Francesco Petrarca - Opera Omnia >>  De vita solitaria




 

ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca, operaomnia #




AD PHILIPPUM CAVALLICENSEM EPYSCOPUM

Paucos homines novi quibus opusculorum meorum tanta dignatio tantusque sit amor, quantus tibi fidentissime non « videtur esse » sed « est » dixerim. Nam neque de sincero et niveo candore tui pectoris fictum fucatum ve aliquid suspicor, neque fictionem, siqua esset, tam diu tegi potuisse arbitror. Ut enim immortalis est veritas, sic fictio et mendacium non durant. Simulata illico patescunt, et magno studio compta cesaries vento turbatur exiguo, et operose licet impressus fucus levi sudore diluitur, et argutum quoque mendacium vero cedit coramque pressius intuente diaphanum est, opertum omne retegitur, abeunt umbre, nativusque rebus color manet, et latere diutius magnus est labor. Nemo sub aquis diu vivit; erumpat oportet et frontem quam celabat aperiat. His argumentis inducor ut credam quod valde cupio (sumus autem faciles ad credendum quod delectat): posse tibi res meas, pater optime, placere, que ut paucis placeant laboro, quando, ut vides, sepe res novas tracto durasque et rigidas, peregrinasque sententias et ab omnia moderantis vulgi sensibus atque auribus abhorrentes. Si indoctis ergo non placeo, nichil est quod querar: habeo quod optavi, bonam de ingenio meo spem. Sin vero doctis quoque non probor, est fateor quod doleam, non quod mirer. Nam quis ego, aut quid est unde michi in tanta presertim varietate iudiciorum interblandiar, aut arrogem quod nec Marco Tullio preclara illa celestique facundia contigisse scio? Cuius liber De optimo genere dicendi -- Deus bone, quale quamque ex alto sumptum opus! -- quod idem in epystolis indignanter attigit, Marco Bruto, ad quem et cuius precibus scriptus erat, erudito viro licet et amico scribentis, non probatur; ut graviora preteream, que ab illustribus quidem longe tamen imparibus oratoribus tantus ille vir patitur, Asinio utroque et Calvo, qui eloquentie principi libertate nimia insultant et que ceteri mortalium mirantur veneranturque condemnant. Quis recuset igitur stili crimen, sibi comune cum Tullio? Quanquam michi quidem apud te nullus talis est metus: ut sane prober ego seu placeam tibi, non meriti mei est, sed vel ingeniorum similitudo forte aliqua, vel, quod potius credo et propius vero est, facit hoc singularis quidam et eximius amor tuus, non parvus hostis recti iudicii. Quis enim valde amans rite iudicat? Si cernere rectum et discernere posset amor, cecum cur finxisset antiquitas? At non ut cecus sic et mutus, sed, persuasorum optimus, ostendit aliis quod non videt, sepe etiam quod non est. Magna patris indulgentia nil sibi non permittit, parcit filii defectibus, sepe etiam delectatur. Utcunque est, siquidem in hoc erras gaudeo; neque hunc errorem excidere tibi unquam posse velim, gloriosum michi, tibi delectabile, damnosum nulli. Sin fortasse non erras, quod opto quidem potius quam spero, quidni magis magisque gaudeam ac gratuler, et ipse michi tali sim carior probatiorque iudicio? In dubiis nonne iniquus otii mei distributor fuerim, nisi rationem habeam illius quem primum stili atque ingenii miratorem habeo? Profecto autem magnus testis Cato ille senior: non minus otii quam negotii rationem claris ac magnis ingeniis habendam esse, in primordio suarum scripsit Originum. Quod dictum cum multis placuisse videam doctis viris, tamen precipue Cicero noster amplectitur, magnificumque sibi semper ac preclarum visum esse in ea qua Plantium defendit oratione testatur. Id michi quoque si vel pro ingenii mediocritate, vel pro non mediocri glorie cupiditate -- si tamen hanc nondum freno animi ac ratione perdomui -- providendum est, quid primum prestare nitar, nisi ut sicut ego a negotiis, sic ab otio meo procul absit inertia? et siquid forte mansurum scripsero, his potissimum inscribam, quorum glorie quadam velut partecipatione clarescere tenebrisque resistere valeam, quas michi temporum fusca profunditas et nominum consumptrix illustrium obliviosa posteritas intentant? Quod versanti animo, sepe equidem tuum nomen occurrit, et usque adeo fulgidum in se atque ita de me meritum, ut, seu preclara seu michi cara complectar, preteriri sine gravi quadam non possit iniuria. Accedit quod ex more institutoque meo veteri, nunc in rure tuo positus, ut frugum ceteri sic ego tibi decimas otii debere videor primitiasque vigiliarum. Itaque quotannis plus minus ve pro ingenii ubertate vel sterilitate annua persolvere aliquid est animus, quod velut unus e colonis tuis his saltem fructibus, quos agellus meus fert, agnoscere intelligar bonam fidem; etsi probe norim nil silentio tutius his quibus obtrectantium linguas evadere cura est. Quod ipse mecum reputans, sepe animum, fateor, sepe calamum freno, sepe multa pavens moneo: neu me prodant obsecro, neve ultro non stili tantum sed, quod pergrave est, morum quoque nostrorum cyrographum contra nos promant, forte etiam ad absentes ac posteros perventurum. Qualis enim sermo fuerit, talis vita censebitur quando, rerum sublatis iudiciis, sola verborum supererunt argumenta. Quid multa? persuasissem forsitan ut et sibi et michi et fame nostre parcerent, nisi quia, ut aiunt, iam neque res integra neque silentio liberum est latere. Iam noscimur, legimur, iudicamur, iamque hominum voces evadendi celandique ingenium nulla spes, et seu prodeuntibus in publicum seu domi sedentibus apparendum est.

Quid vero nunc prius ex me speres, quam quod et in ore et in corde semper habui, et ipse qui modo sub oculis est locus hortatur? solitarie scilicet otioseque vite preconium, quam cum sepe olim solus, tum precipue nuper mecum brevi quidem nec nisi dierum quindecim spatio degustasti. Mecum, inquam; quamvis enim ego assidue tecum essem, tu tamen huc nonnisi mei causa te venisse neque nisi propter me manere sepe tam rebus ipsis quam sermone professus, ostendisti, qui mecum tuus est mos, quanta sit in exequandis imparibus vis amoris. Quamobrem persuadere tibi perfacile fuerit, quod tacito me noscis expertus. Idem si probari vulgo velim, frustra nitar, nec vulgo tantum inscio sed multis quoque qui sibi literatissimi videntur, fortasse etiam nec falluntur. Sed copia literarum non semper modestum pectus inhabitat, et sepe inter linguam et animum, inter doctrinam et vitam concertatio magna est. De his autem loquor qui, literis impediti et onerati potius quam ornati, rem pulcerrimam, scire, turpissimis moribus miscuerunt, tanta animi vanitate ut scolas nunquam vidisse multo melius fuerit; qui hoc unum ibi didicerunt, superbire et literarum fiducia vaniores esse cuntis hominibus; qui, quieturum libenter Aristotilem ventilantes per compita, cuneatim vulgo mirante pretereunt; quique vicis atque porticibus effusi numerant turres equosque et quadrigas; qui plateas et menia metiuntur, femineoque inhiantes ornatui, quo nichil est fugacius nichil inanius, obstupescunt. Neque solum in vivis, sed et in marmoreis herent imaginibus et ceu collocuturi subsistunt attoniti occursibus statuarum, queque novissima pars insanie est, turbis et strepitu delectantur. Hi sunt qui quasi tritam venalemque supellectilem tota urbe circumferunt stultitiam literatam; hi sunt solitudinis inimici sed et proprie domus hostes, quos primo mane digressos ad invisum limen vespera vix tandem revehit; hi sunt quibus in proverbium venit: bella res est gentes videre, cum hominibus conversari. Melius equidem videre rupes ac nemora, versari cum ursis ac tigribus. Neque enim vile tantummodo fedumque, sed -- quod invitus dico, quodque utinam non tam late notum experientia fecisset assidueque faceret! -- perniciosum quoque et varium et infidum et anceps et ferox et cruentum animal est homo, nisi, quod rarum Dei munus est, humanitatem induere feritatemque deponere, denique nisi de homine vir esse didicerit. Quod si hos ipsos interroges cur tam cupide cum aliis semper sint, si verum loqui volent, nil aliud respondebunt nisi quia secum esse non possunt. De quo suo loco plura forte dicturus sim, hoc unum modo dixerim: alte radicatos errores non facile verbis extirpari, et nequicquam suaderi aliquid quibus persuaderi nunquam possit, neque enim perdere verba leve esse silentii avidis. Itaque desinant opinionibus veris obstrepere; nam neque me talibus loqui, neque magnifacere quonam ista supercilio lecturi sint, que utique non sibi sed longe aliis ingeniis scripta sunt. Et hec quidem illis. Tibi vero, pater amabilis, ut dixi, persuasore solicito non est opus, cui persuadere contrarium posset nemo, cuique iampridem convulsis erroribus sententie veriores medullis ac precordiis inheserunt; et tamen ut rem certam loquendo non certiorem tibi sed clariorem faciam, amatorem vite huius Cristum invocans, ac paucorum dum id esplicem dierum indutias petens ab aliis maioribus et antiquioribus curis meis, que me obsident atque circumsonant, conceptum opus aggrediar. Tu cum tuis par ut fedus ineas queso, et maximis interim rebus abstractum michi animum accomodes. Non semper exquisitissima delectant, sed interdum ut divitibus ciborum sic sapientibus studiorum vicissitudo gratissima est. Adesto igitur; audies quid michi de toto hoc solitario vite genere cogitanti videri soleat: pauca quidem ex multis, sed in quibus parvo velut in speculo totum animi mei habitum, totam frontem serene tranquilleque mentis aspicias.



LIBER PRIMUS

I.  Credo ego generosum animum, preter Deum ubi finis est noster, preter seipsum et archanas curas suas, aut preter aliquem multa similitudine sibi coniunctum animum, nusquam acquiescere; etsi enim voluptas tenacissimo visco illita et blandis ac dulcibus plena sit laqueis, fortes tamen circa terram alas detinere diutius non potest. Atqui sive Deum, sive nos ipsos et honesta studia, quibus utrunque consequimur, sive conformem nobis querimus animum, a turbis hominum urbiumque turbinibus quam longissime recedendum est. Id sic esse ut dico, illi ipsi etiam forte non negent qui concursu populi mulcentur ac murmure, si modo ita obruti depressique falsis opinionibus non sunt, quin interdum ad seipsos redeant seque ad excelsam veri semitam vel reptando convertant. Quod utinam non tam multis accideret, et ut agri multarumque rerum vilium sic saltem excolendi animi mortalibus cura foret. Ut enim pinguis ager sentibus, sic humanus animus abundat erroribus, quibus nisi diligenter evulsi erunt, nisi uterque iugi studio ac labore purgabitur, utriusque similiter in ipso flore fructus extinguitur. Sed nos canimus surdis. De his ergo alii ut libet, quanquam facile consensuros vero eruditorum animos atque ora confidam. Quodsi omnes negent, tu michi saltem non negabis (nempe qui negantem primus argueres); sic eveniet ut et tu in verbis meis tuam sententiam agnoscas, et ego supremam metam cuiuslibet eloquentis attigisse videar, auditoris animum movisse quo volui, idque nullo negotio. Tunc enim suadenti magnus est labor, quando in suam sententiam trahere nititur animum reluctantem; contra, quid difficile habet oratio in illius aures ventura qui, quod audit secum conferens, non exempli imaginem, non autoritatis pondus, non rationis aculeum, ut credat, nichil denique nisi suiipsius testimonium querit, et tacitus dicit: « ita est »?

Scio quidem sanctos quosdam viros multa hinc scripsisse. Nominatim vero magnus ille Basilius librum parvum de solitarie vite laudibus inscripsit, de quo preter titulum nichil teneo, et quod illum in quibusdam vetustissimis codicibus sic interdum Petri Damiani opusculis intersertum vidi, ut dubium me fecerit an Basilii esset an Petri. In hoc autem tractatu magna ex parte solius experientie ducatum habui, nec alium ducem querens nec oblatum admissurus, liberiore quidem gressu quanquam fortassis incautius sequor animum meum quam aliena vestigia. Plura ergo audies ab his qui vel plura sunt experti, vel ab expertis acceperunt. A me nunc audies quod occurrit ex tempore. Neque enim magno studio incubui, neque id necesse ratus sum aut defuturam veritus materiam, de re uberrima scribenti, quod ad superficiem saltem eius attinet sepe michi hactenus agitata, multimode familiariterque notissima. Non excussi libros igitur neque magnopere stilum compsi, sciens me illum alloqui cui vel impexus placeo; sed sententiis veris atque comunibus et sermone domestico contentus, partim e medio vite huius, partim ex alterius recenti memoria, que legis elicui. Quorum te ante alios testem voco, non dissimulans inter multa, quibus valde me volentem cogis ut te diligam, illud esse non ultimum, quod amore solitudinis et huic coniuncto libertatis studio vicinam tibi nunc et prope contiguam romanam quam vocant curiam fugis, ubi non mediocrem forte hodie sortireris gradum, si quantum solitudo tibi semper angelica, tantum tumultus ille tartareus placuisset.

Visus autem sum michi facillime felicitatem solitudinis ostensurus, si simul frequentie dolores miseriasque monstravero, percurrens actus hominum quos vel hec vita pacificos atque tranquillos, vel illa turbidos atque solicitos et anhelantes habet. Unum enim est his omnibus fundamentum: hanc vitam leto otio, illam tristi negotio incumbere. Quod siquando forte convulsum casus aliquis aut nature fortuneque vis ostenderit, quamvis id perrarum et velut inter portenta numerandum sit, tamen, si accidat, mutare sententiam non pudebit et iocundam otiosamque frequentiam solitudini meste ac solicite preferre non metuam. Neque enim solitudinis solum nomen, sed que in solitudine bona sunt laudo. Nec me tam vacui recessus et silentium delectant, quam que in his habitant otium et libertas: neque adeo inhumanus sum ut homines oderim, quos edicto celesti diligere iubeor ut me ipsum, sed peccata hominum, et in primis mea, atque in populis habitantes curas et solicitudines mestas odi. De quibus omnibus, ni fallor, significantius agetur, si non quicquid ad hanc aut ad illam partem dici posse videbitur seorsum explicuero, sed utrunque miscuero, nunc hoc nunc illud attingens, ut vicissim huc illuc flectatur animus et alterno velut oculorum flexu ad levam dextramque respiciens, facile iudicet quid inter res diversissimas iuxta se positas intersit. Consulto autem amariora premisi, quo dulciora subnecterem et suavior gustus extremus ubinam desinendum esset ipsum animum admoneret. Sed quid opus est multis? Agamus ipsam rem, et quod promittimus persolvamus: duos homines contrariis moribus, quos tibi describam, ante tue mentis oculos pone et quod in illis vides in cuntis existima.

II.  Surgit occupatus infelix habitator urbium nocte media, somno vel suis curis vel clientium vocibus interrupto; sepe etiam lucis metu, sepe nocturnis visis exterritus. Mox infelici scamno corpus applicat, animum mendaciis: in illis est totus, seu ille mercibus precium facere, seu sotium, seu pupillum fallere, seu vicini coniugem pudicitia armatam expugnare blanditiis, seu litigio iniusto iustitie velum fando pretendere, seu denique publici privatique aliquid corrumpere meditatur. Nunc ira preceps, nunc ardens desiderio, nunc desperatione gelatus: ita pessimus artifex ante lucem diurni telam negotii orditur, qua se se atque alios involvat.

Surgit solitarius atque otiosus, felix, modica quiete recreatus, somnoque brevi non fracto sed expleto, et interdum pernoctantis philomene cantibus experrectus, thoroque vixdum leniter excussus, pulsisque torporibus quietis horis psallere incipiens, ianitorem labiorum suorum ut egressuris inde matutinis laudibus aperiat devotus exposcit, et cordis sui dominum in adiutorium suum vocat, nichilque iam viribus suis fidens et imminentium conscius metuensque discriminum ut festinet obsecrat: nullis texendis fraudibus intentus, sed Dei gloriam et sanctorum laudes non in dies tantum, sed in horas, et indefesso lingue famulatu et pio mentis obsequio repetens, nequando forsitan ingrato animo divinorum munerum memoria evanescat. Et sepe interea (mirum dictu) securi timoris ac trepide spei plenus memorque preteriti ac futuri providens, leto dolore et felicibus lacrimis abundat. Quem statum nulla voluptas occupatorum, nulle unquam urbane delitie, nulli regnorum fastus equaverint. Inde suspiciens celum ac stellas, et illic habitantem Dominum Deum suum tota mente suspirans, et patriam cogitans, de exilii sui loco, protinus ad honeste cuiuspiam iocundeque lectionis studium convertitur: atque ita cibis pastus amenissimis, multa cum pace animi venture lucis initium prestolatur.

Diversis votis expectata lux adest. Ille hostibus amicis limen obsessum habet, salutatur, poscitur, attrahitur, truditur, arguitur, laceratur. Huic vacuum limen et libertas in limine manendi scilicet eundique quocunque fert animus. Vadit ille mestus in forum, plenus querelarum plenusque negotiorum, et imminentis diei primordium alitibus auspicatur. Vadit iste alacer in vicinam silvam, plenus otii plenusque silentii, et cum gaudio faustum limen serene lucis ingreditur. Ille, ut ad potentium superba palatia sive ad formidata iudicum subsellia ventum est, veris falsa permiscens, aut iustitiam premit insontis, aut nocentis rei pascit audaciam, aut prorsus aliquid vel in proprium dedecus vel in alienam perniciem molitur, mordente animum conscientia, sepe metu etiam verba rumpente; et sepe vera pro mendaciis, verbera pro verbis referens, plenusque ruboris aut palloris, seque vicissim increpitans, quod non potius deserti famem quam diserti famam concupierit, et arator quam orator esse maluerit, raptim infecto negotio domum redit, et turpibus latebris, non magis hostium quam clientium suorum se furatur aspectibus. Iste ubi primum floreum sedile salubremque nactus collem constitit, iubare iam solis exorto, in diurnas Dei laudes pio letus ore prorumpens (eoque suavius si devotis forte suspiriis lene murmur proni gurgitis aut dulces avium concinnant querele), innocentiam in primis, lingue frenum litis nescium, visus tegmen vanitatibus obiectum, puritatem cordis, vecordie absentiam et domitricem carnis abstinentiam deprecatur. Nec multo post, tertiis in laudibus, tertiam in Trinitate personam veneratur, et Sancti Spiritus poscit adventum, linguam quoque et mentem confessione personantem salutifera, et caritatem celico igne flammantem ac proximos accensuram. Que si devote postulat iam habet, multum hoc mentis ardore quam quolibet auri seu gemmarum splendore felicior. Inde autem pedetentim sua relegens vestigia, scandente iam in altum et qui mane novum illustraverat meridiem accendente solis radio, nil potius quam extingui flammas litium, quas certatim flatu et fomentis alter suscitat, et quo ille cupide peruritur, hic omnem malarum cupidinum calorem noxium auferri flagitat. Denique quod unum poeta satyricus sine periculo posci docet, in corpore sano mentem sanam orat. Quis horum, oro, hactenus horas suas expendit honestius?

Venit prandii tempus. Ille sub ingenti et ruinam minitante aula componitur pulvinaribus obrutus sepultusque. Reboant variis tecta clamoribus; circumstant canes aulici muresque domestici, certatim adulatorum circumfusa acies obsequitur et corrasorum turba familiarium confuso strepitu mensam instruit. Verritur putre solum et fedo pulvere cunta complentur, volat atriis argentum auro infectum et pocula cavis gemmis expressa, scamnum serico vestitur, ostro paries, terra tapetibus, dum servorum nuda interim cohors tremit. Instructa acie datur tandem lituo signum pugne. Coquine duces aule ducibus concurrunt, ingens fragor exoritur, convehuntur terra marique conquisite epule et vina priscis calcata consulibus. Ardent rutilo in auro nostre graieque vindemie, uno in scipho Gnosos et Meroe, Vesevus, Falernusque miscentur, Surrentinique colles et Calabri. Nec satis est, nisi Bachus Ausonius, vel Hibleo melle vel Eoe suco medicatus harundinis, baccisque nigrantibus odoratus, naturam arte mutaverit. Parte alia par diversi generis pompa conspicitur: fere horribiles, pisces incogniti, volucres inaudite, pulvere precioso oblite et oblite veteris patrie, quedam voce testantes originem, nomenque iam solum de phaside retinentes. Fumant ipsis edentibus stupenda fercula et omne cocorum passa ludibrium, que siquis valde licet esuriens cernat quam fede quantoque sint coagulata lenocinio, solo spectaculo satur abscedat. Ita mixta videbit invicemque certantia nostra exteris, marina terrestribus, nigra candidis, acria dulcibus, hirsuta pennatis, mansueta ferocibus et, quasi ovidianum chaos illud antiquum renovatum atque in angustias sit coactum, non solum corpore in uno, sed in una paropside,

frigida pugnabunt calidis, humentia siccis,
mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Sub hac tanta colluvie diversarum simul et adversarum rerum, sub tot croceis atque atris liventibusque pulmentis, suspectum non immerito venenum sedulus pregustator explorat. Quin et adversus cecas insidias aliud remedii genus inventum est: inter vina dapesque livida serpentum cornua prominent, aureis insita solerter arbusculis, et quasi voluptaria ex arte contra mortem miseri, mira res, ipsa mors excubat. Ille autem sedet obducta fronte, gravibus oculis, supercilio umbroso, rugosa nare genisque pallentibus, egre viscosa labra disglutinans, vix caput attollens, fulgoribusque et odoribus attonitus. Ubi sit nescit, vespertina tumens crapula, et matutini negotii confusus eventu, futurisque in fallaciis intentus -- quo se vertat, aut quid agat? -- sudat, olet, ructat, oscitat, singula morsitans, universa fastidiens.

Iste vero vel paucis vel uno vel nullo famulo contentus, hesterno sobrius vegetusque ieiunio, modesto sub lare mundam mensam nulla re magis quam sua presentia exornat, pro tumultu requiem, pro strepitu silentium habet, pro multitudine seipsum; ipse sibi comes, ipse sibi fabulator ac conviva est, nec metuit solus esse, dum secum est. Pro auleis nudus paries ex agresti cemento, pro solio eburneo quercus est sibi, vel fagus pura, vel abies; celum spectare non aurum, terram amat calcare non purpuram, fidicen gratus et assidenti consurgentique dulcissimus cantus est benedictio et gratiarum actio. Vilicus, si res poscat, pincerna, cocus et verna est; quicquid is apposuit, hic equanimitate et modestia preciosum facit. Cibum omnem peregrinis silvis aut litoribus advectum, omnem potum Ligurum atque Picentium collibus expressum dicas; ea frons est, isque animus utentis, sic in Deum inque homines gratus, sic comunibus inemptisque letus dapibus, non tantum, ut Maroneus ille seniculus regum opes equat animo sed transcendit. Nulli penitus invidet, nullum odit; sorte contentus sua et fortune iniuriis inaccessus, nichil metuit, nichil cupit; scit non spargi venena fictilibus, scit vite hominum pauca sufficere, et summas verasque divitias nil optare, summum imperium nil timere; letum agit atque tranquillum evum, placidas noctes, otiosos dies et secura convivia; it liber, sedet intrepidus, nullas struit aut cavet insidias, scit se amari et non sua. Scit mortem suam nulli utilem, nulli damnosam vitam, neque multum interesse arbitratur quam diu, sed quam bene vivat, nec ubi aut quando moriatur magni extimat, sed qualiter: in id unum summo studio intentus, ut bene actam vite fabulam pulcro fine concludat.

Labitur sensim dies et fugiunt hore, ac iam prandio finis est. Turbant illum familiaris exercitus, hostesque collaterales et ruina mensarum, et hominum vasorumque collisio; et ebriorum iocis tecta mugiunt, et querimoniis famescentum. Habet enim non ultimum hoc malum mensa divitum, iniquissima est: itaque hic fames, hic nausea, temperies nusquam. Aule quidem insuavis odor, inamenus color, iter incertum, solum omne salsamentis effusis late olidum cruentumque idem et vino lubricum, et fumo nubilum, et spumis horridum, et aspergine tepidum, et adipe tabidum, et ossibus albicans, et sanguine rutilum: denique, ut verbo utar Ambrosii, non coquinam sed carnificinam dicas. Et licet, ut maioribus placet, a parando prandium, quasi parandium, dictum sit, quod bellatores ad prelium paret, non parari tamen aliquid, sed fieri, vereque prelium ibi gestum putes esse, non prandium. Ita dux saucius ac tremens, ita mero percussi omnes nutantesque abeunt; mensa pro acie fuerit, pro blando et fallaci hoste voluptas, cubilia pro sepulchris, conscientia pro inferno.

At huic nostro diversa omnia, angelorum aula conviviis quam hominum aptior, odor colorque optimus, index morum testisque modestie, mensa pacifica luxus ac tumultus nescia, gule domitrix, expers immunditie. Ubi gaudia inhabitent, unde voluptas feda exulet, ubi sit regina sobrietas, cubile castum et quietum conscientia paradisus. Surgit ille igitur vel ebrius, vel indignans; iste tranquillus et sobrius. Ille de morbo dubius ac pavens; iste frugalitatis sibi conscius, omniumque quibus humanum corpus subiacet securus. Ille vel irascitur vel ludit, hic utrunque declinans Deo gratias agit. Tota dehinc illi dies inter luxuriam somnumque et curas anxias et dura negotia dilabitur; huic inter laudes Dei et liberalia studia et novarum inventionem rerum ac veterum memoriam, et necessariam quietem et honesta solatia nichil aut modicum perit.

Iam celi medium sol tenet quando ille estuat, angitur, accelerat, omnia fallaciarum machinamenta congeminat, nequid ei per segnitiem illa luce depereat, neve ullus torpor mali consilii fecundam animam optatis frustretur effectibus, ut latentes doli ante crepusculum erumpant. Est enim hoc fere malis conatibus adiunctum, ut precipites etiam sint. Iniqua mens impatiens est more et, quicquid optaverit, differri vel momento temporis egre fert; neque soli avaritie convenit illud satyricum:

dives qui fieri vult,
et cito vult fieri.

Habet hoc comune cupiditas indivisumque cum sororibus suis ira et libidine que, patre conceptuque tartareo edite, confusionem et precipitium et horrorem et naturam proprie originis non dediscunt. He sunt enim Furie, quas non immerito Acherontis ac Noctis filias poete dixerunt, quod ignorantie tenebras penitentieque materiam secum ferant. Et he quidem inferni, unde ortas perhibent, nec non et civitatum incole occupatorumque pedisseque stimulis semper ardentibus cecum atque transversum animum exagitant, ut quod pessimum instituit primum expleat, nequid forte cuntando resipiscentie saneque mentis obrepat. Nulli equidem vitio frenum placet, et ut honestati gravitas atque maturitas, sic consiliis inhonestis inconsulta semper amica celeritas.

Contra autem hic noster nil prepropere, sed fugientis temporis cursum videns et cupiens illic esse ubi sine fluxu temporum ac sine metu mortis degitur, iterum versus in preces, non unius tantum lucis, sed totius evi claram vesperam et nunquam occidentis vite gloriam -- eamque non suo merito, sed sacre Cristi mortis -- poscit in premium, sciens plus esse quam quod homini debeatur, nisi temporalis illa mors peccatum non habentis tante esset efficacie ut de natura mortalibus peccatoque iam mortuis facere posset eternos. Nec ita multo post labentem celo diem seque simul collabentem humi cogitans, tetramque caliginem illabentem terris previdens, superni luminis poscit auxilium. Et seu ne mens suorum criminum pressa ponderibus celo exulet, cum lacrimis precatur, seu fidei puram lucem, seu mentis aduste refrigerium, abstersionem sordide, elise sustentaculum, litigiose pacem flagitat, matutinoque laudum carmini vespertinas preces et laudes de inexhausto pietatis fonte continuat.

Cogitur ille iterum abeunte iam sole tecto egredi, urbem lustrare, cenum terere, concursare obviis, sudare, laborare, estuare, anhelare, cumque in omnes se se formas fraudum verterit, omnes laqueos ingeniique nodos explicuerit, sero tandem fessus rediens et multum de artificio suo questus, bone fame pureque conscientie nichil omnino, auri forte aliquid, plurimum sceleris atque odii domum refert.

Iste vel apricum fontem, vel herbosam ripam, vel equoreum litus adit, gaudens diem illum sine dedecore transivisse, et lucis ante terminum adversus secuture noctis pericula dolosque et insidias, ac rabiem leonino more rugientis adversarii, vigilem sobrietatem atque orationis et fidei clipeum, adversus somnia pollutionemque et nocturna fantasmata, excubare sibi solitam clementiam sui creatoris implorat; atque in manus eius commendato spiritu et angelis suis ad habitaculi proprii custodiam invocatis, se se in suam domum recipit, ut nichil iniusti questus, sic nil male cupidinis, multum vero decore laudis referens multumque quotidie in melius mutati animi. Ad summam, totis ille diebus vivos spoliat, hic pro defunctis orat; ille matrum ac virginum pudicitiam attentat, hic Virginem Matrem officiosissime veneratur. Denique ille martyres facit, hic celebrat; ille sanctos persequitur, hic honorat.

Ecce redit nox. Ille redit ad crapulam: pompa ingens, ante retroque longum agmen; vivi hominis funus putes; precedunt funeralia et tibie, nequid desit exequiis, et sumptuosissimum cadaver, perfusum caris odoribus, rursus inter pulvinaria sepelitur adhuc tepidum, adhuc spirans; inde gravem cenam indigesto superaddens prandio, venture luci nauseam parat et alteri prandio precludit iter. Iste vel se cenasse persuadet sibi, vel ita cenat ut platonicum illud re probet: nullo modo michi placet, inquit, bis in die saturum fieri.

Post hec, multum dissimili habitu corporis et animi, cubitum vadunt. Ille plenus curis, plenus epulis, plenus mero, plenus metu, plenus invidia, deiectus repulsis, superbia elatus, merore contractus, ira tumidus, impar sibi, impos animi, obsessus satellitibus, observatus emulis, pulsatus clamoribus, solicitatus literis, interpellatus nuntiis, suspensus fama, rumoribus territus, stupefactus auguriis, elusus mendaciis, fessus querimoniis et ne noctu quidem litibus immunis, par vita demonibus, odiosus preterea vicinis, gravis civibus, vel formidatus vel irrisus suis, suspectus omnibus, fidus nulli, diu insomnis purpureo volvitur grabato; omnesque libidinum species expertus, et ad fruendum presentibus solicitato infelici corpusculo, ad absentes vago animo transmisso, vix tandem victus, somnum oculis admittit; sed vigilant cure, vigilat mens anxia quam urit ignis inextinguibilis et immortalis conscientie vermis rodit. Tum diurna negotia, deceptos clientes, oppressos pauperes, pulsos finibus agricolas, stupratas virgines, circumscriptos pupillos, spoliatas viduas, afflictos necatosque innoxios, cumque his omnibus ultrices scelerum Furias videt; sepe itaque dormiens exclamat, sepe conqueritur, et sepe metu subito somnus abrumpitur.

Iste autem plenus honesto gaudio, plenus sancta spe, plenus amore pio, non Euriali ut Nisus, sed ut Petrus Cristi, plenus conscientie integritate, securitate hominum, Dei metu, nocituri cibi et inutilium vacuus curarum, solus, tacitus, tranquillus, angelo simillimus, Deo carus, formidabilis nemini, cuntis amabilis, cubiculum somno non impudicitiis ydoneum ingressus, dulcem et imperturbatam excipit quietem et, siquid consopitus videt, plerunque similia vigilantis operibus sunt somnia dormientis et hac etiam vite parte felicior meliores aspicit visiones, neque solum letiore animo, sed saniore etiam corpore membrorumque ministerio promptiore utitur. Constat enim animi virtutes precipueque modestiam sanitati multum conferre corporee, et frequenter qui plus corpori serviunt plus obesse.

III.  En, pater, unius occupati et unius otiosi hominis unum diem ante oculos tuos posui: omnium hominum dierumque omnium una ratio est, nisi quod quotidie illius labor tanto amarior, tantoque huius quies est dulcior, quanto validior fit tractu temporis habitus animorum, quantoque per temporales motus acceditur ad eternitatis statum et vivendo proximior efficitur illi quidem sine fine labor, huic requies.

Nisi forte felicior est illorum conditio, qui alienis negotiis occupantur, alieni nutus arbitrio reguntur, et quid agere illos oporteat in aliena fronte condiscunt. Omnia illis aliena sunt: alienum limen, alienum tectum, alienus somnus, alienus cibus, et, quod est maximum, aliena mens, aliena frons; non suo iudicio flent et rident, sed abiectis propriis alienos induunt affectus, denique alienum tractant, alienum cogitant, alieno vivunt. De his poeta nobilissimus loquebatur ubi ait:

penetrant aulas et limina regum.

Hos alter mordacius atque liberius notabat in satyra illa, qua curialem vitam arguit, et eum qui

bona summa putet aliena vivere quadra.

Equidem inter hos et perpetuis dominorum ac regum carceribus addictos quid intersit nescio, nisi quod illi ferreis, isti aureis compedibus vincti sunt. Speciosior cathena, par servitus, maior culpa: sponte etenim sua faciunt ad quod alii vi coguntur. Ego vero istos, ut sententiam meam brevibus absolvam, occupatorum omnium extremos ac vere miserrimos miserorum voco, quibus nec brevissimo saltem premio malarum artium uti licuit: vixere alieno imperio suo periculo morituri, et aliis laborando peccaverunt sibi; felices si sine culpa ut sine premio laborassent. Nunc crimen duntaxat est proprium, que ex crimine venit, fallax licet et fugitiva delectatio, aliena est. Atqui dure dicimus conditionis agricolam, qui cum labore serit arborem cuius fructum nunquam sit visurus. « Quis enim » ait Apostolus « plantat vineam, et de fructu eius non edit? ». Qui tamen sortem suam consolari potest, eo quod alteri saltem seculo profuturus sit, itaque, non modo dubitans quod agit ad se non pertinere sed sciens etiam, non omittet; interrogantique cui serat, quod est apud Ciceronem, diis sit immortalibus responsurus, seu rectius immortali Deo. Quanto miseriores qui serunt unde ipsi penas solas, alii vero penales voluptates legant! Qui quod inutiliter agunt sibi, aliis imputare non possunt; non etati sue, cui sepenumero laborando prereptam sibi libertatem eripiunt; non posteritati, cui servitium parant; non Deo, quem offendunt ut hominibus placeant; denique non his ipsis, quibus placendo nocuerunt quibusque perpetua morte sua brevem peccandi, hoc est in eternum quoque moriendi, licentiam pepererunt: ceci nimium dementesque adversisque sideribus in lucem imo in tenebras proiecti, qui cum alte alios extulerint ipsi continuo iacuere, ab eisdem illis, quod sepe iam vidimus, forsitan opprimendi. Interim cum multa aliis quesierint, multa cupidinum instrumenta conflaverint, tantorum semper commodis caruere facinorum, hanc unam feralis industrie gloriam consecuti: principum avaritias dominorumque libidines consiliorum suorum pavisse successibus. Quid vis amplius dicam? Non equidem minus mordax nostrorum michi, quam Cretensium videri solet imprecatio. Cum enim sono verborum neutra terribilis sit, subest virus utrique mortiferum; illi hostibus suis optant ut mala consuetudine delectentur, nostri autem ut occupati atque soliciti esse nunquam desinant. Quo, si profundius non verba sed ipsam rem inspicias, quid tristius dici possit vix invenio. De his occupatis loquor, quos videmus, et quorum plena est vita vulgaris: alii enim nulli vel tam rari sunt, ut nusquam appareant; ubi sane veritas queritur, ficta fantasmata loqui piget. Itaque, ut iantandem semel expediam, parum abest quin, meo certe iudicio, omnis occupatus miser, occupatusque sub alio bis miser quod et miseriam suam habet et ipso miserie fructu caret.

Non quod ignorem fuisse, et fortassis esse, occupatissimos quosdam simulque sanctissimos viros, qui seipsos et secum Cristo devias animas adducerent; quod ubi accidit, ingens, fateor, et inextimabile bonum est ac geminata felicitas, duplici de qua multa diximus obiecta miserie. Quid enim felicius, quid aut homine dignius aut similius Deo est, quam servare et adiuvare quam plurimos? Quod qui potest et non facit, preclarum michi quidem humanitatis officium abiecisse, et ob eam rem hominis nomen ac naturam amisisse videbitur. Itaque ut hoc posse datum sit, desiderium proprium utilitati publice sponte subiciam, desertaque solitudine unde michi soli obsequebar, ultro repetam unde utilis mundo sim, Ciceronis nostri iudicium sequens: « Magis est enim » inquit « secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere, imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio celestium collocavit, quam vivere in solitudine, non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus, abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulcritudine et viribus; quocirca optimo quisque splendidissimoque ingenio longe illam vitam huic anteponit ». Hec Cicero cui, sic se rebus habentibus, haud coactus assentior; sed de his omnibus iudicium meum habe: paucissimis quidem instantiis universale verum dogma non quatitur. Multi sunt qui occupationes in comune utiles et solitudine qualibet sanctiores profitentur. Scio; sed quot, queso te, vidimus, qui quod profitebantur impleverint? sunt fortasse aliqui, sunt plurimi; ostende michi unum et silebo. Non inficior doctos quosdam et facundos viros, et qui multa subtiliter adversus hec disputent. Ceterum non de ingenio, sed de moribus est questio; ambiunt civitates, declamant in populis, multa de vitiis, multa de virtutibus loquuntur; vix temperare michi potui, quominus unum satyrici dentis morsum huic loco valde, nisi fallor, congruentem interponerem. Sed cogitans ad quem sermo michi est, stilo potius aliquid quam verecundie subtrahendum credidi. Multa quidem, inquies, loquuntur utiliter; audivi. Et sepe aliis prosunt; credo. Sed non statim sanus est medicus, qui consilio egrum iuvat, quin eodem sepe morbo, quo multos liberaverat, interiit. Verba studio elaborata atque arte composita pro multorum salute non respuo et, quicunque sit opifex, utile opus amplector; verum hec nobis non rethorice scola sed vite est, nec inanem lingue gloriam, sed solidam quietem mentis intendimus. Neque michi excidit Senecam, cum dixisset: « Omnia impedimenta dimitte, et vaca bone menti », confestim addidisse: « Nemo ad illam pervenit occupatus ». Quam ego non prestare quidem solitudinem, sed conservare et plurimum adiuvare contendo. Nam nec illud eiusdem auctoris oblitus sum: « non multum » inquit « ad tranquillitatem locus confert ». Ut sit ita, sine dubio tamen confert aliquid; quod nisi sic esset cur idem dixisset alibi: « Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus »? et idem alibi: « Conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam; nam ut loca gravia etiam firmissimam valetudinem tentant, ita bone quoque menti, necdum adhuc perfecte et convalescenti, sunt aliqua parum salubria »? Unde ergo hec morum mentisque salubritas ac discrimen, si nichil esset in locis? Est in locis aliquid, pace Senece dixerim, est multum, sed non totum, fateor. Illud quidem, ut sibi videtur, in animo est. Nam sic ait: « Animus est, qui sibi commendat omnia ». Id enimvero suo more recte dicitur. Unde autem animo lumen veri equitasque iudicii? aliunde proculdubio. Itaque quod de locis dixi, de animo repetam: esse in illo aliquid, multum esse, totum minime, sed in Eo tantum, qui oportunitatem locis tribuit, animo rationem. Magna enim et divina quedam res est animi tranquilla serenitas et que non alterius donum sit quam solius Dei, sed quam sepius ille largiri soleat in solitudine constitutis. Quod utcunque pro brevitate temporis vel ratione vel contrariorum collatione monstratum est, et mox exemplis illustribus astruetur. Quod si forte datum sit, ut aliquis veri capax non ad linguam sed ad cor horum cuiuspiam, quos credulum vulgus stupet, penitus aurem cordis admoveat, puto sine contentione fatebitur, quod conscientiam nudam ingenue confitentem audierit, felicitatem non verbis sonantibus sed rebus tacitis et veritate intima non externis plausibus aut fallacissima hominum opinione constare. Multa quidem illic audiet multum his contraria, que in pulpitis cum populo mirabatur, et intelliget quid inter cutim et precordia intersit. Et nimirum hec animi natura est, ut in unam rem vehementer intentus multas negligat. Hinc est ut eloquentie studiosi sepe sint ad actum tardiores, et qui res magnas agunt sint incultiores eloquio; sic et modestie cultores voluptatem fugiunt, et quibus voluptas in pretio est modestiam aspernantur; sic et quos augende rei familiaris studium tenet sepe rempublicam atque amicitias contemnunt, et illiberalius vitam ducunt; at qui liberalitati animum applicant quique reipublice curam habent, sepe videas rei domestice negligentes. Non potest ventus idem ex equo placere his quorum navigatio contrarios fines spectat. Que idcirco dixerim ne mireris, si in eo quoque, quod nunc agimus, idem cernas, et si solicita vita strepitum amat, multiloquio delectatur, contemplatio autem omnis amica silentio est, queque se finibus suis tenet; et vice versa, illa silentium odit, hec strepitum. Quenam vero tutior via est, hoc est, pater, quod hodierno colloquio vestigamus.

Dic igitur michi: ex his ipsis, quorum mentio nobis oborta est, quotiens putas pastorem officio periisse, quotiens ovem et dum vagam alligat in laqueum incidisse, et dum profugam sequitur corruisse? quotiens credis aut medicum bene valentem, dum egros circumit egritudinem contraxisse, aut bustuarium dum mortuos sepelit, causam mortis contagio repperisse? Nemo vero fallatur quasi minora sint animorum contagia quam corporum; maiora sunt, gravius ledunt, altius descendunt, serpuntque latentius. Multis, inquiunt, prodesse meritorium, multis subvenisse laudabile. Quis negat? sed ordinate caritatis initium scimus. Crede autem michi, non est parve fidutie polliceri opem decertantibus, consilium dubiis, lumen cecis, letitiam mestis, securitatem metuentibus, spem deiectis, salutem egris, requiem fessis, refrigerium afflictis, monstrare iter errantibus, subiectare humeros cadentibus, dare dextram prostratis. Magna quidem sunt hec si fiant, parva si promittantur; neque enim magne quam parve rei promissio, sed exhibitio est maior. Verum ego non tam aliis legem pono, quam legem tibi mee mentis expono, quam qui probat teneat, cui non placet abiciat et, relicta nobis solitudine, solicitudines suas sibi habeat, contemptorque ruris nostri vivat contentus in urbibus.

Optarem fateor talis esse qui possem prodesse quamplurimis vel, ut ait Naso,

totique salutifer orbi;

sed primum paucorum hominum, proximum Cristi solius est proprium. Et profecto quisquis in tuto est, ut vel tantisper diversum sentientibus condescendam, peccat in legem nature, nisi quibus potest laborantibus opem fert. Michi qui adhuc magno naufragio laboro, sufficit Illius opem implorare, qui solus potens est prestare quod poscitur. Cuperem magna, sed modicis contentabor: vellem cum omnibus salvus esse, si minus cum multis; ultimo quid expectas ut dicam: michi si non pereo satis est, multum est, abunde, feliciter?

Et heu quam vereor nequi forsan ex his, qui se custodes infirmarum ovium dici volunt, lupi sint sanasque dilanient. At ne diutius me consideratione non mea implicem, de se illi, nos de nobis libret unusquisque quid preferat; impossibile est enim, etsi unum omnes finem ultimum intendamus, ut unam omnibus vite viam expediat sequi. Qua in re cuique acriter cogitandum erit qualem eum natura, qualem ipse se fecerit. Sunt enim quibus solitaria vita morte gravior sit et mortem allatura videatur. Quod precipue literarum ignaris evenire solet, quibus si confabulator desit, quid secum, quid ve cum libris loqui valeant non habent, itaque muti sunt. Equidem solitudo sine literis exilium est, carcer, eculeus; adhibe literas, patria est, libertas, delectatio. Nam de otio quidem illud Ciceronis notum: « Quid dulcius otio literato? ». Contraque, non minus illud Senece vulgatum: « Otium sine literis mors est, et hominis vivi sepultura ». Et, si plane norim duo ista tam dulcia philosophorum diverticula, solitudinem atque otium, ut incipiens dixi, interdum literatis etiam hominibus permolesta, in promptu tamen est ratio. His enim hoc accidit, qui vel voluptate aliqua compediti carcerem suum amant, vel vulgi commercio et vulgari negotio victum querunt, vel ad lubricos honorum gradus populorum ventosis suffragus aspirant, et quibus (que ingens his temporibus turba est) litere non animi lux atque oblectatio vite sunt, sed instrumenta divitiarum. Ad quas hodie discendas magno rei familiaris impendio, sed multo maxima lucri spe, pueri a parentibus non quasi ad liberale gymnasium, sed velut ad servile mercimonium destinantur, ut mirari nemo habeat eos venaliter et avare literis uti, quas ut venderent quesierunt, et quibus improba spe non sibi centesimum fenus, sed millesimum statuerunt. Que omnia diligenter in vite electione tractanda erunt; neque enim tales in solitudinem voco, neque si veniant admitto libens -- quam multos igitur hinc excludam vides --; nam quid piscis longe ab aquis, quid hi procul ab urbibus acturi? Quod illi olim molli et effeminato causidico sepe dixi, qui hec loca non quietis amore, quam non noverat, non appetitu otii quod oderat, sed nescio quonam imitandi studio frequentare ceperat, incertum an sibi ipsi molestior an michi; verum ille confestim tedio locorum et urbanarum desiderio voluptatum victus abiit. Quod nisi sic eventurum animo previdissem, ultro ipse cessissem locis, tam nulla rerum opinionum ve proportio erat, quamvis amicum ille se diceret et essemus iisdem in studiis a pueritia versati, sed ut res docuit studiorum finibus longe disparibus. Redeo autem ad inceptum.

IV.  Optimum quidem esset, nisi consilii inopia iugis adolescentie comes obstaret, ut ab ineunte etate circa unum aliquod vite genus apprehendendum quisque nostrum accuratissime cogitaret, nec ab eo calle quem semel elegisset, nisi magnis ex causis aut gravi necessitate diverteret. Quod initio pubertatis fecisse Herculem auctor Xenophon ille Socraticus, testis est Cicero. Sed quia id non facimus -- neque enim nostro iudicio plerique vivimus sed vulgi, atque adeo per devia raptamur et, quasi per tenebras alienis vestigiis insistentes, sepe periculosas, et inexplicabiles ingredimur vias et eo usque provehimur, ut ante simus nescio quid, quam quid esse velimus circumspicere atque examinare permissum sit -- idcirco quam sibi personam vel natura vel fortuna vel error aliquis imposuit, si iuvenis non potuit, quisque secum senex cogitet, et, quod errans viator solet, ante vesperam quantum licet saluti sue consulat, unum sciens, naturam totam haud facile posse convelli. Cui autem in ingressu vie huius, quando, ut dixi, scintilla nostri consilii nulla erat, celeste aliquod lumen affulsit, ut vel securum vel periculi minoris et facile remeabile iter arriperet, habet unde semper Deo gratias agat. At cui sinisterior sors fuit plus negotii est; postquam tamen aperire oculos cepit, et quam dubium iter agat intelligere, omni studio incumbat adolescentie devium et errores vel in senectute corrigere, memineritque terrentiani senis in Adelphis qui, mutande sub extremum vite consultor ydoneus, simul et delectabit et proderit. Difficile negotium in primis, sed et in primis utile et nequaquam impossibile; neque vero serum putet, quod salubre cognoscit. Adsunt huius sententie non spernendi auctores: sapientissimus principum, princeps philosophorum. Augustus Cesar ait « sat celeriter fieri quicquid fiat satis bene »; Plato ait « beatum cui etiam in senectute contigerit ut sapientiam verasque opiniones assequi possit ». In omni quidem ordiende mutandeque vite consilio, illud in primis ante oculos habendum ut, non concupiscentia inani sed natura duce freti, viam teneamus non que speciosissima videbitur, sed que aptissima nobis erit. Ubi maxime rectum ac severum sui ipsius extimatorem ac censorem exigo, ne oculorum aut aurium voluptate deceptus aberret. Quod quibusdam accidisse scio, qui dum mirantur alios, immemores sui atque aliena tentantes, ridendi materiam populo prebuerunt. Hoc unum sumptum a philosophis consilium est michi, secundum quod vel solitariam, vel urbanam vitam, sive aliam quamlibet nature moribusque suis comparans, norit quisque quid suum sit. Quod si ingredientibus est utile, quanto progressis utilius, quibus super eligendi laborem, extirpande etiam veteris radicateque sententie labor est!

Apud me sane cui nichil, quod quidem noverim, comune cum populo, et cui literularum tantum obvenit, quantum non inflet animum sed delectet et solitudinis amicum faciat, ubi illas sine loquaci doctore, sed et sine tenaci torpore, atque utinam sine sequaci livore didici, quem non amica, non coniunx, non vadimonium, non usura, non depositum, non lucellum, non rostra, non balneum, non taberna, non scena, non porticus in urbe devinciunt; apud me, inquam, cui, ut verum fatear, non tam proprio studio alieno ve monitu ut ita sentirem quam nature ipsius persuasione consultum est, vita proculdubio singularis ac solitaria non modo tranquillior sed altior est atque securior. Et ut extimare alios iubeo suas res, et ut ipse res meas novi, valde solitudinem atque otium, de quibus multa hodie tecum, veluti quasdam scalas ad id quo mens nostra suspirat amplector ac teneo, turbas atque solicitudines ceu repagula vectesque permetuo: sed ita ut, siqua me necessitas in urbem cogat, solitudinem in populo, atque in medio tempestatis portum michi conflare didicerim, artificio non omnibus noto sensibus imperitandi ut quod sentiunt non sentiant. Quod cum per me ipsum experientie creditum in consuetudinem deduxissem, multo post tempore acutissimi cuiusdam doctissimique viri consilium esse cognovi memorieque mandavi, eo quidem attentius quo gaudebam factum meum vetustatis autoritate fulciri. Nempe Quintilianus in eo libro ubi oratorem a Cicerone armatum bullis ac phaleris curiosissime perpolivit, de hoc loquens: « Est » inquit « lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus. Sed silentium et secessus et undique liber animus, ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere; ideoque non statim siquid obstrepet abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incomodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia que impedient vincat intentio; quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nichil eorum que oculis vel auribus incursant ad animum perveniet. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio prestat, ut obvios non videamus, et ita, ne deerremus, non consequemur idem, si et voluerimus? Non est indulgendum causis desidie. Nam si nonnisi refecti, nonnisi hilares, nonnisi omnibus curis vacantes studendum extimaverimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus; quare in turba, itinere, conviviis etiam cogitatio ipsa faciat sibi secretum ». Hec Quintilianus, que libentius inserui quia secretior locus erat. Nam Senece de hoc ipso vulgatior epystola est; ideoque nichil apposui preter finem solum. Cum enim multa tractasset, qualiter adversus vulgi strepitum durandus est animus studiosi, tandem ad se versus, « quid igitur, » inquit « non aliquando commodius est carere convitio? ». Et respondens sibi: « Fateor » ait « itaque ego ex hoc loco migrabo »; quasi, quecunque dixerat necessarie more solatia, hoc ultimum voluntarie profectionis consilium daret. Et profecto sic est. Nam et ego unum hoc in necessitate remedium inveni, ut in ipsis urbium tumultibus imaginariam michi solitudinem secessu aliquo, quantum sinor, et cogitatione conficiam, vincens ingenio fortunam -- quo remedii genere sepe quidem hactenus usus sum; et quoniam futuri semper incerta conditio est, an adhuc usurus sim nescio --; certe, libera si contingat electio, solitudinem veram propriis in sedibus quesiturus. Quod et dum licuit semper feci, et quam cupide nunc faciam vides. Solitudo quidem sancta, simplex, incorrupta vereque purissima rerum est omnium humanarum. Cui etenim se se ostentet in silvis? cui se comat inter vepres? quem preter pisces hamo, quem preter feras ac volucres visco fallat aut laqueo? quem cantu, quem gestu mulceat, quem coloribus delectet? cui purpuram explicet, cui oleum venditet, cui verborum florida serta contexat? cui demum se se approbet? cui placere studeat, preter Illum, cui in intimas solitudines penetranti, solitarium nichil est? Neminem illa vult fallere, nichil simulat aut dissimulat, nichil ornat, nichil palliat, nichil fingit. Nuda prorsus et incompta est: spectaculis enim caret et plausoribus veneficis animarum. Vite rerumque omnium Deum unicum testem habet, nec vulgo ceco et mendaci, sed conscientie proprie de se credit; de quibusdam quoque parum illi fidens dubitat, recolens scriptum esse: « Delicta quis intelliget? »; et illud etiam: « Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea »; nec tamen illud oblita quod « suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius »; quod « allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos »; quod « prope est omnibus invocantibus eum »; quod « non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuet nobis, quoniam secundum altitudinem celi a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se »; quod « quantum distat ortus ab occidente, longe fecit iniquitates nostras », denique non iudicialiter, sed paterne nos aspiciens, « quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se; quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, et recordatur quoniam pulvis sumus », et homo sicut « fenum et flos agri » egreditur et conteritur, et « fugit velut umbra »; « misericordia autem Domini ab eterno et usque in eternum », quoniam ipse fecit nos, et nichil odit omnium que fecit. Atque ita hinc minantibus scripturis, hinc spem dantibus, de se incerta, et nesciens an amore an odio digna sit, trepidat sed et sperat, ac seipsam de certa et nota sui regis misericordia consolatur. Sic se sic demonum vigil insidias inque id solum occupata circumspicit et divino presidio fulta contemnit. Sic undique felix ac tranquilla et, ut proprie dicam, arx munita tempestatumque omnium portus est. Quem qui fugit, quid sibi aliud preter portu careat, volvatur rerum pelago, vivat in scopulis, moriatur in fluctibus?

Nec tamen usque adeo propositi improbus sententieque tenax sim ut desipere alios putem, vel in verba iurare cogam mea; ad fatendum multi, ad credendum nemo cogitur. Nulla maior quam iudicii libertas, hanc itaque michi vindico, Ut aliis non negem. Sit sane, potest enim esse, sit honesta, sit sancta omnium intentio; esse autem occultissime profundissimeque rei humane conscientie iudex nolim. Et possunt omnes Deo largiente bene vivere -- nullum respuit infinita clementia, sed a multis ipsa respuitur --; ipsa etiam humane philosophie institutio gradaria est; non possunt omnes summum locum prehendere, alioquin ima omnia vacarent; tantum ut vitetur obscenitas, et que in imis esse solent sordes -- id enim omnibus est necesse, qui quolibet in genere vitam agere procul ab infamia decreverunt. Sic obscena vitare debitum, in altum niti virtus est, pervenire felicitas. Non sum oblitus distinctionem illam quadruplicem virtutum, a Plotino ingenti platonico inductam, a Macrobio comprobatam; sed in ea ipsa politice virtutes infimum gradum tenent, que occupatorum esse possunt, eorumque non omnium, sed illorum quibus occupationum finis virtus propria et multo maxime reipublice salus est. Cernis ad quam paucos uno verbo tota occupatorum innumerabilis acies sit redacta. Proximum ascendendo gradum possident purgatorie virtutes, hauddubie linquentium urbes, atque otiosorum et vere philosophantium ornamenta; et passiones quidem animi, quas prime temperant, he convellunt. Tertius gradus altior illarum est, quas purgati animi virtutes vocant, quarum munus est proprium, passiones, quas politice mollierunt, purgatorie convulserint, oblivisci. Hec perfectorum sunt, qui ubi sint nescio; sed et qui fuerunt, solitudinem amarunt, et siquis usquam superest, quamvis hoc virtutum gubernaculo tutus in alto naviget, puto tamen solitudinis portum amet. Quartus ac supremus exemplarium est locus, que supra hominem sunt et, ut aiunt, in mente solius Dei habitant. Unde, quod ipsum nomen indicat, tanquam ab exemplari aliquo eterno; sive, ut Plato vocat, ab ydeis, quas in eadem Dei mente ut ceterarum rerum sic virtutum posuit, tres alias humanarum virtutum species ortas volunt; in his autem adversus passiones non modo non eosdem effectus esse quos in ceteris, sed ipsum passionis nomen audiri nefarium prorsus atque sacrilegum. De istis sane nil dicturus fueram; nichil enim ad id, quod nunc agitur, nisi quia cum de politicis purgatoriisque virtutibus loqui aliquid tempus admonuisset, Plotini quadrifidam cathenam, multa arte consertam, stilo solvere ac dissociare non libuit.

V.  Vides ne quanto verborum ambitu, utcunque cum occupatis in gratiam redire voluerim. Tempus est ut his iam digressionibus modus sit. Ad me igitur et ad solitudinem revertor. Cuius ego veram intimamque dulcedinem, utinam profundius hausissem, ut fidentius in hoc tecum sermone versarer. Nunc de re sanctissima, profanum ingenium fari pudet. Quis enim fando equet, quod vix percipit cogitando? Celestis et prorsus angelica vita est, de qua terrenus, ne dicam terreus, homuncio loqui vult, splendore nominis captus, famaque rei optime, et ut vere dicam, odore magis quam sapore delectatus. Haud aliter quam si natus in silvis pastor, et in silvis educatus sitim fluvio herbis famem sedare silvestribus, humi cibum sumere solitus dumosoque requiem sub antro, casu aliquo ad amplissime cuiuspiam atque opulentissime urbis muros accesserit et, dum in vestibulo fessus sedet oculosque avide circumflectit inque urbem ipsam inicit, custodum domos aut coherens portis angiportum viderit; exinde reversus in silvas, sociis narret quid in ea urbe conspexerit, quid in atriis, quid in vicis, quid in curia, quid in foro, quid in officinis artificum, quid in thalamis procerum, quid in publicis privatisque consiliis agatur. Aut si quia primum forte religiosissimi templi limen attigit, idcirco quicquid amictuum seu vasorum imis penetralibus abditum servatur, cuntas librorum formas, singula sacerdotum officia, omnes sacrorum cerimonias nosse putet. Re enim vera quantum ego ab huiuscemodi pastore differo, nisi quod is urbem semel adiit aut templum, ego sepe solitudinem; is exterius substitit, ego introii; ille mox abiit, ego permansi? Quid tamen ego certius novi, qualis solitarie vite status interior sit? Antra, colles et nemora eque omnibus patent; nemo arcet intrantes, nemo pellit ingressos, deserti nullus est ianitor, nullus custos. Sed quid locorum solus introitus, quid ambiti vehunt amnes, quid lustrate iuvant silve, quid insessi prosunt montes, si quocunque iero, animus me meus insequitur, talis in silvis qualis erat in urbibus? Ille ante omnia deponendus, ille, inquam, ille domi relinquendus erat, suppliciterque poscendum a domino ut cor in me crearet mundum, et spiritum rectum his in visceribus innovaret. Tum demum vite solitarie abdita penetrassem. Hec enim (quid alieno glorier?) hec solitudo utique, non solitaria vita est, ea scilicet quam suspiro, quamvis exterius simillima videatur, eque hominum turbis educta, sed non eque passionibus expedita. Vidissem quenam illa dulcedo ineffabilis sanctarum animarum, quam de preteritorum commemoratione discriminum et venturi gaudii expectatione percipiunt, sive quibus trimphatus hostis, sive quibus sepe quidem victus, sed vincendus adhuc, et in acie nunc etiam standum est, non sine spe certa victorie, militandumque non solis, sed suffultis angelico comitatu; et quibus indutis armaturam Dei loricamque iustitie, ut verbo utar Apostoli, munitis scuto fidei, gladio spiritus et salutis galea, adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, iterum atque iterum nullo quidem spectante mortalium sed celicolarum maximo consensu, et eximio omnium favore, Cristoque Iesu spectaculis presidente pugnandum est. Quenam illa suspiriorum quies de profundis ad excelsa tendentium, fatigato animo gratissima; quenam suavitas lacrimarum de purissimo cordis fonte cadentium; quenam militum Cristi vigilie excubieque psalmorum in turribus Ierusalem, et in propugnaculis Sion adversus exercitum Babilonis, tota nocte canentium vallumque et castra servantium, loco arduo et munito, ubi nec pabulum desit nec aquatio, ubi fidant hostibus insidiis tentari se posse non obrui; eoque se gratie subvectos, ut ferocissimi hostis incursus ipsis obsequium supplicium illi sit, ut, qui saluti iam amplius non obest, sepe prosit ad gloriam, exercendoque fiat cautior militia, fortior victoria, clarior triumphus Cristi pugilum in vite huius agone certantium. Quod illud solatium, quanta iucunditas gaudere presentibus, sperare meliora: pro brevi solitudine hominum perpetuam frequentiam angelorum et divini vultus aspectum -- ubi totius sacre concupiscentie et desideriorum omnium est finis -- pro paucis lacrimis interminabilem risum, pro temporalibus ieiuniis eterna convivia, pro voluntaria paupertate inestimabiles verissimasque divitias, pro incolatu silvarum ius civitatis etheree, pro fumoso tugurio stellantia Cristi palatia, pro agresti silentio cantus angelicos et celestis dulcedinem armonie, queque omne melos excesserit illam Dei vocem, tot transactis laboribus, suos eternam in requiem evocantis; proque his omnibus sponsorem veracissimum ac locupletissimum habere; cogitare quotidie: « quid est quod reliqui, quid est quod secutus sum, quale est quod patior, quale quod expecto, quantum est quod sevi, quantum est quod metam! », extimare quam brevi temporis iactura, imo vero non iactura sed lucro, et innumerabilium tediorum fuga, felicitatem negotientur eternam, et dimissis hominum fastidiis urbiumque periculis, ubi vere est infernus ille viventium cuius meminit Psalmista, ad supernam patriam properantes iam hinc ceperint esse felices; siquidem miserie finis felicitatis initium est, natura contrariorum exigente ut ubi hoc desinit illud incipiat. Postremo et cogitatus altissimos, et collocutores spiritus, et visiones beatificas habere, et sepe presentem Cristum familiarius compellare. Semper enim presens est qui ubique semper est. Quis est autem Hic, nisi de quo scriptum est: « si ascendero in celum tu illic es, et si descendero ad infernum ades; si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris »? Cui si facile fuit oculos nobis atque aures intellectumque largiri, multo est profecto facilius nos videre et audire et intelligere. Videt ille igitur nos auditque prius etiam quam loquamur; ipse est enim igitur, qui tacito Moysi ait: « Quid clamas ad me? ». Prevenit vota nostra et affectus anticipat; cogitationes nostras intelligit de longinquo, hoc est multo antequam fiant; preces nostras exaudit antequam sonent; necessitates nostras aspicit antequam veniant; exitus nostros speculatur antequam nati simus. Sed ita nos aspicit ut, indignos licet inveniat, misereatur tamen, nisi forte, quod procul absit a nobis, contumacia pertinaci misericordiam repellamus.

Habentes ergo testem Patrem iudicem, teste illo imaginario non egemus de quo alibi scripsi, quem philosophorum quidam querendum nobis esse dixerunt. Epycurus quidem, quibusdam licet opinionibus infamatus, magnorum tamen iudicio magnus vir, amico scribens: « Sic fac » inquit « omnia, tanquam spectet Epycurus ». Marcus Cicero in epystolis quas ad Quintum Ciceronem fratrem suum scribit, post adhortationes magnificas ad virtutem, concludens: « Id » inquit « facillime facies, si me, cui semper uni magis quam universis placere voluisti, tecum semper esse putabis, et omnibus his rebus quas dices et facies interesse ». Multum hauddubie confidebat veram presentiam profuturam esse germano, qui memoriam sui solam efficacem adeo virtutis ad studium extimaret. Secutus hos Seneca, sed non ausus tantum sibi tribuere, Lucilium suum monet ut alicuius clarioris viri presentiam sibi fingat. Ait enim: « Prodest sine dubio custodem sibi imposuisse et habere quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis iudices ». Nec multo post: « Sic facias » inquit « quecunque facies, tanquam spectet aliquis ». Et post pauca: « Aliquorum te, inquam, autoritate custodi, aut Cato ille sit, aut Scipio, aut Lelius, aut cuius interventu perditi quoque homines vitia supprimerent ». Et ut intelligas hanc etiam esse epycuream doctrinam, Seneca idem alibi: « Aliquis » inquit « vir bonus nobis eligendus est, ac semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante vivamus et omnia tanquam illo vidente faciamus. Hoc, mi Lucili, Epycurus precepit, custodem nobis et pedagogum dedit ». Deinde, quibusdam interpositis quibus hoc consilium admiratur, adiecit et « elige itaque Catonem » ait « si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Lelium; elige eum cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens vultus ». Vides ut aliquot enumeratis, utrobique liberum nobis linquit eligere quem velimus, modo aliquem eligamus cuius nobis non genus, non potentia, non opes, sed virtus et conversatio et testis animi frons, et motura animum verba placuerint. Et hoc quidem de imaginario teste vite philosophicum consilium, inter suos non inutile nobis non necessarium, hunc in his literulis obtineat locum ut quod diximus appareat, tali teste cristianum hominem non egere, cui non Epycurus aut Cicero, non Cato, non Scipio, non Lelius imaginatione fingendus sed angelus bone vite custos comesque datus homini, quo spectante, siquis est pudor, audere non debet quod coram homine non auderet. Et, quod summum ac terribile dixerim, Cristus ipse locis omnibus atque temporibus est presens, non actuum sed et cogitatuum omnium verus testis, quos etsi vere afforet testis epycureus, non videret. Figere hic animum libet et cogitare. Quis tam impudenti rabie fuit unquam, tantaque scelerum licentia, qui non dicam Cristum, sed amicorum Cristi aliquem coram cernens, non raptanti se precipitantique libidini frena substringeret? Atqui Cristum ipsum in abditis etiam anime penetralibus semper assistere, et quid illis geratur introspicere, et aperta omnia videre, nemo usquam cristianus est qui dubitet; nec ab omni dedecore, tanti testis metu saltem et veneratione, desistitur. Quid hic prestigii est, nisi quia quem presentem corde credimus oculis non videmus, eoque relabimur in quo veteres Cicero, qui Cristum certe non noverat, arguebat ubi ait: « Nichil animo videre poterant, ad oculos omnia referebant »? Quod si et nobis accidit et consilium optamus, idem nobis audiendus est Cicero, non quod alii precipue ex nostris desint, cum Augustinus ex hoc maxime librum Vere religionis michi texuisse videatur; sed iuvat in re nostra peregrinum, ut ita dixerim, hominem audire, presertim cum unus idemque locus sit ubi et vulnus aperuit et medicamenta composuit. Ait enim: « Magni autem est ingenii revocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere ». In hoc ergo summis et nos viribus enitamur ut, sensibus domitis et victa consuetudine, aliquid animo videamus. Aperiamus iam tandem atque purgemus oculos illos intrinsecos, quibus invisibilia cernuntur: Cristum adesse videbimus. Et si de Marco Catone scriptum est quod puduit gementem illo teste mori, quanto magis pudebit Cristo spectante male vivere, male mori, aut omnino facinorosum ac turpe aliquid tanto sub teste committere. Sane noster hic testis infallibilis atque perpetuus, ut ad propositum sermo redeat, etsi ubique presens sit, nusquam tamen esse presentior, nusquamque familiarius nos audire et nobiscum colloqui quam in solitudine dignatur. Nimirum: nam et nullus interstrepit, et quod ab intentione mentem distrahat non est. Sic humanus animus assuescit celestibus, frequentique colloquio fiduciam salutarem concipit, et ex hospite atque advena fit domesticus Dei. Magno enim ex amore continuoque et fideli cultu inter Deum et hominem, familiaritas tanta est, quanta inter hominem et hominem non est. Quamobrem ut laboriosos homines, et mortalibus semper rebus implicitos ac terrenis occupationibus tota intentione demersos, iam nunc occupationum immortalium et inferni laboris habere primitias crediderim, sic simillimum veri putem solitarios Dei amicos, piis assuetos curis, iam hinc eterne vite presentire delitias. Nec incredibile dixerim, posse aliquem ex hoc numero, cui secularis ceni vestigium nullum extet, ad eum gradum misericordia sublevante consurgere, ut adhuc terris inclusus concinentes in celis angelorum choros audiat et videat in excessu mentis quod ad se rediens non possit exprimere.

VI.  Sed quid horum omnium scire, quid ve de his loqui possum, peccator infelix et peccati mei pondus ac vincula circumferens, qui vel amore literarum amicum otio et literis locum amo, vel fortasse odio quodam ex dissimilitudine morum orto populum fugio, et fortasse conscientia vite mee multiloquum testem vito? His igitur pretermissis -- quanquam, bone Iesu, ad hunc finem creati abs te ut in te requiescamus, ad hoc nati et sine hoc inutiliter atque infeliciter nati sumus -- quanti tandem, pater, extimes illa comunia, vivere ut velis, ire quo velis, stare ubi velis, vere inter purpureos florum toros, autumno caducarum inter frondium acervos acquiescere, apricatione hiemem, umbris estatem fallere, neutram sentire nisi qua velis? In utraque tuum esse et ubicunque fueris esse tecum, procul a malis, procul ab exemplis scelerum, non impelli, non collidi, non affici, non urgeri, non dum esurire malis in convivium trahi, dum tacere cupias ad loquendum cogi, non importune salutari attrectarique ac detineri in compitis, et urbanitate incondita et insulsa totos dies in eculeo pendere, observare pretereuntes: quis te ut monstrum aliquod intueatur admirans; quis pedem figat occursu; quis flexus in tergum hereat et aut nescio quid raucum in aurem comitis insusurret, aut de te obvium interroget; quis in turba vel moleste urgeat, vel aliquanto molestius loco cedat; quis manum porrigat; quis ad caput illam referat; quis multa in angustiis loqui paret; quis tacitus oculo signum det, et stricto transeat labello. Demum non inter tedia senescere, interque salutantium greges premere semper et premi, arctari spiritum, mestisque vaporibus afflatum hieme licet media sudare; non humanitatem inter homines dediscere affectumque fastidiis odisse res, odisse homines, odisse negotia, odisse quos diligas, odisse teipsum; non oblivisci tuarum rerum ut multis ingratis vaces. Sine preiudicio tandem apostolice sententie, ad Romanos que est, « Quod nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur, sive enim vivimus domino vivimus, et sive morimur domino morimur », ita tibi et vivere et mori, ut non aliis quam Domino vivas et moriaris. Stare interim velut in specula, res curasque hominum sub pedibus intuentem, videre omnia teque in primis cum universitate transire; nec senectutem tacite subrepentem prius molestam pati, quam proximam suspicari, quod omnibus propemodum occupatis accidit; sed eam multo ante prospicere et preparare illi integrum corpus, equum animum. Nosse vite umbram hanc non vitam, diversorium non domum, viam esse non patriam, non cubiculum sed palestram. Non amare que fugiunt; optare que permanent; hec ipsa, dum adsunt, ferre pacifice. Semper te meminisse mortalem, sed cui sit immortalitas repromissa. Mittere retro memoriam, perque omnia secula et per omnes terras animo vagari; versari passim et colloqui cum omnibus, qui fuerunt gloriosi viri; atque ita presentes malorum omnium opifices oblivisci, nonnunquam et teipsum, et supra se elevatum animum inferre rebus ethereis, meditari quid illic agitur, et meditatione desiderium inflammare, teque vicissim cohortari, et ardentium quasi verborum faculas calidis admovere precordiis. Qui, quod inexperti non intelligunt, non ultimus solitarie vite fructus est. Inter hec, ut notiora non sileam, et lectioni dare operam et scripture, et alternum laborem alterno solatio lenire, legere quod scripserunt primi, scribere quod legant ultimi, et beneficii literarum a maioribus accepti, qua in illos non possumus, in posteros saltem gratum ac memorem animum habere, in eos quoque qua possumus non ingratum, sed nomina illorum vel ignota vulgare, vel obsolefacta renovare, vel senio obruta eruere et ad pronepotum populos veneranda transmittere; illos sub pectore, illos ut dulce aliquid in ore gestare, denique modis omnibus amando, memorando, celebrando, si non parem, certe debitam meritis referre gratiam.

Inventores artium quarundam post mortem divinitatis honore cultos audivimus, grate quidem potius quam pie; nulla est enim pietas hominis, qua Deus offenditur; sed erga memoriam de humano genere benemeritorum inconsulta gratitudo mortalium, humanis honoribus non contenta, usque ad sacrilegas processit ineptias. Hinc Apollinem cithara; hinc eundem ipsum atque Esculapium medicina, Saturnum Liberumque et Cererem agricultura, Vulcanum fabrica deos fecit; hinc Egiptus Osirim, Athene docta urbs Minervam coluere, quod ille lini, hec olei usum artemque lanificii repperisse fertur. Longum est singula prosequi, quod apud veteres huiuscemodi vanitatum nullus est modus; quas palam damnare non ausus ille poetarum maximus atque cautissimus, ut qui vero paratum forte supplicium verebatur, latenter utique nec minus eleganter irridere non metuit, quandoquidem animas eorum,

inventas qui vitam excoluere per artes,

quorum nomina vulgus mendax et omnium fons errorum in celum celi domino indignante locaverat, apud inferos ponit. Nominatim insuper ipsum medicine repertorem omnipotentis dei fulmine detractum ad stygias undas canit. Verum hec questio inter eos maneat; apud nos enim nulla de diis est questio, nec vero mirari unquam satis possum, viros in ceteris omnibus tam perfectos in solis superstitionibus tam deliros, et quasi velocissimos cursores euntes in diversum et ante oculos metam positam non videntes, ut, quorum pernicitatem miror, miserear cecitatem. Sane si talium rerum primis auctoribus honor aliquis debetur, quem deberi magnum modo humanum modestumque non inficior, quid non literarum artiumque nobilium repertoribus debeatur, qui non vomerem sulcis, non telam lateri, non fidium tinnitum auribus, non oleum aut vinum gutturi, quamvis et auribus et gutturi suos sonos suasque delitias, sed feliciora quedam instrumenta ad cibum et ornatum cultumque et medelam animi peperere? Enimvero id debitum ubi queso potissimum persolvatur? aut quis est qui dubitet, hoc ipsum literarum negotium, quo vel nostrum vel alienum consecremus nomen, quo multo perennius quam ere vel marmore virorum illustrium imagines excidamus, nusquam omnino melius, nusquamque liberius quam in solitudine posse tractari? Expertus hoc saltem loquor. Sentio quos animo stimulos, quas alas ingenio, quod illa operi vacuum tempus accomodat, que omnia preter illam ubi queram nescio. Vacuitatem vero seu vacationem dici mavis literarum atque artium fontem esse, si michi forte non credis, Aristotili crede, qui, primo Methaphisice sue libro, circa Egiptum constitutas mathematicas artes ait, rationem asserens, quod ibi gens sacerdotum vacare dimissa est. Quod nec Plato ipse tacuerat, de eisdem loquens in Timeo, quod « sacerdotiis prediti separatim a cetero populo manent, ne contagione aliqua prophana castitas polluatur ». De quorum vita, ut unus e sacerdotibus nostris ait, « Cheremon stoicus, vir eloquentissimus, narrat quod, omnibus mundi negotiis curisque postpositis, semper in templo fuerint et rerum naturas causasque ac rationes siderum contemplati sint; nunquam mulieribus se commiscuerint, nunquam agnatos nec propinquos nec liberos quidem viderint ex eo tempore quo cepissent divino cultui deservire; camibus et vino se semper abstinuerint ». Addit ad hec quod biduana ac triduana inedia humores corporis, ex otio atque immobilitate nascentes, acerrime comprimere et castigare sint soliti; multa quoque de cibo, de potu, de accubitu. Quibus moribus divinam ingenii ubertatem facile crediderim contigisse.

VII.  Nec sum nescius ut hoc loco michi violenter occurritur ab his quibus solitudo et literis inimica videtur et virtutibus. Dicunt enim in primis carere solitudinem magistris quibusdam, quasi literarum dispensatoribus atque, ut ita dixerim, tenerorum altoribus animorum, sine quorum ope continua profecto rara unquam ingenia surrexere. Ita vero hoc dicunt, quasi ego pueris loquar et non his qui domi ferulam pedagogumque dimiserint. Instant tamen acrius, et eruditis etiam viris distrahi ingenium huc illuc prospectu vago et celo liberiore confirmant; quod quidem, ubi grande aliquid molitur, rapidi more cornipedis magno quem saltui prepares, frenandum colligendumque doctus nemo negaverit. Huius sententie patronum Quintilianum habent, qui libro Oratoriarum institutionum nisi fallor nono, cum secretum et « liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire », deque hoc neminem dubitare dixisset, proculdubio hac in parte mecum sentiens, mox adiecit unde dissentiens videretur, et « non tamen » inquit « protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa celi libertas locorumque amenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent; michi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa que ipsa delectant necesse. est avocent ab intentione operis destinati, neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocunque ipse respexit, desinit intueri quod propositum erat ». Satis utique dixerat; et tamen, ut penitus ita sibi persuasum scias, insistit ac repetit: « Quare » inquit « silvarum amenitas et preterlabentia flumina, et inspirantes ramis arborum aure volucrumque cantus, et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut michi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere ». Ecce igitur ut adversum me non spernendus testis in iudicium venit, qui, velut autoritati proprie parum fisus, Demosthenis, haud vulgaris equidem note viri sed absque emulo graie facundie principis, factum profert opinioni sue consentaneum; et « Demosthenes quidem » inquit « melius, qui se in locum ex quo nulla audiri vox et ex quo nichil prospici posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi ». Habes, o studiose silvarum sectator miratorque, dicat aliquis, qui silvas et colles et secessus avios non tantum inutiles studiis opinetur sed damnosos. Quid hic dicam? Negem aut locutum vera Quintilianum, aut recte fecisse Demosthenem; imo vero vel in sententiam horum ibo, vel hos in sententiam meam traham? Convenire securius quam luctari. Poteram nempe perfacile hos incursus avertere, quod oratores ambo, hic quidem clarus, ille clarissimus: nec dubium nulli studiosorum generi minus silvas, et ea de quibus hic loquitur, atque omnino solitudinem convenire (quod expressius dicam cum ad exempla pervenero); sed non hinc evadere est animus; nec fuga nec bellum placet, concordiam quero. Itaque quamvis ego nusquam felicius quam in silvis ac montibus ingenium experiar, nusquam michi paratius et magnifici sensus occurrant -- sicubi tamen magnificum aliquid occurrit -- et equa conceptibus verba respondeant, nolim tamen, quod michi forsan singulare est ad universos trahens, dictum factum ve tantorum hominum damnare; quin utrunque potius amplector, et probo neutrum nostro proposito adversum. Neque enim studiosis impero ut in silvis aut in montibus libros scribant, sed permitto ut tali spectaculo recreatum animum in angustias cogant tacitas atque reconditas. Quas tamen nullo loco aptius quam in solitudine posse contingere quis est qui non, quamlibet urbium amicus, intelligat? Fuscum igitur ac silentem locum qui ad scribendum venit eligat; hoc enim iubentibus non obsisto; quod diurno scriptori dictum nocturnus non respuat lucubrator. Qua in re ipsius Quintiliani consilium non inefficax expertus, tecum, studiosissime pater, et cum lectore comunico. Ille enim, laudans Demosthenis hunc morem, ad extremum ait: « Ideo lucubrantes silentium noctis, et clausum cubiculum, et lumen unum velut rectos teneat ». Nichil horum, ut arbitror, solitudini obstare sed favere cunta fateberis. Itaque si inter tantas voces audior consiliumque novum non despicitur, et hos sequor et, longius evectus, si loci optio integra est, scripturum novi aliquid admoneo, quotiens se exemplo Demosthenis includet, illud ante provisum sit ut, post secundos ingenii successus, egressu facili in silvas et loca virentia, quoque nichil est Musis amicius, queruli amnis in ripam gravedinem possit fatigationemque deponere; nec ideo minus in arvum ingenii rerum semina iacere, et inter ipsum quietis reparandique animi tempus venturo labori materiam preparare, utile simul et iucundum opus, et actuosa requies et quietus labor, ut cum ad angustam illam Demosthenis ac secretam aream reditum fuerit, sententiarum sementem, inutilibus excussis, votiva verborum messis equiparet; atque ita nullum studio tempus iners aut inane preterfluat. Quod his precipue dictum sit qui orationes texunt aut historias; nam qui philosophiam ac maxime qui poeticam meditantur, quibus acuta potius et arguta quam multa conquirere mens est, eos libertati proprie relinquendos censeo: impetum ingenii sequantur, considant ubicunque est animus, ubi locus tempusque suaserint, aut ubi se stimulis maioribus adigi senserint, seu celo aperto, sed clause tecto domus, seu solide rupis obtentu, seu patule pinus umbraculo. Non multorum evolutione voluminum est opus: illis iam ante perlectis, in animo legunt, sepe etiam in animo scribunt; lectione preterita sed presenti ingenio se se attollunt. Nempe supra humanum modum rapiantur oportet si supra hominem loqui volunt: id sane locis apertissimis expeditius fieri interdum et alacrius animadverti. Unde sepe montanum carmen quasi hedum e toto grege letissimum atque lectissimum vidi et, nitore insito admonitus originis, dixi mecum: « Gramen alpinum sapis, ex alto venis ». Equidem ut huic tandem articulo finem faciam, et Marcus Tullius et Virgilius Maro, quos eloquentie principes latine nemo eloquens negabit, huic consilio herebant: dum alter cum sepe alias tum presertim ad tractatum legum civilium accessurus, frondosas quercus et delectabiles secessus, quodque ibi scriptum memini « ripam et umbram », et procerissimas populos, et concentum avium, et strepitum fluviorum, atque equas in partes scissi amnis in medio insulam parvam et huic nostre simillimam quereret; alter autem suum Alexim, quisquis is est, pastorio carmine laudaturus, « inter densas umbrosa cacumina fagos » assidue veniens, solus in montibus et silvis id faceret: Platonem secuti ambo, qui inter otiosa cupresseta et spatia silvestria de institutis rerum publicarum deque optimis legibus disputarat. Nota nimirum et vulgata commemoro. Multum tempore posterior Cyprianus, fide autem prior et martyrio clarus nec obscurus eloquio, tale quiddam et sensisse videtur et scripsisse; quod unum ex multis ingens mirator eius Augustinus in libris suis quasi illius ingenii experimentum et eloquentie gustum ponit, que in eo quanta esse potuerit, nisi gravitati rerum deditus verborum neglexisset ornatum, loci illius commemoratione notum nobis esse voluit. Ubi ingenium exercens non ait hunc thalamum loco abditum, cinctum muris, communitum seris, marmorea opacum celatumque testudine, aut tale aliquid, sed quid? « Petamus » inquit « hanc sedem. Dant secessum vicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines baiulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt ». Ecce quam porticum et quam sedem vir sanctus et eloquens appetebat: vites, palmites, frondes, arundines, et inter hec studiosis semper amabile secretum, quod utique non optaret, si preter muros ac tectum nullis bene secessibus ingenium crederetur. Possem nunc apud alios hoc ipsum querere et plurium testimonio rem firmare, ni vererer ne aut fidei minus habuisse tantis testibus, aut cure amplius suscepisse dicerer quam oportet. Hactenus ea lege disserui quid sentirem, ut nullam ingeniis legem imposuisse me sentiant qui hec legent, siquis adeo abundans otio erit ut otium nostrum legat; singula igitur examinent de veritate rerum, non tam michi vel aliis quam experientie credituri.

Iam vero qui solitudinem virtutibus inimicam volunt, astipulatorem videntur inter ceteros Anneum Senecam habere, qui epystolarum suarum quodam loco, omnia nobis mala solitudinem persuadere; et rursus alio loco, mala ibi consilia agitari, cupiditates improbas ordinari, audaciam acui, libidinem irritari, iracundiam instigari ait. Que si indefinite aut universaliter dicerentur, hauddubie vel Senece resistendum, vel solitudinis patrocinium deserendum erat. Sed non ita est. Ea enim non nisi de stultis et qui passionibus vincuntur dicta esse, luce clarius in ipsis Senece verbis apparet. « Lugentem » inquit « timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur ». Audis aliquem solitudine prohiberi, sed adverte causam: luctum scilicet et timorem, acerrimas animi passiones. Quod ipsum latius extendens, « Nemo est » inquit « ex imprudentibus, qui relinqui sibi debeat ». Id utique verum esse quis non videt? Qui enim impos sui est, mox ut sibi relinquitur, oportet ut ruat. Talibus quidem ego non inimicam modo solitudinem, sed nec amicam urbem iudico, eo tamen amiciorem, quod illa ut criminum ministros sic et scrutatores habet et vindices, hec impunitatis et latebrarum spe reicit legum metum et reverentiam honestatis. Ceterum altera libertatem impudentiamque peccandi, altera fautores scelerum atque instrumenta suppeditat, utrumque pestiferum; verum ea nature perversitas, non solitudinis culpa est. Quod ut prorsus ita esse nec aliud Senecam voluisse pervideas, eadem epystola illam ipsam solitudinem, mestis ac pavidis et imprudentibus interdictam, Lucilio suo non modo permittit sed suadet ac precipit. « Sic est » inquit « non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum; non habeo cum quo te comunicatum velim, et vide quod iudicium habeo: audeo te tibi credere ». Durum, nisi fallor, ac precisum dogma. « Fuge » inquit « multitudinem », libenter id quidem; « fuge paucitatem », patior non moleste; « fuge etiam unum », nil est quo me ulterius trudas, ad extremam solitudinem coarctasti. Quid iam restat nisi ut me ipsum fugiam, si et tunc tamen unum fugero? « Non habeo cum quo te comunicatum velim ». Mirum: ego vero habeo cum quo te, et fortasse plures, sed profecto unum habeo. O si nunc tale aliquid amico consulam, exclamabunt undique solitudinis ac virtutis adversarii, meque saxeum et inhumanum dicent; atqui Seneca, tantus vir, carissimo omnium amico precipit unum etiam fugere. At perfecto consummatoque viro loquitur. Hoc siquis dixerit, cum bona venia negabo; proficientium potius quam perfectorum ex numero fuisse Lucilium iuratus testis Seneca ipse fatebitur, quem etsi frequenter laudet, qui amantium mos est, si perfectum tamen nosset, nec totiens hortaretur, nec aliquando reprehenderet. At studiis saltem virtutique dedito, dicat aliquis; hoc fatebor, sed eo plane revertimur quo volebam. Neque enim ego aliis quam literarum et virtutum studiosis loquor; reliquis salubre consilium nullum habeo, nisi ut ante omnia vitam mutent; tum de loci oportunitate videbimus.

Ceterum his ipsis, quibus solitudinem oportunam dixi, nunquam suasi ut studio solitudinis amicitie iura contemnerent: turbas non amicos fugiendos dico. Quod siquis esse sibi amicorum turbas extimat, primum videat ne fallatur. Id vero maxime deteget repentina necessitas mutatioque fortune que, sicut optanda non est experiendi cupidine, sic si accidat experientie et discutiendis erroribus multum confert. Deinde si ut reliquarum rerum sic amicitiarum alter altero ditior fuerit, non movebor; nec tam amicos fugere solitarium monebo, quam optare ut ad se visendum singulatim potius quam catervatim veniant, non otio tedium sed solamen et auxilium laturi. Sit otium modestum et suave, non insolens; sit solitudo tranquilla, non ferox; sit denique solitudo non immanitas, in quam qui venerit miretur humanitatem, que ab urbibus exulat, silvas incolere, seque ursos in populis ac leones, in solitudine angelicum hominem invenisse. Ita plane sentio, atque hunc medium inter extrema callem teneo. Alter nonnisi inter turbas gaudet: huic misericordia magis quam redargutio debetur. Alter autem « Fuge » inquit « etiam unum »: huic nescio quid dicam. Tangis, fateor, Seneca, et autoritate premis tua, inclinaturus forsitan, nisi alter obsisteret non te minor, et si maiorem dixero credo non indignabere. Marcus Cicero amicitie legem tractans, non hos tantum quibus amicitia post virtutem iucundissima rerum est, sed asperos etiam et immanes, humanamque societatem atque congressum fugientes -- quorum vix unicum exemplum toto orbe repperit -- pati non posse ait, nisi « acquirant aliquem » non dixit amicum, natura enim obstabat, sed « apud quem evomant virus sue acerbitatis ». Sumptaque hinc occasione, Tarentini Archite dictum refert, cuius ea sententia est: neminem non modo in terris quantalibet rerum affluentia, sed ne in celo quidem presenti siderum conspectu mundique notitia felicem esse posse, nisi habeat cum quo illa participet; sic naturam nichil omnino solitarium amare. Idem famosiore alio quodam loco « Si omnia nobis » inquit « que ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in cognitione et in scientia collocaret ». Deinde ut ironice locutum scires, aperte ait: « Non est ita; nam et solitudinem fugeret ». Ecce quam paucis verbis quecunque de solitudine loquimur damnasse videbatur! Et fecerat, nisi ulterius processisset, ut non tam Ciceronis dictum exponendum nobis, quam oratoris testimonium, licet in philosophie libris scriptum, ceu suspectum ab hoc iudicio repellendum esset. Sed ut liqueat de extrema et inhumana tantum solitudine illum loqui, quam qui fugit profecto unum etiam non fugit, atque ita non nostram sed diversam potius damnare sententiam, nec fuga solitudinis in turbam iri velle, sed id solum ne amore solitudinis humanitas fugiatur, vide quid addidit. Cum enim dixisset « et solitudinem fugeret », non dixit « et socios », sed « et socium » ait « studii quereret, tum docere vellet, tum audire, tum discere ». Cum igitur tantis bonis ornata solitudo, si participe careat, intolerabilis etiam ferocibus animis humanumque perosis commercium videatur, quid mitibus et humanitate preditis videri debet? Quod si amicitie ignaris collocutor unus tantum solatii afferre creditur, quid veris amicitie cultoribus fidelis amici conversatio allatura sit, in quo se se videant, ex quo verum audiant, cum quo, ut Cicero idem ait, sic omnia loqui audeant ut secum, de quo nulla suspicio, sub quo nulla fraus, pro quo nullus labor non suavis, sine quo nulla sit dulcis quies, a quo demum et adverse presidia et prosperioris fortune proveniant ornamenta? Hunc ego si a solitudine secludendum arbitrer, durus sim; nec vero michi unquam amici presentia interrumpi solitudo videbitur sed ornari. Ad postremum si alterutro carendum sit, solitudine ipsa privari maluerim quam amico. Sic itaque solitudinem amplector, ut amicitiam non repellam, neque fugiam etiam unum, nisi forsan is ipse sit, cuius mores etiam in urbibus fugiendos vite tranquillitas non negligenda suadeat. Tota res igitur ad hoc redit, ut sicut cetera omnia sic ipsam solitudinem cum amicis partiar, nullius boni sine socio iucundam possessionem humanius ab eodem Seneca dictum credens, solitudinem vero magnum et dulce bonum esse non dubitans. Ab ea autem non scelestos modo sed inertes et ignavos arceam. Ut enim Tiberii solitudo odiosa est, qua Capreas insulam immeritam perpetua commaculavit infamia, ubi sevitie ac libidinis officinam instituit ferus et fedus senex; sic Servilii Vatie solitudo ridicula est, qui non procul inde Neapolitano in litore prope Campanie Cumas latens senuit, otio famosus inutili, et intra villule sue septum non tam habitans quam sepultus. Et quam multos esse credimus ubique Servilios? sed hic ante alios occurrit, quem irrisor nobilis notum fecit et prestitit ne inferre coetaneis nostris veritatis iniuriam exemplique molestiam cogeremur. Iam intelligis ad quos quecunque de solitudine dicta seu dicenda sunt referam. Verum quia non omnibus est datum vel sanctitate vel literis excellere, preclaroque otio posteritatis amorem ac notitiam promereri, ut nec presens gloria nec sequentis evi fama solicitet, pro qua multi vitam voluntarie profuderunt et ob id ipsum clari sunt habiti, quanti facias, ut iantandem ad propositum revertar, hoc quantulumcunque vite tempus, cuius cum semel effluxerit recolligendi reparandique spes nulla relinquitur, tuum esse? quodque nulli mediocriter erudito vetitum est, cogitando saltem legendoque placidis fotum curis et rerum vinculis explicitum animum habere, Deo et rationi subditum, cetera liberum; corpus quoque gravi iugo eductum animoque soli serviens et, siquando per insolentiam rebellaret, mox imperata facturum? ereptum mille laboribus, mille periculis, mille ludibriis, posse ire pro libito, sedere, consistere, loqui, conticescere, meditari, non interpellantibus negotiosis atque solicitis, quibus miseris esse non sufficit nisi ad miserie cumulum alienis quoque miseriis abutantur?

VIII.  Quid de preterito gaudium dicam, quod velut a tergo venit? Est quidem illud Virgilii notissimum

forsan et hec olim meminisse iuvabit;

nec illud ignotum

... iuvat evasisse tot urbes
Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostes.

Apud eundem poetam duo hec, diversa verborum sono sed eodem spectantia, unus idemque loquitur Eneas. Audis ut proprie inter labores futuri temporis verbo usus, illis exactis presenti utitur, et ubi dixerat « iuvabit meminisse », « iuvat » inquit « evasisse ». Sic est enim: dulce nonnunquam est amara recordari, demulcentque animum transmissa pericula quamlibet in partem (habet enim et prosperitas pericula sua, nec pauciora certe, nec leviora, et profecto fallaciora quam adversitas: « Quam metui nequid Lybie tibi regna nocerent » apud ipsum Virgilium anxius filio pater ait). Quanta ergo delectatio, quanta securitas solitudinis, metuenda quelibet emense et a tergo procul sua mala numerantis! Quam delectat illesum transisse pestifera et in bivio, ubi ad levam mors erat, dextrorsum tenuisse, eoque magis quo in partem alteram deliberatio pronior fuit! Habet enim hoc natura ut, ubi maius presentiusque discrimen fuisse recolitur, ibi de preterito plus gaudii sit. Quod ita esse nunquam clarius quam post ancipites egritudines, post horrenda naufragia, post hostilem carcerem formidataque bella perpenditur. Itaque sanitati redditos portumque tenentes et ex insperato vinculis elapsos aut victores crebro audias periculorum historias suorum cum gaudio renarrantes. Quam vero suaviter in animum redeunt, vel sprete mundi blanditie, vel contempti honores, vel bene sparse divitie, vel despecte voluptates neglecteque mine, vel alto animo calcata calamitas, vel quicquid omnino fallere potuit nec fefellit! Sed tamen potissimum hec delectant cum prorsus evaseris, ut nullus iam periculi metus sit.

Et ut minima etiam que videntur attingam, parum ne tibi videtur quotidiano illo tedio caruisse, quo vix habitator urbium unquam caret, quod scilicet non homini tantum homo sed sibi etiam egra mens parit, secum ipsa discordans? Occurrent tibi passim in plateis urbium stultorum greges, quibus nichil sit in ore frequentius quam verba illa grammaticorum: piget, tedet ac penitet; et illud Terrentii: « Nec quid agam scio ». Credo singula, precipueque novissimum. Nam si quid agerent scirent, confestim querele omnes conquiescerent. Cuius enim rei tedet, oro te, nisi ignorantie stultitieque proprie? Senece verbum est: « Omnis stultitia laborat fastidio sui ». Non placet eis vita, nec immerito: nichil enim habent stabiliti consilii, nichil firmi, nichil ad extremum placiti, quoniam, ut ibidem ait idem, « nisi sapienti sua non placent ». Nesciunt quid agant, seque id nescire non nesciunt, neque dissimulant. Consequens est ut ad quid vivant nesciant. Quomodo igitur ament, quod cui usui sit ignorant? Plerique ita vivunt, quasi ad nichil aliud quam ad serviendum gule ac ventri se se natos putent, prorsus infausta mancipia tam turpibus dominis addicta. Quod ita se habere nequa dubitatio sit, queri inter eos solet, siqua nature parentis indulgentia homini vitam daret non somni neque concubitus, non cibi neque potus indigam, sed cui absque his adesset et quies et soboles et sobria iugisque satietas, an optabilior ea vita esset, an hec nostra, que necessitatibus tam multis obiecta semper atque subiecta est. Et quotiens casu aliquo his disceptationibus interfui! et in finem tacitus intendens raro aliquem ex his audivi, qui non hanc nostram miseriam illi beatitudini preferendam intrepide diffiniret! Qui illud insania exultantes dicere soliti sunt: nam quid si somnum, si concubitum, si cibum potumque subtraxeris acturi sumus? Aut quenam vita futura est, vite muneribus et officiis spoliata? Ut penitus pre se ferant et impudentissime fateantur, ad nil se aliud vivere quam ad ea, que comunia brutis animantibus sunt nobiscum. Quasi vero non perditum illud tempus, quo brevissimam hanc vitam cum somno et voluptate partimur, in melioribus curis, et vel in contemplatione Dei, vel in cognitione rerum, vel in exercitio virtutum possit expendi.

Quoque gravius stomaceris, omni fere sanioris consilii spe sublata, Deum memoriamque meam testor hec me sepius ex ore senum audisse quam iuvenum. Ea nostrorum senum gravitas atque maturitas est, ut a voluptate divelli miserum ducant, mortem ante oculos habentes mox e putri ruinosoque membrorum habitaculo miseros avulsuram. Adeo voluptatis nomen ab adolescentia dilectum usque in senium dulce est ut, si voluptas desit, voluptatis effectum spernant, nec nisi fedo et cenoso tramite velint quo cupiunt pervenisse, prorsus infelices et erronei viatores, qui terminum oderint, viam ament iam termino propinquantes. Quorum siquis ad fatendum talia tardior appareat, ita tamen dubitantem, ita disputantem audias, ut intelligi detur pudore eum magis a falso retrahi, quam animi iudicio verum sequi. De his in libro Vere religionis Augustinus: « Quibus » inquit « vilis est corporis salus, malunt vesci quam satiari, et malunt frui genitalibus quam nullam talem commotionem pati; inveniuntur etiam qui malint dormire quam non dormire; cum omnis illius voluptatis finis sit non esurire ac sitire, et non desiderare concubitum, et non esse fatigato corpore ». Nec longe post: « Qui sitire » inquit « et esurire volunt et in libidinem ardescere et defatigari, ut libenter edant et bibant et concumbant et dormiant »... non dixit: amant miseriam et dolorem -- nemo est enim tam aversus a salute ut doloris et miserie nomen amet --, sed « amant » inquit « indigentiam, que est initium surnmorum dolorum ». Constat autem, sicut effectus in causis, sic in amore causarum amorem effectuum contineri; itaque concludens terribiliter: « Perficietur ergo » inquit « in eis quod amant, ut eis ibi sit ploratus et stridor dentium ». Vides ut ex causa effectum elicit: quia amarunt indigentiam, miseriam consequentur. Multa ibi preterea divine in hanc sententiam disseruit. Res est autem vulgi ipsius confessione notissima. Itaque (quod ait) inveniri qui hoc malint dicere possumus, inveniri iam paucos qui aliud velint, quod, etsi oculos paulo altius attollere nituntur, vulgari fumo ac pulvere excecati nequeunt, ne ve ad meliora vocantibus aurem prestent, strepitus ac popularium errorum fragor impedit. Ita pars magna mortalium, seu volens seu coacta, beluarum moribus procurva in terram et corpori obsequens, animi negligens, sine virtutis illecebra, sine ulla notitia suimet spiritum trahit inglorium atque anxium; quamvis enim natura melior interdum pungat ac vellicet et admoneat sui, obstant tamen impedimenta que dixi. Hinc vite odium, hinc tedii radix, hinc illa inquietudo animi, qua nil peius patitur mortalis homo dum vivit. Quid igitur miri est si horum actus et consilia fluctuant? Si quicquid inceperint non delectat? Non est enim quod volebant, cum nil penitus certi velint. Certum et semper unum velle, sapientis est signum; votorum inconstantia summum stultitie argumentum est; non desinam tibi Senecam inculcare: « ignoranti quem portum petat, nullus suus ventus est ». Itaque simul eunt, redeunt, et utrunque cum tedio. Vidisti aliquando ut se raptim loco moveant, ut gregatim prodeant, ut repente dissentiant, cum unus hac ire cupiat alius illac. Quomodo enim inter multos conveniat, cum secum quisque dissideat usque adeo -- libet enim immorari -- ut quem paulo ante videris non agnoscas, et quem nunc nosse videare post paulum percontari oporteat cuias sit? Ita nunc leti, nunc tristes sunt, nunc humiles, nunc elati, nunc senio graves sunt et immobiles, nunc puerili levitate volubiles, ut illa iam parium collusio et temeraria ire collectio positioque et mutatio in horas, que infantibus Flaccus attribuit, propria et peculiaria senum sint. Quorum instabilitas eo damnosior, quo liberior et monitores aspernatur, et autoritate se contegit, et exemplo nocet. Etsi enim cuiusque natura suis vitiis abundet, magna tamen pars malorum ex emulatione quadam imitandique libidine nata est. Nam quis unquam imitator sui ducis errore contentus fuit? Transcendere delectamur et conspici, et quos sequebamur post terga relinquere. Dedit hoc preceptum, fateor, eloquentie studiosis Quintilianus, ut imitator quisque contendere quam sequi malit, ea scilicet ratione, quia forsitan quem transire nititur, etsi non transierit, equabit (« Eum vero » inquit « nemo potest equare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur »); ad hoc « quod plerunque facilius est » inquit « plus facere quam idem ». Alias quoque causas affert dicti huius que, ut illic cognitu pulcerrime, ita hic relatu supervacue sint. Ceterum quod utiliter in oratoria, hoc est bene ornateque loquendi arte, precipitur, ad artem male turpiterque vivendi damnabiliter est translatum, et quod ille iussit implevimus: contendimus, equavimus, vicimus; iam de sequacibus duces sumus; venient qui nos sequantur et superent, ut una eademque res varie sit. Proposita erat imitatio, edicta contentio; in utraque tibi, Quintiliane, paruimus, verum alio fine proposito: tu verborum claritatem imitandam dicis, nos actuum tenebras imitamur, inque hoc unum studium et fervens ille conatus noster impenditur. Atque utinam tam cito boni imitatores, siqui sunt, duces suos equent, quam cito mali vincunt suos! Quod ad nos attinet, datum de orationis virtute consilium pessimo artis additamento morum vitiis applicantes, relicta nobis a patribus magno cum fenore ad posteros errorum exempla transmittimus. Et miramur auctum insanie cumulum, cui omnes adiciunt detrahit nemo! Potius mirer siquid iam ad amentie summam desit, tot in unum undique coeuntibus ingeniis tantoque studio magistrorum. Et quamvis actuum viteque periculosior imitatio sit, ubi maxima scilicet res agitur, tamen etiam in minimis furor iste versatur. Unde enim hec habituum atque incessuum in dies mira simul ac ridenda varietas, et nunc pedes contegens nunc pudenda nudans vestis, nunc terram tergentes nunc cubitum arctantes manice, nunc mamillas conterens nunc sub inguina fluens zona? Unde illa musici modulaminis, non sine gravi discrimine rerum publicarum ut Platoni videtur, postremo unde ista vel stili, vel quotidiani etiam sermonis tam crebra mutatio? Nimirum has odiosas et inamenas nugas nichil magis quam preceps et importuna nec suis unquam contenta finibus invexit imitatio, invectasque aluit auxitque. Quomodo enim fieri potest, ut vivendi tenor idem maneat his qui non se virtuti, non suo iudicio, non amicorum consiliis regendos, sed emulatione, sed aliene dementie stultorumque furoribus se volvendos tradunt? Denique qui naturam propriam exuunt, patrios mores abiciunt, nichil nisi peregrinum atque adventitium venerantur, totiens mutentur oportet, quotiens aliquid occurrerit quod mirentur. Nullus itaque mutandi, quia nullus imitandi modus: cunta illis aliena placent, sua omnia displicent, quidlibet esse malint quam quod sunt, idque unum hercle non immerito, si non animi levitate sed gravi aliqua suarum rerum extimatione contingeret. Unus apud Senecam imitator Salustii, Aruntius, ridetur; sed, michi crede, vicus omnis Aruntium suum, imo vero Aruntios multos habet, non verborum modo sed rerum simias. Quo habitu, quo sermone, quo animo, denique quem se esse velit nemo determinat, et ob eam causam quisque dissimilis sui est. Vestigiis senum delirantium ingressa, nimium docilis iuventus magno spiritu ad supremum stultitie cacumen evasit, primos secundis ac secundos tertiis atque ita deinceps facile vincentibus. Sic per manus traditus et inter manus auctus furor, quantus ad novissimos perventurus sit, metiri animo difficile est. Quamvis et illud forsan est verum, iam ad extremam perventum esse, et in nobis esse completum quod ante tot secula dictum erat: « Omne in precipiti vitium stetit »; ut sine ruina nullus ulterior sit progressus. Et forte licentius institisse videar huic loco quam sat est. Quod sicui nota sit molestiarum mearum prima et maxima, ex humani generis atque in primis Italie commiseratione proveniens, unde olim virtutum exemplaria petebantur, quam, heu, nunc video peregrinorum rituum imitatione corruptam, et domitarum a se gentium, ut quondam spoliis, sic nunc erroribus exundantem, fortasse mirabitur tantum me dolorem, tam brevibus absorbuisse gemitibus. Nam quis tacitum ferat hoc nescio unde oriens rerum nostrarum indignum et turpe fastidium, unde turpior admiratio et cultus indignior nascitur externarum? At non sic maiores nostri, quorum dici utinam posteri mereremur: sua illis placere poterant et placebant. Non Rheni vallem, non Danubii fluenta lustrabant ad conquirendas has insanias, quibus italicum decus in obscenam barbariem degenerare compellerent, sed imperii dilatandi studio querendeque glorie peregrinabantur signis erectis et armatis exercitibus, non deformitatem patrii habitus sed triumphos et clara cognomina relaturi. Nec tamen usque adeo suis delectabantur, ut cunta passim aliena contemnerent; amabant quicquid usquam vera laude dignum erat, eque apud hostes atque amicos, eque apud alienigenas ac vicinos. Sicubi virtus animi, sicubi morum splendor, sicubi belli, sicubi pacis artes, sicubi lingue vel ingenii suppellex ornatior aut opulentior doctrina, cupide suam in domum convehebant, nulla omnium spolia opimiora censentes -- nec vero fallebat extimatio: nulle enim profecto divitie certiores quam que animo possidentur; sicubi autem turpe aliquid, vel castigare vel spernere studium erat. Nostra vero gloriosa posteritas magnum se aliquid assecutam credit, siquis adolescens et, quod magis stomacor, siquis senex, vel ignoti advene turpe sagum, vel stipendiarii militis ridiculam togam sumpsit, aut eo profectus est unde pubetenus abscisa veste domum redeat, seu insigni aliquo ludibrio deformatus et tale aliquid passus liber, quale David in suis servis ultus est tam graviter, et quale nunc etiam, si resurgat, insani avus imitatoris et misereatur et stupeat in nepote. Que quidem omnia, non aliter quam si ad me dedecoris aut glorie summa pertineat, iampridem, nescio cur, mestus intueor et, postquam observare primum cepi, mirum in modum, fateor, animo suspensus expecto quisnam varietatum modus, aut ubi res desinat. Hic sum, et mallem etate qualibet natus esse. Etsi enim nulli evo querelarum causa defuerit, etsi « tempus talium inventor vel cooperator » non « bonus » ut ait Aristotiles, sed malus, iandudum hec portenta decoxerit, nondum tamen ea consumator pessimus tempus excuderat. Certe primi illi, quod omnes audivimus, maiores nostri virtutem et gloriam mercabantur, que reposita est illis in memoria hominum sempiterna. Nos, quod omnes videmus, obbrobrium immortale et meras ineptias nundinamur; quod sepe, nam memini, et verbo et literis questus sum, nequicquam tamen. Incubuit nobis ira Dei et iusta nos ultio persequitur; sic se lesus Omnipotens, sic se Domitor orbis ulciscitur; ille de ingratis servis, iste de superbis dominis supplicium sumit. Exclamarem: « Quo pergitis, oh miseri, quo vos ultima rapit insania? Cohibete gradum, subsistite et videte quo ruitis! deseruistis patrum vestigia ut ambuletis vias hostium, et quos armis vicistis, eorum erroribus victi estis. Repetite mores patrum, alienos sinite, non ut honestius tantum sed ut letius vivatis, et aliquando discatis unum velle, de quo non quorumcunque libidini sed rationi insite iudicium tribuatis ». Hec dicerem et quicquid in rem presentem indignatio dolorque dictarent, nisi obtorpuisse animos actumque de rebus nostris crederem. Nempe qui aliis iter rectum ostendere solebamus, nunc quod exitio proximum est, ceci cecis ducibus, per abrupta rapimur alienoque circumvolvimur exemplo, quid velimus nescii; nam, ut ceptum exequar, totum hoc malum, seu nostrum proprium, seu potius omnium gentium comune, ignoratio finis facit. Nesciunt inconsulti homines quid agant; ideo quicquid agunt, mox ut ceperint, vergit in nauseam; non agenda enim agunt, sed quid agant querunt, et in densissimis fruticetis difficultatum causas ac negotia aucupantur. Hinc ille discursus sine termino, hinc medio calle discordie, et ante exitum damnata principia, et expleti nichil. Querunt quomodo diem fallant et, quasi parum sol ad occasum properet, ingenio cursum iuvant. Et quam comunis illa vox talium: « Pellamus hanc diem, agamus aliquid, ut interim dies hec transeat »! Atqui frenanda dies erat non urgenda; sed longa nimium illis dies, multumque nox longior, postremo longa ad fastidium vita est, nec tantum hieme estatem, estate hiemem, sed mane vesperam, sero autem auroram exposcunt votis, utranque cum venerit contempturi. Impletur in eis ad literam quod scriptum est: « Sicut cenus desiderat umbram, et sicut mercenarius prestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi michi. Si dormiero dicam: quando consurgam? et rursus expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras ». Quod inops afflictusque Iob dicebat, hoc valitudine prospera divites nostri dicunt: queruntur replenturque doloribus expectando et, cum rerum natura perpetuo litigantes, segnes horas increpitant, pigra momenta precipitant, cum, ut dixi, freno non calcaribus res egeat, si modo frenum ulla arte rapidissimum tempus exciperet. Isti autem puto mortem, quam pre omnibus timent, iam adesse, vitamque, quam pre omnibus optant, abiisse iam vellent, tanto nisu fugam temporis impellunt, quam exitii causam multis fuisse certissimum est, qui futurorum anxii et presentia semper exosi, vivendi tedio manu mortem arcessere sunt coacti.

Quid autem hec tam multa ad id unum, de quo agimus, forsan interroges. Nempe ab his malis et ab huiuscemodi tedio preservat solitarie vite iocunditas. Lete presentibus utitur, futura equanimiter expectat, non pendet in crastinum, nichil in posterum diem differt, quod hodie fieri possit aut debeat. Nec immerito. Quid enim stultius, quam futuri desiderio aut spe, quod alienum est et mille casibus subiacet, presens quod unum tuum est certumque negligere? Nunquam pendere desinet, qui in crastinum pendebit; nullus enim dies preter ultimum crastino carebit, nullus preter primum non alicuius diei crastinus fuit. Que res vite nostre malum, quo vix ullum maius, intulit: vivendi spe nunquam vivere et, more canis ociorem se leporem insequentis, semper inanes auras morsibus captare, nunquam apprehendere quod intendas. Siquidem dies crastinus, ubi advenerit, iam crastinus esse desierit, ecce iam vel crastinus alter apparet vel idem ille clam progressus, etsi enim dies alter est uterque tamen est crastinus. Illum sequimur, ille semper iuxta, semper tamen ante est, et vicinitate nos fallit, et cum ad eum venerimus, improvisus elabitur, sic iterum atque iterum e faucibus nostris ereptus, et semper ante nos fugiens, nunquam consecuturos ad se sequendum incitat. Ita interim nichil fit eorum que hodie fieri possent. Solitario, cui quid agere velit iam provisum est, cui non modo de partibus sed de tota etate semel est constitutum, non dies aut nox longior, sepe vero brevior est quam vellet, dum honestis in rebus occupatum deserit et ante suscepti finem operis lux finitur. Novit tamen et diei noctem et nocti diem addere, et ubi res exegerit utranque miscere, alioquin utriusque partitus officia, et id omnibus modis agens, ne datum tempus, cui neque stimulos addere vult neque frenum potest, inutiliter effluat. In hoc omne consilium omne studium ponit; hic se totis animi viribus excitat; demum hec illi curarum omnium summa est; omnem molestiam, omnem tedii sensum demens, hodiernum diem hodie vivit, crastinum, si dabitur, cras victurus. Illius interea spe suam rem agere non omittit, sciens illum multos fallere solitum et multa mentiri; huic potius fidem habet, quod enim ille pollicetur hic prestat, et tanta est cecitas mortalium, ut spem quam rem ipsam cupidius amplectantur. Novit preterea quis habitus, quis sermo, qui mores iuventam, qui senectam deceant. His animum coaptat: nulla mutatio est, nisi quam etas ipsa suaserit, quippe non adsunt quos imitari velit, quibus ve ducibus insaniat: ad naturam respicit, hanc ut ducem ut parentem sequitur, « a qua non verisimile est » ut ait Cicero « cum cetere partes etatis bene descripte sint, extremum actum tanquam ab inerti poeta esse neglectum ». Scio hominem, non dicam ut Paulus, sed hominem in corpore verum, et in solitudine constitutum, agresti victu et studiis contentum suis, cui etsi multa desint ad felicem vitam, hoc non exiguum solitudinis munus adest; quod sine concursu hominum et sine tedio, sine ullis angoribus, totus illi annus lete ac tranquille quasi unus dies agitur. Cum isti interim delicati urbani, inter vina et epulas, inter rosas et unguenta, inter cantus et spectacula, bacho madidi, somno marcidi, rerum fessi, undique tedio simul et voluptatibus defluentes, diem unum anno iudicent longiorem, et vix paucas horas possint sine murmure fastidioque traducere.

IX.  Hactenus hec que pro tempore, cuius michi penuria est ingens, partim visa vel audita commemini, partim ex visis auditisque conicio, et de altioribus quidem ut peccator trepide, de comunibus ut expertus audacius; quod michi conversatio hec et libertatis studium notusque literarum ac solitudinis amor prestant. Quibus iam tandem finis esto, si unum addidero: solere provinciarum presides rectoresque urbium, ubi primum fines sue ditionis ingressi sunt, edicto denuntiare maleficiis ut absistant. Qui mos adolescente me per Italiam frequens erat, an sit adhuc nescio; nam et inde nunc absum, et ubique terrarum cunta paulatim in deterius cedunt, omnes boni mores brevis evi sunt, mali autem immortales. Videbamus passim sub presidibus novis manifestam ex urbibus circumscriptorum, furum et lenonum fugam. Quanquam, si ad antiqua respicimus, aliquanto vetustior ea consuetudo est, qua oportune admodum usus fertur clarissimus ille dux in exercitu Numantino, quem superiorum ducum secordia licentiaque militum corruptum acerrimo correxit imperio, quando ex castris coquos et lenones, et institorum magnam aciem, ceteraque id genus fomenta libidinum, cum duobus scortorum milibus, que luxuriari et fugere solitum exercitum sequebantur, eodem illo die quo primum castra contigerat una preconis denuntiatione submovit. Que res multum preclare illi et quasi iam desperate victorie contulisse creditur; secuti sunt alii clari duces, sed clarissimum nominasse suffecerit. Nobis, ut ad rem veniam, qui non urbes, non regna, non exercitus, sed nostri pectoris statum regendum corrigendumque suscepimus, parva quedam videatur obvenisse provincia; verum ubi ad comprimendos motus rebellantis animi rationis imperium accesserit, tum primum intelligitur, quam grave bellum difficilisque provincia est se ipsum regere. Quid igitur hic agendum? Nempe, si me roges, quod presides ducesque solitos dixi. Maius illis forte negotium, numero quidem fatear, illis enim magnorum populorum aut exercituum, nobis unius anime cura commisa est; periculo autem negem; quid enim periculosius quam perire, quamvis solus pereas? cum quibusdam potius mali solatium videri soleat periisse cum multis. Itaque nobis quoque pellenda flagitia nostris e finibus, fugande libidines, comprimenda licentia, castiganda mollities, erigendus ad meliora animus, et quod eleganter ait Flaccus:

...scelerum si bene penitet,
eradenda cupidinis
prave sunt elementa, et tenere nimis
mentes asperioribus
formande studiis.

Alii regant urbem populi, alii militum exercitum, et nobis urbs animi nostri est, nostrarum exercitus curarum: bellis civilibus et externis quatimur. An putamus ullam inquietiorem esse rempublicam quam humani status animi est? an credimus leviores nobis hic hostes esse quam apud Numantiam Scipioni? Ille unam urbem et unum populum oppugnabat; nos adversus mundum, carnem ac demonia certamus. Quales hi tibi videntur hostes, quam concordes, quam soliciti, quam feroces? Venit ille dux, ut dictum est, ad exercitum corruptum, victis fugatisque ducibus successit. Quid nos? nunquid non satis in languidum corruptumque orbem venimus, et exemplis ignavie refertum non aliene tantum sed et nostre? quot cadentes audivimus? quot prostratos vidimus? quotiens ipsi cecidimus? quot cadendi periculis subiacemus? Omnia circum plena terroribus: nostri molles et enervati affectus, hostes multi et indomiti, ingens paratumque discrimen, nullus somno locus aut inertie; si salutem, si victoriam optamus, utamur exemplo victoriosi ducis, quando et nos rerum nostrarum duces sumus, et periculi paritas parem exigit cautionem. Quid loquor? imo quidem et periculum nobis maius et premium; illi enim aliena tantum vitia, nobis propositum est et nostra corrigere; ille mortalis aliquandoque periture patrie statum, sibi vero temporalem gloriam procurabat; nos immortalis anime salutem et eternam vitam. Quamobrem si maiora minoribus et si alienis nostra preponimus, summa diligentia quecunque huic proposito officiunt propellamus. Et quomodo, inquies, hoc fiet? tu ne vitia in exilium pelles, quod nec leges unquam potuere nec reges? Tu ne novis artibus res inenodabiles ut absolvas, desperatum ad hoc tempus iter aggrediere? Luxum divitibus, furta servis, lamenta pauperibus, invidiam plebi, nobilitati superbiam, fraudem curie, voluptatem foro, discordiam multitudini, avaritiam fere omnibus extorquere? Vellem posse, sed non spero, et facilius fateor omne sulphur ex Ethne visceribus, omne cenum e cuntis paludibus egeri posse, quam mala hec, hos scelerum ardores, has morum sordes ex urbium sentina, ubi talium pessima mercium sedes est, inter quas infeliciter felix licet ingenium coalescat, et unde felicius sit abesse. Quid ergo? Ad meum illud familiare consilium recurro, ut pestes, quas fugare non possumus, fugiamus; in quam rem unicum solitarie vite portum ac profugium scio. De quo tam multa disserui, ut iam verear ne fastidio tibi sim, ne ve ipsis urbibus solitudo tibi loquacior videatur.



LIBER SECUNDUS

I.  Sentio tamen adhuc aliquid deesse, et video nunc etiam quid expectes: rem suapte natura validam exemplis armari. Longa est historia qui philosophi aut poete, quo se se altius attollerent, primum pedem in solitudine posuerunt; nam de sanctis et vulgatior et notior et longior, qui urbes spontaneo damnantes exilio, sacra sui presentia solitudinem illustrarunt. De quibus, si exactius loqui velim, non possum non inculcare notissima; etenim hac in parte quid incognitum est tibi? Illud ne expectaveris, ut transcribam tibi, quas vocant patrum vitas. Quem libri titulum sumpsisse nostros a Marco Varrone arbitror, qui et ipse de vitis patrum scripserat, sed alio quodam modo, non tam inflammandis devotione animis quam notitie rerum studens. Non dicam qua in spelunca sexaginta annos latuit Dorotheus; ut pater Amon, coniuge dimissa que secum continentia virginali diu vixerat, solus reliquum vite tempus in deserto Nitrie montis habitans, novissime felicem Deo animam reddidit, quam, comitantibus et gaudentibus angelis, ad celum euntem tredecim inde dierum spatio semotus Antonius vidit. Non referam qualem eodem in monte vitam duxerit, aut Pambo ille, qui cautis in responsionibus a nonnullis scriptoribus ipsi quoque non tantum comparatur Antonio sed prefertur, aut discipulus eius, unus ex multis, Amonius, quem dum studium ac notitia literarum sacrarum clarum faceret, proptereaque per vim in epyscopum peteretur, fugere aliter non valens captumque se cernens, ne solitudine privaretur, aurem sibi presecuit, sic saltem pontificio futurus inhabilis, cum nec ea quidem arte proficeret, minatus urgentibus, si perstarent, linguam se propter quam ea sibi importunitas fieret abscissurum. Non loquar felices solitudines utriusque Macharii, in quibus mirabilium patratores operum, alter ad nonagesimum, alter ad centesimum vite annum venit. Non attingam qualiter Moyses quidam Ethiops de latrone factus est presbiter, solitarius Cristi servus. Qualiter Arsenius e senatore glorioso maximus et Cristi amator et suimet contemptor evaserit. Ad quem est illa vox celestis: « Fuge homines et salvaberis »; et illa: « Arseni, fuge, tace, et quiesce ». Qualiter Paulus Simplex, cognomen nactus ex moribus, dum convictum fugiens uxoris adultere, solitudinem petiisset, in tantam familiaritatem Cristique gratiam venit, ut spirituum principem impurorum, quem a se pelli non posse Antonius fateretur, ille de obsesso pectore purissima quidem et efficacissima prece depelleret. Non exponam quas tentationes corporis atque animi solitarii senes vicerint Pachomius ac Stephanus; non inquiram quo consilio Paphnutius tres Dei amicos ex urbibus ad deserta perduxit, quasi ad tutiorem et Deo propinquiorem locum; qua virtutis admiratione monachorum turbas in solitudinem traxit Helpidius; qua caritate Serapion bis se hominum servum fecit, ut dominos suos peccati servitio liberaret. Non narrabo pietatem dyaconi Effren, Pioris constantiam, sudores Adolii, misericordem Innocentii severitatem, Evagrii industriam ac labores; non scrutabor qua in solitudine Malcus immitis domini gregem pavit, quo in specu simulata cum coniuge latuit et, leena pro trepidis decertante, furorem heri persequentis evasit. Non ostendam qua Iohannes Egitius virtute claruerit, quantaque prescientia futurorum, a quo tam longe posito Theodosius imperator anceps animi responsa deposceret, et consilio solitarii pauperis armatus, pia sed maxima et incredibilia bella conficeret. A quo alter quoque licet inferior dux romanus, gravi Ethiopum incursu infinitaque multitudine atque aliquot infaustis congressibus exterritus, cum prelium detrectaret et in eo statu non per internuntios, sed presens ipse virum Dei pro consilio adiisset, ad spem certe victorie erectus, prefixa etiam pugne die, quodque et victor hostiles predas ageret, et suorum res prereptas ab hoste reveheret, et imperatoris sui gratiam mereretur, ivit iam securus, pugnavit, stravit hostem, spolia retulit, gratiam est adeptus. Cui viro tam sancto, tamque venturi prescio, siquid de presentibus et expertis creditur, accipe quid hic idem de solitudine senserit: nequid enim me proposito faventem immutasse quisquam credat, ipsa eius verba subscripsi, ab his relata qui ex ore loquentis acceperant. « Multum » inquit « prodest secretior habitatio et solitaria conversatio ». Et iterum « Ad effugienda pericula » inquit « vel lapsum et conquirendam Dei gratiam, atque ipsius divinitatis evidentiorem notitiam capiendam, plurimum prodest secretior conversatio et heremi interioris habitatio ». Utque quod verbo docebat facto probasse eum scias, ipse Ieronimus, horum que inserui verborum scriptor, « hunc Iohannem » inquit « vidimus in Thebaidis partibus in heremo, que adiacet civitati Lygo, in rupe quadam montis ardui commanentem: ascensus ad eum difficilis, aditus monasterii eius obstructus et clausus, ita ut a quadragesimo etatis anno usque ad nonagesimum, quem tunc gerebat cum eum vidimus, monasterium eius nullus intraverit; advenientibus vero per fenestram se videndum prebebat ». Non describam habitaculum Helie monachi, prope cuntis mirabilius, ut desertum horrendum, ut solitudo vastissima et nullis equanda sermonibus, ut spelunca scrupea, ut asper ad illam et angustus trames, quique vel suspensos pedes lederet, vel intentos adeuntium oculos frustraretur, ut illic corpore tremulus, sed animo constans, senex ex centum ac decem annis quos habebat etatis, totos septuaginta transegerat. Cogitabis autem per te ipsum, quantus et hic solitarie vite magister esse potuerit, qui tantum in eo studio tamque continuum tempus exegisset, cum nostri homines ambitionem et avaritie studium, ne dicam popinas urbium ac tabernas et lupanaria, reliquisse vel triduo grande supplicium opinentur. Non in medium traham Eutichianum illum, circa Olimpum Bithinie degentem, et celesti gratia et terrena principis amicitia insignem; non Theonem mitem ac modestum hominem et iuramenti expertem et mendacii inscium, et triginta annorum iugi silentio in summa omnium fere literarum eruditione mirabilem; non Thebaidis incolam Apollinem, qui quadraginta annis in intima solitudine abditus, nec sic latuit, miraculorum fulgore tandem proditus; non Beniamin senem ydropicum, morbo clarum, et cum interim egrotantes sibi adductos eximie curaret, de sua enormi licet egritudine non curantem, solantemque alios atque orantem ut pro anima orarent sua non pro corpore; addito verbo illo memorabili: « Corpus enim hoc » aiebat « et dum sanum esset, nichil michi profuit ». Non Epiphanium quem famosum prius heremicolam, solitudo epyscopum Cypro dedit; non seu Afratem inopem ac pannosum seniculum, quem pietas fideique zelus e speluncis in urbes medias eduxit, imperatori impio responsurum premordaciter atque acriter; seu Isaac monachum, illius impietatem divini comminatione iudicii retundentem; seu Macedonium iugi silvestris habitatorem, virum infinite simplicitatis atque constantie, ad frenandum pii quidem sed irati principis impetum montis e vertice descendentem. Non Acepsenam sexaginta annis in cella reconditum, semper tacitum, nulli visum. Non Ceumatium aut Didimum, ambos cecos illustres, et videntium ac piorum omne munus implentes, alterum vero insuper et literis clarum; non denique innumerabiles alios, quorum vel nomina non capiunt libri.

Postremo ut summa etiam, quia pervulgata erant, omisisse me noveris, non insistam eloqui ut adhuc inhospitam ac pene solis heremum notam feris, orientalium atque orientium monachorum princeps, Antonius penetravit; ut, crebrescente fama nominis et ad gratiam sanitatum turbis egrorum confluentibus, tedio affectus, et metuens ne tanta illa celebritas aut sibi inanis glorie, aut alicui erroris et false cuiuspiam de se opinionis materia esse posset, dum paucis panibus pro viatico assumptis, ad ripam fluminis sederet fugam cogitans, vox ad eum de celo facta est. Quenam vero vox? Illa forsitan: « Fuge solitudinem, urbes cole; locus hic tedii, ille gaudii locus et quietis; Alexandriam pete, in patriam tuam redi »? Et non potius illa vox fuit: « Si quiescere cupis, Antoni, vade nunc ad interius desertum »? Cui mox obtemperans, oblato divinitus viarum duce, profectus est. Ut in deserto manens, et semper in acie armatus, omnes demonum vicit insultus; ut philosophia mundique sapientia, tumidum nomen, ab humili et illiterato seniculo validissimis atque clarissimis rationibus confutata atque calcata est. Ut eum romani imperatores, miraculo fame eius illecti, familiaribus ad illum epystolis quasi patrem venerati et, quod responso dignati essent, vehementissime sunt gavisi. Ut tot iam spiritalibus bellis victor, tot invisibilium hostium exercitibus triumphatis, cum ad nonagesimum vite annum pervenisset et, nullo uspiam apparente hominum, se iam solum heremicolam cogitaret, multo vetustiorem atque remotiorem solitudinis incolam alterius, Paulum Thebeum, querere admonitus revelatione nocturna, paruit: quesivit, invenit, horrificis in itinere primum monstris inventis. Ut congressis tandem et post longum silentium collocutis, ad ripam fontis exigui et veteris umbram palme, secretissima in spelunca, missus e celo panis unus duobus Cristi fortissimis veteranis, multo ieiunio exhaustis, abunde suffecerit. Denique ut paucis post diebus mestus animi multisque cum fletibus hospes Paulum sepelivit, in effodienda humo leonum unguibus insueto pietatis officio adiutus. Ad summam, qualiter in desertis latitans, et in tantum omnis glorie fugitans ut sepulturam quoque suam vellet absconditam, nequa vel gelidum cinerem mundani favoris aura contingeret, adeo nobilitatus et gloriosus effectus est, ut Cristus homunculum suum egiptiace solitudinis latebris abditum, et, ut ipsius Athanasii heredis atque historici sui verbis utar, « alio pene orbe celatum, Africe, Hispanie, Gallie, Italie, Illirico, ipsi etiam que urbium caput est Rome, ut in exordio promiserat », demonstrarit. Non exequar ut in solitudinem quoque fugit Hilarion, Antonii virtutum nobilis emulus, fama viri primum, mox bimestri observatione vite eius ac monitis presentique concitus exemplo, ubi ab adolescentia in senium perseverans, brume primum et estatis intemperiem angusto tuguriolo, post autem cella nichil augustiore neque tam domus quam sepulchri speciem habente, submovit. Ut inde dum, ad viri nomen turbis coeuntibus et solitudine una multarum urbium inquieta negotiis, fugam meditaretur, re cognita, decem et eo amplius hominum milia iter eius impediere. Quo dolore cum inedia pene consumptus esset, populo patiente sed dolente et prosequente, tandem abiit in profundissimas solitudines, et ad Antonii locum, qui paulo ante tanto vacuus habitatore remanserat, perveniens atque ibi discipulis eius inventis -- auditu flebile, pium dictu -- avidissime cunta perquirens, ortulum eius et lectulum unde ad celum felix ille conscenderat invisit, atque in eo dulci quadam tanti viri memoria procubuit, ipsum recenti velut Antonii accubitu calentem sepe complectens atque deosculans, quodque non tam lectione quam opinione fretus addiderim, alienum stratum suis lacrimis rigans. Ut inde alias atque alias solitudines petens, quod exoptatam sibi invidens quietem semper eum sua fama precurreret, interdum etiam ad barbaras nationes clam decreverit proficisci, ubi nec intellectus nec cognitus respiraret. Ut eadem fama nominis eum persequente, primo quidem in Siciliam navigarit, inde in Dalmatiam, postremo autem in Cyprum insulam suis moribus longe dissimilem, cuius tamen una rupes duro viri proposito conveniret, ubi locum nactus « terribilem valde », ut scriptoris preconisque sui Ieronimi verbum ponam, ac « semotum » substitit. Et ut, cuntis eum ne furtim dilaberetur observantibus, quod uno in loco diu illum non posse subsistere publice persuasum erat, ibidem laborum vite finem habuit, quem in terris imitatus fuerat ad celos secutus Antonium.

His igitur brevi admodum et succincta commemoratione preteritis, ut sic dicam, atque sepositis et reliquis silentio obrutis, quotquot sunt id genus, quibus sola heremus celum fuit in terris -- que copiosa et amena et varia et penetrabilis atque ignea lectio est et que, preciose materie filum habens ac magnis texta ingeniis, natura pariter atque arte delectet --, aliquot exempla minus trita, per secretiores scripturarum recessus sparsa, recolligam.

II.  Et ut a primis ordiar, Adam, publicus ille parens generis humani, quandiu solus fuit, nemo felicior; mox ut comitatus, nemo miserior: solus stetit, comitatus ruit; solus beate civis patrie, comitatus infelicis exilii peregrinus; solus in requie et gaudio, comitatus in laboribus et doloribus multis; denique solus immortalis fuerat, iunge sotiam, mortalis efficitur. Iam tunc clarum et insigne presagium, quid de societate feminea sperare posteritas deberet.

Sed ne in limine heream, magnus ille multarumque gentium pater Abraham, non in palatiis interque delitias urbanas, sed in tabernaculis inque convallibus collocutorem Deum meruit et promissa illa magnifica, que iugiter in nobis, extremis utinamque non pessimis hominum, implentur. Idem non in aula cortinis obsita et villis instrata crispantibus, sed in solo herbido et agresti, utque Geneseos textus habet in convalle, ut Iosephus ad Ilicem Mambre sedebat, quando dignus est habitus Dei angelos habere convivas. Neve quid forte aliud quam quod verba sonant suspicemur, non equidem sub auratis laquearibus tectorum, sed sub quercus umbra glandifere rurale convivium celebratum est. Et ille certe sanctissimus atque omni divino favore dignissimus vir fuit, tante obedientie ut, dum Dei iussis obsequitur, unigenito filio non parceret, ut reliqua laudum eius sileam, de quibus dicendi tempus forte aliud, alterque locus oportunior dabitur. Ex quibus omnibus minime mirum sit, si talem virum arctius est amplexa divinitas. Illud magnum, quod suo merito ancilla eius egiptia fugiens ab angelo revocata et, iterum in extremis posita atque desperans, rursus ab angelo recreata est. Et ut ad propositum spectet, alterum iuxta fontem aque, alterum subter unam arborem, utrunque certe in solitudine gestum est, ut ne id mirum sit infantem suum, quem fuge comitem gestabat, in solitudine servatum celestisque beneficii memorem, et ipsum post solitarium evasisse.

Quid hoc patre satus Isaac? quando sibi de terra longinqua fecunda uxor advecta est, quid putas agebat? erat forsan in foro, perorabat causas, exercebat iudicia, emebat aliquid aut vendebat, dabat mutuum vel poscebat, vel datum exigebat acceptumque solvebat? Nichil horum omnino. Quid igitur? « Deambulabat » inquit « eo tempore, per viam que ducit ad puteum, cuius nomen est viventis et videntis ». Vere autem vivens et videns, hoc est in eternum vivens et videns omnia, non Sol, ut Ovidius et Apuleius dixerunt, sed creator solis et siderum rerumque omnium omnipotens Deus est, apud quem puteus, sive ut Psalmista loquitur, « fons vite » est: quo non dormiendo nec per invia gradiendo sed per viam deambulando pervenitur. Et sequitur: « Habitabat enim in terra australi, et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata iam die ». Ubi similiter nichil est, quod misterio vacare putem: habitabat enim in terra australi, terra humili et devexa, et clara et etherei solis vicinitate prefervida. Et egressus erat: unde reris, nisi extra corporis sui domum? egressus, inquam, extra seipsum et miserie mortalis ergastulum, non ad infame otium sed ad meditandum. Nam que, oro, alia hominis vita est, aut quid aliud agens ab animalibus brutis differt? Preclare Cicero: « Docto viro » inquit « vivere est cogitare ». In hanc rem, non urbem aliquam, non theatrum, sed agrum, locum prorsus ydoneum, insuper et inclinate diei commodissimum tempus elegerat. Nullus enim locus, nulla pars etatis aptior meditanti, quam et agrestis solitudo et, iuvenili fervore preterito relictisque, ut ita dixerim, a tergo meridianis horis, placatioris vite tranquillitas iam vergentis ad vesperam.

Quid huius etiam natus magnique nepos Abrahe, patriarcharum maximus Iacob, quando scalam illam celotenus erectam, ascendentesque et descendentes angelos, et innixum scale Dominum vidit? ubi fuisse illum opinamur, quam magna in urbe, quam pulcra domo, quam locuplete cubiculo? Erat ille non modo procul ab urbibus, sed etiam procul domo; ut enim ipsius Iosephi verba non mutem, « propter odium provincialium apud nullum quidem succedere voluit, sed sub divo iacebat, caput suum lapidibus subditis supponens ». Eidem, gemina coniuge et natorum turba servisque et ancillis omnigenumque gregum possessione aucto in patriam remeanti, occursus affuit angelorum; sed ubinam, queso? Nunquid in urbibus quiescenti? Non; verum cepto itinere abeunti. Quo nondum peracto, eidem luctator ille nocturnus, unde novum sibi nomen inditum clarum mansit in posteris, non in urbis amphitheatro neque inter turbas hominum, sed dum remansisset solus in transitu torrentis apparuit.

III.  Ubi erat ille familiarissimus Deo vir Moyses, quando legem colloquiumque Dei, quando salutem populi, memorabilemque victoriam, absens, solus et solis precum armis obtinuit? Nempe non in aliqua civitatum Syrie vel Egipti, sed in silvis et altissimi montis in vertice. In solitudine erat dum aquas amarissimas coegit ligni unius immissione dulcescere; dum prodigia illa fecit, que vix perlegere, ne dicam recensere, sufficimus. Idem certe immenso exercitui, in quo tam multi iniusti atque in Deum et in homines ingrati erant, non de solio aureo sed de solitudine horrida providit, et in summa inopia miram necessariarum rerum abundantiam procuravit; quando in castris coturnices ortigias affatim celo lapsas populus legit esuriens, et de rupe percussa dulcis aque copiam sitiens bibit; quando divinum illum atque incredibilem, et neque cupiditati neque parsimonie subiacentem cibum, non quidem in urbibus nec e foro cupidinario petitum, sed celitus destinatum, quadraginta annis habuit in deserto. Vides ut solitudo divinis beneficiis atque colloquiis et angelicis sit amica congressibus! Quo minus miror, ut preclare vite viri illius sic et gloriose morti solitudinem deputatam, dum ex hominibus migraturo, quod fratri eius iam antea acciderat, loquens Deus non in hanc aut illam urbem, sed « ascende in montem » inquit « et morere ». Quod nobis in omni vite mortisque consilio, nisi fallor, summopere trutinandum est.

Quid singula replicem? Plena exemplorum sunt omnia. Ubi erat Helias, quando clarioribus portentis emicuit? Quando populis intra urbes fame pereuntibus illum iussu Dei in solitudine latitantem corvi pavere soliciti? Quando ex summo Carmeli montis, pronus humi, triennem siccitatem terras ac populos affligentem insperato imbre lenivit? quando octingentos et quinquaginta falsos prophetas, in eodem monte Carmeli Deo iudice sacrificio teste superatos, in torrente Cyson populo favente mactavit? Quam ob causam irate regine minis ac furori cedens, cum deserti latebram petiisset, sub umbra iuniperi consopitum excitavit angelus, et ut manducaret admonuit, non magni precii cibum sed tante virtutis, ut in fortitudine illius quadraginta dierum iter ac totidem noctium ieiunando perficeret. Quo peracto, vide ut in spelunca manens, dominico visitatus alloquio, reges inungere mittitur ac prophetas; ut in cacumine montis sedens, imperat inopinabili fiducia, ut ignis e celo descendat super quinquagenarios regios, et paretur statim; ut, scisso amne tactu pallii, Iordanem sicco pede pertransit, solitarium sanctum virum venerantibus elementis. Ubi, inquam, erat Helias dum hec ageret? Profecto in solitudine, unde tandem ad celum flammante vehiculo raptus est.

Ubi erat Heliseus, quando geminum rapti ducis consecutus est spiritum? Quando ferrum contra naturam et consuetudinem suam natans flenti restituit amico? quando tribus regibus totidemque regiis exercitibus, ne perirent siti, repleto sine ullis imbribus torrente subvenit? Priora quidem ad Iordanis ripam, tertium in deserto Ydumee contigit. Illud quesisse supervacuum: ubi erat dum, pallio magistri divisis aquis, per arentem Iordanis alveum solus retransiit, qui transierat comitatus? Ubi erant denique tot prophete, quando tam certis et tam presagis visionibus illustrati sunt? De quibus singillatim nunc agere longum est. Neque soli prophete, sed « filii etiam prophetarum, quos monachos », ut Ieronimus ait, « in Veteri legimus Testamento, edificabant sibi casulas prope fluenta Iordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis agrestibus victitabant ».

Ipse quidem Ieremias silentio supprimendus non videtur, qui verbo etiam huic vite testimonium manifestum prebuit, ubi ait: « Bonum est cum silentio prestolari salutare Domini; bonum est viro cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua ». Et quasi hec nisi in solitudine non fieri posse diffiniens, cum hec dixisset, adiecit: « Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se ». En audio felicem patientiam expectantis; audio, libertate qualibet meliorem, dominici iugi tolerantiam; audio elevationem animi; audio quietem sessionis et non semel sed in principio positum et in fine silentium; cunta tamen audio intra unam solitudinem contineri. O vere vita pacifica celestique simillima! O vita melior super vitas, vita laborum vacua bonorumque tantorum capax, ubi expectatur salus, suave iugum Domini portatur, tacetur et sedetur, et sedendo consurgitur. Vita salutaris hominibus, formidabilis et invisa demonibus -- quod nisi ita esset, haudquaquam id vite genus ingressos tam multis et tam variis temptationum generibus infestarent. Vita reformatrix anime, reparatrix morum, innovatrix affectuum, lotrix sordium, purgatrix scelerum, conciliatrix Dei et hominum, ruinarum innumerabilium instauratrix. Vita contemptrix corporum, cultrix ingeniorum, moderatrix precipitum, torpentium excitatrix, appetituum genitrix nobilium, alma virtutum nutrix, vitiorum domitrix peremptrixque; palestra luctantium, arena currentium, campus pugnantium, arcus triumphantium, bibliotheca legentium, cella meditantium, penetrale orantium, mons contemplantium, et quid dicam, nisi simul omnia? Vita felix et ad omne bonum opus aptissima, vita philosophica, poetica, sancta, prophetica; vita non immerito singularis dicta et, si dicere audeam quod sentio, vita tam singularis ut ea sola vera vita sit, reliquis omnibus conveniat quod ait Cicero et Ciceronem secutus Augustinus, quod hec nostra que dicitur vita mors est. Vita demum nisi expertis incognita et ut habenti peramabilis, sic superoptabilis non habenti.

Quod non ignorabat Ieremias idem, quo duce ad hec eiusdem vite preconia premissis accumulanda pervenimus, dum in illa calamitate publica pias simul lacrimas et lacrimis oportunam solitudinem exoptabat. « Quid dabit » inquit « capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? ». Sciensque fontem hunc non in urbibus aut in turbis nitidum scaturire, subsecutus adiunxit: « Quis dabit michi in solitudine diversorium viatorum? ». Cogitatu perfacile est quid nobis expediat, quando vir ubilibet Deo proximus, Deo plenus, ad honestum illud seque dignum officium, hoc est ad lugendum interfectos populi sui, quasi unam sine altera non speraret, simul utranque poscebat solitudinem et pietatem. Ubi illud minime negligendum rear quod, cum in solitudine diversorium optasset, addidit: « Et derelinquam » inquit « populum meum et recedam ab eis, quia omnes adulteri sunt, cetus prevaricatorum » et reliqua deinceps que cogitare, ne dicam loqui, horret animus, tam proprie nostris hodie conveniunt populis, tam parum, imo vero tam nichil est fidei, nichil veri uspiam, nichil tuti, nichil denique vel humani, cum dicantur homines et effigie sint humana: ut et michi vel sola, certe vel maxima atque iustissima, percolende solitudinis et declinandarum urbium causa sit.

IV.  Ne forte autem vetustatis reverentia vel immemor recentium vel contemptor appaream, latuit in Soractis monte Silvester, divitum primus ille pontificum, et locum moribus et loco consonum nomen habens. Atqui, nisi audire verum pudet, e solitudine humili et inculta opes iste, bone utinam, quas modo vix urbes capiunt, fluxere. Hinc calceus auratus, hinc eburneus scipio pastoralis in morem baculi recurvus, sub urbano cultu rustice memor originis, hinc clamis coloribus inardescens, hinc stellatum dyadema carbunculis, hinc niveus sonipes, tronus aureus purpureumque verendi capitis umbraculum; hinc denique totus habitus triumphalis, totus hic, ut dicitur, militantis sed et late iam regnantis ecclesie status, quem e silvis egressum stupent reges, et quem qui diligenter inspexerit, nescio an solitudinem tante venerationis initium venerabilem negaturus sit. Sed progredior.

Ambrosius, apud Mediolanum, magni populi curam Deo volente ac cogente sortitus, etsi, tam necessarii debiti tantique sibi conscius officii, continue solitariam vitam degere non auderet, quotiens tamen et quibus potuit modis quid optaret ostendit. Habitavit, ut nunc est ambitus murorum, in extremo civitatis angulo, ubi adhuc sacrum corpus habitat et ab eodem fundata sacra domus stat, summa devotione percelebris et magnis populi frequentata concursibus; tunc quantum certis indiciis intelligi datur longe semotus penitusque solitarius locus erat. Ad hec quotiens epyscopalibus curis liber ac laboribus relaxatus, quos in pellendis Arrianis ab ecclesia graves diuturnosque pertulit, aliquantisper se negotiis subtrahere furarique poterat, in secretiorem solitudinem se conferre sanctissimus vir solebat. Silva erat, quamvis urbi proxima, contemplationi tamen ydonea; in medio parva domus, ingentis certe sed humilis viri capax, que multo dignius quam domus olim methapontina Pithagore in templi licet exigui speciem versa est. Nunc silva convulsa est, mutatoque loci habitu manet nomen: « Ambrosii nemus » vulgo dicitur, sinistrorsus ad arthoum latus, quod annus hic, magnis undique motibus et multa rerum collisione memorabilis, intra urbem ipsam et extrema rapto molimine aucti ambitus septa conclusit. Illic, ut audio et ut auguror, librorum mellifluos flores sparsit, quorum hodie per omnes tractus ecclesie gustus suavissimus et fragrantissimus est odor. Ut vero non actuum modo sed verborum, unum quidem ex omnibus, testimonium viri huius proferam, in epystola quadam ad Sabinum: « Pergam » inquit « frequentius te in meis scriptis et cum sim solus alloqui ». Deinde suum faciens Scipionis verbum, de quo post dicam: « Nunquam eriim » inquit « minus solus sum quam cum solus esse videor, nec minus otiosus quam cum otiosus. Certe pro arbitrio arcesso quos volo, atque adiungo michi quos magis diligo et quos aptiores arbitror; nemo interpellat, nemo interpolat; tunc ergo te magis teneo, et de scripturis confero, et prolixiorem simul sermonem cedimus. Sola erat Maria et loquebatur cum angelo; sola erat quando supervenit in eam Spiritus Sanctus, et virtus altissimi obumbravit eam; sola erat et operata est mundi salutem, et concepit Redemptorem universorum. Solus erat Petrus, et totum per orbem consecrandarum gentium cognovit misteria; solus erat Adam et non est prevaricatus, quia mens eius adherebat Deo; postquam vero ei mulier adiuncta est, non potuit inherere mandatis celestibus ». Ubi ut me Ambrosii dicto parumper immisceam, illud non siluerim quod, omnibus notum, multi dissimulant. Nullum virus adeo pestiferum vitam hanc sectantibus, ut muliebre consortium; femineus enim decor eo formidolosior funestiorque quo blandior, ut sileam mores quibus omnino nichil instabilius, nichil studio quietis infestius. Quisquis requiem queris feminam cave, perpetuam officinam litium ac laborum; raro sub eodem tecto habitant quies et mulier. Satyrici verbum est:

Semper habet lites alternaque iurgia lectus
in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.

Nisi forte tranquillior est concubine accubitus, cuius et fides minor, et maior infamia, et litigium par. Scitum est et illud clari oratoris dictum: « Qui non litigat celebs est ». Quid vero melius quam non litigare? Aut quid, per Iesum Cristum oro te, quid, inquam, solitudine presertim nocturna ac silentio et quiete et lectuli libertate felicius? Nichil ergo felicius celibatu, nil vero celibatui aptius quam solitudo. Quisquis ergo litem fugis et feminam fuge; vix alteram sine altera effugies. Femine, etsi, quod rarum est, mitissimi mores sint, ipsa presentia utque ita dixerim umbra nocens est. Cuius, siquid fidei mereor, vultus ac verba cuntis, qui solitariam pacem querunt, non aliter vitandi sunt, non dico quam coluber, sed quam basilisci conspectus ac sibila. Nam nec aliter oculis quam basiliscus interficit et ante contactum inficit. De quibus autem potius quam de nobis dici extimes, quod in longinqua materia, vere ne magis an proprie, ait Maro:

Carpit enim vires paulatim, uritque videndo
femina; nec nemorum patitur meminisse nec herbe?

Sane quod visu solo corporis atque animi vires carpantur uranturque, tangere poterat universos quos ea pestis extenuat et accendit; at quod nemorum herbeque memoriam eadem pestis eripiat, si ut de equis ac bobus dixit sic de hominibus dixisset, quos alios quam nos intellexisse videretur, quibus precipua nemorum et herbarum oblectatio est? Proinde muliebres illecebras, cum omnibus quibus suum vas sancte et honorifice custodire propositum est, tum nobis maxime fugiendas vitandasque denuntio; quod qui neglexerit, norit se non aliam ob causam e paradiso solitudinis pellendum, quam e paradiso voluptatis primus hominum pulsus fuit. Hec interfatus ad Ambrosium revertor, qui illam ad Sabinum epystolam concludens: « Liquet » inquit « ex his quia soli cum sumus tunc nos offerimus Deo, tunc mentem ei nostram aperimus, tunc amictum fraudis exuimus »; quibus dictis, primo iterum parente ad memoriam reverso: « Solus » inquit « erat Adam quando in paradiso est constitutus; sed non erat solus quando de paradiso eiectus est. Solus erat Dominus Iesus quando mundum redemit: non enim legatus, neque nuntius, sed ipse Dominus solus salvum fecit populum suum; etsi nunquam solus est, in quo Pater est semper ». Ad postremum cum consilio clausurus epystolam: « Unde et nos » inquit « soli simus ut Dominus nobiscum sit ». Quod consilium ne soli Sabino datum sit, ut ad nos trahamus nostrumque faciamus obsecro.

Hunc solitarie vite statum et ab infantia quodammodo concupisse Martinum, et cum primum per etatem perque necessarie militie occupationem licuit, apprehendisse novimus, tanto ardore animi, ut in vita privata ceptum morem nec presul factus omitteret -- auctor est Severus, qui res eius quibus interfuit viteque seriem scripsit --; quo tempore queri solitum accepimus, ante epyscopalem curam maioris se fuisse virtutis. Mirum! quamvis enim nichil illi viro nisi summum semper atque perfectum fuisse credendum sit, tamen pontificali fasce curvatus, nescioquid in se dum esset expeditior altius atque perfectius recolebat, temporis illius memor quo liberius solus erat. Nequis forte miretur eundem antea liberum frequentasse solitudines, quas et duri servus officii, dum licuit, frequentavit. Ne enim cunta vestigem, quod longum atque difficile est, in ipsa prius urbe Mediolano, ubi quod constat primum ex multis, que diversis in locis ab eo fundata sunt, monasterium extruxit, aliquantum tempus exegisse fertur, vicino quondam Ambrosiane domui ac menibus urbis habitaculo, Ioco nunc etiam solitario ac reposto. Ad quem iam presul Ambrosius, tanto letus hospite, clam solus exire consueverat secumque dum posset avidius immorari. Bone Iesu, quale hominum par, que suspiria, qui sermones! Quicquid principes imperant, quicquid consules deliberant, quicquid pretores edicunt, quicquid statuunt legiferi, quicquid fabulantur populi, quicquid philosophi disputant, quicquid rethores declamant, quicquid sophiste cavillantur, sacro illi tranquilloque colloquio admotum, meras nugas dixisse non verear. Sinuesse quidem erat Horatius poeta, dum sibi Plotius et Varus et Virgilius occurrerunt, pulcra nempe societas doctissimorum hominum invicemque familiarium amicorum, itaque ait:

O qui complexus et gaudia quanta fuerunt.

Credo edepol, et multa ibi pro tempore facetissime inter tales viros ac disertissime dicta non dubitem, sed dulciores amplexus et sanctius gaudium fuisse crediderim Mediolani inter Ambrosium et Martinum. Locus ostenditur, ubi congredi et colloqui solitos fama est. Quibus ego congressibus atque colloquiis, si datum esset, interfuisse maluerim, quam regum omnium consiliis, quecunque vino vel avaritia vel feritate ebrii cum purpuratis suis agitant. Felix ergo et, quanquam minus adusta, minus horrida, non minus forte gloriosa quam Thebaidis solitudo, que tales duos accolas uno tempore meruisti!

Nondum nos Mediolano egredi magnus alter eiusdem urbis habitator sinit, Augustinus, quem Deus Ambrosio malis erroribus infectum, quasi egrotum filium docto medico pius pater dedit, ut is eum undis salubribus ablutum curatumque Deo redderet. Ille ergo cum ignarus omnium, que erga se clam divina pietas ageret, Mediolanum veniens, ubi tunc sacer florebat Ambrosius, vitam tandem mutare decrevisset, civitate relicta, solitudinem ruris appetiit, ut, qui cum multis insanierat, solus resipisceret. Caseatum vocat ipse, et id manet hactenus ruri nomen. Quinetiam ipso die, quo primum hoc sancto desiderio exarsit, in civitate positus, inter illas fluctuantis animi procellas, per quas consilii navigium regente Deo ad terram viventium et ad portum salutis applicuit, quid egerit, qualiter ve se gesserit, eodem ipso narrante cognovimus. Certe non processit in publicum, neque populi contionem classico advocans, quid acturus esset exposuit, sed dimisso sotio fidissimo, consurgens, eo quod (ut ipse ait) solitudo sibi ad negotium flendi aptior suggereretur, et secedens remotius quam ut posset ei onerosa esse etiam talis amici presentia, quod unum loci qualitas ac temporis permittebat, secretum orti angulum pro solitudine habuit. Ubi amarissime secum loquens, inter singultus et lacrimas, inter vulsum capillum percussamque frontem et consertis digitis amplexum genu, et quecunque magnus ac sanctus dolor elicit, tandem semel de se statuit unde in perpetuum exultaret. Denique per omnem vitam solitariis et quietis locis atque inter cetera pisani montis otio delectatus, et illic heremitico habitu traxisse moras creditur, et ad loci illius heremitas liber suo quidem prescriptus est nomine. Ceterum de hac re, quia non vacat infinita nunc hominis illius scripta revolvere, unico eius, quod occurrit, brevi utique sed aperto testimonio contentus ero. Is ergo evangelium Iohannis exponens: « Difficile est » inquit « in turba videre Cristum: solitudo quedam necessaria est menti nostre, quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat ». Audis ut caute videndo Deo necessariam non quamlibet sed solitudinem dixit intentionis, intelligi volens, dum suas intus turbas tumultusque suos humana mens habeat, acuendis ad tantum lumen purgandisque oculis solitudinem corpoream nil prodesse. Iam vero, proximis tribus explicitis, non Mediolano tantum, sed Italia digredi stilum sinam.

V.  Sileo nunc preconem vite huius Basilium; sileo magnum virum Gregorium Nazanzenum; preclarum huius viri discipulum non silebo. Ieronimus, urbe Roma dimissa romanisque opibus contemptis, eterne patrie spe ac desiderio illectus et, ut ipse fatetur, ob gehenne metum, in illam primo vastam solitudinem, horridum monachis habitaculum prestantem, quam, de virginitate ad Eustochium scribens, salustiano verbo usus « solis ab ardoribus exustam » dicit, se se abdidit. Ubi aliquot annis adversus indomite carnis insultus et conspirantis anime consensum laboriosa militia exactis, quamvis victor, non ex acie Romam quasi iam securus ad triumphum rediit, sed in bethleemiticas latebras festinabundus aufugit.

Latuit ibidem Paula sancta et pia et illustris et, ut multa breviter dicam, vere romana mulier summumque sui temporis feminee specimen virtutis; et, ut ad presepe Dominicum mori posset, ubi et qualiter orta esset oblita est. Cuius etiam preclaram vitam et felicem exitum Ieronimus ipse tam fulgido pinxit epygrammate, ut post eum michi modestius sit tacere. Quid enim dignum sim dicturus in transitu inque angusta opusculi mei parte clausurus, ubi ille tanto vir ingenio hesit, et amore ac dolore dictantibus modum iusti voluminis implevit? Quamvis non defuisse sciam, quod Ieronimus ipse nec ignorat nec dissimulat, qui utriusque otium livido dente momorderint, nec morsum scriptis mandare timuerint; ita vix ulla virtus tam vel alta vel abdita est, ut invidie iaculis non tangatur! Sed solidam veritatem vulgaris aura non concutit. Sane quicquid de sua aliis visum sit, solitudinem sapientis idem ipse Ieronimus, contra Iovinianum scribens, commendat his verbis: « Sapiens nunquam solus esse potest; habet enim secum omnes qui sunt et qui fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult profert et transfert et, quod corpore non potest, cogitatione complectitur; et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo, nunquam minus solus ».

Quonam vero nunc vertar? Confundor multitudine et acie occurrentium in diversum vocor; sed Paule nomen admonuit ut ante omnia eidem et genti et sexui solitarie glorie partem darem; pauca igitur ex multis excerpam, nec verebor ne romanarum in laudibus matronarum nimius dicar, quibus par esse non spero. Pretereo Eustochium Paule filiam, precone Ieronimo insignem, et Marcellam et Asellam, et Fabiolam et Blesillam, aliasque clari nominis virgines aut viduas. Quid autem de te dicam, feminarum optima et gloriosa, Melania? Non ego tantas concives ac vicinas, quas etas, patria, Cristi fides, animi pietas virtusque coniungunt, stilo segregem: iuxta Paulam sedebis. Tu quidem, romani filia consulis, romani pretoris mater, genus, opes et paternum decus virtutibus supergressa, viduitatis statum tanto pudicitie studio, tantisque misericordie operibus honestasti, ut virginitatis laudem prope transcenderes. Oblita sanguinis, oblita pignorum, oblita potentie, soliusque memor Cristi, utque illum indueres exuta soli natalis affectum, exuta natalium respectum et amorem tuorum et corporis tui curam; exosa denique Cristi consilio animam tuam in hoc mundo, ut in vitam eternam custodires eam, mira solicitudine sanctos patres in desertis solitudinibus quesivisti, eosque etiam ad exilium prosecuta, de labore tuo sanctum illis obsequium, de facultatibus piam alimoniam prebuisti: honoratrix sanctorum, revocatrix errantium, peregrinorum mater, tuorum in Cristo tutrix atque consultrix. Cum ingentes enim opes immensumque patrimonium in egentium alimenta felicissima liberalitate dispergeres, et quasi quidam inexhaustus fons bonorum nulla largitionum exundatione deficeres, inque aliud nichil intenta, septem et triginta annos indeficiente rerum facultate et indefessa caritate animi peregisses, iam sexagenariam tuorum revisendorum non carnale sed divinum et spiritale desiderium cepit. Itaque Romam rediens, natum, nurum, neptem, ut nominis heredem sic animi propositique tui, ac, ne longum faciam, tuos omnes tua per vestigia, distractis patrimoniis, in viam Cristi et amorem vite solitarie direxisti. Stupor est meminisse quod aurum quod ve argentum, quas sericas vestes, quantas pecuniarum summas, tua illa quoque neptis egregia et sedula, tuarum viarum observatrix, ecclesiis ac religiosis egentibus toto orbe diffuderit; quot pro Cristi servitio suorum milia servorum libertate donaverit, quas possessiones non modo Rome, sed in Aquitania etiam et Galliis Hispaniisque vendiderit, precio in misericordiam verso, et his tantum agris, quos intra Campaniam, Siciliam atque Africam possidebat (tam late se fortuna muliebris extenderat), non ad aliud quam ad usum pauperum et iuge pietatis exercitium reservatis; qua preterea etate hec ageret: cum vigesimo scilicet etatis anno, tuis accensa monitis et exemplo seculoque renuntians, ipsum (ut ita dicam) purpureum vite florem, et preclarum coniugium, et tantas divitias ac delitias neglexisset. Quarum sanctas intentiones adiutas celitus vel hinc patet, quod illa iunior Melania ita illud ingens precium e tantis possessionibus redactum thesaurumque suum omnem oportuno tempore dispersit deditque pauperibus, ut, si paululum distulisset, ad Alarici manus ilico Romam Italiamque vastantis venturum omne fuerit quod illa iam tunc in meliores usus magnis opum ponderibus expedita converterat, quasi seipsam suasque res prereptas lupi faucibus, Cristo libens sub multiplici fenore largiretur. Tu autem felix anus, omnibus tandem, que iter ad celum pandunt, non feminea levitate transactis, et quasi iam temporis tui cursu ac laborum agone plausibiliter consumato nil in terris agendum superesset, ante duos menses ex quo Ierosolimam redieras, relicto ibi monasterio, finem rerum transeuntium et beatum vite laudabilis exitum invenisti. Eumque tibi honorem Cristus exhibuit, ut propter feminam unam tot virorum ac feminarum milibus pepercisse, et decretum seu promissum supplicium distulisse videretur. Siquidem mox ut patria et rebus humanis excesseras, urbem Romam irruptio illa barbarica et horrenda vastatio consecuta est. O ingens et pio mulier insignis exilio, et nescio quidem an tali vita an morte felicior! multo certe clarior iaces solitario in pulvere, quam si Rome, carens his meritis, inanibus titulis insculpto sepulcro marmoreo iacuisses; multoque ibi gloriosius edes Cristi tuis manibus fundata conspicitur pauperibus servitura, quam Rome palatium avitum, aut barbaricis flammis arsurum, aut senio ruiturum. Sed diu, fateor, me tue virtutis admiratio in hoc sermone detinuit, et iam satis multa de feminis deque transmarinis rebus; ad viros et ad patriam redeat stilus.

VI.  Quid ergo Gregorius hic noster Romane sedis magnus antistes? nonne magnificas ac frequentes domos in solitaria templa convertit, antiquasque possessiones sibi preripiens Cristo dedit? Ita sibi, quantum licuit, in maxima plenissimaque omnium urbe solitudinem fecit, ut ubi avos atavosque suos creber obsequentis populi concursus ornaverat, illic ipse suo Domino solus obsequeretur; etsi fame illum splendor eductum latebris magno curarum in pelago supremaque tandem dignitatis arce locaverit. Quem suum ascensum, cum sepe alibi tum super Ezechielem scribens, mesta commemoratione conqueritur. « Et quidem » inquit « in monasterio positus valebam et ab otiosis linguam restringere, et in intentione orationis pene continue mentem tenere; at postquam cordis humerum sarcine pontificali supposui, colligere se ad semetipsum assidue non potest animus, qui ad multa spargitur ». Alia ibi deinceps contra se presentemque tunc statum suum loquitur; sed multo plura in prohemio dyalogi, quem librum incepturus secretum locum amicum merori se petiisse testatur, ubi vel modicum a rerum secularium tempestate quiesceret. Illic ergo dilectissimo filio et familiarissimo amico respondens: « Infelix » inquit « animus meus, occupationis sue pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit, quomodo ei labentia cunta subtererant, quantum rebus omnibus que volvuntur eminebat, quod nulla nisi celestia cogitare consueverat, quod etiam retentus corpore, ipsa iam carnis claustra contemplatione transibat, quod mortem quoque, que pene cuntis pena est, videlicet ut ingressum vite et laboris sui premium amabat ». Quibus commemoratis, ad contraria tristior se convertens: « At nunc » inquit « ex occasione cure pastoralis, secularium hominum negotia patitur, et post tam pulcram quietis sue speciem terreni actus pulvere fedatur ». Que sequuntur attexere longum est et minime necessarium: finis est ut se recordatione vite preterite torqueri acrius et in comparationem quiete viventium miserum fateatur, quorum plurimos in hac de qua loquimur vita secretiore placuisse diffinit. Nec minus et illa supervacuum sequi que in eo libro scripsit, ubi Iob afflictum afflictus exposuit; propterea quod et uterque pervulgatus est liber, et hec in utriusque vestibulo scripta sunt. Mitto alia prope flebiliora, ubi ob hunc ipsum suum ascensum et incessanter se ait flere, et amicos orat ut, si eum diligunt, secum fleant ac pro se Deum rogent. Ut intelligas suum illum intellexisse periculum qui, quasi genus mortis extimans solitarie vivere desiisse, amicorum auxilium in eo statu tam suppliciter imploraret. In epystola autem ad Narsetem patritium, de hoc ipso loquens, tanto se merore percussum dicit, ut vix loqui sufficiat. Ex quibus apparet et pontificatus permolestam illi sarcinam, sicut est omnibus profecto qui illesam immaculatamque custodiunt, et solitarie vite dulcem fuisse memoriam nisi collatione disparium mutati status amaritudinem acerbasset.

Sed ubinam dux occidentalium monachorum Benedictus remanet? At quis eum Cristi fidelium non novit, quis sanctum iuvenile consilium non audivit? Qui quamvis a prima etate virtutum hospes, voluptatum hostis arduam celi viam esset ingressus, ut compendiosius tamen ac tutius pergeret, Roman Nursiamque dimisit, quarum in altera educatus ortus ex altera, utriusque amorem usu ac natura contraxerat, vicit tamen carnales affectus anime cura, petiitque felix puer, non modo solitudinem, sed desertum et illud immane sed devotum specus, quod qui viderunt vidisse quodammodo paradisi limen credunt. Ubi qualiter vixerit sciens sileo, cum et cunta nobilium scriptorum fides lateque loquax fama vulgaverit, et iacta illic ingentia preclarissime religionis fundamenta testentur; id nunc michi suffecerit, et solitudines nostras honestasse commemoratione tanti incole, et propositum meum presens tali teste firmasse.

Longum est enumerare qui deinceps viri et quales, huius vestigia secuti et vel claritate ducis et exempli stimulis, vel inclinatione nature, vel divinis oraculis admoniti, religionum venerabilium fundatores, varias solitudines petiere. Indicio nunc etiam sunt sacra cenobia, et inter spelea silvestria devotissime domus Cristi: Cistertium, Maiella, Cartusia, Vallisumbrosa, Camaldulum, innumerabilesque alie; quarum religionum rivi, etsi celesti devotionis augmento postmodum longe lateque diffusi sint et plana compleverint, si tamen ut magnorum fluminum fontes sic harum queris origines, ex asperrimis montibus emanasse comperies. Clarum quidem ex omnibus et famosum Benedicti nomen, cuius historiam viteque modum quisquis nosse cupit, non scrutari abdita iubeo: Gregoriani dyalogi cuius supra mentio est habita secundum librum perlegat, qui ex illis actibus est totus, et ubi rerum claritas stilo etiam illustratur.

Sin oculus serie rerum ductus intra libri tertii metas excesserit, videbit illa solitudinis Italie congesta miracula. Occurret enim Florentius, qui in monasterio solus agens, dum a Deo, cui eum iugis oratio et multa simplicitas familiarissimum fecerant, aliquod solitarie vite solatium postulasset, protinus eidem ursus astitit, quo deinde, feritate deposita, ceu pastore aliquo paucarum ad custodiam pecudum usus est; deque eiusdem ultione, quem quorundam fratrum livor occiderat, imprecatio irati dicto citius ad celum venit, ut, illis mox horrendo supplicio affectis, obstupuerit, seque perpetuo sontem vocans et tam celeriter exauditum gemens, omni reliqua vita sine lamentis et dolore non fuerit. Rogo: que legiones aut qui reges ad hanc potentiam laborando perveniunt, ad quam solitaria humilitas quiescendo? Occurret inde Martinus ille, Massici montis accola; cui de rupe solida fluens perennis aque tenuis stilla, dure rupis stillantis olim in deserto prodigium renovavit; quique cum serpente terrifico, sub cuius specie vetus serpens terribilior latebat, uno eodemque specu continue sine offensa toto triennio versatus, illo demum mira patientia procul pulso, ipse victor solus substitit. Occurret alter sine nomine, sed cuius nomen in celo est, Argentarii montis habitator, qui cum defuncti faciem pulvere fricuisset, incredibile ac stupendum, nisi quia credenti nichil impossibile est, exangue cadaver et mox futurum pulverem pulvere suscitavit. Occurret solitarius Menas, tante vir innocentie tanteque fiducie, ut non solum barbaros, tunc vicinia vexantes, reverentia sui nominis famaque compesceret; sed maximos atque immanes ursos, e silva proxima sancti viri alvearibus insultantes, ferula, quam de more gestabat, quasi domesticos catulos castigaret trepidantesque depelleret.

Operosum, fateor, cunta complecti, nec ea michi nunc cura est; neque enim scripturus historiam ad calamum veni, sed undique decerpturus illustria, nec ea quidem omnia, sed que servato cepti operis calle preteriens possem. An vero vel horum aliquem in patria sua, vel Benedictum Nursie unquam ad id glorie venturum, vel Franciscum seu volucrum audientiam, seu seraphicum rapte mentis ardorem, stupendumque illud insigne sacrorum Cristi stigmatum et vulnus animi membra testantia, tantumque tam brevi de paupertatis coniugio genite sobolis incrementum habiturum credimus, si mansisset Assisii? Qui licet, ut aiunt, divinitate consulta et revelatione celitus accepta, pro salute multorum inter vite hominum bella periculosas non tam sibi quam militibus suis excubias elegisset, ipse tamen, magnus amator solitudinis heremique sectator fuit. Triplex nempe, si rite complector, solitudo est: loci scilicet, de qua maxime michi nunc sermo susceptus est; temporis, qualis est noctium, quando etiam in rostris solitudo silentiumque est: animi, qualis est eorum qui vi profundissime contemplationis abstracti luce media et frequenti foro quid illic geratur nesciunt, qui quotiens et ubicunque voluerint soli sunt. Has quidem simul omnes solitudinum species nulli quam Francisco magis frequentatas video: lustrabat heremos, in templis sepe semirutis pernoctabat, sepe per diem inter turbas a presentium rerum sensu rapiebatur et, pulso huc illuc corpuscolo collisione hominum, celestibus mens affixa erat. Hinc illa securitas in quantalibet hominum frequentia, quam sibi ferventissimus Cristi amor et caro mirum in modum spiritui subiecta prestabat. Unde arbitror effectum, ut sibi et suis stationem in populis accepisset, ratus facile futurum omnibus quod possibile sibi esset. Quia enim anima illa se se deiciendo sublimis et illimis, ac defecata ab omni colluvione terrestrium, nullis tumultibus a Cristo separari poterat, quod in se experiebatur id vel multo facilius in aliis presumebat; sic illum in iudicio ceterorum propria fallebat humilitas. Quod ut sic opiner, opinio illa me cogit, quam de se vir sanctus habuit, peccatorem se maximum ex omnibus, quod cuidam e fratribus percontanti quid de se ille sentiret respondisse legitur. Et quamvis hec ita sint, sepe tamen audivi religione scientiaque preditos successores suos, si patris scita permitterent solitariam vitam ex imis precordiis suspirantes. Ipse etiam, ut dixi, quantum solitudinem semper amaverit testis est vita eius literis edita, testis vite regula quam sibi primum et posteris in monte dictavit, mox perditam nonnisi in solitudine reformavit. Testis demum sua peculiaris habitatio; nam ut Benedicti, sic huius quoque locus ostenditur, unus ex multis, quo non alius fere uspiam remotior: Alverna loco nomen. Utrique igitur solitudo calcar incussit acutissimum, et ad alta dispositos solicitavit animos; itaque dum latitant mundique gloriam spernunt, toto illos orbe notissimos atque clarissimos fecit.

VII.  Inter eos sane, quos nobilitavit heremus nec silendus est Blasius martir, quem speluncis abditum et visitatum a feris et ab avibus pastum ferunt, nec Leonardus et Liffardus fratres, ambo monaci, ambo solitarii, nec Veridimius heremita clarissimus. Nec comes eius pretereundus Egidius, qui Athenis regio genere ortus, ut perhibent, et genus et patriam, et opes et literas grecas, quibus abunde pollebat, gallicane posthabuit paupertati, studio solitudinis universa contemnens. Ubi et miraculis emicuit et inter cetera, blandientis cerve lacte nutritus, alumnam suam venatorum canibus inviolabilem prestitit; ita ut miraculo rei tactus Galliarum rex ad speluncam viri sentibus obsitam penetraret, non sine multo militum labore ferro aditum pandentium. Veneranda denique visi senis effigie et iuxta senem accubantis spectaculo permotus altricis, submotis omnibus ad eum solo quodam cum presule rex accessit, et talem virum repperit ut, magnis ei muneribus oblatis magnificeque contemptis inque usus alios verti iussis, tandem et cenobium consilio eius extrueret illis in locis usque nunc celebre, et deinceps ad eum visitandum sepe, submisso fastu regio, veniret. Quem sibi honorem non originis splendor ac paritas, sed solitarie vite decor ac sanctitas peperere.

Quid Remigium loquar? qui ad illam fame claritatem, que immaturo evi pontificale pondus imposuit, quod amplius quam septuaginta annos summa virtute et industria gessisse traditur, qua Francorum et regem et gentem ad Cristi fidem primus iste convertit, et celitus ut aiunt misso crismate regem unxit, unde inungendorum illic regum nata solemnitas in seculum nostrum durat; ad hec, inquam, et ad hanc altitudinem unde, oro, nisi ab ipsis humilibus vite solitarie rudimentis ascenderat? Quid Narcissum Ierosolimorum epyscopum, virum clarum atque mirabilem, quem et persecutionis indignitas et secrete vite desiderium in solitudines egere, ubi multos annos, desertis in locis degens, non modo persecutorum calumnias declinavit, sed veri philosophi summum munus implevit? Quid Guillelmum denique virum fortem et vetuste prosapie, qui etatis florem ipsum cum terrene militie dedicasset, in deserto senescere maluit et mori, ultimis vite fructibus celesti militie consecratis? Quid alium eiusdem et propositi et status et nominis Guillelmum, seculari primum fastu post autem monastica humilitate conspicuum, qui derelicto spretoque opulento oppido, solitudinem, paupertatem et silentium exoptavit? Montis enim Pessulani dominus cum esset, Grandis Silve monachus factus est, inque illo cenobio tanquam portu iecit anchoram, vite tempestatibus ereptus, vir magnificus in seculo, ut vere de illo scribit quidam, sed magnificentior in seculi fuga.

Quid Bernardum, cuius et recentiora et notiora sunt omnia? Qui et forma corporis clarus et genere, in ipso adolescentie flore fructum anime sue cogitans, solitudinem adiit; sed non solus, siquidem quinque germanos in eiusdem propositi viam traxit. Ubi illa relatu digna narrantur. Nam et cum Gerardus, unus fratrum sed armate studio militie a fraternis consiliis abhorrens, melioribus ceptis et illuderet et obstaret, ille celesti zelo concitus predixit fore ut, post non longum tempus, predurum illud et divinis monitis impervium latus hostilis hasta perfringeret, admoto insuper ad locum digito ubi vulnus instaret, « Hic, hic » inquiens « ferieris, et cum dolore saltem corporis subintrabit salus anime ». Quod ut vaticinatus est accidit et, intellectu malis exercito, militaris asperitas in monachalem mansuetudinem flexa est, ut mox ultro quod antea irridebat appeteret. Et fratrum alter natu minimus, cum fratres omnes in solitudinem pergentes cerneret forte tunc puerilibus intentus ludis, eique primogenitus valefaciens inter blanditias diceret: « Ad te, Iunarde frater, » -- id enim erat puero nomen -- « totius terre, que omnium fuerat, perventura possessio est », ille supra etatem: « Minime » inquit « equa divisio; vos celum omnes habebitis, ego terram? ». Quod responsum brevi rebus ipsis implevit, et ipse novissimus fratrum iter gradiens, et tellure dimissa per solitudinem celum petens. Ita nullus omnium penitus terris hesit. Quorum profectuum pia mater hauddubie particeps videri debet, que ab infantia sic natos instituit, ut victu tenuissimo contentos et solitarie religioseque vite quam urbanis voluptatibus aptiores virilis etas exciperet. His moribus, his domesticis institutis crevit simillima matri proles, vere nobilis ac sancta familia, et fecunde vitis generosi palmites, etiam si alibi quam inter Allobroges germinassent. Sane cum omnes fervidi promptique omnes ad patrie celestis ascensum, unus tamen omnium dux Bernardus, qui nascendi ordine tertius, in renascendi proposito primus fuit, ad postremum et annosum patrem et sororem unicam post se trahens; huius ego, facundie abstinentieque laudibus omissis, quoniam omnibus note sunt, illud egregium ac preclarum dictum, et his que inter manus habeo valde consentaneum, non silebo. Solebat enim dicere: omnes se quas sciret literas, quarum nescio an alius sua etate copiosior fuerit, in silvis et in agris didicisse, non hominum disciplinis sed meditando et orando, nec se ullos unquam magistros habuisse preter quercus et fagos. Quod ideo libenter refero, quia siquid et michi nosse datum esset, idem de me vere dicere vellem, et nisi fallor possem.

Iure, ut arbitror, hunc locum occupaverit Arnulphus, territorii Metensis heremicola nobilis atque eiusdem urbis epyscopus. Nec minus Eucherius, qui primum claritate sanguinis et senatorii ordinis dignitate conspicuus, multum postea religione ac solitudine clarior, spelunce horride perseverantissimus incola fuit, in territorio Lugdunensi, ad cuius urbis epyscopatum et hic demum non suo ambitu, neque humano suffragio, sed cogentibus meritis et angelica gloriose admodum revelatione conscendit. Utque feracem sanctarum solitudinum terram scias, iisdem in finibus et Romanus et Domitianus primum solitarii heremite, post abbates celeberrimi claruere. Atque ut transmarinas solitudines transalpinis misceam, Ursatius seculari primum cognitus militia, illa post reiecta, notior Cristi miles, apud Niceam Bithinie solitariam vitam, non sanctitate tantum sed miraculis claram, egit. Sed iam satis exteras solitudines circumivimus, ad italicas redeundum est.

VIII.  Quis non eius, quem Magnum vocant, Caroli patruum Carlomanum novit? Qui cum Pipino fratre regni particeps, et regno simul et regiis curis cedens, Romam adiit otiandi proposito, atque ibi, monastico habitu assumpto, Silvestri latibulum Soractis montem petiit. Ubi cum votiva requie biennium exegisset, tandem quia crebro et nimis honorifico peregrinorum sue patrie concursu locus is, ut qui Romam petentibus secus iter longeque notus atque conspectus est, minus in dies solitarius votoque suo conveniens visus erat, ad secretiorem atque semotiorem Benedicti domum, Casinense cenobium, commigravit; ibique quod optabat et querebat, fratre interim ac nepote pro caduca sede laborantibus, et quietas latebras et tranquillum vite finem habuit.

Sequitur hunc alius etate posterior, merito autem prior: Romualdus Ravennatium urbis nobilissimus incola et illustri ducum stirpe progenitus. Hic ab adolescentia quamvis opum et etatis et generis insolentia tumidus et devinctus illecebris, animo tamen assurgens, inter illius temporis voluptates et iuvenilia studia sanctam semper solitudinem suspirabat. Itaque dum venanti sepe taciti nemorum recessus occurrerent, celesti mox desiderio percussus herebat, atque ad se versus aiebat: « O quam delectabilis, quam tranquillus et quam Deo servire volentibus oportunus locus; quanto melius hic amici Dei quam in urbibus habitarent ». Ita generose indolis adolescens, ad captandas feras profectus in silvam, captandarum Cristo negotium animarum iam florenti necdum matura pietate cogitabat. Neque vero diu inefficax cogitatus esse potuit, ut quem Spiritus Sanctus aleret assidue et augeret. In ipso igitur etatis flore gloriam, voluptates, opes, patrem, patriam, mundum, denique et seipsum talem fugiens, ut se alium inveniret, totum ad heremitice solitarieque vite studium se convertit. Et primus illi quidem e seculo exeunti haud procul a patrie menibus ad Classense cenobium saltus fuit. Inde autem, exacto ferme triennio, fratrum vitiis offensus abscessit et ad Marinum quendam solitarium, degentem in regione Venetorum, sanctum utique simplicemque hominem, quem per famam noverat, devotissima raptim humilitate perrexit, eumque preceptorem ac magistrum fidelem potius quam discretum patientissime pertulit, eiusque non solum verba sed verbera tam equanimis ac submissus excepit, ut eum ipsum meritum in stuporem cogeret. Qui deinde secum magnis et honestis ex causis, pro salute anime scilicet Petri Ursioli Venetorum ducis et ducatum et seculum his comitibus relinquentis, transgressus in Gallias, brevique post tempore in Romualdo spiritualium virtutum incrementa conspiciens, discipuli tandem sui discipulus fieri non erubuit et cui paulo ante preceperat obedire. Inde autem multo cum dolore gentium illarum, inter quas aliquantum tempus exegerat, usque adeo ut de eius etiam cede cogitarent quatenus, quem viventem tenere non poterant, mortui saltem corpus thesauri instar ingentis ad presidium sue patrie retinerent, simulata dementia elapsus, et sic in Italiam non minus iustis reversus ex causis quam abierat, sed aliquanto etiam iustioribus, ut videlicet patrem suum Sergium imminenti anime periculo tempestivus eriperet. Ipsum quidem, qui in monasterio sancti Severi prope Ravennam susceptus in monachum fuerat, religioso iugo colla subducere meditantem, ut nuntiatum illi erat, et ad seculum redire properantem repperit; cumque nil verbis ac precibus ageretur, non patrem, cui subesset, sed monachum, cui spirituali preesset autoritate, considerans, salubribus vinclis pestiferum coercuit appetitum, pie severus in parentem, ut eum Patris eterni severitate liberaret; successitque feliciter. Nam Sergius malis admonitus ad cor rediit, et castigationem non ut filii sed ut Patris amplexus, mira compunctione propositum immutavit; atque ita in virum alterum versus est, ut mox et lacrimis peccata dilueret et, beatifica visione recreatus, amatum simul pondus corporis et optatos mundi laqueos votiva morte desereret. Longum est deinceps laboriosam viri militiam sub servitio Iesu Cristi devotosque discursus, non italicos modo vel transalpinos sed etiam transmarinos, verbis amplecti, qui tam crebri ac difficiles fuerunt, ut ab illo, qui vitam eius descripsit, meruerint excusari; quia scilicet ad hunc virum nequicquam latitare cupientem, ubicunque terrarum esset, innumerabilis Deo servire cupientium turba conflueret, non humilium modo sed illustrium, ut quotiens locum unum suis monitis Cristo quesita familia implesset, rectore illis imposito, necesse haberet, omnis expers desidie et quietis inscius, in locum alterum commigrare sanctissimus animarum pastor, novum domino suo gregem novis in pascuis quesiturus. Longum preterea nominatim exequi quot quam claros Cristo servos sibi discipulos ambiendo quesierit, in quibus et duces et comites et filii comitum fuerunt, quin et ipse romanus imperator Otho; licet is differens atque procrastinans votum in sancti manibus viri factum, implere preventus morte nequiverit. Longum denique quibus in locis habitaverit, quas heremos discipulis sanctis impleverit, que deserta frequentaverit, que templa construxerit. In quibus preclarissimum nomen habet heremus Camaldulensis, Aretinis in finibus, cuius ille et loci et ordinis institutor ac princeps fuit, tanta devotione singula faciens, tantis ieiuniis, tantaque cibi lautioris abstinentia, ipse gule sue illudens, tantis suspiriis, tantisque cum lacrimis eoque impetu atque ardore animi, quem nullus unquam stilus equaverit; ea demum solicitudine tam iugi tamque anxia et usque ad ultimum indefessa, ut more cesareo sed intentione alia, nil actum credens dum quid superesset agendum, his sacris edificiis ad exitum vix perductis, semper incipiens ac festinans nova iaceret fundamenta, prorsus quasi totum orbem unam heremum, omnes homines monachos facere decrevisset; et hec inter quas persecutionum molestias, non demonum modo sed hominum et presertim suorum, quam patienter tulit ac fortiter! Quanta illi in adversis alacritas atque letitia, magnum solide mentis indicium, et in statu quolibet frons una perpetua serenitate notabilis! -- Quod in primis Socrati Lelioque tribuitur, quibus hic sanctus, de quo loquimur, uniformitate par fuit, pietate autem ac religione superior. -- Quanta vero huic oris hilaritate iuncta esset autoritas, et nescio quid divinum in illius vultu venerabile pariter ac tremendum, quo et boni illum colerent et timerent mali, magni licet ac potentes, et tanquam coram Deo positi contremiscerent; usque adeo, ut et imperator romanus Otho iunior eum familiariter ac reverenter inviseret, inque illius lectulo per noctem conquiesceret; et imperator alter Henricus, cum vir sanctus ad eum, et illius et discipulorum suorum precibus expugnatus, vix venisset, sibi letus ac venerabundus assurgens, pio suspirio in hec verba prorumperet: -- O, utinam esset anima mea in corpore tuo! --; et imperialium comitum viro Dei circunfusa acies atque humiliter acclivis, pellicie, qua ille tunc indutus erat, villos pro caris sanctisque reliquiis in patriam relatura, non sine ipsius gravi merore, devota undique certatim importunitate decerperet, opinatissima sanctitate barbaricos etiam spiritus molliente; ad hec et Raynerius, Tuscie marchio, neque imperatoris, neque cuiusquam mortalium, quantum Romualdi solius aspectum se metuere fateretur; neque illo presente sibi omnino linguam aut ingenium constare. Postremo, que per illum seu viventem seu defunctum divinitus sint gesta miracula; que presentis Dei potentia ac virtute geri multis et claris innotuit argumentis, illis duobus inter plurima quod et Gregorii cuiusdam fratris intolerabilem capitis dolorem solo sanavit anelitu, et alterius non dolorem sed insaniam uno pepulit osculo. Qui curatus se mox quidem, ut sacra viri labia contigisset, vehementioris aure spiritum sensisse illius ex ore prodeuntem asserebat, quo afflatus subito salutem pristinam recepisset. Id sane quid aliud fuisse crediderim, quam spiritum illum qui ubi vult spirat, quo profecto vir Deo acceptissimus plenus erat? Longa, inquam, hec relatu et minime necessaria, cum ab illo ipso, quem prediximus, eius historico contemporaneo et concive suo, sanctitate ac scientia viro insigni et ipso quoque solitario, de quo sine medio post hunc dicam, de his editus liber extet. Summa igitur rem comprehendat; siquidem e centum viginti annis, quos habuit vite, viginti primi in seculo acti sunt, tres in monasterio cuius regimen coactus accepit volensque deposuit, reliquis omnibus septem et nonaginta heremiticam vitam duxit, semper vigilantissimus, nunquam cessans, ubique fructificans et, ut de illo scribitur, « sterilitatis impatiens », ac propterea omnibus locis et temporibus, toto corpore, totaque anima ad nichil aliud quam ad lucrum solicitus animarum. Ad extremum vero morbo victus ac senio, ad Italie notam partem, vel Piceni vel Umbrie regionem, et ad monasterium Vallis que de Castro dicitur, quod ipse construxerat, et ubi ante viginti annos moriturum se predixerat, ceu ad hospitium fessus viator ad vesperam, properavit. Atque ibi tandem post longissimos labores exactos feliciter requievit et, quod nescio an de alio quam de Paulo primo heremita legerim, solitariam vitam solitario fine conclusit. Ultimam enim et diei illius et vite sue horam sentiens adesse, fratribus qui aderant egredi iussis et mane proximo reverti, pia illos fraude decipiens, ut qui solitarie Cristo servierat solitarius ad Cristum et mercedem sui servitii reposcendam iret, se se et beatum spiritum languidumque corpusculum recollegit; atque ita incomitatus hominibus, comitatus angelis, hinc abiit ad eternam vitam.

Petrus nunc occurrit ille, qui Damiani cognomen habet, quamvis et de hoc ipso et de vita rebusque viri huius agentium discordia multa sit, quod eum alii e solitudinis otio ad ecclesiastici negotii curas, contra alii ex ipsa curarum area strepituque negotiorum ad otiosi silentii pacem trahunt: utraque vite huius commendatio, seu tanto illum officio dignum fecit, seu ipsa digna visa est que tanto fastigio preferretur. Alii rem permiscent; nam cum exactius verum querens, usque ad cenobium ubi is floruit misissem qui michi comperta omnia reportarent, religiosorum loci illius assertione didici, fuisse eum primo quidem solitarium, inde altius evectum, demum ultro ad solitudinem rediisse. Quod si ita est, et iudicium eius extremum patet, et in unum exemplum solitudinis geminum decus coit, que tales viros seculo commodat eosdemque sic recipit. Ita vero esse ut credam, epystole quedam eius hortantur, quas nunc maxime, his auditis, ad memoriam revoco, diversis ille quidem temporibus et alio atque alio vite statu edite, quarum in aliis, ut michi videtur occupatus, amissi otii requiem suspirat, in aliis otiosus transacti negotii inquietudinem recordatur. Huius michi nunc certior memoria est; ceteris igitur que extra propositum sunt omissis, utique, inquam, Petrus hic, quantum ex novissimis eius scriptis elicio, romanum cardinem non sine laude possederat, vir haud dignitate clarior quam lingua. Quid tamen et hic consilii ceperit iam audies. Siquidem statum illum pompasque seculi contribulibus suis linquens, ipse Italie medio, ad sinistrum Apennini latus, quietissimam solitudinem, de qua multa conscripsit, et que vetus adhuc fontis Avellane nomen servat, perituris honoribus preferendam duxit, ubi non minus gloriose postmodum latuit, quam innotuerat primum Rome, nec dedecori illi fuit alti verticis rutilum decus squalenti cilicio permutasse.

Cuius clarissimum faceret raritas ipsa contemptum, nisi eum Petri alterius Romani Pontificis, quem Celestinum dixerunt, recentior contemptus et clarior obscurasset. Qui pontificatu maximo velut mortifero fasce deposito, in antiquam solitudinem tam cupide repedavit, ut hostili compede liberatum crederes. Quod factum solitarii sanctique patris vilitati animi quisquis volet attribuat -- licet enim in eadem re, pro varietate ingeniorum non diversa tantum sed adversa sentire --; ego in primis et sibi utile arbitror et mundo. Utrique enim propter inexperientiam rerum humanarum, quas multa divinarum contemplatione neglexerat longumque solitudinis amorem, periculosa esse anceps et turbida poterat altitudo. Nam quid Cristo visum sit, miraculum quod per eum Deus ostendit, die qui post renuntiationem primus illuxit, indicio est; quod profecto non fieret, si quod gestum erat divinitas non probaret. Ego prorsus altissimi cuiusdam et liberrimi et iugum nescientis vereque celestis animi factum reor; atque ita sentio: non potuisse id ab homine fieri, nisi qui res humanas iusto precio extimasset, quique tumidum fortune caput pedibus subiecisset. Ambrosii patrocinio locus eget, ex eo presertim libro, quo ad vere humilitatis observantiam sacram virginem Demetriadem cohortatur. « Non ut dilectores » inquit « huius seculi putant, parvi cordis aut segnis est animi terrenas opes spernere, honores occiduos fastidire, nec ibi gloriam querere, ubi laudatur peccator in desideriis anime sue et qui iniqua gerit benedicitur; unque si vere intelligatur contemptus iste rerum presentium ad que tendat et qualia concupiscat, nichil huiusmodi mentibus rectius, nichil invenietur erectius. Que sacratissimis desideriis universa transcendunt, neque ad ullam creaturam quamvis potentem atque mirabilem, sed ad ipsum omnium visibilium et invisibilium ambiunt Creatorem, cui appropinquare clarescere est, quem timere gaudere est, cui servire regnare est ». Huius preconio laudis, quis usquam, queso, seu quis unquam dignior Celestino? Reliquerunt aliu naviculas suas ac retia, alii possessiunculas, alii teloneum, aliqui etiam regna vel regnorum spem, secutique Cristum dominum facti sunt apostoli, facti sunt sancti et amici Dei, papatum vero quo nichil est altius, rem tam exoptatam tamque mirabilem ut ab admiratione ac stupore dictam ferant, quis ulla etate, presertim ex quo tanto in precio esse cepit, tam mirabili et excelso animo contempsit quam Celestinus iste, pristinum et nomen et locum et amicam bonis moribus egestatem appetens, atque dum celum suspicit, terre immemor? Quem in statu quolibet eque Deo placitum quis non videt, qui mira eius opera, sed alio digna stilo, trifariam distincta perlegerit, que gessit aut antequam ascenderet, aut postquam descendit, aut dum sedit? Quid miri autem, si virtus operum non defuit, cuius et animi tenor unus et qua licuit vite mutatio nulla fuit? Siquidem in supremo rerum culmine et intra augustissimum ac papalem thalamum, angustam sibi heremiticamque camerulam meditatus, in alto humilis, inter turbas solitarius, inter divitias pauper vixit. Adde quod et statim ab initio tentavit fugam cum discipulo quodam suo Roberto Sallentino tunc iuvene, sed inopina et subita populi multitudine circumventus, cum evadendi spes nulla esset, in discipulum versus quesivit an se ad excelsa tractum et coactum sequi vellet. Ille autem, qui a magistro didicisset mundum spernere, Cristum vero et quibus ad Cristum itur virtutem, pacem, silentium et solitudinem amare: « Queso » ait « ut et labori et periculo meo parcas, meque potius celle inopis et tuti otii successorem, quam divitis ac solicite glorie participem velis ». Quod et factum est. Substitit enim, patre Romam abeunte, cuius non multo post animam e carcere gemino ad sidereas scandentem sedes conspexisse dicitur, ignarus rerum et miraculo stupens atque interrogans an se tunc etiam sequi, an quid aliud agere iuberet. Quem ille ut in solitudine perstaret admonuit, et sic celum petens inter verba disparuit. Discipulus autem ille, consilii memor, usque ad tempora nostra perveniens et dierum plenus, ante hos paucos annos post magistrum abiit, magna quidem apud suos sanctitatis opinione et mirabilium fama operum relicta. Sed ad Celestinum redeo, cuius ascensus quam mestus, quamque contra animum suum esset, descensus letus et spontaneus declaravit. Audivi narrantes, qui viderunt, tanto illum fugisse cum gaudio, eaque signa letitie spiritalis oculis ac fronte gestantem, dum a conspectu concilii iantandem sibi redditus ac liber abscederet, quasi non humerum blando honeri sed collum diris securibus subduxisset, utque eius in vultu nescio quid angelicum reluceret. Nec immerito; norat enim quid repeteret, nec quid dimitteret ignorabat. Certe a laboribus ad requiem, ab insanis disceptationibus ad divina colloquia remeabat, linquebat urbem, ibat animo et, nisi successoris astus obstaret, pedibus ibat in montem, hispidum fateor ac preruptum, sed unde sibi planum iter esset ad superos. Cum quo utinam vixissemus! Quod idcirco precipue de hoc uno inter tot solitarios optaverim, quia nusquam rei optate propinquius votum erat; neque enim magno disiungimur intervallo, modicumque vel cuntandum illi, vel nobis accelerandum fuit, ut iter hoc vite pariter ageremus, quod ille cum patribus nostris egit. Et quam brevi spatio temporis, per omnem Italie tractum usque ad Alpes, quot ab eodem instituti ordinis conventus sacri! Iamque, ut audio, Alpes ipsas devotio propagata transcendit. Durat religiosa successio durabitque et, quos in solitudine genuit, vivunt nati, cum in palatio geniti, quosque vel ad Ecclesie cardinem vel ad alios gradus extulit, iampridem omnes obierint: tanto stabiliora sunt sacre solitudinis fundamenta quam seculi. Irrideant licet igitur qui viderunt, quibus pre fulgore auri et purpure squalidus opum spretor et paupertas sancta sordebat; nos hominem hunc miremur interque rarissimos numeremus, damnumque vocemus non vidisse, cuius visio lucrum ingens exemplumque clarissimum prestare poterat altioris vite confragosa tentantibus. Ceterum presens fama consecratumque viri nomen et laudatoribus suis favent et arguunt insultantes. Gratias autem Deo, tam magnanimes facti sumus, ut hos duos Petros emulis carituros et pusillanimitatem huiuscemodi sine exemplo nostri temporis futuram speremus.

IX.  Sed ecce, quod non putabam, rursum vocor in Gallias; dumque inter solitarios claros viros transeo, tertium quendam Petrum se preteriri non debere velut a tergo vociferantem eminus audire michi videor, cogorque subsistere. Is est Petrus heremita, qui olim in territorio Ambianensi solitariam vitam duxit, qualem sane non latuit. Dum enim indignari et irasci iam Cristus inciperet hereditatem propriam tam diu suis et nostris ab hostibus conculcari, non ulli regum cristianorum pingues somnos in plumis purpuraque captantium, non Romano Pontifici Urbano, gravi licet ornatoque viro occupato tamen, sed Petro inopi, otioso, solitario et humiliore grabatulo quiescenti, quid fieri vellet aperuit: primo quidem inspirans ut transmarine peregrinationi se festinus accingeret, presenti miseriarum spectaculo pio promptior negotio futurus; deinde, dum quo iussus fuerat pervenisset, et Simeonis qui tunc patriarcha ierosolimitanus erat ceterorumque fidelium miserando servitio ac sacrorum tristi ludibrio locorum concussus ac gemens, et orationes vigiliasque nocturnas agens, tandem supra nudum ecclesie pavimentum somno succubuisset, consopito iterum Cristus apparuit, iubens ut ad vindictam sui nominis pastores ac principes catholicos excitaret. Tantam vero legationem tamque supra vires suas quam devote susceperit, quam impigre quamque fideliter executus sit, Cristoque piis conatibus aspirante quam votive successerit, non est huius temporis exponere, presertim cum et stilo tolerabili et sermone vulgari duobus non parvis voluminibus ea res in populis etiam nota sit. Etsi de hoc quoque scribentium varie affectos animos videam, sed sequor in dubiis quibus potius credendum censeo, et quos rerum non hominum studio agi reor. Atque utinam qualis exitus, talis eventus, et ut felix Cristi ultio sic perpetua fuisset, neque peccatis hominum e tanto victorie successu ad antiquas miserias reditum esset, eo fedius, quo iterum amisisse quod nostrum erat quam non recuperasse deformius nobis hostibusque formosius, et nobis spei minoris illisque maioris adversum nos vel custodie in posterum vel crudelitatis occasio est. Nunc vero quid defleam, aut quid querar! presepe, Calvariam, busti saxum, Oliveti montem, vallemque iudicii, et reliqua dilecta singulariter Cristo loca, ubi homo factus est et in lucem editus, ubi natus vagiit, ubi infans reptavit, ubi puer lusit, ubi vir docuit, ubi vivificum nobis spiritum exhalavit, ubi exanimis iacuit surrexitque, unde ad inferos descendit, unde conscendit ad superos, ubi postremo vivos ac mortuos irretractabili sententia iudicabit; terram maioribus nostris promissam, nobis ereptam, nobis debitam si viri essemus, spei nostre sedem, arram patrie eterne, nunc egiptiacus canis tenet! Heu, quid preter gemitum et querelas relictum est misero, quando et nostri reges nil nisi delitias, et nostri pontifices nil nisi divitias amant; populi vero vel servi flent, vel insaniunt liberi, et omnes que sua sunt querunt, que Cristi autem nullus, cuius peculiare patrimonium nobis spectantibus otioseque sedentibus laceratur? Quid loquor, aut quid omnium occupatissimos otiosos voco? Imo vero dum fremimus et meditamur inania, dum ceno volvimur ac libidinibus exercemur et nitimur profugas retinere, dum nummos pauperum numeramus atque abdimus, dum supervacuas et ineptas turres in novissima Babilone construimus, ut celotenus scandat ruitura superbia, humillimam Cristi sedem non est qui tueatur aut vindicet. Denique dum fratribus nostris insidiamur, impiis hostibus incustoditum et inerme latus obtulimus, aditumque prebuimus in thalamum regis nostri: crimen ingens, et nostrarum frontium pudor eternus, quibus Cristi vexillum impudenter affigimus, ut tam magnifice Cristi iniurias ulciscamur, quas ipse nutu quidem posset ulcisci, et fortassis ulciscitur secretiore iustitia, ex alto tamen interea prospiciens fidem nostram. Nos autem vel torpemus vel ardemus animorum estibus. Ecce nunc ut inexpleta cupidine et flammante odio de profane seu barbarice telluris angustiis altercantur reges et principes terre! Et esto conveniant in unum, quid inde publicum bonum speres? Nunquam Herodes et Pilatus nisi adversus Dominum et adversus Cristum eius atque illius iussa convenient. Quiescent forte, somnoque et voluptatibus incumbent, turpia lucra captabunt, et subiectos quos armati spoliant togati spoliabunt dum que necessitas belli est licentia pacis erit. Coniugem ac sobolem omnes diligent, Deum nullus ac proximum; par corporum cura erit et incuriositas animarum; aurum, gemmas, preciosamque suppellectilem aggregabunt, virtutum ornamenta despicient; amabunt proprios agellos, pro his pugnare et digladiari et perire non metuent; nemo erit qui terre sancte universali dispendio moveatur. Cur, queso, nisi quia verissimum est quod dixi? hec singulorum videntur esse, illa autem Cristi. Ita Creatoris ac Liberatoris nostri gloriam spernentes, nostram querimus; nec redit in mentem his olim moribus celo cecidisse Luciferum, quibus nos celum hodie speramus ascendere. Quodsi ad credendum verbis es tardior, utique rebus credes, que mentiri, ut dicitur, non solent. Circumspice, oro, et percurre provincias, et quere quid agatur apud nos. Gallus et Britannus litigant; quinque iam lustra volvuntur, ex quo non Cristus et Maria, sed Mars et Bellona inter illos reges regnant, cumque iam ferrum utrinque lentescat, nichil ferrei animi molliuntur, necdum imber sanguineus tantos irarum lenit ardores. Itaque tametsi, quod inopinabile apud nos apud avos ac proavos inauditum erat, hunc modo longe nostrorum regum maximum multo impar hostis in vincula traxerit, nec fortuna amplius tanti regni pondus ferre potuerit, nullus tamen ideo rerum finis, primogenito capti regis arma retentante. Unde ut vides nunc maxime bellum tonat, nunc ex integro regii coeunt exercitus, et Cristo refundendus sanguis invidie consecratur. Hispanus ille maior heret et per ignaviam sinit infra suos fines, proh pudor, angusto in scopulo maiestatem Cristi nefarie blasfemari; hic vero, qui litora nostri maris incolit, nil preter aurum Venetorum ac sanguinem Ianuensium sitit et cogitat, avaritie imperio illorum satelles horum hostis: ab illis auro vinctus, ab his ferro victus. Ille autem extremus regum sonoris ac refluis Occeani fluctibus obsurduit, ut de tam longinquo suspiria nostra non audiat, et in occidente ultimo sepultus quid agat oriens non curet. Cesar hic noster, rapto dyademate, in Germaniam abiit, patriis latebris et nomine contentus imperii, cuius extrema membra complectitur caput spernens; quem recuperaturum perdita sperabamus, suum servare non audet, nulloque fugiens persequente, sponse sacros amplexus et pulcre faciem horret Italie, tanquam sub celo aliquid sit pulcrius. Arguit eum, fateor, illa calens et temeraria fides mea, que summa etiam perflare non metuit; excusat se, et ecclesie iurasse se iurat ne amplius quam unum diem Rome ageret. O infamem diem, o pudendum fedus! o superi, en iusiurandum, en religio, en pietas! Romanus Pontifex ita Romam suam deseruit, ut eam nolit ab alio frequentari et de hoc cum romano imperatore paciscitur. Quid hic loquar nescio, et, si scirem, tacere consilium est. Unum est quod me tacito res loquatur: quoniam qui habitatorem urbi eripit, aratorem si posset induceret; quod quam iuste velit viderit. Germania nil aliud studet quam stipendiarios latrones in reipublice exitium armare, et e suis nubibus in nostras terras iugem ferreum imbrem pluit, dignum, non infitior, quia volentibus accidit. Italia suis ipsa se viribus conficit, et siquando respirat, auri amor Cristi amore potentior animos occupat et per omnes terras ac maria distrahit. Grecia, vel suis erroribus vel nostris aversa superbiis, ovile pristinum et pascua nostra contemnit.

Iam de regibus aliis ac terrarum dominis, deque pontificibus nostris loqui supervacuus labor, vulgata sunt omnia. Et hic quidem Europe status. Piget hinc longius proficisci, sed attingenda sunt vulnera que, quanquam procul a capite et vitalibus membris, situ tamen et longa segnitie putruerunt. Augustinus quidem oriundus ex Africa in Confessionibus suis Homeri librum sibi difficilem dicit quod externis, Virgilii facilem quod suis, hoc est latinis literis, scriptus est. Atqui nunc Africam metire, et a Nili alveo ad Atlanticum occeanum volucri meditatione perambula, puto nullum ibi reperies qui literas nostras norit aut diligat, nisi peregrinus forte vel mercator vel captivus sit. Ieronimus ad Evandrum scribens, post Gallias atque Britannias provincias nostri orbis, Africam et Persidem et Orientem et Indiam omnemque barbariem unum Cristum adorare confirmat, unam servare regulam veritatis. Id quam verum hodie sit, ne dici quidem expedit. Sed ut recentius testimonium nostri dedecoris attingam, nonne Gregorius quodam loco gratulatur et exultat quod sua etate Asia tota iam crederet? Nunc, heu, ut a leva Tanais usque ad dexteram Nili ripam per Eoi litoris amplissimos flexus ambiendo pervenias, et quicquid illos longe distantes mundi terminos nostrique maris equor interiacet sive terrarum sive hominum excutias, quamvis adhuc forte aliquis ibi sit qui Cristi nomen in ore habeat, qui tamen veram Cristi fidem habeat in corde nisi ex eodem genere, qui peregrinatione merce vel carcere teneantur, nullus ut arbitror est ibi. Sed ut notissime veritati quartus nunc etiam testis accedat, certe in hanc veram Cristi religionem suis temporibus concordasse omnes ecclesias, non solum in Hispania et Britannia, ut incipiamus ab ultimis, nec non Galliis, Italia, Sardinia, Cypro, Creta et Dalmatiis constitutas, sed in Cappadotia etiam, in Misia et Macedonia, et universa simul Helladia; insuper et universa Africa, Pamphilia, Licia, Isauria, et in omni Egipto et Lybia et Ponto totoque oriente, preter paucos Arrii sectatores, ad Iovianum Augustum missa fidelis Athanasii testatur epystola, non famam sequentis sed comperta referentis et, ut ipse ait, experimento sententiam omnium cognoscentis, et literarum pignus hominumque notitiam habentis. Sin forte pluribus testibus res eget, Ambrosius secundo Vocationis omnium gentium libro, et post eum Augustinus ipse in Psalmo quinto et nonagesimo cristiane fidei latiores quam Romani imperii fines ponunt, nec pervenire potuisse iugum populi ferro regnantis, quo regnantis a ligno pervenerit fides Cristi. Id si de vero imperio loqui eos constat, non de isto, quod iam non imperium sed imago quedam et imperii umbra est, utinam nostris quoque temporibus verum esset! profecto non tota insaniret Africa, non Persis, non Syria, non Egiptus, non Asia fere omnis, non denique, quod est gravius, maxima pars Europe. Romano enim imperio illi antiquo, ut preclari testantur auctores, nichil omnium defuit nisi modicum orientis; nobis, heu, prope omnia desunt nisi modicum occidentis. Quibus, cum per se singulis tum simul omnibus in hac ipsa querimonia quanta insit autoritas ac fides, neminem tam infidelem tamque hebetem puto esse, qui non sentiat. Quicquid tamen hi omnes dicunt et plus aliquid paucissimis verbis amplectitur Augustinus libro Vere religionis haud procul a principio: « Per omnes » inquit « terrarum partes, quas homines incolunt, sacra cristiana traduntur ». Dictum breve, sed flebile nobis, et quo facile damni totius cumulum metiare. Quanquam quid testimoniis singulorum nitor? Ecclesiastice relegantur historie. Quot ibi ante annos mille catholicorum nomina presulum a septentrione ultimo, vel oriente, vel austro ad roborandum vulgandumque sacrum Cristi dogma coeuntium occurrent, ubi hodie non dicam nullus epyscopus, sed ne cristianus quidem vir inhabitat! Et ut leviora preteream sileamque alias, quibus idem principium par exitus, ipsa venerabilis urbs Nicea ubi apostolicum fidei fundamentum ab illis veri opificibus tot tam sacris senibus, tanta rationum calce compactum atque vallatum est, simul et tota Bithinia, cuius illa pars est, ab hostibus fidei possidentur. Ita regimur, ea nostris principibus reipublice cura est; sic aliena concupiscimus ut nostra perdamus. Sed in aliis quidem facile meipsum silentio aut oblivione consoler; tibi quid dicam prodita ac deserta Ierusalem? Hoc vulnus assidue recens in oculis et in fronte gestamus, hoc tegi dissimularique nullatenus potest, aliquantoque facilius damni sarcinam ferimus quam pudoris. Ceterum hec salutis spes, hoc studium glorie; sic calcantur sacra membrisque languentibus nostrum caput impune nunc ab egiptiaco cane discerpitur, et insultant pedes impii sanctuario Iesu Cristi, eodem ipso propter nostrum dedecus vel suas iniurias patiente, vel, ut dictum est, forsan occultius vindicante. Et est in tot tam publicis malis quisquam, qui veterum Romanorum glorie detrahere, talibusque mendaciis suum os inquinare audeat! O nos prorsus indignos, quibus tanto celi favore tam nullis omnino meritis sit consultum! O vere gratuita Dei dona! Dic enim -- quando et estu doloris et fervore animi rapior, et audax dolor, et indignatio loquax est, et opima materia querelarum incidit, dic pater, libet equidem percuntari: si hodie Iulius Cesar ab inferis remearet, animum illum potentiamque suam referens, et Rome, hoc est in patria sua vivens, ut hauddubie faceret, Cristi nomen agnosceret, diutius ne passurum credimus, quod egiptius latro « et Pelusiaci tam mollis turba Canopi », ut ait ille, non dicam Ierosolimam et Iudeam et Syriam, sed ipsam Egiptum atque Alexandriam possideret, dum meminisset olim se, non tyranno impio sed legitimo quidem regi regnum simul et coniugem et vitam abstulisse, terrasque illas ut Cleopatre dono daret suo periculo domuisse? Non quero quam id iuste egerit, sed animi vim et acrimoniam illam miror ac necessariam temporibus nostris dico. Quam facile enim fidelis effectus Cristo suum restitueret, a quo se spiritum accepisse et eternam gloriam accepturum crederet, qui illud adulterii precium donaverit concubine! An si Cesar Augustus, si uterque Scipio Africanus, si magnus Pompeius, ut mille alios taceam, eiusdem cristiane fidei sacris initiati et in eadem urbe reviviscerent, pati possent, aut primus in Hispania, quam multis ante seculis fluctuantem nominis sui maiestate composuit, aut secundus in Africa, quam tributariam alter fecit, alter evertit, aut tertius sub artho et per orientem, ubi tot colla regum vinculis innexuit, Cristi sui nomen esse contemptui? Si enim pro terrena patria, vere fidei luce carentes, tanta sunt ausi, quid non ausuros Cristo duce feliciter crediderim pro eterna? Nostri autem duces elatissimi hominum, in thalamo leonibus fortiores, in campo cervis timidiores, ora virilia muliebribus animis dehonestant; ad nocturna bella promptissimi, imbelles ad reliqua, et ad nil aliud animosi quam ad luxurie studium virtutisque odium, quos imitari nequeunt quosque vel venerari vel mirari saltem taciti debuerant insectantur ac spernunt. Nichil autem insoliti est si virtutis exempla virtutis hostibus sunt molesta, aut si Maometi fautores, ut in multis, in hoc quoque secum sentiunt. Ille quidem, ut scriptum teneo, Mecham ex urbibus ac Ierosolimam benedicens, Romam et Antiochiam maledixit. Et quoniam iuvat impietatum suarum cogitando causas querere, in Mecha equidem et Roma nichil est quo movear. Quid enim novi est, si Mecham urbem mechus et impurus homo dilexit, profanum omnis impietatis habitaculum dignumque commaculati et incesti sui corporis hospitium? Ibi enim sceleratus et infamis predo sepultus est, luporum corvorumque visceribus dignior; et iacet ille carnifex in medio gentis sue, summo cultu ac reverentia prorsus indigna, cum tamen, heu dolor, Cristi tumulus irriverenter ab hoste possessus, non sine gravi periculo et infami pensitatione tributi raro furtim a fidelibus adeatur. Rursum vero quid miri est, si nefande superstitionis artifex suis artibus infestam almam urbem aspersam sacro sanguine martirum eminentissimamque arcem religionis ac fidei oderit, precipue metuens unde potissimum venenato dogmati suo posse verisimiliter excidium provenire, simul id recolens, tot inde ruinas et graves casus diversis iam temporibus Persis, Medis, Egiptus et Caldeis ac maioribus suis Arabibus provenisse? iustum pene odium sibi conflaverant metus et dolor. Miror magis, si non et Niliacas solitudines odio habuit, in quibus audierat Antonios atque Macharios tot miracula, tot virtutes solo Cristi nomine peregisse; nec dubito et illas odisse eum, magistrum voluptatum et totius obscene libidinis incentorem. Illud animum tangit unde vel amor Ierosolime vel Antiochie odium. Sed inducor ut suspicer, civitatem ubi adversarium eius Cristum -- adversarium plane, quamvis forte de ipso propter maiestatem et gloriam nominis eius palam obloqui non auderet -- tot contumelias, tot flagella, tam crudelem mortem pertulisse meminerat et gaudebat, amasse illum, quasi locum odii sui in Cristum invidieque participem; etsi amorem quem ferino in corde pepererat Cristi mors, eiusdem resurrectio extinxisse debuerit; sed illam homo insensatus et impius et cecus regnandi cupidine non videbat. Antiochiam vero odisse, quod illic primo cognomen Cristianitatis exortum esset, quod Apostolorum actus indicant, et Petrus apostolus, Cristi amicus et cristiane dux ac signifer cohortis, illic primam pontificii cathedram conscendisset, quasi harum altera, quantum in ea fuit, et Cristum et Cristi nomen oppresserit; altera Cristi et nomen et vicarium celebri veneratione sustulerit. Nullum sane locum odiosiorem illi quam Bethleem fuisse coniecto; tacuisse autem nomen illud, hominem licet indoctum, nativa tamen ingenii calliditate versutum, ne nimis apertas odiorum causas exprimere videretur. Hactenus gratum michi et lectori non ingratum puto diverticulum prebuerim.

Tempus est ut unde discessimus revertamur. Ego itaque mestitie stimulis impulsus, quod solum potui, candenti et ignita literarum acie indelebilem hanc infamie notam populis ac principibus nostris incusserim qui, tot inutilibus imo damnosis et impiis curis impliciti, honestam hanc et debitam precipuamque curam patrie negligunt: patrie, inquam, eterne nostreque Ierusalem, non huius que in terris, sed que sursum est in celis, matris nostre, unde nunc exulamus, cuius imaginem hec importat. Que si per se ipsam extimetur, nec patria est nostra, et meritum casum passa et graviore odio digna est, quippe que Deum suum, qui sub veste humili eam salvare descenderat, multis licet et magnis de nube carnis miraculorum fulgoribus coruscantem, ausu sacrilego et consensu nefario crucifixit. Ea quamvis impietas, sibi pestilens, mundo utilis foret, dum in crucem actum quasi de loco altiore adorandum gentibus demonstravit.

Non pro patria qualibet audenda sunt omnia, quanquam qui ausi sunt, multis ad celum laudibus afferantur. Laudatur ex nostris Brutus, laudatur Mutius, laudatur Curtius, laudantur Decii, Fabii, Cornelii, qui sanguinem suum pro patria effuderunt. Laudantur et exteri; simulis enim virtus non dissimilem laudem meretur. Codrum ac Themistoclen Athene laudant, Lacedemon Leonidam, Epaminondam Thebe, Carthago Philenos fratres, alieque urbes cives alios. De quibus omnibus si quid sentiam queris: celestis amanda respublica est, quam non tumultus tribunitii, non secessiones plebis, non senatus insolentia, non invidia simultatum, non bella civilia, non externa perturbant, pro qua quisquis sanguinem suum dedit, bonus civis et premii certus est. Non quod ideo temporalem hanc terrenamque patriam deserendam rear, pro qua si res exigat pugnare etiam iubemur, sed ita demum, si iustitia regitur et legibus equis vivit; qualem aliquo tempore fuisse rempublicam Romanorum Salustius ac Livius multique alii scripsere. De quo in primis acriter copioseque disputat Cicero, in his libris quos De republica scripsit. Quibus facile consentirem, ut tunc etiam, dum toti orbi vim faceret et violentissima videretur, iusta esset, quod his ipsi qui cogebantur expediret cogi, et unum idque nonnisi optimum et excellens rerum caput esse mundo, licet gustu asperum, certe necessarium foret, nisi quod dicam huic sententie vehementer obstaret. Quod scilicet, etsi inter homines iustitiam servarent cuique ius suum tribuendo et illis romanis artibus a poeta descriptis pacis morem imponendo, parcendo subiectis et superbos debellando, quamvis, ut preclare ait Cicero idem alibi, « imperium populi romani beneficiis teneretur, non iniuriis; bella aut pro sociis aut de imperio gererentur; exitus bellorum essent aut mites aut necessarii; regum, populorum, nationum portus esset et refugium senatus; nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studerent, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent », essetque verissimum quod « illud patrocinium orbis terre verius quam imperium poterat nominari »; quamvis hec, inquam, si erga homines summa iustitia et innocentia Romanorum illius temporis acta consenserim, iniustos tamen in Deum fuisse non ambigitur, cui non leve aliquid sed seipsos abstulerant, fugitivorum more servorum sui furtum damno facientes, quodque gravissimum furti genus, cultum illi debitum eius hostibus exhibentes. Que nimirum iniustitia multo est maior, quam si vicino fundus avitus aut mancipium raperetur. Qui locus ab Augustino in sue Celestis reipublice libris excussus curioseque tractatus est. Quid vero siquis nascendo patriam nactus iniustam malis moribus, quales fere nunc omnes vides? num pro tali sanguinem fudisse laudabitur? Nichil minus; quippe qui malis viris, improbis civibus impunitatem publicam facinorum propria morte quesierit. Hunc tu michi laude dignum ac memoria, quam multis ob hanc causam contigisse quidem legimus? hunc tu michi per gloriam vivere dixeris? Ego et vite prodigum et bis mortuum dicam, qui simul corpus atque animam, simul hanc vitam proiecerit et eternam. Contra autem, ne longius vager, pro celesti Ierusalem, pro patria illa perpetua, que beatum nobis spondet habitaculum, sine fine, sine labore, sine solicitudine, sine metu, sine ulla denique molestia, in qua nil turpe, nil impium, nil iniustum habitat, quid non vel audere vel aggredi iustum esset, siquid pietatis aut iustitie esset in nobis? Iam vere ut Petrus a patria, sic ego longius ab incepto peregrinatus sum, hosque michi animos unius solitarii senis occursus dedit, ut orientale nostrum obprobrium occidentis principibus ac populis exprobrarem. Qua in re tam efficax utinam dextera mea sit, quam illius lingua fuit! Quod frustra me optare certe scio; vereor magis ne importune nimium et audacter hec locutus videar inter illos, quibus libertas animi temeritas, et veritas furor, et admonitio omnis iniuria est. Utcunque res accepta erit, ego his verbis et digressione hac levatus gravi et molesto fasce querelarum, ad suscepte narrationis iter alacrior redeo.

X.  Quid vero nunc minoribus immorer? Ille inter natos mulierum maximus Iohannes sanctus ab utero, quem e summo celi fastigio venturus ad terram Cristus, ut rex nuntium, ut preconem iudex, ut auroram dies et Luciferum sol premisit, non se tutum credidit nisi deserti antra tenera etate subiisset.

Fecit idem Maria post peccatum: non in populis longum conspici aut habitare in palatiis elegit, sed patriam fugiens in has terras velut in orbem alterum delata, perseveranter hic latuit in finem, et pro domo habuit nudam et concavam illam rupem, quam vidisse te arbitror; neque enim procul hinc abest, et locus est sacer, quodam horrore venerabilis, ac visitari de longinquo etiam non indignus; ubi et sepe me fuisse et tres olim noctes totidemque dies non sine voluptate, alia quam que in urbibus capi solet, exegisse memini. Illic dulcis ac felix Cristi hospita non ornatarum servitio puellarum, sed obsequentium ministerio angelorum vivens ac moriens usa est. At nil tale fecit Martha soror, dicat aliquis, et tamen sancta est. Non infitior id quidem, sed certe multo sanctior Maria que id fecit. Iure igitur, ab illo summo et infallibili rerum extimatore, de optime partis electione laudata est, ut si verum est quod doctorum hominum habet assertio, sub duarum sororum integumento preter historie veritatem duplicis etiam vite misterium contineri, nullus dubio relinquatur locus, quin contemplativa solicite actuoseque vite et Cristi iudicio prelata sit, et electione presertim Cristi fidelium preferenda.

Quis ergo miretur si peccator, tot circumsessus ab hostibus, tutas cupide fugit in latebras, et imbecillitatis sue memor, et tot exemplis admonitus non humanis tantum sed divinis? Cum enim valida omnia, tum illud inexpugnabile quod ipse Salvator, fons omnium salutarium exemplorum, quanquam nec egens solitudinis nec frequentie metuens, ut doctrinam tamen suam factis astrueret, in montem oraturus ascendit. Solus oravit, in solitudine ieiunavit, in solitudine tentantem vicit adversarium, post in multitudine licet volens ab adversariis perimendus; in solitudine bis parvo convivio et pauculis panibus paucioribusque pisciculis inextimabilem ac famelicam turbam pavit, cum saturitate mirabili tum ingenti miraculo fragmentorum. In solitudinem tanquam locum consolationis et pacis, audita Iohannis morte, se contulit; denique in loco campestri turbas docuit, in excelso monte transfiguratus est, ubi supra eum vox eterni Patris intonuit; in monte etiam pernoctavit orans, et rursus in montem oraturus ac moriturus ascendit, non contentus nisi, parumper avulsus a suis, orationi prope novissime magis magisque solitarium locum quereret, facto docens ut et nos arctis in rebus solitudinem quereremus. Idem et offerendum regni pondus respuens solus in montem fugit, et nondum tempestive mortis periculum in solitudine declinavit, ut nos et fortune blanditias et minas in solitudinem fugere et ex alto contemnere doceremur. Que si vera omnia, si testimoniis evangelicis nota sunt, dubitamus adhuc, cristiani homines, quid nobis de solitudine sentiendum sit, de qua ita sensisse magistrum et ducem et dominum nostrum scimus? Cuius, ut dictum est, precursor ab ipso primordio in solitudine vitam egit; cuius tot amici idem vite genus et prius elegerant et postmodum elegerunt; cuius postremo mater virgo, Deo gravida, confestim in montana perrexit, in solitudinem antequam nasceretur sacri uteri beatissimum pondus ferens, cui profectioni Spiritum Sanctum ducem fuisse fidelium nullus hesitaverit.

His autem et siqua sunt eiusmodi, nam neque cunta concludere vel necessarium fuit vel tam parva licuit papiro, ingens et solitudinis laus inest et ad imitandum stimulus exemplumque. Profecto enim quisquis hec audiet, si eodem aspirat, idem faciet; nec ad unum terminum diversa feretur via, presertim cum neque rectior neque compendiosior ulla sit. Et nimirum a populis proposito atque opinione distantes, haud absonum videri debet, si ut studiorum, sic locorum quoque distantia vel dissimilitudine separemur. Diversos animos diversi habitus decent distincteque mansiones; plerunque contraria infeliciter miscentur; amanda nobis et in familiaritatem admittenda solitudo est, idque non honestatis tantum sed securitatis causa. Ut enim rarus luxus in silvis, sic in urbibus perrara modestia est; quisnam vero rationi aut virtuti locus esse potest, ubi et exemplis et consiliis malis est imperium, ubi opinionibus falsis occupata omnia, et consuetudini datum regnum, ac prescriptus error, quasi quicquid delectat et deceat? Ubi non queritur quid in re sit, sed quid agi soleat aut quid plurimis videatur, quo fallacius testimonium nullum est. Crede igitur michi: quisquis aut virtutem sequeris aut vitium fugis, ut hanc teneas neve ab illo tenearis, anceps tibi in populis est mora. Quid enim ibi videas nisi contentiones, adulteria, fraudes, iniurias, furta, rapinas, homicidia? He te artes excipient primo urbis in limine, he rerum imagines circumvolabunt, hec exempla circumstrepent, difficillimum erit quin, etsi alius fueris, quales cuntos inveneris talis fias.

Neu tibi nunc forte spes melior blandiatur, quasi vel aliud auditurus visurus ve, vel inter lubrica constantiore vestigio mansurus sis, innocentioris evi et altioris viri exemplo disce quid speres. David certe rex erat et sanctus et sapiens et propheta, et tamen contristatus et conturbatus, et formidine mortis et timore ac tremore obrutus tenebrisque contectus; quid aliud vidit nisi « iniquitatem » et « contradictionem in civitate », ut suis utar verbis, et « super muros eius iniquitatem; et laborem in medio eius et iniustitiam, et non deficientes de plateis eius usuram et dolum »? Propter quod ipse quoque tantorum rector ac debitor populorum, pro salute propria elongavit fugiens et mansit in solitudine, expectans Dominum qui eum a tempestate animi salvum fecit. Nempe meminerat sibi in solitudine divinitus oblatum regnum, seque non fratribus tantum suis, qui in civitate erant, maioribus natu, sed regi etiam Israel, qui erat in regia, divino iudicio prelatum, eumque ipsum regem sibi implacabiliter adversantem in solitudine ac speluncis bis in manus suas traditum ac dimissum, tam manifestis indiciis innocentie sue, ut ora chlamidis hastaque regia procul ostensis, immitem licet animum beneficio victum flere compelleret. Reputabat inde secum, ut bis in solitudine magni hostis et, qua nulla clarior victoria, bis animi sui victor, in Ierusalem vero victus libidine, indignum maiestate regis scelus, turpi adulterio degenerem fraudem et homicidium crudele coniunxerat. Conferebat cum Isaac solitudine suam sortem urbanam, cogitans ut illi post diei medium meditandi gratia in agrum egresso et per viam deambulanti felix castumque coniugium, sic sibi post meridianum somnum voluptuose deambulanti in solario regie domus aliena coniugia fedandi voluntatem impiam ac superbam et occasionem penitendam ac miseram contigisse. Iure ergo periculosam et infaustam urbem fugiens, tutam ac felicem in solitudinem properabat. Quod si de Cristo dictum accipimus, ut quidam volunt, eo maius ad id de quo agitur argumentum est, quo non modo David sed omnium maior est Cristus. Non sine causa equidem ut sermonis huius extrema cum primis iungam, de ipso Abraham scriptum opinari licet, quod « eduxit eum Dominus foras, et ait illi: Suspice celum ». Meo namque iudicio, qui celum vult suspicere quique celestia contemplari, educendus est foras, eo quod in urbibus obiectu multarum et malarum rerum mortalis obtunditur ac prepeditur obtuitus; ita dico educendus foras, sed educendus a Domino, alioquin nusquam tutus, piaculis nostris in media nos deserta sequentibus et maria alta tranantibus. Unde est quod non ducem Deum sed concupiscentias suas secuti quidam in solitudine corruerunt; nec ignotum habeo ut Loth, iustus in Sodomis, in monte peccavit, quanquam enim quid fecerit ignoravit, ut ait Ieronimus, et quanquam voluntas non sit in crimine, tamen error in culpa est. Hoc est ergo in quo excusari vir in ceteris iustus et integer non possit, quod ita se vino obrui passus est, ut vel ignorans probrum illud admitteret, quod cogitare sciens ac sobrius horruisset; levo pede igitur ascendit in montem melius forte mansurus in Segor, quam imbecillitati sue sedem sponte delegerat. Sane clarior testatiorque res est quam ut tot opem exemplorum flagitet, eos qui celo inhiant non sonoros urbium conventus, sed tacitas ac tranquillas solitudines optare, ubi Deus illis assidue supra verticem est, mundus atque humana sub pedibus.

XI.  Tempus erat ut finem facerem, nam et destinatus operi modus exceditur et me alie vocant cure, tu vero iam nimium sermone hoc ab officii maioris intentione distraheris; sed temperare michi nequeo quominus aliquot exempla ex alio genere hominum attingam, eorum qui aliquam rarioris fame materiam ingenio moliuntur. Sileo autem gignosophistas, quos per ultimas et umbrosas Indie solitudines nudos, quod ipsum nomen indicat, ac vagos philosophari solitos ferunt. Pretereo bragmanas, de quibus Ambrosii nomine prenotatus liber a nonnullis ostenditur, qui trans Gangen in orientis extremo saluberrimis auris et solitaria regione habitant que, quantum opinione assequor, haud longe semota ab illis est locis, ubi terrestris paradisus esse creditur, et ipsi per silvas vagi et nudi. Quos dicerem a gignosophistis nec secta nec moribus differentes nec re ulla nisi loco forsan aut nomine, nisi Bardasanes, vir Babilonius et ob id saltem vicinitate plagarum fidem meritus, gignosophistas apud Indos in duo dogmata divisisset, quorum unum appellat bragmanas, alterum samaneos, cuius contra Iovinianum meminit Ieronimus, ut appareat generis nomen esse gignosophistas, bragmanas speciei; quamvis non me lateat, ex his que in prohemio divinarum Scripturarum Ieronimus idem narrat, longe aliam sententiam nasci posse. Sed ne hic scrupulus ceptum iter impediat, pretervehar, et id potius sequar quod institui. Est itaque bragmanarum gens, ut aiunt, et continentia et puritate mentis eximia, et contemptu divitiarum et gravi multum veneranda silentio; in quo illis non in fabellis anilibus, ut multis, summa aurium voluptas. Id non hominum clamor aut simphoniacum carmen obrumpit, sed vel cantus avium vel hymnorum sonus, quod unum lingue exercitium habent; omne illis desiderium, omnis spes nonnisi in futuri seculi vita est. Cibus ex erbis aut arborum baccis, vestis ex frondibus siqua tamen est vestis; postremo tectum ex ramis, lectus ex floribus, potus ex fontibus. Horum unus Calanus ille fuit, cuius ad Alexandrum Macedonem fertur epystola, cui etiam instantem vite exitum iocando predixit cum ipse, succensa lignorum strue, more gentis ad voluntariam mortem iret; cuius et greci et nostri scriptores meminerunt. Vir apud nos famosus, infamis inter suos quod, quasi discipline severioris et moris patrii desertor, ad verbosam Grecie philosophiam et delitiosam mollitiem transfugisset; in quem acriter quidem omnes, sed acrius cuntis invehitur ille venerabilior nudus senex Dandamus, coetaneus suus, sed nec externis moribus nec dogmatibus peregrinis infectus, cuius quoque epystolam, nescio animosam magis an verbosam, ad eundem regem in aliorum scriptis invenio. Nam Calani epystolam quam dixi, nequis dubitet, ipse Ambrosius epystolis suis immiscuit; huius vero non epystola, sed cum ipso rege colloquium extat, longum quidem et ab omni parte liberrimum, in eo libro quem de Bragmanarum vita suo nomine inscriptum supra retuli. Qui licet non plene michi redoleat Ambrosii stilum, inter Ambrosii tamen libros medius est, ingenti quodam et venerabili et vetusto volumine librorum eius, quod in archivo Ambrosiane mediolanensis ecclesie custoditur; quantum sane haud fortuitis suspicionibus auguror, non Ambrosii sed Palladii liber est. Quisquis autem sit auctor, narrat certe quod auditu forsitan non fuerit iniucundum, detulisse illi regem munera, aurum, argentum, vestes, panes, oleum. Illum omnia preter ultimum contempsisse, quod aurum et argentum diceret usque adeo nullius esse momenti, ut nedum viri animum capere, sed nec ullam quamlibet circumvolitantium avicularum ad canendum dulcius possent inducere; vestes non ut supervacuas modo respueret, sed ut impedimentum libertatis ac vinculum abhorreret; panem ignis quasdam quasi reliquias irrideret. Sed ne ad unum regalium munerum contemptor existeret, sumpsisse oleum refert et mox magna lignorum congerie incensa superfudisse, flammaque clarissima erumpente, perbreviter quidem ut in omnibus omnipotenti Deo gratias egisse, quasi hoc illi sacrificii genus esset. Et de hoc quidem solitario sene hactenus. De quo rursum deque omni ritu gentis illius quid in totum pronuntiem ignoro. Nuditas namque illa non placet quantalibet elementorum clementia, neque enim tantum frigoribus sed pudori modesti amictus honestate consulitur; quamvis, ut scriptum est, genitalia velare soleant, cetera nudi. Non placet incuriositas belluina somni cibique, ne dum extremum curiose vite fugimus in contrarium relabamur; placet hac in re, ut in multis, ciceroniana temperies: « Adhibenda » inquit « est munditia non odiosa neque exquisita nimis, tantum que fugiat agrestem et inhumanam negligentiam ». Eadem ratio est habenda vestitus, in quo sicut in plerisque rebus mediocritas optima est. Hic, inquam, michi vite modus placet. Sit somnus brevis, cibus levis, potus facilis, humilis toga, modo aliquid inter habitum ac thorum mensamque hominis et pecudis intersit. Non quero tectorum divites casus atque aureas ruinas; non quero celato argento et estuantibus epulis graves mensas -- non immemor adeo mei sum --, sed in omnibus modum quero; non prohibeo interdum humi discumbere aut sopiri, ne familiarem meum improbasse videar, qui ait in Epystolis:

cena brevis iuvat, et prope rivum somnus in herba.

Totum vero sub divo tempus agere, non tam hominum quam ursorum iudico, quamvis ille se celum pro tecto terram totam pro lecto habere glorietur. Verum hec in graviorum comparatione levissima dixeris. Ille perversus mos mortis anticipande, ut quasi vita eorum non ab alio quam ab eis sit, et statione corporis iniussu Dei abire liceat cum velint; quod non solum Cristi fides detestatur, sed philosophorum quoque clarissimi. Ut vero dementie hoc, sic illud importune superbie est, quod se peccatum non habere confirmant, seducentes se et mendacem facientes Spiritum Sanctum, qui per os Iohannis apostoli insolentiam hanc retundit ad confessionem et penitentiam nos invitans. Hec sunt que me offendunt in hac secta. Etsi nescius non sim senem ipsum, qui Alexandro in frontem multa cum libertate restiterit, et michi, si adsit, pro sua heresi magnifice responsurum. Ex diverso autem placet ille contemptus mundi, qui iusto maior esse non potest; placet solitudo, placet libertas, que nulli gentium tanta est; placet silentium, placet otium, placet quies, placet intenta cogitatio, placet integritas atque securitas, modo temeritas absit; placet animorum equabilitas unaque semper frons, et nullius rei timor aut cupiditas, placet silvestris habitatio, fontisque vicinitas quem, ut in eo libro scriptum est, quasi uber terre matris incorruptum atque integrum in os suum mulgere consueverat. Movetque me, fateor, collocutio illa gravissima cum bragmanarum omnium tum precipue Dandami, de qua paulo ante dicebam, cum Alexandro habita. In qua non illi uni, sed universo propemodum generi humano exprobrantur scelerum innumerabilium acervi, nominatim inexplebilis, auri sitis, inhumana feritas, odium omnium contemptusque Dei, puerilis divitiarum admiratio, femineusque marium ornatus, tumor animi, tremor mortis, inconsultus appetitus glorie, ad hec lingue lapsus, multiloquium inane et loquenti sepe noxium, philosophia omnis in verbis, sensus in labiis, vite sermo contrarius, inconsideratio actionum penitentie proxima, infinita rerum indigentia per avaritiam invecta, affectuum intestina discordia et exterior membrorum multa rebellio, multa morum perversitas, atque ante alia cedis amor ac bellorum studium, domestici quoque victus enormitas, preceps ebrietas, et gula sui hostis ac pernicies alumni, ridicula ciborum conquisitio, et in primis esus carnium, ubi premordaciter nos non bobus equisque vel cervis sed lupis ac leonibus pares dicit, atque ardentiore convitio mortuorum etiam corporum sepulcra viventia. In hoc quoque te sermonis diversorium, care animo meo pater, non invitus adduxerim, quoniam, licet ut audisti non omnes bragmanicos mores probem, solitudinem tamen ac solitariam vitam probo, de qua scribens pretereundos non credidi, quos hac vita singulariter preque omnibus gloriari solitos accepissem. Transeo tamen hinc, velut e regione suspecta, ne diutius insistens tam longinquis in rebus veris forte falsa permisceam.

Quamvis nunc etiam, dum hec scribo, non desint aliqui ex nostris, quibus nulla natio orbem lustrare curiosior, qui asserant apud Indos esse hominem his moribus incredibili innocentia ac doctrina; ad quem visendum populi ac reges Indorum, plus quam dici possit, humiliter atque suppliciter accedant, intercessionem eius apud Deum et responsa in dubiis ac vite consilia poscentes et quem per omnia prope divinis venerentur honoribus, cum ille grandevus, nudus humi recubans, nec ipsis assurgens regibus, vix motis labiis pauca respondeat; cuius voces pro oraculis excepte magnum omnis casus sint solamen et longissimarum refrigerium viarum. Reges ipsos perhibent (quod cum his que fecisse Alexandrum legimus satis convenit), cum ad eam quam is inhabitat silvam venerint, solitos ex equis desilire, purpuream clamidem exuere, dyademata et anulos et armillas et sceptra deponere, dimissisque satellitibus solos aut cum paucissimis electis viris ad eum non sine stupore quodam ingredi, atque ad pedes eius procubuisse vel semel colloquioque dignatum esse eterne glorie haberi. Quod penitus fabulosum suspicari possem, nisi Bardasanes ille, cuius paulo supra memini, Ieronimusque post eum dicerent quod ab his, nisi quia dicitur brevius, non abhorret: esse ibi hosce homines, ad quos cum rex venerit, adorare illos solitus sit, pacemque provincie in illorum precibus arbitretur sitam. Qui si olim plures fuerant, quid vetat unum esse hodie? Multa preterea de his dici poterant, que persequi longum est.

Sed quoniam iuvat inter singulares solitudinis amicos solitarias etiam, ut ita dicam, gentes attingere, longe alio mundi tractu, trans aquilonem montesque Ripheos, ubi exigente celi ratione nonnisi unam toto anno diem atque unam noctem ferunt, et utranque semestrem, Yperboream gentem esse iisdem prope moribus fama est, nisi quod de nuditate nichil credo propter immitius celum, eadem tamen voluntarie mortis consuetudine pessima, sed alio genere moriendi. Sicut enim Indi in flammas eunt, sic hi ubi, ut aiunt, non tedium sed satietas vite et desiderium mortis incesserit, sertis ornati, letum velut ad festum ac solemne pergentes, se in proximos fluctus maris ab altissima rupe precipitant: hic percelebris vite finis, hoc sepulcri genus eximium. Gentem sane in reliquis certe innocentissimam esse iustissimamque mortalium et longioris et beatioris vite, bellorum expertem ac nesciam iurgiorum, otioque semper pacifico fruentem, et inter lucos ac solitudines habitantem. Cuius gentis et Pomponius Melas in Cosmographie libris et multi alii meminere. Addunt Plinius Secundus et Solinus, curiosissimi talium scrutatores, gentis alterius sed vicine et huic persimilis mentionem, Arimpheos vocant, quibus sedes nemora, alimenta sint bacce. Eam gentem seriam et clementem dicunt habitare autem ubi Ripheorum montium iuga deficiunt; gentem sacram haberi, cuius autoritas tanta sit, ut inter tot ferocissimas nationes non ipsi solum, sed quicunque ad eos confugerint quasi ad templum aliquod, salvi inviolatique sint. Apud hos coma probrum, sexus uterque tondetur.

Hinc ad occasum versus transeo philosophos Gallorum, quorum inter scriptores crebra mentio -- druidas dixere -- solitos in specubus ac remotis in saltibus docere nobilissimos gentis sapientiam atque facundiam, et naturas rerum, et siderum motus, et deorum archana, et immortalitatem animarum et alterius vite statum. Transeo Thilem et Hibernem, quarum altera scribentium varietate famosissima sed ignota est, altera vero notissima. Cuius gentem, opum rerumque civilium contemptricem, insuper et agriculture negligentem, pascua et silvas incolere compertum habeo, cui pro delitiis otium, pro summis opibus sit libertas. Felicem gentem dicerem, nisi alia, si modo vera est, infamia et morum malignitate retraherer. Pretereo Fortunatas Insulas, que extremo sub occidente, ut nobis et viciniores et notiores, sic quam longissime vel ab Indis absunt, vel ab Artho, terra multorum sed in primis Flacci lyrico carmine nobilis, cuius pervetusta fama est et recens. Eo siquidem et patrum memoria, Ianuensium armata classis penetravit, et nuper Clemens VI illi patrie principem dedit, quem vidimus, hispanorum et gallorum regum mixto sanguine generosum quendam virum. Qui, meministi enim, dum eo die corona ac sceptro per urbem spectandus incederet, repente tantus celo imber effluxit, atque ita domum madidus rediit, ut omen esset incubuisse illi vere pluvialis et aquose patrie principatum. Cui quidem in dominio extra orbem sito qualiter successerit non novi; scio tamen quod multa feruntur et scribuntur, propter que non plene fortunatarum cognomini terrarum fortuna conveniat. Ceterum gentem illam pre cuntis ferme mortalibus solitudine gaudere, moribus tamen incultam adeoque non absimilem beluis ut, nature magis instinctu quam electione sic agentem, non tam solitarie vivere quam in solitudinibus errare seu cum feris seu cum gregibus suis dicas. Sed iam satis curiositate hac longe lateque disiunctos mundi angulos pervagatus sum, quorum omnium non apud me, qui lecta vel audita refero, sed apud auctores rerum primarios fides erit; ego autem, his decursis, ad clariora et nobis notiora progredior.

XII.  Quid ergo philosophi, quid poete? Philosophos autem dico, non istos quos, qui cathedrarios primum dixit, ille michi proprium rei nomen imposuisse visus est. In cathedris enim philosophantur in actionibus insaniunt, precipiunt aliis preceptisque suis primi obstant primi legibus a se latis derogant, et signiferos se professi primi ordines deserunt primi virtutis imperio rebellant. Non hos igitur dico, sed illos veros, qui semper pauci, nunc nescio an penitus nulli sint, qui quod profitentur exhibeant amorem studiumque sapientie. Rursum et poetas intelligo, non hos quibus contexere versus sit satis, et, ut ait Flaccus,

versus inopes rerum nugasque canoras,

quibus usque ad fastidium abundamus; sed eos qui, siquid Ciceroni credimus, fuerunt semper ipsis quoque philosophis rariores; poetas, inquam, veros, quibus ingenium sit, ut Flaccus idem ait,

mens divinior atque os
magna sonaturum,

et quibus ex merito huius honor nominis debeatur. Hi tales vel philosophi vel poete, qualem nec unum digito monstrare etsi multos possim cogitatione michi fingere, siquos tamen vel nostra habet etas vel posteritas habitura est, nonne et urbes fugient et solitudines sectabuntur? De his enim qui fuerunt constat. Platonem interroga: credo Achademiam suam multum laudatis preferet Athenis. Interroga Plotinum, « inter philosophie professores cum Platone principem », ut Macrobius ait: respondebit Campanum sibi otium, de toto orbe, sufficere; cuius etsi miserabilis finis, tamen electio gloriosa est. Percontare Pithagoram: dicet se non modo solitudines amenas, sed vastas etiam et horrendas et sepe laboriosissimas peregrinationes desertis regionibus vestigande veritatis studio quesivisse. Nam doctrine eius ac nominis successores pithagoreos, voluptatum procellis expositam frequentiam declinantes, in solitudine desertisque locis habitare solitos, teste quoque Ieronimo, certum est. Quere a Democrito: fatebitur se sibi oculos eruisse, ut et videret verum et veri hostem populum non videret. Sciscitare Parmenidem et Atlanta: invenies eos nomina propria his in quibus habitarunt montibus reliquisse. Ipse Prometheus, si veritas requiritur, non negabit hinc fuisse locum fabule, qua in Caucaso religatus edacissimo vulturi rodendus exponitur, quod magna cum intentione animi incumbens totus indagini rerum archanarum, que hauddubie studiosum extenuant, montis illius solitudinem usurpasset. Sepe locus ingenio stimulos admovet; ideo apertus et liber optandus est his, qui animum rebus altis applicuere, quem in populis innumere vanitatum forme deprimunt atque discerpunt, et mille vias per fenestras ingressura mors invenit. Quibus rationibus invitatos multos philosophorum non modo frequentias urbium reliquisse apud Ieronimum ipsum lego, quasi primas inquietudinis ac laborum sedes, sed ortulos etiam suburbanos, quos suspectos scilicet vel eorum nimis culta mollities vel tumultuosarum urbium vicinitas faciebat. Quamobrem idem quoque de Socrate deque Aristotile atque aliis ut opiner multa me inducunt, nisi quantum forte vel discipulorum maiestas et imperium, vel rerum publicarum iussus aut necessitas, vel casus aliquis solitariis utcunque votis obstitit.

Iungam tot veteribus recentiorem unum nec valde semotum ab etate nostra, quam recte nescio, sed apud quosdam ut audio suspecte fidei at profecto non humilis ingenii, Petrum illum cui Abelardi cognomen est qui, ut in historia suarum calamitatum longa narratione idem ipse meminit, invidie cedens, solitudinis trecensis abdita penetravit, etsi non sine magno undique studiosorum conventu, quos e multis urbibus illi solitario discipulos doctrine celebris fama contraxerat, sine requie tamen optata, quam sibi radicitus tenax livor odiumque convulserant. Hinc ad antiquiora rerum studiorumque genus aliud redeundum, quibus id ipsum quoque quod intendimus roboretur.

Quid loquar Homerum, poetarum patrem, quando superiorum Orphei scilicet et Lini et Musei -- sive hos poetas, sive musicos, sive propter artium cognationem, quod quibusdam placet, et musicos credimus et poetas -- ad nos vix nomina nuda perveniunt? Hic vero non tantum grecas solitudines sed italicas sic descripsit, ut « que ipse non viderit » sicut ait Cicero (cecus enim traditur fuisse) « nos ut videremus effecerit », utque illius ingenii « non poesim sed picturam quodammodo videamus ». An putamus id eum facere potuisse, nisi eadem loca solicite ante cecitatem ac memoriter observasset? Quid Virgilium nostrum loquar, qui fugiens urbem Romam, ubi et ingenii laude et toto orbe regnantis principis amicitia florebat, ac solitariam libertatem petens, mortem quidem immaturam obviam habuit, que omnibus eum talibus curis absolveret? Ille tamen sic censebat, ope solitudinis opus esse ut divinum illud suum opus posset absolvi; latinis ingeniis mors invidit, nocitura amplius nisi pietas mitissimi et literarum amantissimi principis obstitisset. Horatius Flaccus, non iam sibi « regiam Romam » placere palam predicat, sed « vacuum Tibur » « aut imbelle Tarentum », quibus in verbis quid intelligi vult aliud quam solitudinem et quietem, utrisque contrarium expertus Rome? Cuius urbis tedia ex populi concursatione nascentia sic diligenter enumerat, ut facile videas affectum loqui. Epystolarum eius ultima est ad Florum scripta, quem non semel interrogat de re certa ut expressior fiat. Ait enim:

Rome ne poemata censes
scribere posse inter tot curas atque labores?
Deinde autem eleganti tediorum narratione interposita, ironice concludens ait:
I nunc, et versus tecum meditare canoros.
Neque his contentus, iterum querit:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos,
vis canere et contacta sequi vestigia vatum?
Necdum satis est, nisi rursus interroget:
Hic ego rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
verba lire motura sonum connectere digner?

Ne vero, iratis percontationibus ironicisque sententiis contentum, credas clare de populo nichil loqui, brevem quidem sed universalem tibi dat regulam, que est quod:

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes.
Quem secutus ego in epystola quadam eandemque restringens ad poetas, dixi:
Silva placet musis, urbs est inimica poetis.

Idem Flaccus et Baiani sinus tepore captus, et silvas suas atque agellum quinque focis habitatum multis laudibus accumulans, amatique ruris aspectum inter gravia et invisa negotia suspirans, urbanam profecto damnat ac despicit stationem; de hoc cum amico, de hoc ita cum villico servoque suo litigat, ut ex omnibus his nulli sit dubium quid sentiret. In quodam vero sermone, sui domestici otii mentione facta: hec est, inquit,

vita solutorum misera ambitione gravique.
Quam quanti faceret in Epystolis expressit: nec enim, inquit,
otia divitiis Arabum liberrima muto.

Laudat igitur solitudinem, otium prefert magnis opibus, atque et otii eius opera extant et solitudinis memoriam locus servat. Campus Horatii dicitur et, tot possessoribus mutatis, adhuc famosioris domini nomen tenet. Cui quidem hoc in genere vix quempiam adversantem inveniri posse arbitror, quippe cum fere nullis hominibus tam vel necessaria vel amica solitudo sit, preter unum Ovidium Nasonem, seu qui forte illum sequuntur vel quos ille sequitur. Ille michi quidem magni vir ingenii videtur, sed lascivi et lubrici et prorsus mulierosi animi fuisse, quem conventus feminei delectarent usque adeo, ut in illis felicitatis sue apicem summamque reponeret. Itaque Amatoriam artem scribens, insanum opus et meritam (nisi fallor) exilii sui causam, non modo urbem Romam ceu matronarum puellarumque prefertilem querendam docet ab his qui ad illam insaniam, preter naturalem stimulum, artis quoque cuiusdam calcar adiciunt, sed loca etiam urbis et festa distinguit, quibus uberior materia sit furori; ut sileam votum illud infame et relatu etiam fedum, ex ore licet desperati cuiuslibet perditique hominis, quod eum stilo quoque non puduit ad omnis evi notitiam perferre, quo scilicet in actu venereo resolutum felicem diffinire et in eo statu mortem laudare ausus, in quo maxime turpis et inutilis vita est, hanc eandem sibi a diis optat leti causam, et hoc utique, ut idem ait, sibi sueque vite conveniens: in se vero miserrimum genus mortis et ipsa proculdubio peius morte. Qui nisi his moribus et hoc animo fuisset, et clarius nomen haberet apud graves viros, et ponticum illud exilium atque Istri solitudines vel non adisset vel equanimius tolerasset. Sed ad rigidioris ingenii exemplum transeo.

Seneca, ex cive cordubensi Romanus iam civis ac senator, et Rome clarior quam salutis ratio latendique securitas postulabat, in quadam tragedia cum animi non parva dulcedine solitudinem corsicam recordatur, et illam otiosi exilii ignominiam presenti occupate glorie haud immerito anteponit. Lege locum illum: intelliges ex contrariorum collatione, quid tu quoque preferendum censeas. De hoc preterea quid eidem videretur, sat consilium illud Lucilio datum indicat, cuius supra memini, in hanc omnino sententiam tam preceps, ut michi etiam, cui solitudo semper placuit, solitudinis consilium non placeret. Et quanquam viri huius exitus in re dubium esse non sinat, habet tamen is, quem dixi, locus tragicus etiam stuporem, quod ille, cui deserta in solitudine libertas integra et imperturbatum philosophie studium, in urbe autem regia ne vita quidem ab inclementia hominum salva fuit, casum ipse suum et ruinam gravem tanto ante previderit literisque mandaverit.

Unum hoc in genere Ciceronem video non sat equo animo ferre solitudinem. Quod contigisse arbitror, non tam ideo quia rem ipsam, quam quia rei causam odisset, legum ac iustitie interitum, quod ipse querelarum suarum tenor indicat. Accedit quod preter philosophiam, oratorum maximus, quodque nec ipse dissimulat, de hac studiorum parte precipue gloriam querens, nusquam profecto illam nisi in turbis et magno in populo videbat. Itaque coram Iulio Cesare, Deiotarum regem defensurus, queritur quod intra domesticos parietes et non coram populo Romano causam illam agat. Est illud oratoribus singulare et proprium ut pro magnitudine ingenii magnis urbibus ac populorum frequentia delectentur, solitudines execrentur, iudiciorumque silentium adversentur atque oderint. Ut ergo minores alii suam quisque, sic Cicero urbem Romam, non solum ut suam patriam, eo sibi cariorem quo in eam conservandam atque ornandam cure plus ac laboris impenderat, sed ut patriam ingenio suo parem exoptabat. In quo quidem teste Seneca uterer, qui solam Ciceronis vocem vere vivam dicere, quanquam id errore sermonis publici multis attribuatur, solum Ciceronis ingenium Romani populi imperio par affirmare non timuit, nisi, quolibet teste veracior, evidentissima rerum fides ostenderet, fuisse ut populo Romano imperii et glorie sic Ciceroni ingenii et eloquentie monarchiam. Ceterum quid eidem, licet invito, Ciceroni solitudo illa contulerit notum est: fecit enim magnum de summo oratore philosophum; ex quo quantum studiis latinis accreverit, nemo studiosus est qui nesciat. Certe idem de se loquens, cum dixisset « Nam et a republica forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti, otium persequimur, et ob eam causam, urbe relicta, rura peregrantes, sepe soli sumus » querelam suam tali fine solatus est: « Plura enim » inquit « brevi tempore eversa, quam multis annis, stante republica, scripsimus ». Equidem nec fefellit; nam quis preclara otia viri huius et solitudines gloriosas explicet atque extimet: Arpinatem, Cumanam, Pompeianam, Formianam, Tusculanam? Ibi fundavit leges, ibi vallavit Achademiam, ibi armavit oratorem, ibi descripsit officia, ibi deorum formas ac naturas pinxit, ibi divinationem radicem errorum multiplicium convulsit, ibi bonorum ac malorum fines statuit, ibi ad philosophiam magnificentissime cohortatus est: quem librum ad vite mutationem et ad studium veri ducem sibi fuisse tantus fidei nostre pugil Augustinus ingenue profitetur. Postremo, ne de multis agens post unum amore captus aberrasse videar, ibidem mortem spernere, dolorem corporis patientia vincere, egritudinem mestitiamque animi ratione depellere, extirpare morbos et morborum causas, et quod maxime philosophiam totam, ut verbo eius utar, illustrat, virtutem ad bene beateque vivendum nullis adminiculis egere, sed se se esse contentam docuit, contra sententiam maximorum hominum. Et quod alii aride ieiuneque garriunt, id ille copiosissime florentissimeque disseruit, ut et utilitati delectatio et maiestati rerum verborum splendor ac dignitas non deessent. Accendit ergo viri illius ingenium solitudo et, quod miraberis, odiosa; quid putas factura esset optata? aut quantum, putas, optanda est que vel nolentibus tantum prodest? Quodlibet tamen ipse sibi vite genus optaret, certe quid philosophis sit optandum, in eo libro quo omnis generis hominum officia explicat, exequitur. Ait enim, multos tranquillitatem appetentes, dimissis publicis negotiis, ad otium profugisse, et in his fuisse nobilissimos philosophorum longeque principes, necnon et quosdam homines severos et graves ferre populi mores ac principum non valentes, quorum aliquos in agris vixisse ait sua re familiari delectatos atque unum idemque propositum habuisse quod reges, licet non iisdem artibus, ne cuius rei egentes, ne cui hominum subiecti in libertate viverent. Deinde collatione facta, etsi actuosam vitam reipublice fructuosiorem dicat, quod nos in parte etiam non negamus, otiosam tamen et faciliorem et tutiorem et minus aliis gravem aut molestam confitetur; unde et eam cum omnibus, quibus aliqua iusta causa est, tum his precipue permittit, qui excellunt ingenio et doctrina. Quamvis Cicero idem, primo vite huius impatiens ut dixi, eandem multis tandem doloribus et in primis amantissime filie morte deiectus optaverit et sibi. Athico suo scribens, « Nunc » inquit « omnia respuo, nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem »; et iterum: « Michi » inquit « solitudo et recessus provincia est », « valde urbem fugio multas ob causas ». Item: « Nec enim esse in turba possum »; et rursus: « Nil hac solitudine iucundius, in qua » inquit « careo omnium colloquio, cumque mane in silvam me abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum ». Quod verbum quotiens lego, sic assentior ut a me ipso non ab alio dictum putem; ita michi sepe idem accidit. Demum, ut iam Ciceroni vale dicam, idem ipse mox dulci blandiens amico: « Secundum te » ait « nichil est michi amicius solitudine »; et adiecit: « In ea michi omnis sermo est cum literis ». Non colligo singula; ex his enim vides, ut amator ille urbis et fori et amata oderit et literatam solitudinem rebus omnibus anteponat.

Qua in re unanimem cum Cicerone Demosthenem fuisse auguror, et nisi forte aliqua mutandi quoque consilii ratio incesserit, quod non legi, idem sensisse illum semper, quod hic noster aliquando senserit. Nam et professio eadem amborum, et est ille « leviculus », quod Cicero idem ait, qui delectaretur illo muliercularum susurro, ut fit, a tergo insibilantium: « Hic est ille Demosthenes ». Etsi constet eum oratoriam illam vim, quam in urbibus tam potenter exercuit, maxime in solitudine didicisse. De quo Quintilianus idem inquit: « Ille tantus amator secreti Demosthenes, in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere ». Nec te moveat quod supra dictum est hunc ipsum Demosthenem locum tacitum atque undique abditum eligere solitum, hic undisonum patentemque; ibi enim ingenium acuebat, hic vocem exercebat; utrunque tamen in solitudine faciebat. Discebant soli quod in populis venderent, meditabantur in silvis quod in urbibus ostentarent; excusabatque professio, quibus intentio una esset vel loquendo vel tacendo rem augere. Quod de Cicerone non memini, Demosthenem constat, quod in Noctibus Athicis scriptum est, precium quoque silentii pepigisse. Nobis quibus venale nichil penitus, nichil ostentui esse debet, sed omnia ad salutem viteque legem temporalis et eterne spem, in solitudine discendum est quod restat, in solitudine exercendum, in solitudine vivendum, in solitudine moriendum. Quod cupio quidem valde, et si Deus pie nos aspicit spero etiam.

Ut tamen ab oratoribus diversum semper sensisse philosophos credam, et diversitas morum facit et omnino alius intentionum finis. Illis enim plausum populi captare animus, horum labor, ni falsa professio est, circa notitiam sui reflectendumque ad se animum et circa contemptum inanis glorie versatur. Nam qualem fuisse arbitramur Anaxagoram, qualem vel constantia illa abstinentiaque sua Xenocratem « severissimum philosophorum », ut ait Cicero, vel Zenonem, stoicorum patrem, vel laboriosissimum ex omnibus Carneadem? Cuius exactissimam illam studiose mentis intentionem, que, ut legimus, discumbentem sepe cibi fecit immemorem, an putamus usque post nonagesimum vite annum tam fixam tamque continuam inter tumultus et tedia hominum perventuram fuisse, et non potius in solitudine ubi animum a proposito nullus averteret? Michi quidem haud facile persuaderetur, etsi preter coniecturas nichil habeam, aut horum cuiusquam aut Crisippi domum, aut dolium Dyogenis in plateis urbium fuisse, cum et illum salutatio hominum, et hunc umbra summi etiam regis offenderet, nisi Ieronimus, illorum propinquior etati, habitasse Dyogenem diceret « in portarum vestibulis et porticibus civitatum ». Quod non cuilibet crediturus, ut credam sibi et sua cogit autoritas, ac varia et multiplex lectio; tale enim aliquid profecto non scriberet, nisi apud ydoneum legisset auctorem. Et de his quidem satis est dictum. Ipse autem Solon, cuius inter septem illos Grecie sapientes preclarissimum est nomen, etsi primum legifer sueque reipublice dux moderatorque, etate tamen ultima, ut Timeus indicat Platonis, et aliis se studiis dedit et inter solitarios deputandus est, quando et patriam liquit legibus ornatam suis, et cupiditate discendi ignotas terras adiit, peregrinatione delectatus egiptiaca.

XIII.  Quisnam vero mirabitur studiosis hominibus solitudines placuisse, que, quod admiratione non vacat, imperatoribus ac bellorum ducibus placuerunt? Transeo Iulium Cesarem qui, licet admodum iuvenis e procellis forensibus in otium rhodium secedere decrevisset atque ibi literis operam dare, prohibitus tamen tunc incursibus pyratarum et postea hinc civilium hinc externorum estibus bellorum, implere non potuit quod optabat. Augustum Cesarem, penes quem potentie mortalis et humani fastigii summa est, etsi interdum habitantem rure atque in silvis spatiari solitum inveniam, quia raram tamen, ut auguror, privati otii licentiam publici negotii moles dabat, ut solitariis inseruisse non ausim, sic solitarie vite miratoribus annumerare non verear. Huius enim vite requiem semper optavit: quicquid cogitabat, quicquid loquebatur, in otium desinebat, hoc solamen presentium laborum, hec preteritorum merces, hec venturi temporis spes erat. Omnis huic statui collatus divitiarum honos, omne onus imperii, ceu grave sibi aliquid ac vile sordebat. Denique in summa, omnium que fortunatissimo homini contingere possunt bonorum copia defessus, in solo vite huius nomine respirabat. Cuius rei et scriptores aliqui meminere et, que in manus meas venit, quedam eius ad senatum epystola est testis. Quanta cum voluptate igitur eo perventurum fuisse extimamus, quo tam dulciter oculos mentis intenderat? Nec vero senatum modo per literas oravit, ut sibi iantandem vivere, patiente republica, privatamque senectutem agere liceret; sed aliquando etiam presens, « senatu et magistratibus domum accitis, rationarium imperii tradidit », ut Tranquillus ait. Sive autem « reputans et se privatum non sine periculo fore, et rempublicam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseveravit », ut eidem placet historico, atque ita proprie simul et publice saluti modestissima vota posthabuit; sive, ut opinari licet, senatus ac populi precibus id tribuit, quorum quod constat nemo principum fuit amantior; sive, nullis omnino precibus motum nullo publico privatoque metu, ipsa eum rerum natura turbabat. Ab altissimo enim fortune culmine, cui mundi dominus ac rector insederat, ad illud humile submissumque desiderium preruptus forte cogitanti animo descensus videbatur, et, ut dici solet, quedam cerebri vertigo altitudinem tantam metientis incesserat. Itaque deliberans et circumspiciens herebat, nec unquam nisi morte descendit. Quo circa licet, ut dictum est, inter solitarios atque otio fruentes nullus huic magno occupatoque principi locus esset, quia tamen boni huius quanta dulcedo est, non alio clarius teste cognoscitur, non fuit ista tractantibus pretermittendus Cesar; qui cum omnia dare posset, hoc sibi unum dari optabat, cumque omnibus preesset, solum hoc solio suo altius videbat.

At quod Augustus optaverat Diocletianus implevit. Ille qui primus ex nostris imperatoribus adorari se ut deum iusserat; quique calciamentis ac vestibus inserens margaritas et honustus gemmis incedens, habitum cesareum ex romano atque humano persicum seu divinum fecisse videbatur; qui, captivis insignibus ante currum actis prelataque Parthorum preda, paulo ante trimpharat, postquam frementis aule precioseque sarcine ac satellitum aciei et servitutis publice pertesum est, mutavit repente animum, ut solus et pauper et liber esse concupisceret, interque fluctus imperialium curarum in portum vite humilioris, quasi gubernator nudus ex magno naufragio, enataret. Et miramur Celestinum! cum tamen quod propter eternam vitam sanctus ille vir fecit, tantus iste peccator propter brevissimas et incertas senectutis reliquias iam fecisset. Qui quietis extreme desiderio private fortune redditus, non sibi mutate sedem vite Romam statuit, nequis novam requiem dimissi fumus aut odor imperii turbaret, sed antiquam patriam Salonas Dalmatie repetiit; illic quoque non intra sed prope muros patrios in villa propria moriens, quam id ipsum precogitans forte construxerat, ut multum tranquillitatis senio additum sic supremis honoribus nil dectractum per solitariam atque humilem vitam sensit, solus omnium privatus, Eutropio atque Eusebio testibus, relatus in numerum deorum. Sane quod post imperium Diocletianus fecit, id ante imperium Antoninus Pius fecerat, quem Iulius Capitolinus historicus omni privata vita in agris frequentissime vixisse, clarumque locis omnibus fuisse commemorat.

Sed nimium propero; retrocedendum est. Omitto autem Quintios, Curios, Fabritios, Serranos, aliosque quorum magna pars vite in agris acta est; hanc ego vitam iam inde ab initio, et ante initium romane reipublice, prudentissimo atque optimo regum placuisse monstrabo. Numa Pompilius illius ordinis si attendas numerum secundus, si iustitiam primus, peregrinus insperatum ad imperium accitus, cum ad civilium ac sacrarum curam legum totum intendisset animum, ut ardentem et ferocia primi regum imbutum populum ingenio regeret leniretque pro re, sepe solitarium et opacum locum, quem his oculis ipse conspexi, quindecim aut non multo amplius passuum milibus ab urbe distantem, fertur petere solitus. Est illic, Aricino sub colle, cavus et umbrosus lapis unde perpetuus fons emanat, circumnigrantibus ilicibus densum nemus altumque silentium. Ibi ergo leges hominum ac cerimonias deorum rex ea tempestate doctissimus invenire, seu alibi forsan inventis autoritatem dare, artem fecerat. Ibi diu tacitus solus sedens, atque inde post longum tempus solus ac meditabundus egrediens, scriptas leges efferebat, quibus adhuc rudis et insolens sed mox futurus dominator gentium populus teneretur; quamvis ut novos et indomitos animos religionis laqueo quodam et freno metus obstringeret, imitatus, ut aiunt, Minois Cretensium regis exemplum, et callidissimo commento, nocturnis se deorum congressibus alloquioque frui simulans, consilio fidem quereret. Quam fictionem, una cum sacris a se repertis, in morte damnavit, libris grecis latinisque editis, per quos utriusque lingue doctioribus, ut poterat, indicaret, se pro tempore ad auxilium veri vel patrocinio falsitatis usum esse; cum vero iam fundamentis suis legum a se letarum autoritas staret, non placere ut populus supervacuis implicaretur erroribus; licet nescio an quia libros vere religionibus adversos crederet, quam facto causam pretendisse dicitur, an, in quod pronior sum, quesito colore hoc, vere autem ne populus metu liber iugum nobilitatis excuteret, multis post seculis iuxta sepulcrum regis inventos libros exurendos pretor romanus senatu consentiente decreverit. Quanta vel vanitate vel impietate pretereo: illud enim nunc innotuisse suffecerit, multarum optimarum rerum solitudinem fontem esse, ex qua romanarum quoque legum fluxere primordia.

Ardentior atque acrior successore suo Romulus, et ipse tamen in silvis inque pastorali casa tantis assuefecit animum rebus, ut summi imperii fundamento nonnisi solitarius architector ydoneus haberetur. Cogitatu arduum: solitudo omnium asperrima regine urbium et materiam et nomen et aream prebuit et auctorem. Achillem in solitudine didicisse legimus, quod eum mox et urbibus Asie terribilem et Grecie clarum fecit. Ipse Hercules in solitudine sanum illud consilium vite cepit, cuius libro priore mentionem feci, quando velut in bivio diu multumque hesitans, ad postremum spreta voluptatis via semitam virtutis arripuit, quam indefesse gradiens, non ad humane modo glorie verticem sed ad opinionem divinitatis evectus est. Quamlibet alte lateque ramos porrigat viri fama, si radicem queras, ad solitudinem erit animo recurrendum.

Duos autem illos longe ducum maximos ubi dimittimus Africanos? Vere « duo fulmina belli », ut Maro ait, quod a quibusdam de aliis intellectum miror. Quorum primus, ex quo virilem togam sumpsit, ut est apud Livium, « nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque edem consederet, et plerunque tempus solus in secretum ibi tereret ». Hic mos per omnem vitam servabatur. Ita ille vir unicus, neque Grecorum fabulis ac superstitionibus sed romanis iudiciis celebratus, et ipse quoque virtutis admiratione divine stirpis opinionem consecutus, principia gerendarum rerum a religione poscebat, religioni sedem optimam solitudinem deputabat, inde, quicquid id esset, aggredi consuetus plusquam humana fiducia et prosperrimos sibi ac suis ceptorum exitus polliceri, ita ut nunquam falleret. Ceterum ne tam iunctos et tam pares separem, hos eosdem duos, suis quemque temporibus, ut virtutis sic solitudinis amatores fuisse nota res est, et post sudores bellicos, post victorias, post triumphos vel Liternum, vel Formias, vel Caietam solitos commigrare, ibique cum singulis amicis solos conquiescere. O preclarum spectaculum, quodque omnium regum pompas et sceptra transcenderet, cernere tales viros, servatores reipublice, liberatores civium, defensores Italie, domitores gentium, feliciter rebus gestis, dimisso in libertate et letitia populo victore, relictis Rome stipatoribus laterum suorum, deposito habitu triumphali ac precupide restitutis insignibus dignitatum, solos, otiosos et humilium nescios curarum per colles et litora vagari, et sepe conculas litoreosque lapillos interlegere varios, candidulos ac nigellos. Denique, quod verecunde admodum reverenterque scriptum apud Ciceronem video, « incredibiliter repuerescere solitos, cum rus ex urbe tanquam e vinculis evolassent ». Sed illam profecto solitudinem cogitationes pulcerrime sequebantur, et in illo otio semper grande aliquid gerebatur. Itaque Cicero ipse, ubi suam luget, ibidem Africani superioris solitudinem admiratur, vocemque illius, ut ipse ait, magnificam et magno ac sapiente viro dignam ponit, Catone coetaneo illius atque emulo teste fretus: nunquam se minus otiosum quam cum otiosus, nec minus solum quam cum solus esset. Cuius rei gloriam Ambrosius, mirum dictu, concivi suo tentat eripere; necubi unquam romanum genus civilibus bellis vacet, ipsis in libris pugnant. Ecce enim Cicero Officiorum tertio hanc Africano laudem tribuit; Ambrosius in Officiis suis, ubi cum in multis, tum in nomine ac numero librorum Ciceronem sequitur, ut aperte obviet, eodem libro eademque libri parte, hoc est in ipso principio libri tertii, eam laudem Scipioni Africano ereptam ad prophetas domini Moysen et Heliam atque Heliseum operosa nititur disputatione transferre, quos fuisse vult ante Africanum diu et in otio negotiosos et in solitudine comitatos. Non obluctor Ambrosio; nam et vera loqui illum scio, et si nescirem, multo ille potentius quam Ciceronem Plato « ipsa autoritate me frangeret ». Magna est enim apud me, nec immerito, eius autoritas, cuius ore loqui Spiritum Sanctum credo. Quomodo ego Moysen unquam fuisse solum suspicari ausim, qui non tantum ipse secum, quod ipsum sapientis doctique viri est, sed cum quo Deus facie ad faciem loquebatur, quasi amicus cum amico? Quomodo otiosum, qui tacitus et inermis sedens et clamabat ad Dominum et usque in celum audiebatur, alteriusque vix auxilio fessas manus attollens unus tot prevalidas manus hostium vincebat, quod sine eo armate non poterant legiones? Quomodo solum putem Heliam, cum quo Deus itidem et angeli loquebantur? aut quomodo otiosum, qui pluvie imperat, et mulieri hospite famis interitum metuenti indeficientem farine ydriam et inexhaustum olei vasculum verbo facit, ingentique nisu fidei defunctum illi filium vivum reddit? Quomodo solum dicam discipulum eius Heliseum, qui paventi hostem puero ministro invisibiles aliis auxiliares currus et equos atque acies ostendit angelicas? quomodo otiosum, qui filium hospite Sunamiti ex marito sene pollicitus et dedit et reddidit, natum scilicet et primis annis extinctum suscitans, ut puer unus prophetice vel fidei vel potentie argumentum esset? Quid magni autem si vivens suscitat, qui solo contactu sacri corporis mortuus mortuos suscitasse noscitur? Quis preterea hunc extimet otiosum, qui in ipso sedens otio, conatus omnes absentium et cogitatus atque consilia hostium quasi presens noverat, suis cunta denuntians? Quo cognito, iussu regis Syrie toto circumvallatus exercitu, legiones obsidentium se lingue solius imperio in cecitatem captivitatemque perductas verbo etiam liberavit. Imperiosi otii sunt hec et solitudinis prepotentis; sed sit sane penes prophetas antiquior rerum gloria, quos vel etate vel merito primos constat, an ideo minor Africani laus est, quod eum aliquis eodem in genere laudis antecesserit, presertim cum, ut michi certus videor, nulla prorsus interveniente notitia omnis cesset imitatio, quam de rebus humanis laudum fameque particulam delibare atque decerpere solitam non nego? Profecto autem, quisquis in partem rerum venerit, dictum illud unde post tantum intervallum ad hec prophetarum nomina redii, quod ipse michi non neget Ambrosius, unius est primum ac proprium Africani.

XIV.  Cuius dicti sententia quid tot velim verbis admonet: volo solitudinem non solam, otium non iners nec inutile, sed quod e solitudine prosit multis. Qui enim otiosi prorsus et languidi et segnes et soli sunt, eos mestos semper miserosque consentio, quibus nec honesti actus exercitium, nec nobilium studiorum illustriumque nominum possit esse commercium. Hec igitur summa est: admitto ad otium non hec vento mobiliora, sed mansura negotia, quorum finis est non labor et questus et dedecus, sed delectatio et virtus et gloria. Corpori non animo ferias indico; veto in otio ingenium quiescere, nisi ut assurgat et intermissione fecundius fiat; solet enim ut arvis, sic ingeniis intermissio prodesse. Rursus et generosas curas in solitudinem non tantum recipio sed arcesso, quarum comitatu nullus omnino facilior, nullus amenior fingi potest, et sine quo misera vita est eque vel in urbibus vel in silvis. Libros preterea diversi generis et simul per quos aut de quibus scripti sunt comites gratos et assiduos, et promptos vel in publicum prodire vel ad arculam redire cum iusseris, paratosque semper vel tacere vel loqui, et esse domi, et comitari in nemora, et peregrinari, et rusticari, et confabulari, et iocari, et hortari, et solari, et monere, et arguere, et consulere, et docere secreta rerum, monimenta gestorum, vite regulam mortisque contemptum, modestiam in prosperis, fortitudinem in adversis, equabilitatem in actionibus atque constantiam: comites doctos, letos, utiles ac facundos, sine tedio, sine impendio, sine querela, sine murmure, sine invidia, sine dolo; interque tot commoda, nullo cibo interim, nullo potu et veste inopi et angusta domus parte contentos, cum ipsi potius hospitibus suis inextimabiles animi divitias, amplas domus, fulgidas vestes et iucunda convivia ac suavissimos cibos parent. Admitto et in solitudinem amicos, dulce genus de quo multa premisimus, sine quibus truncam ac debilitatam vitam, et quasi luminibus captam puto. Quotiensque sub noctem, ut assolet, fores nostras amica manus impulit,

ac michi seu longum post tempus venerit hospes,
sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

(quos michi versiculos e profunda grati convictus experientia, et ex ipso nature gremio videtur Flaccus elicuisse); quotiens ergo tale aliquid et michi accidit -- hospes, sed post longum tempus, gratus conviva, sed vacuo operum, ne me forte vel frequentibus conviviis vel impedimentis operum delectari credas -- tunc ego non alium invenisse, sed meipsum quodammodo geminatum censeo. Non penitus duo sunt quorum unus est animus; novit amor e duobus unum facere; alioquin impossibilem rem iuberet Pithagoras, ut in amicitia scilicet unus fiat ex pluribus. Quod cum ita sit, sequitur ut quisquis unius idem et duorum capax amicorum locus sit. Nulla igitur solitudo tam profunda, nulla tam parva domus, nullum tam obstrusum limen, ut non pateat amico.

Tibi, pater, si te ipsum, tua si bona noveris, nichil deest quod gratam solitudinem et dulce otium possit efficere. Adest animus bonus, et a Deo bene institutus et a te non negligenter excultus multarumque artium ac rerum notitia instructus, animus humanorum actuum dux ac rector totiusque vite nostre gubernaculum tenens, ut iam tali gubernatore navigatio nisi felix esse non debeat. Viros claros et insignes, qui fuerunt, nosti (vellem dicere posse « qui sunt », sed ut res eunt vides; siqui tamen uspiam supersunt, haud ignoti nunc etiam sunt tibi); cum quibus aliter non potes animo versare, quod genus tibi nec maria nec montes eripient, cum quibus potes et corpore. Abundas pluribus fortasse, quanquam huius rei nunquam magna copia fuit, nunc inopia summa est; sed unum nomen honoris causa huic loco inserendum credidi, eorum quos tibi ad solitarie vite solatium sors dedit: Pontius Samson is est, quod a te secundum ornamentum habet ecclesia tua; de hoc enim, ut quem a prima etate familiarissime cognitum, nunc quoque certius nosse michi videar, fidentius loquar. Huic ego non temere, sed e re natum, Samsonis cognomen obtigisse crediderim, quod quantus hebreus ille corporeis, tantus iste sit animi viribus, humanitate, prudentia; ad hec et literarum non mediocri notitia, eaque morum suavitate, que facile siquid habet solitudo asperum lenire queat. Illum, ut facis, tota mente complectere, illum in otii solitarii partem voca. Nisi enim fallor augurio, sequetur volens et, fessus urbanarum rerum, fugam urbium non horrebit. Sed ubi Socratem nostrum linquo? fallor: ne hunc linquo equidem; nam cum reliqui comites, ille pars nostri est. Itaque cum ceteri evocandi sint, hunc nobis inseparabilem amor prestat. Nosti hominem, quem et stabilis amicitie fides carum et Musarum multa familiaritas clarum facit; cum quo ita gaudium viteque iucunditas aderit, ut consilium non absit; ita vis ingenii vigorque animi ut, que his nonnunquam iungi solet, mestitie nulla nubes interveniat, sed ea semper lete frontis uniformitas quam in Socrate illo sene et mirari solemus et laudare, in hoc et conspicimus et amamus. Proinde neque nostrum sileo Guidonem, cuius animo nichil est purius nichilque candidius, nichil ingenio acrius, nichil iudicio gravius, nichil conversatione suavius; qui si non septimus, ut cognomen eius spondet, sed quintus accesserit, non intelligo quid hoc dulcius comitatu. Quanquam nec alii quidem desint et voto pares et studio; nisi illos nobis aut status imparitas, aut omnino difficultas quedam et inenodabilis humanarum rerum perplexitas invideret. Sed et hi satis multi sunt, et illis animo frui nec ipsa vetuerit fortuna. Hi igitur tales viri aderunt, ut neque valitudo aspera, neque urgens occupatio, neque commigrandi incidens necessitas ita nos distrahat, quin unus nostrum assidue tecum sit. Et quid singula enumerem? Nichil deerit omnium, voluntas una non desit. Assunt quidem minime graves sed agiles expediteque divitie, sive, ut aliter idem dicam, adest paupertas non mesta nec sordida sed honesta et leta et, si verum fateri volumus, multis invidiosa. Adest librorum bona copia, legendi dulcis ardor, intelligendi memorandique facultas data celitus et studio aucta pervigili. Quod sequitur siluissem, sic enim pudor hortabatur, ni scirem pro utentis affectu precium rebus accedere; et ipse igitur adero, et mea quam diligis nunquam aberit papirus, novi aliquid afferens in dies; cuius extimationem tu michi fateor ante alios inexplebili illo tuo legendi desiderio geminasses, nisi, quod a principio dixeram et vetus est verbum, iudicio favor officeret. Repeto enim quotiens illam, ne dicam aliis, sed certe platonicis ac ciceronianis codicibus pretulisti, dum tibi bibliothece mee limen ingresso (quod sepe non ut epyscopus, sed ut amicus facis) legendique avido, que nunquam in te sitis extinguitur, ego divina illa opera celestium ingeniorum obtulissem, tu autem manu obiecta, frontem avertens, tantum nostra deposceres. In quod, nequid tuum ratione careat, inclinasse te potuit vel veterum perfecta cognitio repetite lectionis iam non egens, vel hinc nostrorum amor hinc novitas; etsi enim in scriptis vetustatis autoritas maior, et illud Flacci verum sit quod

meliora dies ut vina poemata reddit,

habet tamen et novitas gratiam suam, et forte iuvat experiri quantum vivendo profecerim. Nil enim impigrius, nil experientius est amante. Quicquid autem cause est, tuum, fateor, hunc ardorem ipse coram sepe miratus sum, sepe absens villici mei verbis agnovi, qui assidue redeuntem his me lamentis aggreditur: cur nescio quam papirum, quam tu hanc invisens domum solam petere soleas, abstulerim. Rideo et miror vel patris affectionem, vel custodis fidem, vel villici puritatem. Itaque aliquando abiens, et cum sene meo ludens, papirum illi vacuam dedi, quasi illa esset quam quesisses. Quo facto se illusum revertenti iterum graviter questus, totaque demum res in iocos et in risum desiit.

Sed redeo ad ordinem. Adest ergo tibi preterea, sine quo vita, ne dicam felix, sed ne vita quidem est, malarum rerum naturale odium et bonarum amor, virtutum cultus, bone fame pulcra cupiditas, honesti studium, contemptus supervacui. Quodsi unum e solitarie vite fundamentis dixero, verum dixisse me dicam. Adest corpus laboribus obeundis ydoneum, nondum fragile, iam maturum; adest etas adhuc virens, sed iam adolescentie malis explicita, que optima vite pars, nec expers actuum, nec consilii inops est, et ad magnas res audendas aggrediendasque sufficiens. Adest denique patria, ubi civis ac presul hinc amoris in populo, hinc reverentie arcem tenes: illud tibi natura prestat, hoc dignitas, utrunque virtus ac meritum. Eam quoque sortitus es patriam, quam licet epyscopatus tuus civitatis appellatione nobilitet, ipsa tamen preter vetustatem et nomen de civitate nichil habet, non luxum, non frequentiam, non tumultum, singula ad eam vitam, de qua loquor, aptissima. Cuius ego, si rite computo, annis circiter quinquaginta ante Domini adventum, Iulio Cesare Britanniam oppugnante, in autenticis scriptis inter antiquas iam tunc urbes memoriam invenio. Aspectus loci talis est, ut non ineleganter idem ipse Socrates noster, quotiens illic ad te visendum convenimus, dicere soleat: « En civitas illa parva quidem sed honesta, quam Abagarus rex Iesu Salvatori obtulisse legitur in ecclesiasticis historiis ». Illius in medio tibi solitudinem facere si velis potes; non eges ad hanc rem peregrinatione longinqua, ad quam multi eorum confugerunt, quos supra commemoravi. Ea locorum conditio est, ut in patria tua, inque tuorum gremio solitarius esse possis, haud spernenda quidem oportunitas: domi habes, quod multi trans maria quesiere.

Sin autem tibi nidus tuus sordet, aut quid forte liberius petis, evolare licet in propinquum ramum et supra vicinum fontem amenissima et quietissima statione consistere. Adest tibi tuus Sorgia, rex fontium, ad cuius tibi murmur hec scribo; adest liberrimum gratissimumque perfugium Clause Vallis; sic enim vocant incole, sic vocari voluit natura, quando illa circumductis collibus abdidit extra omne iter omnemque concursum, viderique nisi ab incolis non permisit. Hic tu quoque, quod rarum, et liber et dominus et presul et solitarius esse potes. Poteris ne tuum locum spernere, qui advenis et reverentiam inicit et stuporem? « Siquis specus » inquit Seneca « saxis penitus exesis montem suspenderit, non manufactis sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet ». Si hoc verum est, ubi queso religiosior usquam specus? Et si quod sequitur est verum: « Magnorum » enim inquit « fluminum capita veneramur », ubi maior veneratio? Flumina quidem maiora longe vie spatio et congestu aquarum multarum novimus, fontem nullum. Rursus si tertium est verum: « Subita » inquit « ex abdito vasti amnis eruptio aras habet », ubi, oro, dignius are fuerint? Quas ego iampridem, Cristum testor, siqua voto facultas affulserit, illic in ortulo meo, qui fontibus imminet ac rupibus subiacet, erigere meditor, non Nimphis, ut Seneca sentiebat, neque ullis fontium fluminumque numinibus, sed Marie, cuius partus ineffabilis et fecunda virginitas omnes deorum aras ac templa subvertit. Aderit ipsa fortassis, ut quod diu iam et, nisi fallor, pie cupio aliquando perficiam. Nunc ceptum sequor. Poteris ne igitur tuum locum spernere, quem alienigene venerantur? locum et libertati et quieti et otio et scientie et virtuti ac, ne in singulis immorer, ad summam omnibus quibus studes amicissimum: locum, ut cetera sileam, tanto olim et tibi tam culto habitatore dignatum. Scis quod Veranus tuus, Cristi confessor eximius, qui sedem tuam nunc solito duriorem nescio quotus ante te tenuit, querens locum pacis hic demum substitit; pulsoque hinc dracone terribili, sanctam ac solitariam vitam his duxit in locis. Cuius nomen, inter famose solitudinis amicos, non preteritum sed dilatum est, ut in extremo positum tenacius hereret memorie, non tam tue (unde illud avelli commemoratio quotidiana non sinit, et presens semper urna sub oculis fidei tue testis, in quam preciosis sancti viri reliquiis exequandam omne tu studium, omnes opes, ut dici solet, ventre fraudato, omne denique quod tibi usquam erat argentum atque aurum, virum optime, contulisti) quam ceterorum, qui fortassis hec legent. Hic equidem habitavit ille dum vixit, priusquam ad statum cure pontificalis invitum spectata virtus attolleret; hic velut in terra hostili, sed a se perdomita ac pacata et cultui hominum acquisita, Cristo, cuius auspiciis signoque vicerat, tropheum erexit titulo Virginis genitricis insigne, templum exiguum sed decorum et validum. Hunc ipse montem pervium fecit et hanc montanam preduramque silicem perforavit suis, ut aiunt, manibus, opus fervoris atque otii ingentis. Hic in ripa cellam habuit, Cristo dives, atque ortulo contentus et flumine. Postremo procul hinc moriens, huc referri atque hic sepeliri voluit, ut nosti, tam daro stupendoque miraculo, ut quod olim in transitu Maris Rubri viventis Moyseos virga potuerat, hoc, siqua fides, in transitu fluminum Verani pallium posset extincti. Hec hactenus; nam de reliquis ruris tui laudibus multa dici possunt, sed et multa sepe diximus et hodierno colloquio dandus est finis.

Sive itaque Deo servire volumus, que una libertas est atque una felicitas; sive artibus bonis ingenium excolere, qui proximus egregius labor est; sive aliquid meditando et scribendo nostri memoriam posteris relinquere, atque ita dierum fugam sistere et hoc brevissimum vite tempus extendere; sive simul hec omnia prestare propositum est nobis, fugiamus, oro, iantandem et id quantulumcunque quod superest in solitudine transigamus, omni studio caventes, ne, dum opem ferre naufragiis videmur, ipsi rerum humanarum fluctibus obruamur, scopulis allidamur. Denique quod probamus id agamus, ne, qui morbus est publicus quodque in aliis sepe reprehendimus, committamus, ut iudicia sermonesque nostri ab actionibus discrepent.

Nemo vero nos fallat, nemo nobis persuadeat in hoc amplas opes expetendas: non adiuvant sed impediunt, premuntque non sublevant. Ad hanc vitam ascensus est; nemo in altum ascensurus supervacuis sponte ponderibus aut laqueis implicatur. Nichil auro gravius nichilque tenacius; id nisi quoad necessitati subvenit, nec optandum nec amandum quidem; ubi enim avaritie obsequitur, nichil est quod ferentem magis incurvet ac deiciat et in terram cogat, neque id mirum si e terra ortum ad eandem pondere suo fertur. Non convenit animam celestis originis terrestrium cavernularum sarcinis obrui, fecibus inquinari; prefert quidem splendorem et levitatem sensibus illudentem, animo autem affert tenebras et spinas et tribulos curarum tristium atque pungentium, et quo purgatius videtur eo abditis malis infectius est. Nunquam sole veniunt divitie, multa et varia mala secum vehunt et innumeros labores causasque discriminum. Si michi non satis est fidei, quere ab his quos felices vocant et adiura ut veri nichil occultent, invenies eorum vitam suppliciis plenam suis, ut quam mirabaris exhorreas aut contemnas, et intelligas huic vite ad quam te hortor magnas divitias nil prodesse, sepe autem obesse quam plurimum, ut nedum non tanto studio conquirende sint, sed abiciende potius si ultro adessent, donec ad eum quem natura et virtus statuunt modum, more nautarum gravi tempestate laborantium, iactu damnoque rerum salva puppe, perventum esset. Mira res nunc animum subit, ut te, pater, meque tecum rogem et obtester, ut unius pueri consilium uni datum seni duobus esse utile patiamur. Is puer Alcibiades fuit, postea vir et forma notus et ingenio alternantisque fortune clarissimum exemplum. Huic avunculus Pericles fuit, vir et ipse raris annumerandus, in primis eloquio potens, et cui ad magnum imperium fuerat lingua pro gladio. Ad hunc ergo cum puer Alcibiades ex more veniens, senem solito tristiorem oflendisset, motus quod non solitis forte blanditiis exceptus esset, percontatus fertur que causa tristitie seu quid incidisset novi. Et cum senex puerili reor ingenio delectatus veram rei causam non celasset, dixissetque se immensam pecuniam expendisse in usus rei publice, cuius impense rationem qualiter redderet non posset apud se cogitando reperire, tum puer supra etatem: « Tu vero » inquit « cogita potius qualiter non reddas ». Callidum nempe consilium vel si a sene datum esset, magnumque et evidens plene presagium etatis. Quo fretus avunculus, concitato bello exterpo, civilem difficultatem reddende rationis evasit. Sed ad consilium revertor, in quo laudare soleo non facti iniustitiam, sed acumen ingenii et celeritatem, hoc est illud pueri senile consilium, quod in usus nostros vertere moneo sed in alios terminos ante versum. Ecce enim venient qui viam nobis ad magnas divitias ostendant, quod nichil est aliud quam avaritiam docere, pestilens sane scola et operosa admodum difficilisque doctrina, multo vigiliarum ac laborum impendio discenda et vel effectu caritura vel nocitura successibus. In his cogitationibus occupato animo dicamus: « Cogita potius qualiter ista non cupias ». Ea enim utilior et certe facilior ars est, ad quam si adhuc lentus et indocilis est animus, additis urgendus est stimulis. Ostendamus ei preter mala divitiarum, de quibus et a nobis modo aliquid et multa quotidie dicuntur a multis, esse artem hanc in manibus nostris, illam alteram in arbitrio fortune. Spernere opes potest quisque, consequi non ita, scitumque est illud Annei: « Quare » inquit « potius a fortuna impetrem ut det, quam a me ne petam? ». Itaque rem difficilem et eventus ambigui puto prestat intentatam linquere, que etsi certe utilis foret, esset tamen intempestiva et sera. Ecce enim sudabimus, anhelabimus, torquebimur, ne desint vite brevis ac fragilis alimenta que, ut dixi, iampridem cumulate et usque ad invidiam ac delitias assunt. Verum esto, desit aliquid. Quis est enim regum cui non aliquid desit? Hic magno nisu assurgendum dicet aliquis, ut omnem prorsus indigentiam futuri diis similes propellamus; que nec penitus pelli potest, et ad tempus pulsa redit acrior.

Cicero quidem ad germanum scribens: « Quod me » inquit « sicut sepe antea cohortaris ad ambitionem et laborem, faciam equidem, sed quando vivemus? ». O brevis questio, sed efficax! Huic vero, quisquis erit, hortatori nostro apte ne satis et graviter responderi potest: placet, amice, quod suggeris, si modo possibile est; sed quando vivere incipiemus, oro te, quos scilicet non modo vivere sed vixisse iam deceat? Nam hec semper anxia atque in crastinum prominens non est vita, sed vite meditatio nunquam forte venture et, quod constat, ambigue. Inter multa quidem hoc a plebeio poeta non ignobiliter dictum tenes:

crede michi, non est sapientis dicere: vivam;
sera nimis vita est crastina, vive hodie.

Est vero consilium illud Alcibiadis late patens et ad multa versabile. Ultio stimulat, gula solicitat, suspendit ambitio, incendit amor: difficillima exequendo contemnendoque facillima. Hec animum doceamus: ut anceps et periculosa ad nocendum via -- itaque sepe dum ulcisci voles iniuriam acervabis --, ut vilis gule servitus et soliciti apparatus turpissimus exitus, ut ventosa semper ambitio -- supplicandum populo, quo nichil est durius -- ut improbus superbusque amor -- serviendum mulierculis, quo nichil indignius viro forti ridendum inaniter lugendumque, et sepe non minus letis quam mestis eventibus, tanta vanitas rei est! Horum omnium una est regula: siquidem his implendis cogitatio impeditur, nunquam deerunt mestitie immortales et malorum cause; ut evadas hinc, ut letus ac liber sis contemptus ipse prestabit. Hoc potius cogitandum est igitur, qualiter difficultates has fugias, quam qualiter explices. Vide in quam virilem sententiam puerile dictum trahi potest. Sed omissis aliis, quod nunc unum agitur, avaritiam hoc artificio vincamus necessarias nobis ad hoc otium magnas opes ostentantem, et spernendo mortalia frenandoque cupidines et nature modestiam extimando, compendiarium iter ad veras divitias condiscamus. Re enim vera cum omnibus ad virtutem nitentibus tum vel maxime proposito nostro inimica cupiditas est; nam nec finem habet ullum et cumulando supervacua impedimentum querit huic vite, cui presidium pollicetur, quam non honustam sed expeditam atque agilem esse oportet; nempe cum constet multis, qui omnia posse videbantur, ne hoc unum possent opum potentieque magnitudinem obstitisse. Tibi nil obstat nisi, quod minime suspicor, ipse tibi obstes; potes equidem, potes, modo non singulos nodos solvere quam simul omnes amputare malueris; adversus ydram res est nobis; nullus erit finis, nisi repullulantia capita ingenio precidamus herculeo. Ego solus esse non tantum possum, sed iam cepi, facile perseveraturus, si tantus michi solitarie vie dux et comes accesserit. Non modo enim mee quietis adiutor sed, ut quod in animo est quomodolibet enuntiem, ipse quies mea; nec tantum solitudinis solamen, sed ipse quodammodo solitudo mea eris; tunc vere pleneque solitarius videbor, dum tecum ero. Precessi ego te tentavique vadum; sequere saltem qui precedere debuisti. En quasi dubio torrente transmisso, ripa clamans ab adversa, ut intrepide transeas edico. Nichil omnino periculi est, et ubi primo pedes tenui scrupea omnia atque suspecta, hic amena et secura denuntio. Si dubitas, si cuntaris, ipse retranseo et « vestigia retro observata sequor », ut Virgilius ait, ut scilicet manu prehensum ad hec te loca perducam, quibus cum assueveris, regum thalamos pontificumque aulas carceres et molestos laqueos ducas.

Quodsi forte omnia, que animos tenent, abdicare nondum possumus -- id enim unum est ex eorum genere, que prius incipiunt homines docere quam discere --, at saltem amicam nobis solitudinem faciamus, quod nullo vetante permittimur, inque illam cum omnibus fortunarum nostrarum sarcinulis commigremus; quibus cum fortiter carere posse ceperimus, tum demum plena libertas erit et securum gaudium. Interea, ut res sunt, nusquam certe quietius victuri sumus. Neque enim vel quia diffidam tam obnixe ago, vel tanto verborum nisu quicquam tibi durum aut grave suadeo, cum et altitudinem animi tui norim, et sive huius sive arctioris vie clarissimi tibique notissimi duces sint. Nam et Martinus, cui multum fidis et cui, quod peregrinationes sermonesque tui indicant, inter Cristi amicos amicissimum te notavi, hunc vite modum, ut ex superioribus liquet, implevit, simul et solitarii requiem amplexus et epyscopi dignitatem retinens, ut iure suo Gennadius et monachum et epyscopum illum vocet: nempe qui prius ante baptismum quod difficilius est implesset, in adolescentia inque ipsa militia utraque religiosis adversa consiliis sic vivens, ut iam tunc, sicut in vita eius scriptum est, « non miles sed monachus putaretur ». Et alter Menas, cui natalis idem qui Martino est, terrenam celesti militia non in urbe sed in heremo permutavit. Et huc quoque de industria dilatus Gregorius Nazanzenus, ut Ieronimus testatur, « vivo se, epyscopum in suo loco ordinans, ruri vitam monachi exercuit ». Cuius vite quantus illi semper amor fuerit, hinc elicis, quod iam ante, sub recentem ex atheniensi auditorio digressum, Basilium Cesariensem famosum compatriotam et collegam atque, ut famam secutus Augustinus ait, etiam carne germanum suum e cathedra magisterii detractum, ubi ille rethoricam florentissime docebat, iniecta manu ad solitudinem et ad meliora studia insigni quadam amoris fiducia et autoritate deduxerat.

XV.  Audio autem e transverso, quid adversus hec rursum obstrepi soleat. Nam primo de Scripturis Sacris nobis facere nituntur invidiam. « Ve soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem se », et « melius est duos simul esse quam unum, habent enim emolumentum societatis sue » et que sunt id genus plurima. Quod omnino non dicerent, si quid ego sentiam et quid loquar attenderent. Deinde aristotelicum illud obiciunt, ubi ait vel quod naturaliter sociale animal est homo, vel quod qui aliis non comunicat aut bestia est aut deus; quasi ego vel odium indicam, vel societatem omnium hominum interdicam, vel anceps sit electio quid esse malim an bestia an deus, hoc est bestialis homo an divinus vir. Ciceronianum preterea nobis illud immurmurant ubi, non a necessitate, quod quibusdam visum esset, sed a natura profectam hominum societatem non semel disseruisse contentus, rei huius argumentum attulit: optimum quenque licet omnibus copiis suffultum et omnis necessitatis expertem, tamen et solitudinem fugiturum et sotium studii quesiturum. Quibus satis, ut arbitror, libro superiore responsum est. Nam nec ego, nisi in hoc michi plene cum Tullio conveniret, solitudinis ac studii sotium, imo vel sotios, et querendos dicerem et colendos. Et hec igitur, et que ad obviandum nobis similia trahi solent, teneo: et deserta solitudine Afratem, cuius supra meminimus, et Iulianum illum famosissimum heremitam Antiochiam et famosiorem Antonium Alexandriam urbesque alias petiisse non sum nescius; verum id non motu proprio seu levi qualibet ex causa, sed pro gravi necessitate summoque fidei discrimine gestum novi. Sic enim scriptum est; sciebant illi sacratissimi viri quid tempori unicuique congrueret, et quando opus esset frui quiete, quando necessarium solitudini preponere civitates. Iam id prope ridiculum, quod premissis accumulant, quodque presenti michi sepius obiectum scio. Quis enim fiet, inquiunt, si passim omnibus persuadere potueris quod intendis? Aut quis tandem in urbibus residebit? Vide ergo ne contra rem publicam loquaris. Quibus plane res ipsa respondeat; siquidem omnes inde migraverint, certam esse mutande sententie rationem: solitudines deserendas, que iam solitudines non erunt, eoque protinus redeundum unde omnis tedii pater, inquies popellus, abscesserit. Sed bene habet; non hi sunt hominum mores neque tam patulas vulgus aut tam faciles honestis consiliis aures prebet; paucis utinam persuaserim. Nec vero par est omnibus unam vitam et presertim solitariam suadere, nec ego loquor omnibus, sed tibi, sed michi et his paucis quibus hec rara conveniunt. Nobis certe, si non vulgi voces sed naturam nostram sequimur, nichil est aptius.

Linquamus urbem non redeundi animo, ne posita ad aratrum manu respiciamus retro; sed precemur potius ne unquam ad ingratum deque omnibus bonis male meritum populum revertamur. Quod fecisse Lentulus traditur, is qui, sub obtentu profectionis honeste, eternum exilium elegit, quem ut imitari vellemus, etsi non quietis amor, at saltem turbe odium persuasisse debuerat. Quanquam non desit exemplum minus notum, sed devotum magis, Cronii Fenicis monachi, qui solitudinem ingressus oravit ne unquam inde discederet, multaque perseverantia sibi prestitit ne irrite preces essene. Extirpande solicitudinum cause sunt, frangendique qui nos tenent unci, rumpendusque pons a tergo, nequa fuge vel reditus spes supersit. Dicam enim tibi non quod Palladius, exemplorum talium historicus, dixisse sibi Iohannem scribit Egiptium heremitam illum, cuius supra mentio est habita. « Epyscopus » enim inquit « es futurus plurimumque tribulationum habiturus es ac laborum; si igitur ista vis fugere, noli relinquere solitudines nostras. Nullus enim te in desertis degentem locis epyscopum faciet ». Hec Palladio Iohannes. Ego autem tibi de epyscopatu nichil; iam enim es quod ille cavendum premonebat, nec iam tibi possibile est epyscopum non fuisse, ad quem statum ante annos matura te virtus evexit. Sed quid huic proximum est dicam. Epyscopatus enim tuus talis est, in quo et honore summis, in libertate mediocribus atque infimis par sis; quodsi maioris epyscopii pondus times, solitudines nostras ama, et si laborum immortalium nexibus vis absolvi, hanc requiem quere. Ut enim, a militie labore rediens, ait romanus ille centurio, « Hic optime manebimus »; quod si, fortuito prolatum, ad omen tanti imperii tractum est, ex proposito dictum non spernatur. Surge, veni, propera: linquamus urbem mercatoribus, advocatis, prosenetis, feneratoribus, publicanis, tabellionibus, medicis, unguentariis, lanionibus, cocis, pistoribus atque fartoribus, alchimistis, fullonibus, fabris, textoribus, architectis, statuariis, pictoribus, mimis, saltatoribus, cytharedis, circulatoribus, lenonibus, furibus, hospitibus, circumscriptoribus, maleficis, adulteris, parasitis ac scurris edacibus, odorem fori vigili nare captantibus, quibus ea felicitas una est, illi inhiant; nullus autem nidor in montibus, et solitis ac placitis caruisse supplicium. Sine illos: non sunt nostri generis. Permitte divitibus nummos suos numerare et in hoc arismetice presidio uti; nos divitias nostras sine studio, sine arte numerabimus. Nichil est quod illis invideamus, nisi nunc etiam, quod absit, pueri sumus, quos ficta adumbrata suspendant. Demi faleras equis venalibus vetus est cautela; nemo sanus puellam deformem, quod bene vestita esset, in coniugium optavit; nos si faleras, imo larvas, his purpuratis felicibus detrahamus, clare videbimus esse miserrimos; suas sibi divitias habeant, suos mores, suas voluptates. Nempe quas eternas vellent divitie abibunt, et quas manu retrahunt voluptates fugient; at quibus caruisse cupient mores stabunt et comitabuntur invitos. Cunta hec, que illos vulgo mirabiles ostendunt, momento temporis evanescent; sub imperio fortune vivunt; si illa pepercerit, mors non parcet. Qui preciosissima rerum habent, si tamen dicendi sunt habere quibus serviunt, ipsi mox a vilissimis habebuntur. « Et a quibus? » inquies. Habebit divitias ingratus heres et forsan hostis invisus, corpora vermes et upupe, Tartarus animas, nomen oblivio sempiterna. Contra, quamvis pauper hic fuerit, in memoria eterna erit iustus. Non nos igitur ad emulationem provocet falsa prosperitas, vera miseria; sequestrentur a nobis molles et enervati divites. Illis therme, fornices, atria, popine; nobis silve, montes, prata, fontes placeant. Illi carnis desideria et lucrum undecunque veniens; nos studia liberalia et honesta sectemur. Et siquid mechanicum miscere iuvat, sit agricultura venatioque. Cui quamvis inesse clamosum aliquid et nostro proposito dissonum videatur, vetusque sit verbum in venando multam verborum esse iacturam, venationem tamen et meditationi et studiis oportunam magnis quibusdam ingeniis visam scio, propter solitudinem scilicet et nemorum latebras silentiumque retia ipsa servantium. Quod tum maxime verum fiet, dum preter numerum, hoc est non venator sed spectator, in silvam eas, abiturus ex commodo sine ullo venantium commeatu. Ea forte vel clericis, precipue inter silvas agentibus, permissa licentia est nec huius generis interdicta venatio, rara quidem et modesta et exercitio corporis indulta non luxui, queque illi cognate sunt piscatio aucupiumque. He sunt ruris artes. Denique illi semper pendeant ac volvantur, nos ad petram pressis vestigiis insistamus; illi semper hereant, nos aliquando progrediamur; illi semper dubii consultent, nos iantandem salutare consilium exequamur. Postremo illi mundum fugientem amplexentur teneantque si possunt; nos Dominum et queramus dum inveniri potest et invocemus dum prope est, quin et, dum corpora nostra peregrinantur ab urbibus, peregrinentur a corporibus animi, premittamus illos ad celum, cum tempus advenerit (quod philosophi non sperarunt) et corporibus secuturi.

En quo impetus calamum tulit, quam multa diximus de re parva, ut vulgus existimat, ut ego sentio permaxima, et michi equidem tam iucunda, ut cum in hoc corporeo carcere diu vinctum me fuisse meminerim, vixisse non amplius michi videar nisi quam diu solus et otiosus vixi. Quanquam... (o si usurpare audeam preclarum illud singularis et egregii ducis dictum, nec importune detur insolentie gloriandi par in tanta imparitate licentia!) ego quoque non modo nunquam minus otiosus quam cum otiosus, minus ve solus quam cum solus, sed semper otiosus nisi dum otiosus, semper solus nisi dum solus fui. Etsi non sim dubius, quod sepe iam dixi, magno strepitu populum his omnibus occursurum; sed veritas intrepida et invicta est, nec vanos horret strepitus, ut descriptor generosi cornipedis Maro ait:

illi ardua cervix
argutumque caput.

Cuius quidem non assertor adhuc magis audax, quam solicitus inquisitor sim. Ad quam licet enim studio semper aspirem, vereor tamen nequando michi vel illius latebre, vel mee cure, vel tarditas quedam obstet ingenii, ut sepe res querens opinionibus implicer. Hec ergo non diffinitor, sed scrutator vestigatorque tractaverim. Nam et diffinire sapientis est proprium, et ego nec sapiens nec proximus sapienti; sed, ut Ciceronis verbo utar, « magnus sum opinator ». Contra autem paucos quibus loquor, affuturos scio preter numerum superiores rebus omnibus atque victores. Ego iam hinc iudicii tui arram teneo; satis est. Quid alii iudicent, pro se quisque viderit, dum vagas fluctuantesque sententias nulla necessitas ad verum cogit. Certe cum evenerit inevitabilis dies et urgere animam hinc ceperit ineluctabilis mortis hora, quando non in porticibus aut compitis populi digito monstratum esse, non regem aut pontificem fuisse, non pecunia, non gratia, non delitiis affluxisse, sed caste, sed pie, sed innocenter vixisse profuerit; tunc, ut spero, fatebitur qui nunc negat, tranquillum hoc saltem fuisse consilium. Itaque tantus ardor, tantus materie amor est, ut cum multa dixerim, plura se offerant; sed studio consulendum est. Putabam enim epystolam scribere; librum scripsi. Quem divisurus non fueram, quo scilicet solitarie vite solitarius liber esset, nisi quia in mentem rediit eam me solitudinem laudasse, non que unum etiam sed que turbas fugit. Simul illa me cogitatio proposito emovit, ut honustum fessumque vie medio lectorem partitio relevaret: unum igitur in duos secui. Dulce autem michi fuit, preter morem veterum quos in multis sequi soleo, his qualibuscunque literulis meis sepe sacrum et gloriosum Cristi nomen inserere; quod si fecissent prisci illi nostrorum ingeniorum duces et eloquio humano vim scintillarum celestium miscuissent, delectant fateor, sed multo amplius delectarent. Nunc mulcet eloquentie prima frons clara verborum luce, sed sententiarum veris orba luminibus, cum diu aures delinierit, neque quietat animum nec perducit ad illam supremam stabilemque dulcedinem ac pacem intellectus ad quam, quod insensati et superbi homines contemnunt, nisi per ipsam Cristi humilitatem non est aditus. Hec tibi autem sic affecto animo dictavi, ut omnis impulsarum vento frondium fragor et omnis circa nascentium sonitus aquarum hoc unum dicere viderentur: bene suades, recte consulis, verum dicis.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opere latine di Francesco Petrarca - volume primo", a cura di Antonietta Bufano, Classici U.T.E.T., Torino, 1975







Francesco Petrarca - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie  -   SITI AMICI: Molière Omnia

w3c xhtml validation w3c css validation