nomem Philonis est proprius, ut Hebrei volunt. In eo quidem libro, etsi Syrophanis nomen desit, non deest tamen et cito raptum filium lugens pater et orbitati leniende primum facta mortui hominis imago, que postea, coeuntibus in unum et tractu temporis et imperio tyrannorum atque artificum ingenio, diligentia ac labore, ad postremum illusione demonum et errore hominum, cultum divinum atque obscura et insana sacrificia mereretur. At sententie alteri seculares astipulantur litere. Neque vero res ipsas tantum, sed nomina etiam ydolorum plurima pro varietate linguarum ab eodem Belo derivata confirmant. Certe sive patris reverentia, sive amor filii ille fuit, mirum prorsus stupendumque negotium de radice tam pia tante impietatis palmites pullulasse; tam late delirantium et tam precipites vie sunt! Profecto enim, quecumque sit de inventore dissensio, id quod liquido convenit, pessima omnium fuit inventio, quoniam, ut in eo ipso libro Sapientie scriptum est: Initium fornicationis est exquisitio ydolorum, et adinventio illorum corruptio vite est. Et iterum: Infandorum ydolorum cultura omnis mali causa est, initium et finis.
[3] Rara quidem ante huius etatem regis bella, eaque non finitima, sed longinqua, neque tam imperii appetitu, quam vel defensionis necessitate, vel glorie studio gesta noscuntur. Hic primus omnium, ut memorant, martio furori stimulos cupiditatis adiunxit docuitque pro imperio atque opibus certare; quem imitati nimis dociles animi mortalium turbarunt illico quietem generis humani et dum certatim ad summa contenditur, eatenus purum et innoxium publice terrarum orbem bellis assiduis et cedibus cruentarunt. Huius regni anno tertio et quadragesimo inter Caldeos nascitur Abraam, de quo mox dicetur.
[4] Ninus hic ergo non contentus Assiriorum terminis, quorum pars exigua patri suffecerat, bello finitimos adortus atque auctis, ut fit vincendo, viribus in dies fortior, prope totius Orientis imperium quesivit, victor Ethiopiam atque Indiam usque perveniens. Quo effectum est ut Asia Scitharum iugum, quibus, ut scriptum video, tributaria annis mille quingentis fuerat, excuteret iugoque assuesceret Assirio.
[5] Ultimum bellorum omnium gessit adversus Battrianorum regem Zoroastrem, qui primus magice artis inventor eiusdemque peritissimus traditur et de quo scripsisse fertur Aristotiles, quod vicies centum milia versuum ab ipso condita inditiis voluminum eius declarentur. Quem cum bello victor occidisset et, velut infestus etiam hostis ingenio, libros inventos flammis ultricibus absumpsisset, ipse quoque non multo post vita iam senior excessit, regni finibus patre maior, annis inferior. Hic enim duos et quinquaginta regnavit, quanquam aliqui duos demunt et hoc rursus in litem venit; ille autem septuaginta quinque regnaverat.



SEMIRAMIS

[1] Vacuum morte regis solium regina conscendit, corpore quidem femineo, sed virili animo. Semiramis uxor Nini fuerat, que se viduam cum unico necdum pubere filio destitutam videns totque tam variarum, quibus imperitandum erat, gentium ferociam, secum volvens quod sibi sexus, filio etas impar esset tanto oneri, astu mirabili in rebus duobus usa est. Filium se regis Ninam (id enim erat puero nomen) simulat; cui commento natura ipsa non defuit, nam et statura corporis et habitudo membrorum et vultus et vox matri natoque persimilis obtigerat; accessit virilis habitus et, quo altius concilia tegerentur, tyara caput obnubitur; neve sub insueto velamine suspecta novitas foret, eumdem habitum in populum transfert, qui ex illo apud Assirios permansit. Ita puer esse primum credita, atque in utramque partem successum, et etate integra et mentito sexu, quibus freta eximie regni labantis fundamenta firmavit. Ac magnis interea rebus gestis, postque et feminee imbecillitati quesitum glorie presidium sperat, et nubem fictionis excutere tutum credit, populum convocat; quid timuerit, quid finxerit, quid vere sit attonitos miraculo rei edocet. Crevit, ut dignum erat, ex admiratione veneratio, quod non habitu magis ficto, quam vera magnitudine animi et claritate rerum summi regis implesset officium.
[2] Itaque palam iam regina, iam mulier, regnum, quod nova arte quesierat, pari virtute moderata est, et ipsa quoque susceptos licet ab ardentissimo viro regni terminos transgressa latius arma circumtulit. Cum Indis eis atque Ethiopibus, quos Ninus intactos liquerat, bella gessit; Indiam infesto agmine ingressa est, quod ante illam nulli, post illam paucis accidit; quin et Ethiopiam irrumpens nigrantes hostium cathervas candida bellatrix exterruit et bello victrix Ethiopicum Assirio iunxit imperium.
[3] Talis militie regina, nam domi quanta fuerit et superba menibus Babilon opus Semiramidis, et in illam translata Assiriorum regna testantur. Nam quidam fundatam ab ea urbem illam volunt, et his quoque sacre resistunt littere, in quibus multo vetustior eius origo est. In qua quidem urbe Semiramis illud plus quam feminee virtutis exemplum dedit: cum forte enim capillorum cultui muliebriter intente allatum esset Babilonios rebellasse, sicut erat, nondum altera comarum parte composita, inter ancillarum manus repente prosiluit, arreptisque armis ad oppugnandam Babilona contendit; neque tam generosus impetus digno caruit successu; prius enim ad obsequium rebellis civitas quam ad ordinem diiecta cesaries reversa est. Index rei statua eodem illo habitu, semieffusis crinibus, celeberrimo urbis loco posita insigne multis seculis spectaculum fuit.
[4] Semiramis vero, cum post mortem viri annos duos et triginta regnasset, a filio est interfecta, mulier rebus gestis aliquanto quam moribus et armorum quam pudicitie gloria illustrior, si vere ille macule sunt, quas ei non minima scriptorum pars inussit, nam apud alios talis infamia deest, laxasse eam scilicet frena libidini ac, multis primum meretricio more cognitis et mox tyrannica feritate mactatis, ad postremum in amplexu filii nephario igne prolapsam ac tam fedi facinoris pudore perfusam sceleri scelus addidisse, si quidem, ut proprium dedecus publici flagitii velaret obtentu, inter natos parentesque et quoscumque collibuisset, sine ullo respectu sanguinis, coeundi nubendique turpem incesta lege licentiam tribuisset. Quod si enim verum, quomodo et illud verum est, quod antiquiores memorant ystorie, concubitum filii petentem ab eodem interemptam, mirum prorsus unde ea mens etati iam in senium verse, in tanta presertim ceterarum rerum gloria, nisi quia pestilens quibusdam consuetudo est, lignorum more, quo magis aruerint, eo et accendi facilius et ardere vehementius; ad hec quo plura bene ac magnifice fecerint, eo sibi plura et graviora permittere.
[5] Hec de Semiramide perstrinxisse sit satis, que, ut etatis ordinem servaret et ut iuxta virum suum staret, una mulier tantum virorum illustrium seriem antecessit, et quoniam, ut prefatus sum, non divites, sed illustres memorare propositum est michi, neque tam regnantes quam veros reges, quorum raritas multa est, ex omnibus qui super Assirios regnarunt, qui sex et triginta numerantur, annis circiter mille trecentis, virum unum coniugemque dumtaxat attigisse contentus sum.



ABRAAM

[1] Quantum paucis horis ascendimus! Tot hominum milibus, tot annorum brevi sermone transmissis, ad huius ordinis quartum virum etatemque mundi tertiam pervenit oratio. Hic est ille vir magnus Abraam, propinquior nobis parens nostrarumque certior dux viarum, cui totiens repromissi et in cuius semine benedicti sumus. Hic est ille quem primum in delitiis habuisse videtur Deus, quem tantum non manu prehensum ex Caldeis, unde ortus erat, ad meliorem non celestem modum, sed terrestrem quoque patriam traxit. Quot, Deus bone, blanditiis, quot promissis in via, ut et presenti gaudio et futuri spe dilecti sui solaretur exilium, quot denique per omnem vitam visiones angelice, quot divina coloquia! ex diverso autem quantus in Deum viri amor, quam propensa devotio, quam fervens! quot erectis altaribus, per singulos passus nomen Domini invocans, ostendit omnem sibi spem in Deo esse, omne de celo presidium expectari! quanta quoque familiaritas, quanta fidutia, ut et super negato sibi semine atque herede, non suo cum Deo, quasi cum amico litigans, promissionem illam meretur audire, quod ex se egressurum et non alium haberet heredem! Et rursus, cum eodem iudicium de interitu Sodomorum, velut assessor Domini, examinare ausus atque discutere, dum illi in altercatione succumberet. saltem illud obtinuit ut, nepharias urbes digno supplicio evertens, recordatus Abrae, nepotem eius Loth in Sodomis habitantem unum ex milibus sulphureo incendio liberaret. Quis vero mortalium necessitatis imperio se exemptum putet? Iste vir tantus, urgente fame, peregrinatus in Egipto est et rursus in Geraris, et quid dicam quod utrobique, non aliter quam si Dominus paranimphus servi foret, suam sibi servavit uxorem ac pudicitie eius in extremo posite curam gessit; quin etiam vel comminationibus vel flagellis regum libidines arcuit, ne domestici sui coniugium attentarent. Quomodo autem castitatem vel omnino res eorum negligere, de quorum nominibus adeo sollicitus fuisse legitur, ut ea iam senibus mutanda mandaverit, unica littera alteri nominum addita, alteri autem dempta? Ex hac coniuge, cum iam et illius et sue diffideret etati, filius ei nascitur Ysaac, iam antea ex Agar ancilla Egiptia, hortatu coniugis, Ismaele progenito. Post Sare vero obitum, senio gravis ex Cethura plurimos genuit, muliebri iuventa virile senium temperante.
[2] Magna quedam et singularia in hoc viro ex sacris, tum ex aliorum litteris atque in primis Iosepho autore cognovimus. Iam, ut hinc ordiar, fides quanta vix cuiquam hominum huic fuit, insuper et fidei iuncta iustitia; unde est quod et credidisse Domino et reputatum illi ad iustitiam scribitur. Accessit fidei iustitieque comes obedientia inaudita, si quidem, de promissis Dei nichil hesitans, iubenti paruit usque adeo ut nec unigenito filio parsurus fuerit, nisi sacrificium qui iusserat illo iam gladio vibrante vetuisset; ubi quin nostre salutis grande misterium tegeretur, nemo dubitat eorum qui involucro Veteris Testamenti rite scilicet figuras nove legis eliciunt, in Abraam personam Dei Patris intelligentes, in Ysaac filio Abrae Filium Dei Christum, quin ut Christus crucem sibi, sic et unigenitus sui patris Ysaac ligna quibus immolandus erat humeris suis ad sacrificii locum tulit. Sed, quoniam mors illius nulli utilis futura esset et sola fides atque obedientia quereretur, ideo celitus pio patre ab inocentis filii nece prohibito, illicet inter vepres cornibus herens a tergo aries apparuit, ne penuria victime impediretur holocaustum; quod procul dubio maioris cuiusdam sacrificii signum erat, agnumque illum figurabat, qui multis post seculis pro salute publica coronatus spinis ad supplicium ductus est.
[3] Tantum preterea roboris, tantumque prudentie huic viro fuit, ut cum paucis domesticis et vernaculis suis iusta acie regum exercitus multorum sterneret. Quo in prelio, insignis cum virtute viri pietas eminuit, quod preter ceteram predam, preter ingentem mulierum ac virorum turbam, Loth quoque captivum, que sibi precipua sumendorum causa erat armorum, omnemque substantiam eius e manibus hostis eripuit. Quod ob meritum rediens victor, a regio sacerdote Dei Altissimi rogatus, ei ex manibus victorie decimas dedit, et benedici meruit et prolato pane vinoque excipi, quibus quotidiani hec nostri sacrificii figura inerat, ubi ministerio sacerdotum reduces, hostibus nostris victis, celesti pane reficimur et sacro haustu sitim anhelantis anime mitigamus. Vera hec nota omnibus qui sacras litteras legunt.
[4] Illud paulo secretius tanto hic ingenio fuisse, ut Egipto, que non modo antiquitate, ut paulo supra dixi, memoriaque rerum pervetusta, sed inventione artium superbit (quod Plato et Aristoteles et post illos nostri itidem scriptores perhibent quodque ille philosophorum peregrinationes in eas oras discendi studio suscepte tacitis licet testantur autoribus), astrologiam primus invexerit, quod illi tam anxie docti viri profecto vel nesciunt vel occultant. Tanta demum sapientia tantaque religione animi ut, primus omnium radicatam late superstitionem convellere ac falsas de divinitate sententias extirpare non veritus, unum Deum creatorem omnium colendum hominibus predicaret. Ipse autem ad extremum possessionem suam omnem, qua pollebat eximie, Ysaac filio suo dedit, concubinarum stirpem largis muneribus consolatus, ac, centum septuaginta quinque annis exactis, diem obiit sepultusque est a filiis in Ebron et uxori additus premortue.



YSAAC

[1] Duos qui secuntur inserui, magis ne disiungerem quos ubique fere vinctos inveneram, quam quod horum aliquid magnopere ad id quod intendimus animadverterem pertinere. Igitur Abrae, cum ad centesimum pervenisset certe vel propinquasset annum, insperatus filius bis promissus patri primum et mox matri movisse risum dicitur, quod ea etate, quam Sara uxor non nisi decennio sequebatur, dare illos voluptati operam ridiculum videretur. Gaudens tamen admiransque risit Abream; maternus ut quidam prophetie, ut alii sentiunt diffidentie risus fuit; propter quod ab angelo, sive ille Dominus, increpita, risusque in formidinem versus est, post etiam in fidei firmitatem. Certe enim promisso tempore natus puer, et a risu nomen nactus Ysaac, unigenitus parentibus suis fuit, figuram gestans Unigeniti eterni et instar illius a Patre etiam sacrificio destinatus, nisi quod is vere passus est, hic ariete fortuito supplicium evasit, ut diximus, quanquam nec illud opinari vetitum idipsum par ambobus, quod, ut immolandus Ysaac subrogatum habuit arietem, sic Christi divinitas nichil passa est totaque crucis acerbitas in ipsam humanitatem recidit, atque ita Christus in Ysaac, crux in sacrificio, in ariete autem illo sola Christi signetur humanitas et ipsa quoque vepribus obsita mortemque perpessa.
[2] Quadragenarius Ysaac, coniugio inito, ipse etiam sterilem sortitus uxorem, fecundum precibus fecit, cuius in utero mirabilis illa collisio gemellorum magni figura certaminis fuit, in quo, maiore quidem populo superato, Deo duce nos vicimus prelatique sine meritis et dilecti cum Iacob primogenita robusti fratris et benedictionem grandevi patris abstulimus.
[3] Ceterum et hic, fame pulsus ac peregrinatus in Geraris, exemplo patris sororio nomine coniugium texit, cuius integritas cure etiam Deo fuit. Ipse ibi, quo eum inopia et fames expulerant, brevi non tantum necessariis ad victum, sed divitiis ad invidiam auctus consilioque Dei fretus, promissiones easdem meruit quas pater, verum sic ut omnia non sibi, sed obedientie patris ac memorie meritorum eius indulta constaret. Ex quo luce clarius fit hunc, licet fidei coniugalis observantissimum et preter unam Rebeccam femine omnis ignarum, in quo patre superior non negatur, paternis tamen laudibus imparem, paterne autem vite spatium quinquennio supergressus. Caligantibus iam pridem senio luminibus, tandem rebus humanis eximitur et ipse suorum manibus sepultus in Ebron, superstitibus filiis duobus et magna ex utroque nepotum turba.



IACOB

[1] Maior patre Iacob, Isaac filius secundus nascendi ordine, iudicio autem Dei primus, eius ipsius cum quo certare collidique ceperat antequam nasceretur fratris plantam manu tenens materno egressus est utero, non absque quodam insigni presagio futurorum. Inde sibi nomen inditum. [2] Huic fratris ingluvies primogenita vendidit; cui mox benedictionem paternam tempore debitam promissamque consilio amantissime matris eripuit. Hinc in illum letale fratris odium exarsit, que sibi prospere peregrinationis occasio fuit; filii namque periculum providens pia mater ut parumper ire locum daret hortata est, utque idem pater filio iuberet obtinuit.
[3] Profectus in Mesopotamiam Syrie, avunculi sui Laban usus hospitio est, non usquequaque gratuito, siquidem ibi continuo ubi Rachel filiam eius vidit, magno virginis amore corripitur, ita ut coniugii eius spe septenni se servitio letus obstringeret. Quo peracto, dum promissum exigit avunculo eodemque mox socero, inter tenebras noctis in illo negotio deluditur cecus amans, proque optata diutius et expectata Rachel maiorem natu sed forma multo imparem Liam, id enim erat sororis nomen alterius, accepit. [4] At ubi primum illuxit errore recognito, questus apud socerum, cum audisset non solere in eis ultimo nubere prius natas, ceterum posse eum et quam tantopere cupiat adipisci, si servire septennio altero non gravetur, nullam conditionem respuit; tanta vis amoris incesserat. Quo rursus expleto, desideratis tandem potitus amplexibus conquievit usqueadeo ut, ceu nil dignum tali coniugio prestitisset, cum ex pacto liber esse posset, ultro in servitute persisteret: et miramur Apollinem!
[5] Iam quidem, ut fit, ex amore nove coniugis contemptus primi coniugii ortus erat; sed miserans Liam Deus alienum a se viri animum votive prolis fecunditate pensaverat. Infecunda igitur que multum amabatur, ipsa quattuor ex ordine filios edidit, quibus velut uncis totidem mariti affectus in sororem pronos ad se se attraheret. [6] Cuius fortune soror invidens ancillam propriam viro subicere sustinuit, ut vel sic, quando aliter non posset, liberos procrearet; nec fefellit: duo hinc geniti sunt. Quod advertens Lia, que iam parere desiisse videbatur, eodem artificio totidem ex ancilla viroque suo filios tulit, ut prorsus intelligas primas illas feminas ex viris non libidinem quesisse sed sobolem. Ipsa quoque post intermisse fecunditati <reddita> filios duos filiamque unam habuit. [7] Tandem et ipsa Rachel sterilitatis invise finem merita, Ioseph genuit insignem virum, qui unus ex omni stirpe Iacob in hac acie stabit. Novissime Beniamin peperit tanto dolore ut partum simulque animam effunderet.
[8] Ante tamen, Ioseph orto, vel patrie vel patris suorumque desiderio tactus Iacob abire voluit, sed soceri precibus victus adhuc substitit, interposita pactione illa notissima versicolorum gregum, unde sibi et divitie ingentes, et non minor invidia filiorum Laban; mutata quoque frons soceri, mutati testis animi. Quibus cedere cogitans, clanculum abscessit cum coniugibus filiisque et servis et gregibus.
[9] Quem diebus septem citato agmine persecutus Laban et tandem assecutus in monte Galaad, clandestinam quasi raptoris fugam graviter questus; at, nequid asperius in generum loqueretur nocturna visione premonitus, iniuriarum abstinuit, dicens se ulcisci quidem posse, sed divina voce prohibitum non audere; multisque tandem querimoniis hinc inde habitis percussoque federe rediit. [10] Iacob vero progrediens, non ut olim domo egressus in somnis scalam stantem et ascensum ac descensum angelorum viderat, sed plane vigilans angelos Dei vidit; nichil tamen illustrius quam pernox lucta illa cum Domino. Sic enim ait: « vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea ». Hinc benedictio mutatioque nominis, ne Iacob amplius diceretur sed Israel famosiore vocabulo. [11] Sane qui contra Deum fortis fuit, hominem vehementer expavit. Premissis enim iam ante nuntiis verbisque pacificis ad Esau fratrem suum et illis ad se reversis, audiens quod frater sibi cum quadringentis viris festinus occurreret, timuit valde, timoremque Deo fassus oravit ut de manu eius erueretur. [12] Divisit preterea in <duas> turmas quicquid hominum pecorum<que> secum erat, eo consilio ut, si unam afflixisset iratus frater, alia salva esset; et remissis nuntiis atque humilioribus nunc etiam verbis muneribusque additis, quibus fraternum animum placaret, congressus ad ultimum et adorans septies usqueadeo inflexit, ut ille modo formidatus Esau et rueret in amplexus et lacrimas non teneret. [13] Digressi sunt tandem et, progresso fratre, subsecutus est Iacob, ut quem tener parvulorum comitatus et inertium gregum cura tardaret.
[14] Pretereo vie huius eventus reliquos, et regiam per vim stuprate virginis iniuriam, et acerrimam sceleris ultionem; ad hec et carissime coniugis interitum solamenque tanti fletus morientis partum, qui duodecimus illi filius fuit. Finis viarum in Ebron, ubi adhuc annorum plenus genitor vivebat, quem ibidem suis ipse post manibus sepelivit. [15] Ad hunc ipsum et promissa magnifica Dei sunt, in quibus nulla vel aviti vel paterni vel cuiusquam meriti fit mentio. Ad extremum vero, ne secum mitius ageret quam cum avo patreque egerat, et hunc fames ursit et in Egiptum filios premittere et ipsum consequi casus quidam et preclara necessitas coegit; atque ibi defunctus et, ut natum vivens adiuraverat, in Ebron relatus humatusque est: de quibus omnibus proxime dicam.



IOSEPH

[1] Undecimus patri, matri autem primus, utrique precarissimus Ioseph. Nam de Rachel ne dici quidem est necesse, que, preter affectum matris longa expectatione auctum, ortu eius voti compos ablatum sue sterilitatis obbrobrium gloriata sit; cui non primus modo sed usque ad exitum solus mansit, siquidem, ut hic sibi gaudium ingens, sic qui secundus fuit dolorem exitiumque attulit. [2] De patre vero sic scriptum est: « Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum ». Accedebat ad hec amabile adolescentis ingenium, quod non parentibus eum modo sed externis ac barbaris carum fecit superbosque illi conciliavit regum animos. Ceterum quo carior patri eo fratribus invisior fuit: ita vix bonum aliquod impermixtum malo est! [3] Irritabat invida pectora hinc singularis de quo diximus amor senis, hinc libertas pueri qua adversus fratres apud patrem partes accusatoris assumpserat; terrebant somniorum importune species quorum interpretatio illis servitium humile, sibi autem imperium ac gloriam portendebat. His incensi nilque amplius propter patrem ausi, tacitis tantum odiis estuabant, observantes ultionis oportunum tempus. Quod illis brevi casus obtulit. [4] Iussus a patre Ioseph ad visendos fratres pergere, qui paternum gregem procul inde pascebant nemorosis ac desertis locis, in multos ac premeditatos hostes unus, incautus, nudus puer incidit; ipse conspectus offense veteris memoriam renovavit et excivit iras occasio, criminum semper hortatrix. Viso igitur fratre eminus, advenisse somniatorem vociferati experiendumque quid illi sua somnia prodessent, subito in necem eius armantur. [5] Actum erat: alter Abel fraterna peribat invidia, ni sortem pueri et patris lacrimas miseratus Ruben, cuius ut primogeniti prima vox erat, sedato parumper fratrum impetu, auctor fuisset abiciendi eum in cisternam veterem, quasi non minus illic sed incruentis illorum manibus periturum, moxque eo digresso Iudas vendendi pueri consilium dedisset eaque sententia omnibus placuisset. Quem cum non inveniret rediens Ruben, qui ea illum arte liberare patrique remittere meditabatur, ingemuit.
[6] Venditur ergo Ioseph Hismaelitis mercatoribus Egiptum petentibus triginta argenteis: o exiguum precium magni viri, sed maioris imago pari precio vendendi! Delatus in Egiptum venalisque iterum, emptus est ab eunucho regio, qui dux exercitus et militie magister erat. Sed nec ipse sui immemor, nec divine opis expers sua servitus fuit: in oculis domini sui incredibilem invenit gratiam, ita ut illum domui sue totique familie preficeret. [7] In uno gratiosior fuit, quam preter virtutis experimentum sibi expediens foret. Ut enim dominus servi fidelis industria, sic domini sui uxor forme dulcedine capitur; erat enim minime servili habitu, sed vultu insignis et etate florens et ingenuo suavis aspectu. Itaque cecis flammis inardescens mulier, quas etas, otium, delitie, et servi sui species et spadonis mariti satietas excitarent, non diu lesi animi vulnus occuluit; quin amorem fassa integerrimi adolescentis amplexus petit.
[8] Negat ille et castitatis et fidei non oblitus, utriusque clarissimum fit exemplum. Illa cum sepe retentatis precibus nil ageret, nequid intentatum linqueret, ad extremum vi manuque consensum extorquere meditata est. Igitur solum nacta secreta domus in parte, improvisum arripit immiscetque vim precibus. Ille perhorrescens facinus, animumque et corpus intactum auferens, relicto pallio cuius oram impudica manus apprehenderat, abiit. [9] Mulier prefervida, se delusam cernens et contemptam rata, muliebri desiderio vindicte mestitiaque repulse et pudore ac furiis animum exagitantibus, amorem subito in odium vertit: questa familie, questa viro quod servus hebreus genialem thalamum introgressus pudicitiam sibi paulominus extorsisset. Aderat et ficto crimini astipulabatur pallium, quod clamore eius exterritum reliquisse illum affirmabat. [10] Quid multa? hinc impudentia mendacis femine, hinc zelus amorque viri creduli; inde autem innocentis inops et indefensa iustitia. Captus ergo Ioseph regio carceri traditur. Sed nec ibi celestis eum gratia favorque deseruit. Captivi indolem miratus princeps carceris, quem in custodia acceperat custodem omnium atque arbitrum fecit, totus in illius fide atque industria acquiescens, prorsus omni in illum curarum suarum fasce translato, et penitus omnium que ibi agerentur ignarus.
[11] Accidit ut et sibi somniorum interpretatio viam libertatis panderet. Nam cum duos ex eunuchis suis rex offensus in carcerem misisset, illosque Ioseph, qui custodie preerat, aliquando somniis preterite noctis mestos atque sollicitos advertisset, sciscitatus quid rei esset auditoque quod quisque per quietem viderat, interpretatus est ita ut alteri liberationem proximam reditumque in gratiam regi, alteri vero ultimum instare supplicium ediceret, et mox certis eventibus utrique vaticinio fides esset; hortatusque est eum cui leta nuntiabat, ut sui coram rege memoriam haberet. Quod ille neglexit, prosperitate rerum suarum benemeriti immemor amici. [12] Sed suorum oblivisci nesciens Deus clariorem illi carceris exitum et libertatis materiam preparabat; biennio siquidem exacto, cum ipse rex Pharao suis somniis turbatus ac territus, sapientibus egiptiis et coniectoribus somniorum convocatis, ambiguitati sue certi nichil eliceret, recordatus est tandem interpretis sui regius pincerna: id enim officii erat eunucho illi, cui liberationem adesse Ioseph somnium interpretatus edixerat. [13] Is, adolescentis hebrei mentione facta, regi anxio persuasit ut e carcere eductus indutusque liberalius ad se veniret. Cui cum rex visionem somni geminam narrasset (erant autem mire ambages: septem opime boves ac decore a totidem bobus obscenis et extrema macie, et iterum septem plene atque uberes spice a totidem inanibus et exhaustis spicis non sine horrore quodam somniantis absorpte), respondissetque Ioseph regi somnii duplicis unicum esse presagium, nec tam varietate mutatam quam repetitione firmatam visionis fidem, per quam regi divina dispositio voluntasque claresceret — instare enim mundo septennem ubertatem, quam septennis ex ordine sterilitas sequeretur, providendumque future inopie precedentis copie remedio et parsimonia frugumque custodia, ne incautos populos inopina fames opprimeret —, et interpretatione et consilio regi placuit; [14] usqueadeo ut, quod erat, virum spiritu Dei plenum ratus, regie illum sue regnoque preponeret, cura sibi omnium indicta que ad solatium iniqui temporis providenda atque agenda monuerat, insuper et anulo suo aureo et torque et stola candidissima ornatum et currui regio impositum universis gloriosum ostenderet, preconia voce denuntians ut omnes flexo poplite regni prepositum venerarentur ac dominum, nilque ipse sibi precipuum preter nomen regis ac solium reservaret. [15] Verso denique nomine Ioseph dici voluit « salvatorem mundi », quod nomen proprium esset Illius cuius proprium esset et precium et fraterne crudelitatis invidieque perpessio. Ut eum preterea ornaret alligaretque coniugii nexibus, egiptiam illi dedit uxorem Aseneth sacerdotali stirpe conspicuam, que illum mox gemine sobolis patrem fecit. [16] Quibus ille successibus non elatus sed animatus et excitatus quasi quibusdam stimulis ad virtutem, sic se primis annis qui ex presagio eius evenere, sic posterioribus septem gessit, ut neque fertilitati diligens coacervatio pervigilque custodia, neque sterilitati cauta venditio et partitio oportuna, neque utrobique circumspectionis ac providentie regie laus deforet, neque vero quicquam rex ipse per se perque alios ministros ageret, sed unus omnium princeps Ioseph cuncta nutu regeret, et ipse certatim atque suppliciter pro frugum ope venalium a populis fame laborantibus adiretur. [17] Quo in statu rerum ea usus est arte, ut Egipto pecuniis exhausta, quas omnes fidus et solers administrator in thesauros regis vertit, armenta gregesque omnes ad postremum seviente fame terram ipsam emeret universamque Egiptum dominio regi addiceret, excepta tantum sacerdotum terra quos, quia de publico alebantur, necessitas illa non attigit. Cogitansque Ioseph infructuosam absque colonis terram fore, primis eam dominis hac lege restituit ut quotannis inde nascentium fructuum quintam partem regi penderent; quod ex illo servatum est. Hoc modo serva facta est tellus egiptia.
[18] Dum hec circa Ioseph agerentur in Egipto, iamque omnes terras dura fames affligeret atque undique convenirent quibus ignave mortis evadende studium erat, Iacob nuntiata sibi iampridem morte filii mestam vitam in perpetuo gemitu trahebat. Namque ut primum venditus et ablatus est Ioseph, fratres, velamen impio facinori querentes, tunicam eius delibutam edi sanguine miserunt patri. [19] Qua ille probe cognita, ut quam insigni ornatu predilecto filio fecerat, devoratum a fera pessima filium suspicatus, scissis illico vestibus ac cilitio indutus profundo et inconsolabili luctui se se dedit, ita ut ceteris natis merorem patris lenire tentantibus obstinatus diceret: 'descendam ad filium meum lugens in infernum'. [20] In hoc igitur statu erat dum fames, que secundum annum iam cuncta vastabat, suam in domum venit. Audiens vero apud Egiptios huius remedium pestis esse, ad coemendum frumenta decem simul filios eo misit, uno domi eodemque omnium minimo ad solatium retento, simul nequid incomodi in via tenera et imbecillis etas exciperet.
[21] Profecti igitur ante pedes Ioseph procubuere omnes adorantes Egipti principem, impleta fide somnii quo invisus ille esse ceperat. Quibus tunc ne nosci posset voluntas Dei et vel magnitudo fraterne glorie vel etas ipsa, primeve forme vestigia obruens, obstabat: iam tunc enim septimum et tricesimum annum etatis excesserat. Ipse autem fratribus conspectis et cognitis, repente veterum somniorum in memoriam rediit ac, magna licet animum pietate concussus, continuit se se et quasi suspectos allocutus est acrius, exploratores advenas vocans. [22] Illis timore reverentiaque perfusis factumque negantibus, perstitit simulare suspicionem, cumque illi se pacificos homines et uno patre genitos dicerent, cui duo quoque alii fuerint nati quorum unus non supersit alter omnium minimus cum patre resederit, occasione arrepta non se aliud illorum fidei et pacifici adventus experimentum habiturum <ait>, quam si minimum illum quem dicebant fratrem ad se adducerent. [23] Gravis conditio, sed imperiosa necessitas! Quid agerent? tertium diem iam in carcere fuerant. Itaque, non intelligi arbitrantes eo quod illis omnia per interpretem locutus esset, dicebant invicem submissa voce iure optimo se affligi propter admissam in fratre sevitiam et non exauditas pias ac flebiles pueri preces. [24] Quorum unus qui impietatis in puerum dissuasor fuerat, Ruben, obiectabat aliis animorum duritiem, qui consilio eius spreto egissent unde sanguis innoxius ab omnibus exigeretur. Quod colloquium audientis cuncta Ioseph sic mollivit concussitque precordia, ut parumper aversus fletu tacito animam relevaret. Abeunt tandem tritico honusti, repositumque clam precium in saccis ignari revehunt, uno promissi reditus obside in vinculis remanente.
[25] Cum ad patrem pervenissent, exposita rerum serie et iussu principis et captivitate germani et promissione ducendi ad Egiptum fratris et reinvente pecunie novitate, senex, et pavore et merore et stupore ac monstris obsitus et quid omnino ageret anxius, ad extremum tamen Ioseph mortem et carcerem Simeonis et periculum Beniamin identidem secum conferens, totque se malis imparem dicens, non dimittere a se curarum solam et senectutis sue requiem statuit. Ita Simeon mansit in vinculis donec, absumptis omnibus que prima profectione convexerant, repetere Egiptum fames implacata compelleret.
[26] Enimvero tunc iubente reditum Iacob, illisque negantibus nisi fratre perducto viri faciem se visuros, necessitati ultime succumbens amor paruit et Beniamin a complexu suo divelli afflictim pertulit, misitque cum fratribus duplicem pecuniam, preter illam que in saccis inventa erat, ad hec et principi egiptio munuscula paterna portantibus. [27] Quos cum vidisset Ioseph, clam ministris iubet convivium parent, hospites introducant. Quod dum fit, attoniti ratique se quasi propter pecunie furtum ad servitium peti, dispensatorem domus supplicibus verbis aggressi ignorantiam excusant, pecuniam relatam a se dicunt allatumque aliud tritici precium. Ille solari anxios et spem dare iubet, ut bono animo sint: apud se enim frumenti precium quod dedissent esse integrum, aliam illis pecuniam divinitus obvenisse. Hec dicens fratrem eis, qui obses substiterat, eduxit. [28] Egresso interea ad convivium Ioseph oblatisque muneribus, adorantes benignius excepti percontatique de longevi patris statu; dum ad singula respondent, dum preterea exoptatum recognoscit fratrem, tanta rursum pietate commotus est, ut celaturus ultimo profluentes lacrimas abscederet, et mox absterso fletu convivium celebraret; ubi insigni parte prelatus cunctis minor omnium admirationem fecerat. [29] Repletis denuo saccis et precio tritici clam ut prius reposito in eis, insuper et scipho argenteo Ioseph in sacco minimi fratris abdito, leti ignorantesque properabant redire ad patriam et ad patrem. Nec mora: comprehensi omnes, imposita immeritis ignarisque calumnia, retrahuntur ad Ioseph. [30] Increpiti dum stuperent, deprehensoque scipho negare non possent — quod quasi prestigium videbant —, atque imo se ob noxam servitio obnoxios faterentur, contra ille nonnisi furti reum ad servitium exposceret, illi autem precipueque Iudas, fratrum unus, fidem ab se patri datam et solicitudinem expectantis senis descensumque cum gemitu ad inferos, nisi redeat puer e cuius anima illius anima penderet, et hec inter multa de pueri fratre premortuo miserabiliter loqueretur, orans ut se potius servum vellet, non valens amplius Ioseph prementi animam pietati obsistere, abire iussis Egiptiis qui convivio interfuerant, solus ipse cum fratribus mansit, et cum gemitu exclamans 'ego sum' inquit 'Ioseph', solatusque animos et novitate rei stupentium et culpe veteris recordatione paventium atque trementium dedit ad patrem mandata ut ad se in Egiptum et ipse descenderet, quod adhuc quinquennium famis et inopie superesset, gaudente rege super his et adventum patris regia munificentia preeunte.
[31] Iacob vero, tanti gaudii non capax, primo fidem nuntio non habuit, deinde conspectis curribus qui sibi ad obsequium itineris missi erant muneribusque Ioseph acceptis e manu Beniamin, erectus in spem cessit perrexitque ad Egiptum cum filiis ac nepotibus omnique progenie, mactatis in itinere victimis et magnificentissimis consolationibus ac promissis Dei fretus. [32] Cui progressus obviam Ioseph piis cum lacrimis exceptum perduxit ad regem; quo iubente optima in regione Egipti constitutus senex XVII supervixit annos. Tum benedictis natis nepotibusque adiuratoque ante alios Ioseph ne sepeliretur in Egipto, sed referretur ad patrium sepulcrum, centum et quadraginta septem annis explicitis defunctus est, relatusque quo iusserat et sepultus filiorum manibus cum patribus suis Abraham et Isaac; quorum trium cineribus ignobilis per se nobilitatur Ebron. [33] Iuvat hic preter historiam immorari et illud acriter ac vigilanter attendere, quod interrogatus a Pharaone Iacob de annorum suorum numero respondit: 'dies peregrinationis vite mee centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt'. Quod si id etatis et id vite ait ille vir, quod nos dicere possumus qui sepe vel in ipso flore etatis vel in medio ardore libidinum rapimur atque precidimur?
[34] Post transitum Iacob undecim filii ne, obtentu patris quem multum amaverat dissimulata ad tempus iniuria, eo tandem sublato meminisset offense, verbis ipsius iam sepulti patris, quasi id ille mandasset, miserunt ad Ioseph orantes ut parcere vellet et oblivisci. Flevit ille iterum et solatus est trepidos. Illi vero rursus in terram cernui adoraverunt, ut totiens visum puero somnium impleretur.
[35] Vixit autem Ioseph post obitum patris et vidit usque in tertiam generationem sobolem suorum, quos ad ultimum adiurans ut aliquando in patriam redeuntes ossa eius ex Egipto secum aveherent, decrescente paulatim etate hominum, obiit centum ac decem vite annis feliciter et cum gloria exactis.
[36] Multa quidem de hoc viro nec pauca de reliquis primoribus gentis Hebreorum Iustinus, alioquin minime vanus historicus, hac tamen in parte fabulosus et veris attexens falsa, conscripsit, in quibus se verioris historie detexit ignarum. Nam et "Abraham et Israel reges" facit, "Israel" vero, "X filiorum preclara successione gloriosum, gentem in X regna partitum": ita et numero fallitur et patriarcharum ac tribuum nomina non audivit. [37] Addit "Ioseph, natu minimum inter fratres eisque precellenti ingenio suspectum atque ideo interceptum distractumque peregrinis mercatoribus, cum delatus esset in Egiptum, magicas illic artes acri ingenio ac studio didicisse, hinc regi factum esse carissimum". [38] Ita gratuitum Dei munus malarum artium studio attribuit. "Prodigiorum sagacissimum "dicit" et somniorum primum intelligentiam condidisse, cui nichil divini vel humani iuris incognitum videretur; itaque et providisse eum sterilitatem agrorum ante multos annos, omnemque Egiptum fame fuisse perituram, nisi eius monitu fruges multarum messium edicto regio servate essent. [39] Denique tanta viri huius experimenta ait ut non ab homine sed a Deo responsa dari viderentur": in quibus quidem, quod estimare perfacile est, haud procul a veritate abfuit. Illud inconsultius, quod huius filium Moysen dicit, circa quem fabulatur multa. [40] Nam et de plagis Egipti perinde loquitur ac si non Dei iudicio, sed Hebreorum contagio provenissent; "profugam plebem ac ducem exulum Moysen, quem furto abstulisse gentis sacra" commemorat, "persequentes Egiptios atque armis ablata repetentes domum redire tempestatibus coactos" ait. [41] Ita nichil eorum que in Mari Rubro gesta sunt novit; nisi forsan id ipsum tempestatum nomine designare voluit: tempestates vocat, quibus certe non domum reverti sed in profundo maris remanere compulsi sunt. Plura inde prosequitur de Moyse, de filio eius quem Aruam vocat et fuisse vult regem, deque aliis que aut somniavit aut finxit. Que qui nosse vult omnia — locum signo — historiarum eius sextum et tricesimum librum legat et, collatione facta cum literis sacris, intelliget quid amplectatur aut respuat.



MOYSES

[1] Dum unde discesserim et quo pergam reputo, iam hinc fessum tremor ingenium quatit, et ceu viator fragilis oppositi iuga montis aspiciens anhelo. Una compendii spes est: video michi tritum iter deserendum carpendasque quam brevissimas semitas et occultos calles; sic forte perveniam quo suspiro. Magna rerum series aderit, eligam pauca de multis; ingentia nomina et illustres occurrent viri, ego vero pretervehar et hos linquam, hos attingam tantum et, ut Evander Herculem atque Eneam, cogam in angustiis habitare, nostrum quoque tugurium magnos capi et reges. Ecce nunc quantus vir quantusque dux populi! Viri magnitudinem stilus stringat et, quem Rubrum Mare non potuit, noster sermo coerceat.
[2] Mors Ioseph publice calamitatis initium fuit. Viri veneratio meritumque et regis animus in illum pronus impiorum audaciam frenabant. His e medio sublatis et regnante apud Egiptios, cui neque notitia Ioseph, neque gentis externe miseratio ulla esset, natura suum ius exercuit, et dissimilitudo morum, mater odii, inflammavit animos. Accessit humane miserie fons, livor. Magnis populi exulis incrementis invidere ceperant Egiptii, si quidem, cum paucissimi essent quo tempore Iacob in Egiptum venit, brevi in tantam multitudinem excreverant, ut eos terra vix caperet. Non indigna cognitu res est, quod, cum omnes anime que sub Iacob peregrinate sunt in Egipto LXX fuisse referatur, intra IIIIc ac XXX annorum tempus (tantum enim ibi vel peregrinationis vel servitutis hebraice spatium fuit), sexcenta virorum milia numerantur eorum qui XXum annum supergressi obeundis bellis ydonei essent, preter innumerabilem omnis sexus et etatis turbam. Formidolosus itaque iam indigenis esse ceperat tantus et tam pollens viribus atque ingenio advenarum populus, et tamen quibus invidebant, quos oderant, quos timebant, abire non patiebatur, sed extenuare et atterere mens erat, ut quasi ex equis fortibus atque ferocibus, postquam domiti essent, commoditates plurime domitoribus provenirent. Initium iniuriarium a rege profectum. Dociles et proni in malum populorum animi; itaque adversus innoxios omni ingenio conspiratum est: invente omnes artes, exquisite vie omnes, que Israelitice gentis et vires et incrementa comprimerent; damnati ad laboriosas atque incredibiles operas, ut et labor corpora et ignominia animos frangeret, fundate urbes regie, ipsi vero subiecti operum magistris et gravi imperio adacti ad arenam lutumque et coquendos lateres. Accedebat omni labore gravior contemptus et illusio hostilis. Gens autem illa, cui haud dubie Deus aderat, quasi tellus opima duro dente vomeris et rigidis confossa ligonibus, inter afflictiones uberior fructificabat assidueque crescebat, simulque successuum comes crescebat invidia. Tentata deinde a rege cum obstetricibus res est, que cum parum ex imperio processisset, quod erat in obstetricibus timor Dei, preceptum regis in populum fluxit, ut omnis mas hebreus nascens in flumine iactaretur, feminis ad laborem nescio, an ad prolem, an ad ludibrium reservatis.
[3] Ea tempestate, vir fuit de tribu Levi, cui cumconiux filium peperisset et pater, tum pietate, tum forma motus infantuli, tribus cum mensibus abdidisset nec celare amplius posset, stirpeam fiscellam pice ac bitumine liniens, carum in ea pignus inclusum deposuit inter carecta fluvialis ripe, sorore infantis trepida atque eminus in rei exitum intenta. Dum ecce fortuna, imo vero Providentia celestis filiam regis illuc attulit, que pio spectaculo permota et multum patre clementior: De infantibus Hebreorum est, inquit. Arrepta occasione, soror adiit et: Visne, ait, ut hebream tibi nutricem huc accersam? Annuit regina. Illa et sagaciter et pie suam puerique matrem adduxit; sibi et cura pueri commissa, et merces promissa. Suscepit illa quem genuerat alendum alteri, qua fide, quo gaudio ne dici quidem est opus; adultum post regine reddidit, quem illa in filium adoptavit et, quod in aquis inventus esset, Moysen dici voluit, unde et musice et Musarum nomen ortum volunt.
[4] Transeo nunc ut in prima etate virum Egiptium Hebreo immitem, misericordia et indignatione accensus, occidit, reque Pharaoni cognita eo metu fugam iniit et peregrinus in terra Madian uxorem sibi quesivit ac filios. Ad fastigia rerum summa festino. Quanta illa felicitas profugi exulis inopisque pastoris, exulis, inquam, non a patria tantum sua, sed ab illa etiam ubi sua gens omnis miserabiliter exulabat, pastoris quoque non suum pascentis gregem, quanta, inquam, illa felicitas, quam beatum spectaculum ardentis et incombusti rubi, ubi Deus ipse tali viro in solitudine apparere dignatus et colloqui, et in Egipto laborantis populi sui liberationem vindiciamque committere, quando virgam illam, quam in manu gestabat, non iam pastoralis pecudis, sed divine virtutis officium gerere voluit in faciendis monstris, que inexorabiles animos nisi extrema pestium coacervatione non tangerent. Transeo percussam gravibus plagis Egiptum et inperscrutabili tremendoque iuditio obstinatum regem servoque Dei Moysi magos Egiptios concertantes, tandem, veritate superante mendacium, extremis cladibus coactum Pharaonem. Cum permissa abeundi licentia penituisset cumque expeditis curribus instructa acie persequeretur Israeliticum vulgus, vel tracturus in mortem, vel ad servitium retracturus, de celo magnificentiam suam ostendit Omnipotens, ut sanctum ducem cum electo exercitu siccis pedibus per Rubrum Mare deduceret, quando Mosayce manus obtentu mare vidit et fugit, eosque per medium ambulantes, quod de hoc verius Maro dixisset:
Curvata in montis faciem circumstetit unda,
et mox, eiusdem manus imperio, in naturam propriam versa, persequentes ad unum omnes oppressit, et que iustis obsequium tulerat, iniquis exitio fuit.
[5] Longum autem et difficile fuerit Moysen per desertum sequi et illius gressum calamo comitari. Quot difficultates undique, quot labores, quantum murmur ingrate plebis, quanta Dei miseratio, quanta ducis patientia, quantus amor! Nichil illo populo inquietius, nichil ingratius, nichil illo duce benignius. Quenam ille querimonie, quenam illa nunc sitis inpatientia, nunc famis, quando ille pater populi, ad Deum animo erectus et precibus celum pulsans, solus omnium necessitatibus ac tentationibus occurrens, quibus preerat serviebat? Quid loquar tristem laticum saporem in dulcedinem versum, et cibum illum esurientibus divina tot per annos appositum manu, et e rupe arida virge potentis imperio erumpentes scatebras dulcis aque? Quibus verbis attingam victoriam illam nulli imparem triumpho, quam unius senis nude manus et ad celum erecte de tot armatis hostium milibus peperere, quando, Iosue exercitui preposito, ipse cum fratre solus et amico in verticem montis ascendi et inde precibus piis pugnans stravit exercitum Amalech?
[6] Iam quis illam mansuetudinem ac modestiam non miretur, quod vir, Deo collocutore et si dici licet consiliario fretus, cognati multo imparis consilium tam dignanter amplexus est ut, cum, a mane ad vesperam in populo litigioso et inquieto sedere solitus sopiendis litibus, nullum quietum tempus sibi reliquisset, audita illius castigatione, confestim mutavit morem et extunc, reservatis sibi que ad Deum divinumque pertinerent cultum maiorumque iuditio, viros electos et timore Dei innocentiaque conspicuos super minoribus ordinavit. Iam quod sequitur, quis unquam stilus equaverit? in solitudinem Synai descendentem Deum, et adventu eius tota montis iuga fumantia, et, universo populo audiente colloquium Dei et hominis ac stupente ad radices populo, unum Moysen, vocante Deo, scandentem convexa montis aerii, ibique non, ut postea Cretensis Minos aut Romanus rex Numa Pompilius, fide ingenio quesita, sed, ut dixi, audientibus cunctis, ex ore Dei altissimi prolatam et in tabulis lapideis descriptam digito Dei legem, nec non et iudicia populis proponenda; ipsum denique reducem Moysen, meritam adversus ingratissimum ac delirantissimum populum iram Dei piis avertentem precibus, ad postremum nec suam iram potuisse compescere, quin et tabulas legis effringeret et aureos deos fabre factos in obprobrium veri Dei exustos in pulverem redigeret, denique contra scelestos gladium iuberet assumi, unde factum est ut multa milia ferro ultore procumberent; rursum quoque Moysen coram facie ad faciem cum Deo quasi cum amico colloquentem, et restitutas denuo tabulas legis, quas iratus effregerat, et a colloquio Dei redeuntis insolitis prodigiosam cornibus effigiem. Adde archam et tabernaculun et altare sacrorumque cerimonias, et pontifices et amictus, et cetera exquisitissimi apparatus iussu Dei non hominum ingenio constituta, et delectatum Dominum perfecti decore operis, ac diurnam nubem ignemque nocturnum incumbentem tabernaculo, divinamque maiestatem circum ac supra sacrum edificium visibiliter coruscantem, ita ut ipse quoque Moyses ingredi non auderet.
[7] Iam illud longum est prosequi quot inconstantis et ingrati murmura populi adversus Deum, quot seditiones in castris adversus ducem, quanta demum invidia etiam proximorum, et inter hec omnia quanta ducis patientia, quantus amor, ut et pro populo et pro emulis exoraret, et sepe instantem aut iamiam sevientem iram Dei precibus piis averteret, interque divine ultionis aculeum et populum, male de Deo, male de se meritum, sese quasi clipeum opponeret. Nichilominus tamen abundante nequitia, dum, ne universum populum perderet exoratus, Dominus iussisset populum ab impiis segregari, mox sub impiorum pedibus dehiscentem terram, ingentique fuga atque horrore circumstantis populi vivos ruentes in Tartarum, flammam quoque de celo super peccatorum capita descendentem, qua CCL hominum turba consumpta est; nec vero tam terribili apertoque iudicio compressam, sed irritatam potius incensamque dementiam populi, interitum scelestorum hominum, quos digna morte Dei manus occiderat, ducibus opponentis, ita ut non silens murmur, sed aperta iam seditio ac tumultus existeret, quo indignatus Deus universum populum delere parabat et fecisset, nec enim iam amplius affusi in terram ducis preces proderant; quod sentiens, et agnoscens haud facile exorabilem Dei iram, fratrem sacerdotem ignem ex altari atque acerram incensumque corripere iussit, atque ita prosperare et sese ultricibus flammis obicere, que iam supra XIIII hominum milia estu furente deleverant et consumpsissent residuos, nisi in ipsos procursu celestis iracundie et supplicatio sancti ducis et sacerdos ab eo missus ac sacrificium obstitissent.
[8] Quis non audivit aut percussam virga ducis aridam silicem uberibus aquarum scatebris emanasse, usque ad totius populi iumentorumque satietatem, aut serpentem eneum ignitis serpentibus adversum? Quis duos Amorreorum et quinque Madianitarum cesos reges ac regios nescit exercitus, atque omnes ad unum mares gladio mactatos, depopulatas exustasque urbes, ubi notare est mitissimi ducis acrimonias, qui etiam parvulos et feminas quecumque virum nossent, quod ad culturam ydolorum populus Israel earum delenitus illecebris atque blanditiis deviasset, gladio iussit interfici? Ad postremum, quis sacros monitus non audivit, quos moriturus et prenuntiata iam celitus sibi morte populo dedit, quasi, quod aliquando negaverat, universum ipse populum genuisset et omnium parens esset, ut non mori eum crederes, sed sanctissimam acceptissimamque Deo animam e peregrinatione difficili ac laboriosa ad quietam patriam revertentem, et quos in agone linquebat filios premorientem, et futura multa prenuntiantem mala ostendentemque vias quibus evaderent, nisi consilium negligentes in ea mala que ille predixerat incidere maluissent? Hic tamen tantus et coloquio ac familiaritate Dei prorsus incomparabilis propheta dignus habitus non est, qui populum sibi commissum in terram promissionis induceret, eam gloriam ad successorem eius transferente Deo; fines tamen eius eminus e monte conspexit, sed quam oculus vidit, pes non attigit. Obiit autem eodem in monte CXX annorum summus vir; sepultus autem in valle ignoratumque sepulcrum eius mansit. Successit ei Iosue, non humanis suffragiis assumptus, sed Dei iuditio preelectus, et ipse quoque vir inter magnos maximus.



IASON

[1] Iason, Esonis filius, Pelie regis nepos, rare indolis adolescens. Huius virtus, uti fortibus viris accepta, sic Pelie patruo suspecta, prima sibi propagandi et illustrandi nominis causa fuit. Aureum vellus Colchis esse fama erat, sive id dicatum Iovi simulacrum, quod quidam scriptores asserunt, sive nichil tale, sed ingentes Oethe illic regis divitie, quibus ut pelle aurea circumamictus videbatur, fecerant fabule locum. Certe id quod constat, equa magno labori merces sollicitabat animos aut auri cupidos, aut glorie. Irritabat ipsa rei difficultas preclarumque periculum, quod, sive vigilantissimi regis cura et intentio exacta fabule alteri materiam dabat, sive quid aliud, et insomni dracone et flammivomis tauris divitem illam pellem custodiri fama vulgaverat. Fretus hac opinione Pelias nepotem dolis aggreditur; suadet atque animo iuvenili laudisque et novarum rerum avidissimo facile persuadet ut Colchos petat tanteque nomen rei, priusquam a quoquam preoccupetur, arripiat, sic maxime ratus vel mole laborum, vel periculo tam vasti maris, vel gentium ad quas ibat feroci barbarie, periturum. Ceterum quod in adolescentis pernitiem excogitaverat, ut sepe alias, in illius insignem gloriam vertit. Siquidem ad primam cepti famam Grecia omnis erecta et nobilium animi iuvenum infiammati sunt. Undique ergo conveniunt, quos vel Iasonis amor (erat enim mirum in modum carus omnibus, preterquam cui carissimus esse debuerat), vel participande seu prede seu glorie spes trahebat. Prima omnium nobilitata navis, auctore Argo, prima omnium navigatio illustris fuit, duce Iasone, non tam claritate nominis (quod enim clarius Alcide?) quam ipsa rei natura principatum sibi commissi negocii deferente. Navigaverunt cum illo Hercules, Peleus, Nestor ac Thelamon aliique quamplures, qui Argonaute dicti sunt, cohors inclita et toto orbe famosissima, de quibus integrum volumen scripsit Apollonius. Cum vero Colchon ventum esset, Medee mage illi celeberrime, que Oethe filia regis erat, visus subitoque dilectus est Iason; obstupuit eius aspectu, quod amoris scimus esse principium, et, ut eleganter ait Flaccus, Argonautas preter omnes candidum Medea mirata est ducem. Ita ille, in re periculosa et ancipiti non ingenio tantum ac viribus, quibus egregie pollebat, sed forma quoque corporis adiutus, amantis ope consiliisque difficultates cunctas exuperat; eaque simul ac vellere, quicquid id esset, avectis, dicior et clarior inde quam venerat in patriam redit.
[2] Sed clarior virtus, eo acrior invidia. Odium ergo, quod in eum patruus latenter exercuerat, consobrini eius Pelie regis filii paiam exercuerunt frustraque petitum dolis aperta vi regni finibus exturbaverunt. Notum iuveni iter in Colchos; itaque Thesalia pulsus soceri domum repetivit, Medea coniuge post divortium recepta multisque fugam comitantibus, quos et virtutis admiratio et miseratio tanti exulis contraxerat. Atque, ut veteres iniurias recenti beneficio compensaret, exul gener exuli tunc socero tempestivum attulit auxilium regnumque restituit. Neque hic placandi offensum senis animum finis fuit; quin etiam multas urbes manu captas Colchorum addidit imperio, qua munificentia prioris rapine memoria omnis evanuit. Erga sequaces item suos magnifice gratus fuit plurimasque urbes atque ampla premia victorie inter eos pro meritorum qualitate distribuit.
[3] Finitimis bello domitis crevere animi. Eodem igitur torrente successuum evectus, cum Arthois gentibus sub extremo axe positis partim feliciter bella gessit, partim fedus equo iure percussit.
[4] Quantus sane vir ad ortus solis habitus sit, inde colligitur quod Iustinus ait Iasoni totum ferme Orientem ut conditori divinos honores et templa constituisse, que Parmenon dux Alexandri Magni multo post tempore dirui iussit, ne cuiusquam nomen in Oriente venerabilius quam Alexandri esset.
[5] Et hec quidem de huius viri vita quam brevissime dicta sint. Cuius mors apud plerosque scribentium silentio tegitur, apud nonnullos autem talis est. Forte enim ita incidit ut Taxillo cuidam ginnasiarche iuvenes aliquot, incertum quam ob causam, manus iniecissent; qua ille contumelia permotus querelam ad Iasonem detulit. Is iniuriam passo optionem dedit, ut vel tricenas percussoribus suis dragmas eriperet, vel denas singulis plagas infligeret. Ille, supplicii cupidior quam lucri, ultimum elegit. Iuvenes plagarum pudorem non ferentes et cum in ipso ginnasiarcha nulla satis ydonea vindicte materia videretur, totum iracundie sue virus effundentes in optionis auctorem, Iasonem incautum et nichil tale metuentem peremerunt. Cuius interitu quanta non dicam gestarum rerum laus, que mori nequit, sed gerendarum spes occiderit, haud facile dictum est; cum non maior apud Grecos admiratio fuit Alexandri quam Iasonis expectatio, quod quidam sicut autores, imo vero, quod aliis visum est, non inferior Iasonis quam Alexandri gloria; cuius rei non leve argumentum est ipsius Alexandri seu ducum eius emulatio, de qua proxime diximus. Et hic quidem magnis rebus gestis maiores agitans, in ipso belli Persici apparatu vir insignis occubuit.
[6] Post quem privignus eius Medus, quem coniunx Medea ex Egeo Atheniensium Rege susceperat, et Armenius Thesalus, Iasonis comitum unus, per vestigia ducis magnas quoque res in Asia gessere, adeo ut alter urbem conderet de nomine matris ac proprio Mediam vocans, unde Medorum regnum, sub quo tamdiu postmodum Oriens fuit, alter Armenie suum nomen imponeret, regno, ut aiunt, post Parthiam longe lateque maximo.



HERCULES

[1] De Hercule quidem, uti fabulas narrare perfacile est, sic historiam texere difficillimum. Multos enim fuisse Hercules seu potius Herculeos viros, quin etiam cunctos fortes Herculeos vocitatos autore Varrone didicimus. Id cause est quod de Hercule tam incerta, tam varia scripta sint, ut velut Laberinthi ambagibus implicitus lector exitum non inveniat. Sane quantum ingenii funiculo datum erit, inter caliginosas vetustissime rei semitas, vitatis multiplicium perplexitatibus errorum, per certiora tradentium, licet rara, vestigia ad verum quam propinquius licebit accedam.
[2] Igitur Hercules ille famosior philosophus, ut quidam putant, ut alii vir bello incomparabilis et plus quam humanarum virium, quamvis utrumque simul in uno homine reperiri potuisse aliorum exempla testentur, qui excellentem rei bellice pariter et ingenii gloriam meruerunt, Sane huic viro ingenii felicitas tribuit ut humero celum sustinuisse fingatur, singulari peritia celestium in illum incumbente, cui sarcine post Athlantem, huius quoque rei peritissimum, successisse dicitur; vires vero corporee monstrorum omnium domitorem, sospitatorem gentium multarum ac velut commune orbis auxilium, usque ad opinionem divinitatis per cuiusdam singularis fame preconium extulerunt. Multa huius viri preclara. Busiridem Egipti regem, inhumane sevitie spoliisque et cede hostium insignem, sceleribus suis pari supplicio affecit et insontium cruorem hospitum dignissima cruenti hospitis cede pensavit. Centauros, bellatissimum et equitandi peritissimum genus hominum, bello vicit. Euristeii Argolici regis imperio innumeros atque gravissimos adiit labores, ad quem iussus, ut aiunt, taurum indomitum ore Cretensium insultantem victum iunctumque perduxit. Eidem poma aurea Hesperidum advecturus, extrema orbis invisit et virginea, famoseque custodie silvam ingressus, retulit quod invenit et famam locis eripuit. Idem Amazonium regna penetravit, ubi ea tempestate IIIIor sorores erant, Anthiope, Orithia, Menalippe et Ypolite. Ceterum due priores summe rerum preerant, tanta cum gloria ut Euristeus ipse, difficilimorum excogitator preceptorum inter XII stipendia que sibi ab Hercule debebantur, unum velut impossibile regine Amazonium arma deposceret, ingens feminee virtutis inditium. Illuc Hercules, Theseo comitante, delecta classe proficiscitur et, Orithia externis tum forte bellis implicita, Anthiopem, que domi sola remanserat, incautam improvisus aggreditur. Victor Menalippen regine sororem alteram capit; altera enim Ypolite in sortem Theseo obvenerat, que de captivitate in coniugium translata sibi genuit Ypolitum, adolescentem usque in pernitiem spectate pudicitie. Hercules vero, suam captivam regine sorori restituens, belli causam arma paciscitur, cum quibus voti compos ad Euristeum rediit.
[3] Idem Hercules Antheum Lybie rura vexantem singulari certamine victum interfecit. Ydram quoque Lerneam, leonem Nemeum, aprum Erymanthium, inexhausta corporis atque animi virtute confecit. Urbes viris et armis prevalidas expugnavit: siquidem cum Iasone Colchos petens, ut iam diximus, cum ad portum Frigie Symoenta navim applicuisset et iussu Laomedontis, qui illi tunc ore imperitabat et telluri, prohibiti essent, cunctis asperitatem rei et regis mores execrantibus, unus Hercules animi indignatior inexpiabile odium concepit adversus regem; ita quod reversus in patriam, ira fervidus et iniurie memor ducem se prebuit vindicte atque, undique sollicitatis Grecie principibus, non ut ante viatoris more, sed hostiliter instructo exercitu, Troiam petit; regem obvium cum filiis omnibus, preter Priamum qui tum forte aberat, obtruncat; ita urbs capta dirumpitur. Altera ei expugnatarum urbium gloria ex Oethalia pacta est, ubi urbium ac virorum victor et immanium domitor beluarum amore femineo victus est, et quid ea pestis possit in pectoribus humanis clarissimum vulgavit exemplum. Ille tantus, tam mirificus victor in terris, quesite glorie alis sublevandus ad superos, atque, ut Ciceroni visum est, ille tantus et tam presens deus, muliercule serviens captive et amantis imperio mollia pensa duris digitis trahens colloque prevalido, quo celum sustinuisse dicitur, lasciva monilia circumponens, ut non immerito dicerat victor omnium Hercules, victrix Herculis Yole.
[4] Illa in pace magnifica Thesalie fauces et scissa iuga montium, et emissi amnes, ut fractum Acheloi cornu et copie dedicatum, et descensum ad Inferos et iecta trifauci monstro vincula, et cetera, quorum longa narratio est, fabulosa pretervehar. Indefesso certe animo orientis et occidentis solis extrema peragravit. Habemus ad Occasum laborum huius viri monimenta, columnas Herculeas nostri orbis vicinitate notissimas. Similes in ultimis litoribus Orientis statuisse illum fama est, ubi tam Herculis quam Liberi patris, qui eo quoque pervenerat victoriis clarus, solida ex auro simulacra fuisse memorantur, licet nobis ad Occasum versis obscuriorem eius rei notitiam distantia plage orientalis effecerit. Illud minime pretereundum reor, quod sub ipsum Occasum apud tres Baleares insulas regnantem ideoque tergeminum Gerionem regnis exuit et vita. Nichil inde preter regium armentum sustulisse legitur.
[5] Cum parva igitur magne preda victorie ad Italiam venit et ad ea loca ubi nunc Roma est, que tunc Evander rex Archadie domo profugus tenebat. Hercules vero, dum una cum armento Tyberim amnem nando transisset, sub Aventini colle requievit, longo lassus itinere. Illic somno victum contemplatus pastor indigena, Cacus nomine, homo magnarum virium sed idem violentus et incendiarius predo, formaque boum illectus (erant enim decore mirabili), accessit et tanti sopore custodis fretus, ne forte vestigia sequens dominus indicium reperiret, electissimum quemque in abditam Aventini speluncam cauda manibus implicita pertraxit, ita confusam prede indaginem et sine periculo furtum ratus; et successerat, quoniam, experrectus ad auroram Hercules ac iacturam gregis animadvertens, primo quidem institit auctorem inquirere ac speluncam adiit, sed, dum circumspiciens adversa boum vestigia nusquam rei signum aliquod videret, velut ambagibus circumventus substitit ac pedem retulit: et iam ex impacatis locis indignans cum armenti reliquis abibat, inultumque facinus mansisset, ni, abeuntium mugitu inclusarum, ut ita dixerim, responso, patefactis insidiis, revocatus Hercules...







Francesco Petrarca - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie  -   SITI AMICI: ilCorniglianese

w3c xhtml validation w3c css validation