Francesco Petrarca - Opera Omnia >> Invective contra medicum |
ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca, operaomnia # Quisquis es qui iacentem calamum et sopitum - ut ita dixerim - leonem importunis latratibus excitasti, iam senties aliud esse alienam famam prurienti lingua carpere, aliud propriam ratione defendere. Iniquum, fateor, inter nos certamen instituitur: ubi me percutias habeo, ubi te repercutiam non habes. Quod enim nomen habere potest mercennarius et infamis artifex? Profecto autem michi tecum non de opibus aut de imperio, sed de solo nomine pugna est, cuius te egenum atque inopem esse, etsi non admonearis, intelligis. Quia tamen cogis ad id, ad quod nunquam sponte descenderem, et loqui aliquid necesse est, ne, si - quod interdum in animum venit - propter contemptum rerum tuarum tacuero, tu tibi forsan ex mea taciturnitate complaceas, petita non a te sed a lectore venia siquid contra morem meum dixero, respondebo ad aliqua. Multa enim tam inepte dicis, ut quisquis ea responso digna duxerit, ipse merito videri possit ineptior. Primum itaque, literis tuis lectis, risum me cohibere nequisse noveris. Quonam enim alio modo clarius probare poteras verum esse quod negas: te, scilicet, egressum tuis, alienis in finibus oberrare, magno cum eorum discrimine qui, nimium creduli, te sequuntur, quibus, sanitatis fructum pollicitus, nil nisi intempestivos flosculos inutilium verborum ingeris, cum facto non verbis opus sit? Quanto enim sudore quantoque cum studio inanem, sed ampullosam et tumidam plenamque convitiis epystolam effudisti! Sed hic vester est mos: adversus verum iurgio certatis. Et nimirum hoc ipso quantum tibi fideres apertissime declarasti. Si enim non extremus perditissimusque omnium fuisses, non desperasses fieri posse ille unus ex multis, qui, iuxta sententiam meam, esses in Romani Pontificis consilium evocandus. Imo vero generose mentis inditium est, etsi uni tantum spes glorie proposita sit, in id niti, ut unus ille tu sis. Quod si assecutus fueris, voti compos egregii; alioquin, laudabili saltem sis commendandus affectu. Ego quidem - nam memini - non artificium sed artifices improbavi, eosque non omnes, sed procaces atque discordes. Mirum dictu ut, sibi conscius, tuus multorumque animus indoluit et exarsit. Nescio quid hic rei est. Argue tardos philosophos, punge inertes poetas, carpe incompositos oratores: nunquam Plato et Aristotiles, nunquam Homerus et Virgilius, nunquam Cicero aut Demosthenes irascentur; increpa medicos inutiles et ignaros: omnes prope frement et insanient. Quod ante non noveram, brevi literula sum expertus: singulare quiddam hoc in genere dixerim. An forte ideo quia universali macule nemo subtrahitur? Nolo id quidem opinari: necdum despero fore aliquem medicum cui valde probetur quicquid dixi dicturus ve sum, quique suam singularem laudem in comuni ceterorum infamia recognoscat et - quod cuntis excellentibus ingeniis insitum reor - gaudeat se paucorum similem dissimilemque multorum. Quod nisi ita esse crederem, frustra suasissem unum de multis eligendum - ut verba mea repetam - "non eloquentia, sed scientia et fide conspicuum". Quo consilio cur in me tam vehementer exarseris mirarer, nisi ignorantiam ac diffidentiam tuam noscerem, cum - ut postea didici - vestrorum quoque doctissimi egrum uni fideli medico et rari erroris committendum dicant, ne, plurimos consulens, plurimorum incidat in errores. Tu tamen ille unus proculdubio non es, quod si esses, nunquam discordes ac nescios medicos increpanti tam ventosa respondisses epystola. Profundissime tangebaris, tam graviter exclamasti. Nec puduit illud etiam inter confusum murmur inserere: me pontifici adulatum. Ego ne cuiquam adularer, cui propositum sit, vulgo etiam non ignotum, preter virtutem ac bonam famam, universa contemnere? Quid autem me moveret, ut nunc fierem quod ab annis tenerioribus nunquam fui? Percontare ipsum illum de quo loquimur, et dicet tibi sepe ultro se michi obtulisse quantum tu optare, licet sis importunissimus, non auderes, meque propter amorem libertatis, quod tibi inexpertum et incognitum bonum est, omnia recusasse. Desine itaque lepram tuam et ambitionis avaritieque malum bene valentibus imponere. Tu palpator, tu non solum blandus, sed - si es ille quem puto - tediosissimus etiam adulator, non modo pontificum sed et pauperum latrinas, vilissimi spe lucelli, ego florentes silvas et solitarios colles ambire soleo, nonnisi vel scientie cupiditate vel glorie. Id non scripto sed cachinno refellendum arbitror quod inter anxie conquisitas evadendi vias, quibus inenodabilem veri laqueum tentas abrumpere, palpitando dixisti: me, forsan tui nominis invidia tactum, illud scripsisse, quo tibi gregique tuo famam eriperem. Ego ne tibi miser invideam? Absit! avertat Deus! Qui enim misero invidet, necesse est sit ipse miserrimus. Ego tibi nomen eripere nitar, inglorie? Procul ab hoc periculo es; ire potes toto securus orbe terrarum: quod ad fame iacturam attinet cantabis vacuus coram latrone viator. Erit qui forte nares amputet, oculos effodiat: famam tibi nullus eripiet quam non habes. Quid autem intolerabilius homine insolenti, qui, ubi pudorem semel abiecerit, quicquid dixeris negabit? Magna meretricie frontis impudentia est! Negas ecce medicos discordare, que publica totius humanis generis est querela. Utinam tamen ita sit! Malim me esse mentitum, quanquam hac in re mentitus esse non possim; ceterum, salvis omnibus, errasse maluerim, quam, me veridico, periclitari tot hominum milia, qui discordi et vario et prorsus incerto medicorum imperio gubernantur. Nempe, quod in summi pontificis nuper cura dicis fuisse concordes, vide, non dico ne mentiaris - id enim iam vobis quotidianum atque vulgare est -, sed ne maximis testibus veritas vos ipsa confundat. Concordastis, forte, postquam ille convaluit, qui - quod nemo, ne ipse quidem, dubitat - multo ante convaluisset, si tu saltem per totum egritudinis sue tempus in extremis Indie litoribus habitasses. O si - quod ominari horreo; sed, licet immortalis Dei vicarius, est tamen ipse mortalis - si ergo tunc nature debitum persolvisset, quanta fuisset inter vos et quam indecisa discordia de pulsu, de humoribus, de die cretico, de farmacis! Celum ac terram dissonis clamoribus implessetis, causam ipsam egritudinis ignorantes. Miseri qui sub auxilii vestri fidutia egrotant! Cristus autem, in cuius manu salus hominum sita est, salvum illum, ignorantibus omnibus vobis, fecit - et faciat precor quantum sibi, quantum Ecclesie, cui presidet, est necesse! -; vos, Dei beneficium et complexionis ac nature sue laudem usurpantes, videri vultis illum a mortuis suscitasse, et nunc tandem, transacto periculo, concordatis - non ineleganti vafritie -, ne, si pater ille doctissimus quique vel ingenio vel experientia, non dicam omnia, ut tu adulator, sed multa cognoscit ac previdet, discordare vos senserit, precipites ancipitis vie duces abiciat, spernat atque oderit. Sed michi crede: nequiquam rete iacitur ante oculos pennatorum. Novit ille mores vestros; et - si me interroges - propter cuiusdam speciem honestatis et ne consuetudinem publicam damnasse videatur, vestra potius vult ferre fastidia, quam quia ignoret aliquanto gravius esse periculum vitam suam nugis vestris, quam fragilem sine gubernaculo carinam pelago ventisque committere. Quod ad me attinet, iracundiam tuam minime quidem miror. Sciebam verum esse satyricum illud: Accusator erit qui verum dixerit, nec minus illud comicum: Obsequium amicos, veritas odium parit. Quod cum comuniter verum sit, tum, precipue inter illos qui mendacio vivunt. Illud miror: quod ira se in rabiem furoremque convertit. Nichil enim tibi scripseram, quippe qui nunc etiam invitus non intellecturum alloquor; at Romano Pontifici, gravi tunc egritudine laboranti, metu ac devotione dictantibus, epystolam scripsi brevem - sed, nisi fallor, utilem sibi, tibi forte non ita -, admonuique ut turbam dissidentium medicorum, necnon et medicum non scientie sed inanis eloquentie curiosum, que ingens nostris temporibus multitudo est, omni studio caveret. Quod licet gravissime stomaceris, me tamen neque consilii mei penitet, neque me lapidandum credidi, si sibi, licet non egenti, fidele consilium dedissem, cui omnes qui cristiano nomine gloriamur, non modo consilium sed obsequium insuper et obedientiam deberemus. Debuisti, si sanus esses, non michi rescribere, qui tibi nichil scripseram, sed eidem illi scribere, si sibi forsan aromatico illo tuo ac medicinali suadere posses eloquio, ut tibi se ipsum et res suas crederet, vitam ac salutem nisi de tuis manibus non speraret, contra autem me studiisque meis deditos, nocuum atque inutile genus hominum, declinaret, seu me poetam seu quodlibet aliud dicere libuisset. Omnia enim tibi licere arbitror, ydiota, qui propter mei, quinpotius veri odium, in poetas immeritos es invectus. Ego tamen hac in re poetice nichil scripsi; quod ita esse, nisi plane desiperes, ipse stilus indicio est. Cogeret me forte procacitas tua poetice aliquid de te loqui teque omnibus seculis lacerandum tradere, nisi quia indignus visus es, qui per me posteris notus esses aut locum in meis opusculis invenires. Sed quid colores ceco, quid surdo sonos ingero? Mechanice res tuas age, oro te; cura, si potes; si minus, interfice; et precium posce, cum occideris. Id nulli imperatori aut regi, sed tibi uni, vite necisque domino, ut iactas, humani generis cecitate permittitur. Utere funesto privilegio. Optime enim tutissimeque arti cerebrum addixisti: quisquis evaserit, tibi vitam debet, quisquis obierit, tu illi preter experientiam nichil debes; mors nature aut egroti vitium, vita tuum munus est. Iure igitur Socrates, cum factum de pictore medicum audisset: "Caute;" inquit "artem enim deseruit que defectus suos habet in aperto, eamque complexus est cuius error terra tegitur". Quid te autem non ausurum rear, qui rethoricam medicine subicias, sacrilegio inaudito, ancille dominam, mechanice liberalem? Nisi forsan illa te cogitatio has in insanias traxit - que si unquam caput tuum potuisset irrumpere, nunquam usqueadeo asininum atque obtusum dicerem - ut scilicet, quoniam etate nostra iniquissimos homines imperitare viris optimis fato rerum pessimo videmus, ad artes quoque speciem hanc tyrannidis trahendam ac propagandam putes. Sed prius omnia, quam huiusce rei arbitrium fortune traditum videbis. Faciet illa Nerones atque Caligulas regnare, Dyonisios atque Phalaridas in patria florere, Catonem intra pestes lybicas errare, mori Regulum in carcere, in paupertate Fabritium, Marcellum in insidiis, in exilio Scipionem. Hec et his similia faciet, quotiens volet more solito iocari; medicine suppeditare rethoricam non poterit: extra suos fines imperium non habet. Sed quid loquor? Nescio an, priusquam ad finem suscepti sermonis venio, libeat mutare sententiam ac fateri ius illam etiam in artibus habere. Quod nisi ita esset, nunquam tu de tanta ignorantia, tam superbus incederes, cum multi interim viri literatissimi mendicent. Verum ea non artium fortuna, sed artificum dici debet. Ad id michi respondeas velim: si, rebus omnibus fortune imperio confusis, artes quoque confundere et liberales mechanicarum servas facere - quod utrarunque prohibebaris nomine - voluisti, cur non potius navigationi quam medicine rethoricam servam faciebas? Navigationem certe sui generis, hoc est mechanicarum, quidam dixere rethoricam, eo quod in primis illi cui mercatura omnis subiacet, in peragrando orbe lustrandisque litoribus atque innumerabilium nationum conciliandis ratione animis, multa fit opus eloquentia. Unde et Mercurium, quem sermonis deum vocant, inde dictum volunt: quod mercatorum kirius, hoc est dominus, esse videatur. Quod cum ita sit, cur non potius, ut dixi, navigationi rethoricam ancillari precipis - quod equanimius propter similitudinem latura sit - nisi quia ruditatem illam tuam et caligantis ingenii cecitatem occultare nullo modo potes? Proximis tuis literis expecto, ridiculosissime rerum censor, ut lanificio iubeas subesse grammaticam, dyaleticam armature. Quid enim te rursus non ausurum putem, qui me os in celum posuisse dicas, quoniam medicos divinum ac celeste genus attigerim, cum tu impurissimum os aperire non sis veritus in Plinium Secundum, virum ex omnibus sue etatis doctrina ingenioque prestantissimum? Ita enim de illo scriptum video; nec excipitur Galienus, coetaneus - nisi fallor - suus, vir et ipse non indoctus, sed indoctorum atque loquacium abundantissimus successorum. Que autem ista dementia? Que ve ista voluptas est? A pedite vulnus acceptum equiti refundis innoxio; et soluta oratione cum sis lesus, iram ulcisceris in poetas, quasi poeticum sit omne quod nescias. Id si tibi permisero, quid usquam - queso - non poeticum relinquetur? Quid enim non te penitus ignorare crediderim, qui ad exprimendum ineptissimos sensus tuos tam pueriliter desudasti? Deus bone, que deliramenta! Que somnia! Insultas poetice cuius nunquam faciem vidisti; laudas medicinam quam ego non improbo. Quis enim sane mentis hoc audeat? Scio artem esse non inutilem, et sero licet a nostris hominibus receptam, postea tamen in honore habitam; quinetiam inventioni deorum - ut perhibent - immortalium consecratam, tam magna res visa est, ut humana non putaretur inventio. Quam opinionem certioris fidei auctor in Ecclesiastico confirmans, "Altissimus de terra" inquit "creavit medicinam". Quamvis id omnium sit comune - quicquid novimus, quicquid scimus, quicquid sapimus, quid nisi divina inventio Deique donum est, cum in eiusdem libri principio scriptum sit: "Omnis sapientia a domino Deo est"? - at ne tibi de mechanice tue singulari ceu laude complaceas, audi quid de agricultura, altera mechanicarum, eodem scribitur libro: "Non oderis" inquit "laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam". Quid habes quod super quemcunque agricolam accolas? Ambe artes uno de fonte prodeunt: ambas creavit Altissimus. Imo vero, quid habes quo te agricole conferas, cum humanam ille vitam adiuvet, quam tu, licet contrarium professus, oppugnas; ille humano generi laborando prosit, tu noceas quiescendo; ille nudus in campis fame sua publicam pariat saturitatem, tu faleratus in thalamis voce tua publicam destruas sanitatem? In eo quidem non similiter concordamus: quod effectus medicorum dicis esse mirabiles. Quos effectus? queso te. Nisi illud forsan inter miraculosa connumeras, quod vos sepius quam ceteri hominum, imo vero quasi continue, egrotatis. Itaque magnis in populis facies vestra solo pallore discernitur, iamque in proverbium abiit "colorem medici" dicere, quotiens croceum hominem aut tabescentem videris. "Parum ne" hic "miraculi est, salutem aliis quam ipse non habeas polliceri?". Esset profecto miraculum, nisi illud extenuaret assiduitas mentiendi. Nisi forte ille mirabilior est effectus, quod qui se totum vestro consilio tradiderit, sanus esse nunquam poterit. Hi sunt medicorum non tantum miri sed stupendi etiam effectus, medicorum vero non omnium sed multorum, atque in primis tui. Credo ego Ypocratem virum doctissimum fuisse; puto Galienum illo duce, multa primis inventionibus addidisse. Non detraho claris viris, ne fiam tui similis, qui obtrectandi studio me cum Plinio miscuisti, quem si intelligere posses, esses hortandus ut legeres, et te ipsum in eo speculo intuens, vel deformitatem tuam corrigeres, vel desineres superbire. Sed - crede michi - grecum hominem putares, cum tamen is inter raros latine eloquentie principes in Saturnalibus numeretur. Si te in literis tuis video, arrogans et ignarus es: alterum facit ut nil discas, alterum ut nil scias. Quid enim de hoc tanto viro somnias? Dicis eum quod veri habet ab antiquis medicis accepisse: vos a quibus tot mendacia didiceritis non dicis. Sed quid iterum tempore gloriaris? Ignavissimorum quorundam hominum consuetudo est, ut, cum inter vitia senuerint nullique pares sint, sola se preferant senectute. Atqui ne hanc ipsam unam gloriandi tibi materiam concesserim. In singulis enim te verbis detegis nichil esse, nichil sapere, nichil nosse. Computa annos et reperies virum illum omnes fere, quibus uteris, medicos precessisse. Quanquam, quid attinet medicorum antiquitate nominibusque confidere, qui si ad lucem redeant, una voce fatebuntur nullos se hostes alios habere quam vos, quorum vel turpi segnitie vel ingeniorum hebetudine sui labores ac vigilie perierunt, quique quotidie mentiendo illos arguitis fuisse mendaces? Lege, si libet, et nisi ego quoque tibi grecus videor, epystolam illam totam, que cum ad hoc unum scripta esset, ut universali domino cautionem pareret, tibi nescio cui - imo quidem scio, sed dissimulo - dolorem peperit ac furorem. Illam lege, si libet: invenies me nil omnino contro medicinam nilque contra veros medicos locutum, sed contra discerptores atque adversarios Ypocratis; quod eodem plaudente fieri credidi. Tu autem non contentus in me multa dixisse, multa itidem contra poeticam ac poetas, quadam libidine vobis insita loquendi de rebus peregrinis et incognitis, evomuisti. Non legeras apud Varronem, Romanorum doctissimum, neque apud Tullium, quem fidenter - licet forte obstrepas - dixerim principem latinorum, quid de poetis scriptum est? Verba enim ipsa, nequid me mutasse vel addidisse suspiceris, apposui: "A summis" inquit "hominibus eruditissimisque sic accepimus: ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare; poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit ergo, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poete nomen, quod nulla unquam barbaria violavit". Hec Cicero; multa sequuntur in eandem sententiam gravissima, innumerabilia etiam apud alios, que sponte pretereo. Neque enim michi propositum est in auribus tuis nobilitare velle poetarum nomen, quod tibi ignobile videri ea demum summa michi nobilitas videtur. Cui autem hec narrem? Nescio an te ridiculosior sim, si asino lyram tangam. Respondebis: "Audio, sed nichil intelligo"; et poete nomen, nulla unquam - ut modo dicebam - barbarie violatum atque omni ex parte tibi incognitum, violabis plus quam barbarica feritate. Itaque peroportune audies quod cuidam nuper tue professionis homunculo, cum assensu et approbatione multorum, dixi. Cum enim, vestro more, multa contra poetas hisceret potiusquam diceret, nunc poetam Ciceronem nunc Plinium affirmans, quesivi ab eo quid poete nomine crederet importari. Quod cum se nescire non negasset, pro tempore historiam dixi non inamenam cognitu, magnis ab auctoribus relatam, quam tibi quoque dictam puta, siquid omnino aliud quam de febribus audire potes. Hanibal, vir bellicosissimus, bello victus a Romanis, Ephesum ad Antiochum, regem Syrie, profugerat; a quo letissime susceptus, eo quod Romanorum odiis estuanti nullus usquam consultor tam ydoneus videbatur, in summo honore apud illum erat. Contigit autem Phormionem quendam nomine, secta perypatheticum, qui ea tempestate literarum scientia clarus habebatur, simul illic forte apud regem esse; ad quem, si vellet, audiendum invitatus Hanibal, dum fama viri tactus annuisset, seniculus non indoctus et, ut homo grecus, audax et verbosus Phormio, credo, extimans nichil se melius in presentia tanti ducis nichilque convenientius loqui posse, materiam rei militaris ingressus, in plures horas sermonem continuum protraxit. Denique dum qualiter sit ductandus exercitus, qualiter instruenda acies, qualiter capiendus castris locus, quando signum pugne dari, quando cani receptui conveniat, postremo que ante prelium, que in prelio, que ve post prelium sint servanda, copiose disseruisset, secutusque esset plausus omnium, quesitumque ab Hanibale quid sibi etiam videretur de illo sapientie professore, "Multos" inquit ille "stultos delirosque senes vidi; nullum tamen quo magis delectarer quam sene hoc, quippe qui tam multa de rebus incognitis loqueretur". Quo dicto facete admodum et illius et vestram impudentum notavit audaciam. De omni enim materia loqui vultis, vestre professionis obliti que est, si nescis, urinas et que nominare pudor prohibet contemplari; nec pudet insultare his quibus virtutum atque animi cura est. Eleganter de hoc Phormione loquens Cicero, "Quid" inquit "aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quam Hanibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano, omnium gentium victore, certasset, grecum hominem, qui nunquam castra vidisset, nunquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, precepta de re militari dare?". Quanquam non omnino par tua et Phormionis causa, multoque iustius ego te rideo, quam illum risit Hanibal. Ille enim de rebus licet experientia ignotis at saltem lectione cognitis loquebatur, tu de his rebus loqueris quarum non tantum usu atque arte es indoctus, sed ingenio etiam prorsus indocilis. Hanc historiam cum illi contentioso homini narrassem, quod erat ipse senex, sibi dictum credidit, quasi et senium ei et stultitiam exprobrassem; itaque vehementer excanduit. Tu qua etate sis non satis scio; nisi quod delirare sepius solent senes, non quidem omnes, sed quorum iuvenilis etas vilibus curis et obsceno artificio acta est. Quo autem ingenio sis, michi incognitum esse noluisti. Audiens, ergo, te video mordendi avidum, sed ignorantia torpentem, algentis more aspidis, coactum virus non posse diffundere, nisi quod in finem, multo irarum attritu terrifice concalescens, neque tamen tam morsu quam sibilo metuendus, in me calcaneotenus erigeris; ubi, scilicet, Boetium Severinum adversus sacras Pyerides testem citas atque, ut testimonio fidem queras, cautissimus disputator, patritium illum vocas, quasi de pretura vel consolatu questio sit, et quasi non multi testes, licet minime patritii sint, hac in re multum Boetio preferendi. Verum absit ut huius vel alterius fide digni hominis testimonium recusem: ad inquisitionem veri omne genus studiosorum hominum admitto, mechanicis duntaxat exclusis. Ille igitur quid? Ab egrotantis cura scenicas meretriculas philosophico procul arcet edicto. Vive, bellator egregie: universam poesim letali iaculo transfixisti. Certe siquid eorum de quibus tam temerarie disputas didicisses, scires scenicam illam quam Boetius notat, ipsos inter poetas in precio non haberi. Non autem vidisti, cece, quod iuxta erat, licet id ipsum literis tuis ignoranter insereres. Quid enim ait? "Veris eum Musis curandum sanandumque relinquite". Hee sunt Muse quibus, si qui usquam hodie supersunt, poete gloriantur ac fidunt, quarum ope non egra corpora mactare, sed egris animis succurrere didicerunt. De quibus si loqui velim, donec cerebro humido ac fluenti tanta res insideat, amens ero. Neque enim vel Amphionis vel Orphei citara tam duram silicem movere posset, neque tam hirsutam tigridem lenire; quas tu atque omnes id genus fictiones, veluti vero adversas, mira plebei artificis temeritate condemnas. In quibus, tibi tuique similibus studiose abditus, allegoricus sapidissimus ac iucundissimus sensus inest, quo fere omnis Sacrarum etiam Scripturarum textus abundat; quas te animo irridere non dubito, sed supplitium times. Quam ob rem feram equo animo te poetis, quos ignoras, vanitate notissima insultantem, idque michi alicuius bone spei argumentum fuerit, si tibi valde displiceam. Cur autem indigner audere te aliquid adversum me, cum adversus Cristum, si impune liceat, sis ausurus, cui Averroim, tacito licet iudicio, pretulisti? Scis quod non mentior, quamvis aliud verbo clames. Cesset pene metus: profecto, ut sciolus videaris, esse voles hereticus. Sed ad fictiones, quas carpebas, redeo. Audi ergo quid Lactantius, vir et poetarum et philosophorum notitia et ciceroniana facundia et - quod cunta trascendit - catholica religione clarissimus, primo suarum Institutionum libro ait: "Nesciunt qui sit poetice licentie modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poete in eo sit, ut que vera sunt in alia specie obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat; totum autem quod referas fingere, idest ineptum esse et mendacem potiusquam poetam". Stupes, belua: nunquam, puto, istud audieras. Mentiri vobis liquimus; quodque gravissimum mendacii genus est, mentiri summo cum discrimine damnoque credentium. Id si michi non credis, vulgus interroga, cui et illud in proverbium versum est, ut apertissime mentienti dicant: "Mentiris ut medicus". Poete - neque enim me hoc nomine dignari ausim, quod tu michi, demens, ad infamiam obiecisti - poete, inquam, studium est veritatem rerum pulcris velaminibus adornare, ut vulgus insulsum, cuius tu pars ultima es, lateat, ingeniosis autem studiosisque lectoribus et quesitu difficilior et dulcior sit inventu. Alioquin, si tibi falso persuades - quod quidam indocti solent, qui quod consequi nequeunt execrantur - ut scilicet poete officium sit mentiri, illud tibi consequenter persuadeas velim: esse te poetarum maximum, cuius prope plura mendacia sunt quam verba. Ultro tibi meonius senex cedet, victus cedet Euripides, cedet Maro, vacuus tibi Elicon linquetur, indecerpta laurea illibatusque castalius fons. Sed expergiscere, si potes, lippientesque oculos aperi: videbis poetas raros quidem, natura rerum disponente ut rara quelibet cara simul et clara sint. Videbis eos gloria et nominis immortalitate fulgentes, quam non sibi tantum, sed et aliis peperere, ut quibus ante alios preituris consulere nominibus datum est, et quorum adminiculo ipsa etiam virtus eget, non equidem in se ipsa, sed in eo quod habet cum tempore et cum oblivione certamen. Te vero cum tuis nudos videbis, omni vera laude vanitatibus obsitos obrutosque mendaciis. Hec non adversus medicinam - quod sepe testatus sum - neque adversus excellentes medicos, qui irasci non debent si, semper rari, nostra sint etate rarissimi, sed adversus te delirantesque similiter dicta sint. In quibus illud forte mirabitur quispiam: quod libellum pro epystola remisi. Sed meminisse conveniet facilius infligi vulnus quam curari, et citius dici convitia quam repelli. Ideoque et maior defensio Demosthenis quam Eschinis accusatio est, et longior Ciceronis quam Salustii invectiva. Hactenus hec; cetera in tempus aliud reservo. Nolo enim putes me lacessiti stili et iustissime indignationis aculeos, more apium, in vulnere reliquisse. Experiere iterum, cum voles, quid inter ingenium et ingenium, quid inter calamum et calamum intersit. Illud verendum: ne, dum per abruta distractus, multumque huic tue ridiculose eloquentie intentus, in insuetis conflictationibus tempus teris, his, quos pecunia pariter ac sanitate spolias, magni periculi causa sim. De hoc tamen ipse videris; ego michi quicquid attentaveris ad cumulum glorie ascribam. Alta petentibus non semper quies: sed eorum sepe, qui sine gravi periculo vinci possunt, optanda rebellio est. Si bene dixisses, audisses bene. Audisti autem non quod ego loqui solitus, sed quod tu meritus audire. Sile parumper et rumina, et tibi ipsi da veniam, qui cepisti. Verum ego satis: ne sanus sim, si diutius tecum loquar, qui - quod ridiculum omne supergreditur - medicine nomine mortem michi literarum tuarum in fine denunties. Ad quam differendam medicina forte aliquid, tu profecto nichil; ad celerandum vero quamplurimum conferre potes. Preclarum sortitus artificium: longevis corpusculum scis expedire langoribus. Certe ipsa michi vivas - modo voces habeat - medicina grates actura sit, si eorum presentem infamiam fando nudavero, qui antiquam illius gloriam novis erroribus extinxerunt. LIBER SECUNDUS Habes unde michi perpetuo gratias agas: de muto et elingui, argutulus atque facetulus factus es. Disertissime Ypocras, nescis quantum huic calamo debeas. Ecce iam prosam scriptitas: cito facies carmina; iam hymnos incipis balbutiendo contexere: boni ingenii puer eris. Imo vero, stulte senex et ignare, multo consultius tacuisses, non ut ideo philosophum te probares, sed ut ignorantiam saltem tuam silentio velares. Tacendo enim latere poteras, loquendo non potes. Lingua animi sera est; hanc tu, nullo ad ostium pulsante, nescio cur movisti, tenebricosam fedamque pectoris tui domum omnibus aperiens, que melius semper clausa mansisset, nisi quia dementiam diutius occultare difficile est. Credo non legeras quod scriptum est: "Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur; et si compresserit labia sua, intelligens". Bene Socrates, cum decorum adolescentem tacitum vidisset, "Loquere" inquit "ut te videam": non tam in vultu putabat videri hominem, quam in verbis. Ecce, locutus es: vidimus te; iamque si milies taceas, videmus. Voluisti apparere, et multis, quos latere poteras, esse ludibrio. In quod - gaude, prepotens orator - externa ope non eges; nullo opus est indice, operose mus: tuo te prodis inditio, tam late tristis male coagulati eloqui fumus manat. O ridiculum animal - volebam dicere - librum scribis; rectius dixerim quod tue professionis est proprium: aromatum lenta fedas involucra; et ubi periculosis ambagibus dictare soles miserorum mortes, utque vilia magno costent, fallasque licentius, radicibus nostri orbis imponere peregrina vocabula, ibi nunc, ut tibi videtur, philosophicos locos, ut ego sentio, tabificos iocos scribis. Sed ut libri formam habeant, versutus opifex, distinguis in partes; et forsitan victor eris: apothecarii scripsisse te librum dicent. Quid ni igitur exclamem? Accurrite philosophi, accurrite poete, accurrite studiosi, quicunque usquam scribendis libris operam datis, accurrite; vestra res agitur: mechanicus libros scribit, penitusque verum fit illud Sapientis Hebrei: "Faciendi libros nullus est finis". Quid enim fiet si mechanici passim calamos arripiunt? Actum est: ipsi boves, ipsique lapides scribent; nilotica biblus non sufficiet. Siquis est pudor, dimittite illam literatis; vos, si glorie cupiditate tangimini, in vento et aqua scribite, ut ad posteros fama citius vestra perveniat. Quid querar? quid eloquar? quid dicam? Desinite - queso - qui papiros arte conficitis, quique tenues in membranas cesorum animalium terga convertitis: etruscis expiandum sacris infaustum et infame monstrum incidit. Quid enim bicipitem puerum aut quadrupedem miramur? Quid obstupescimus mule partum, tactumque de celo templum Iovis, aut sub nubibus visas faces? Quid ethneis vaporibus ardens equor et cruentos amnes, imbremque lapideum, aut siquid tale in annalibus veterum reperitur? Habent suum secula nostra portentum: mechanicus etiam libros arat. Quis non Roscio deinceps artis histrionice librum donet? Erat et ille mechanicus, sed insignis, ingenioque promeritus non modo maximorum ducum gratiam, sed ipsius quoque familiaritatem atque amicitiam Ciceronis. Mulcebat ille oculos: mechanicus noster aures vulnerat; agebat ille quod placeret omnibus: hic quod nulli. Aut quis coquine magistrum indignetur Apitium suam literis disciplinam inserere? Cur enim inter culinas non scribatur? Inter latrinas scribitur: cognatas res esse nomen arguit. Aut cur non inter epulas libri fiant? Inter urinas fiunt, ad quas stilo celebrandas florentissima artium rethorica captiva perducitur, et que populos moderatur, inque animis regum regnat, inter medicos ancillatur. Sed queso te, philosophie atque artium domine: quo animo Tullius rethoricam tot voluminibus tantoque studio tractasset, si futuram talis ingenii servam sciret? Quam vero, non dicam servam, sed familiaris etiam tua sit, si aliunde nescirem, abunde quidem artificiosus et hybleo melle dulcior orationis tue textus insinuat. Certe quod scolis omnibus est notum, rethorice facultatis officium est "apposite dicere ad persuadendum, finis persuadere dictione". Quanta autem illud arte facias, quanta hoc felicitate perficias, qui te semel audierit non ignorat. Sed ista suum locum invenient: nunc a primordiis inchoandum. Excuset autem prolixitatem mei sermonis, tue ignorantie magnitudo de qua aut nichil omnino dici debuit, aut parum dici non debuit. Prima quidem libri tui pars de te ipso agit: quis qualis ve tu sis. Iam id ipsum caute. Sciebas te incognitum, nisi tabellionum more de te ipso aliquid loquereris, atque ita qua scriberes autoritate constaret. "Qui sim" inquis "perlecto hoc toto iam nosces opusculo". O magne vir, nimis humiliter de te sentis: imo vero confestim accepto in manus opusculo novi te, quem et ante noveram. Sed nunc scientiam tuam omnem funditus detexisti, et - ut scriptum est in Psalmo - "denudasti fundamentum eius usque ad collum". Quid autem de te dicas, quem te facias audiamus: "Sum" inquis "medicus". Audis hec, medicine repertor, Apollo, vel amplificator, Esculapi? "Consequenter et philosophus". Audis ista, Pithagoras, qui nomen hoc primus omnium invenisti? Flete repertores artium: fines vestros proterit asinus infulatus, non se modo philosophum, sed philosophiam insuper suam iactans. "Philosophia nostra" inquit. Heu, quid hoc est? Peiora sunt audienda, si vivimus. Iam - ut suspicor - ad finem seculi propinquamus. "Erunt signa in sole et luna et stellis"; hoc signum in Evangelio non fuit: quando asinus philosophabitur, celum ruet. Quid vis dicam? Iam philosophie misereor, si tua est; sed meo periculo iurare ausim, nescire te quid sit esse philosophum. At ne omnia unam in partem congeram, multa etiam nunc de hac re tecum loqui habeo. Premisi autem hoc, ut scires apud me philosophum te non esse. Quid vero, quid deinde intulit audax stultus? Se his artibus armatum, non tantum corporis sed animi vitia curaturum. Venite huc qui egrotatis: salus non semper ex Iudeis est; adest semibarbarus sospitator. Et me superbum vocitas! Relege nunc epystolam illam meam que te furere fecit, et faciet mori: quando ego vel philosophiam vel poesim meam, quando me aut philosophum aut poetam dixi, aut aliud quidquam, quam tuorum morum et ingenii contemptorem, quod michi non modo licitum sed debitum rebar? Verecunde se solius rethorice magistrum dicit Augustinus: tu te philosophum dicis ac medicum; addis et tertium: rethorice dominum. Quartum licet addere, postquam titulis gaudes: cloaca es magna quidem, ut est apud Senecam, et profunda. En quod ad primam tui gloriosi partem operis modo responsum velim. Secunda apologetici tui pars de me erat, cuius in cognitione si falleris, non miror. Quid enim non tibi alius videri possit, cum tu tibi philosophus videaris? Dixisti equidem: "Philosophus sum". Tam hoc verum quam quod sequitur; tam philosophus tu quam ego ambitiosus, arrogans, superbus. Nunquam michi, fateor, cum populo convenit; tanta tamen animi securitas est, ut iudicem populum non recusem. Quos honores ambierim, et non potius spreverim oblatos? Quid michi unquam arrogaverim? Ubi superbe me gesserim? De qua re et dictum est aliquid, et plusculum dicere est animus. Loquar autem tibi iam, non ut adversario procaci et infesto, sed ut homini, nescio tamen an rationis ullum vestigium habenti; et dicam quod, ut puto, non intelliges, quoniam vicinarum rerum nedum ydiotis, sed doctis etiam laboriosa discretio est. Sed dicam clarius quam dici soleat, ut, si non intellexeris, cerebri tui non stili mei vitium accusetur. Audi ergo: superbo libertas omnis superbia videtur; sapiens vero inter superbiam fidutiamque discernit, et scit largiter referre quo animo quid dicatur aut fiat. Hinc ille vir optime sibi conscius, dum in publico peroranti populus obstreperet, "Tacete" inquit "melius ego unus novi quid reipublice expediat, quam vos omnes". Quod, ut animose, sic vere dictum, aliquos qui ad superbiam traherent fuisse, a vulgi moribus non abhorret; docti autem generose fidutie ascribunt. Scipio, ille vir maximus, qui famosum primus agnomen ex Africa reportavit, capitalem causam dicturus, primo quidem die "sine ulla criminum mentione" ut ait Livius, "orationem adeo magnificam de rebus a se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem unquam neque melius neque verius laudatum esse". Quid ergo? Nunquid in proprio laus ore sordebat? Audi: "Dicebantur" inquit "ab eodem animo ingenioque quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur". Secundo autem dicende cause die, dum acrius urgeretur, non modo sordidam et obsoletam vestem reorum more non induit aut submisse iudicum misericordiam imploravit, sed cum forte, revolutis annis, dies esset quo ipse bello punico secundo, periculosissimo omnium atque gravissimo, supremam manum imposuerat, virtutis ac felicitatis proprie recordatus, et ob hoc conscientie fidutia evectus, victricem capiti lauream imposuit, testatusque eo die litibus ac iurgiis abstinendum propter dici illius anniversarium honorem, quo ipse olim cum Hanibale et Carthaginiensibus bene ac feliciter decertasset, agendasque potius deis grates precandosque ut populo Romano semper sui similes duces darent, desertis in curia accusatoribus atque iudicibus, favente ac prosequente universo populo, Capitolium et deorum templa triumphantis in morem circuivit, non minus gloriosus civium reus quam fuerat hostium triumphator. Rem notissimam narro, tuis licet ab auctoribus non tractatam. Nec cuiquam dubium esse potest quin inaniter effusa laudatio turpiter sonuisset, nisi eam natura rerum et quedam quasi veri necessitas extorsisset. Si leonem latratibus excitatum dixi, si me omnia preter virtutem et bonam famam solere contemnere arroganter tibi videor locutus, falleris ut in multis. Neque enim insolenter me locutum noveris, sed fidenter, ut te ipsum, vel gravi rugitu expergefactus, agnosceres. Quid enim putas, aut quid ais? Nonne iam, precor, erubesceres, nisi ruborem tuus ille letheus et immedicabilis pallor excluderet? Nonne iam, tacitus saltem ac pallidus, recognoscere incipis - quod dixisse tibi iterum videor insolenter - quantum inter ingenium et ingenium, quantum inter calamum et calamum intersit? Profecto autem ille, quem michi adsumpsisse videor, virtutis amor ac laudis non otiose iactantie est, sed eo pertinet, ut scias me ab ea quam michi obiectabas adulatoris infamia remotum, cum cesset illa cupiditas que tuam et multorum linguas docuit adulari. "Sed hec turpiter, quamvis vere, proprio ex ore sonuerunt". Iam responsum habes: tunc id vere diceres, quando nulla iusta causa sed inanis tantum glorie studio dicerentur. Nunc non magis pro mei nominis, quam pro ipsius defensione veri, dicta ferre debebis equanimiter, et tibi parcere quod in me arguis, Cato ultime, gravissime morum censor. Adde quod ego non michi scientiam aut gloriam esse, sed earum cupiditatem, neque me virtutem aut bonam famam habere dixi, sed optare vel - quod minus est - non spernere. Quid hic, oro, tam superbum notas, nisi quia tibi res insueta est aliquid preter pecunias optari vel amari? Accingere quicquid potes calumnie: preter desiderium et affectum boni nichil michi tribuo, quibus qui caret sibi et aliis inutilis vivit, si tamen dicendus est vivere qui optimarum sensu rerum eget, pessimarum passionibus abundat. Accedit quod et hec et siquid in me laudabile aut siquid penitus boni est, quamvis id tibi, doliture invide, in oculos ingesserim ut doleres, teste tamen conscientia, non inde me sed auctorem omnis boni Deum laudo, neque in me ipso glorior, sed in illo ad quem omnia refero preter defectus erroresque meos, quos michi imputo. Scit ipse me verum loqui. Ecce ut in Psalmo centesimo quadragesimo quarto ait Augustinus: "Inventum est quomodo et me laudare possim et arrogans non sim". Verum ut de poetis, quibus ut canis ad lunam latras, aliquid immisceam, apud Virgilium Eneas, de se interrogatus, inter cetera quid ait? Sum pius Eneas fama super ethera notus. Idem apud Homerum respondisse novimus Ulixem. Ad hoc responsum num tu atque alii, qui nichil de vobis loqui verum simul ac magnificum potestis, vel superbe dictum ab Ulixe atque ab Enea, vel turpiter fictum ab Homero ac Virgilio clamaretis. Sed doctiores excusant, quia scilicet ut ignorantem alloquens laude propria pro inditio sit usus, et fuerit ea sibi necessitas, non voluptas. Quid autem? Nonne ego etiam ignoranti loquor, ignoranti se, ignoranti me, ignoranti omnia? Equidem si vel te vel me vel aliquid boni nosses, nunquam me nil tibi dicentem, aut dicere cogitantem, nullam tui notitiam habentem aut habere cupientem, tam importunis - ut repetam quod te premit - latratibus excitasses. Cuius te hodie puto peniteat, sed tumor animi retrahere pedem vetat. Anxius itaque ridiculusque luctator, alienam - quod michi forsan credis incognitum - in tuis responsiunculis opem queris; piget hinc cepisse; pudet inde desinere: ita tergiversaris et incertus heres, atque - ut est in antiquo proverbio - auribus lupum tenes. Unum hoc loco preterire noluerim quod inter superbias meas ponis: indignum te michi visum qui in meis opusculis scribereris. Vide autem, queso, ne inter tuas potius numerandum sit, si tibi contrarium videatur. Scripsi aliqua, nec desino aut unquam desinam, dum hic digitus calamum feret. Sed, omissis aliis, ne me rursum de me ipso magnifice loqui dicas, scribo de viris illustribus. Que non ausim dicere: iudicent qui legent; de quantitate pronuntio: haud dubie magnum opus multarumque vigiliarum et, si non ab auctore, certe a subiecta materia nominandum. Nichil ibi de medicis nec de poetis quidem aut philosophis agitur, sed de his tantum qui bellicis virtutibus aut magno reipublice studio floruerunt, et preclaram rerum gestarum gloriam consecuti sunt. Illic, si tibi debitum locum putas, dic ubi vis inseri: parebitur; sed verendum est ne quos ex omnibus seculis illustres, quantum hac ingenii paupertate licuit, in unum contraxi adventu tuo diffugiant, teque ibi solo remanente, mutandus libri titulus, neque De Viris Illustribus sed De Insigni Fatuo inscribendum sit. Si audire me velles, petendum potius ab Apuleio madaurensi ut in libro philosophantis asini locum habeas, vel orandus Plautus ut alicubi in Amphytrione te collocet, ubi sillogismos tuos explicans probes Birriam nichil esse, magnoque animo contemnas quod in meis locus tibi desit opusculis, cum et alibi aptius esse possis, et ego nullum in tuis operibus locum queram. Illud quoque locus hic exigit: quam certe sit tutum de veritate tecum colloqui, quamque tranquillum, vide. Stantibus enim scriptis obstrepere et insidiari non pudet, quid faceres inter verba volantia? Quid est autem quod inter multa dixisti, me senectutem detestari? Nichil hoc falso falsius. Nemo me reverentior senectutis, nemo qui etatis illam partem pluris faciat, qui eam equiori animo complectatur, si iam adest, si appropinquat, expectet. Sed ita demum apud me venerabilis est senectus, si ab honestis progressa primordiis gloriosum habet aliquid preter rugas. In libro Sapientie, siqua tibi talium cura esset, hanc sententiam invenisses: "Senectus" inquit "venerabilis est". Tecum sentiebat, nisi addidisset: "non diuturna neque numero annorum computata". Ecce, iam desentire incipit. Quid ergo? "Cani sunt autem" inquit "sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata". Cato ille senex famosissimus, qui etatis huius apud Tullium patronus ac laudator inducitur, dum senectutem operosam semperque aliquid agentem dixisset, addidit: "Tale scilicet quale cuiusque studium in superiore vita fuit". Et iterum: "In omni oratione" inquit "mementote me eam senectutem laudare que fundamentis adolescentie constituta sit". Si hunc, philosophe, reprehendis, et me reprehende; secum enim sentio, nec contrarium dixi. Prorsus mutare scripta mea non potes, quippe nec ego ipse qui condidi; postquam in publicum exierunt, mei iuris esse desierunt. Quid igitur dixi? "Delirare sepius solent senes". Hinc calumnie radix. Sed procede; noli subsistere; lege quod sequitur: "Non quidem omnes, sed quorum iuvenilis etas vilibus curis et obsceno artificio acta est". Id forte verbo tu verum negas, facto autem probas esse verissimum. Itaque deum testor me nichil aliud quam te unum, dum id scriberem, cogitasse. Qualis enim senex esse poterit qui mentiendo, blandiendo, fallendoque consenuit? Stultorum senum ingens copia est. Scis quare: quia sapientum iuvenum immensa penuria; qui autem inter vitia senuerunt, quo ad metam propius accedunt, eo magis insaniunt. Hos ego sepius delirantes dixi, nec mirum si ex his in quibus usque in finem vivitur senectus, ultima vite pars, plus impressionis accipit quam relique, et si densiores in imum sordes suo more descendunt. Propter eandem causam, qui in virtute per omnem vitam delectati sunt, in senectute mirabiles retroacti temporis fructus legunt; et tum maxime felices sunt, dum esse desinunt, ut incipiant esse perenniter. Hos autem constat esse rarissimos, horumque est illa quam dicis venerabilem senectutem. Reliqui vero, qui medium locum tenent, ut plus minus ve in hanc aut in illam partem inclinati vixerunt, sic in senectute meliores aut peiores fiunt. Itaque mille varietates et morum infinita distantia, nec senum modo sed iuvenum, quorum omnium naturas bene, nisi fallor, et Aristotiles in Rethoricis et in Arte Poetica descripsit Horatius. Hec michi nunc senum distinctio probatur, que si tibi non placet, scribe aliam, summe philosophorum, quam in marmoribus incidamus. Certe, ut ad stultos senes redeam, nunquam tu prima etate, quanquam semper temeritate notabili fueris, ausus fuisses garrire ista tam stolide, etsi in animo habuisses: solet enim adolescentie familiaris esse verecundia. Crede igitur michi, nil stulto turpique sene molestius, cui et stultitia puerilis superest et senilis accessisse videtur autoritas. Sed ego iam hinc ordinem tuum amplius non sequar, quippe qui nullo modo michi videor ordinatius dicturus, quam si longissime discesserim ab ordine libri illius quem michi serio, ut asseris, remisisti, ut aperte conicerem qualis tibi repentinus ac tumultuarius stilus esset si lucubratus ac serius talis est. Pessimum quidem in primis hominum genus, summoque studio declinandum, quibus est stultitie mixta calliditas. Quia vero cum huiuscemodi adversario michi negotium sciebam, satis, ut puto, nequam tibi iustam mordendi materiam loquendo tribuerem, circumspexi. Crebro igitur dixi non me medicine detrahere - sed tibi loquor improprie: nichilo detrahi nichil potest; sed intelligitur quid velim -: protestationem humilem ac veram, superbe mendax, reicis; credo non aliam ob causam nisi ut indignitate ipsa exacuas et irrites ad dicendum quod dixisse nolim. Nunquam tamen efficies ut odio turpium pulcra condemnem; quinetiam medicinam ipsam michi feceris cariorem, quod tu eam dehonestas ac polluis. Scio, ut dixi, non inutile artificium, auxilioque caduci corporis inventum. Quid hoc prohibet, illudque simul verum esse te cum tuis falso illam violare cognomine? Sophista ridicule, equitator arguitur, equum laudas: extra propositum versaris. Sed nullum excipio? imo aliquos. "Et quos?" inquies. Ad tribunal pretoris urbani res agatur: quis me ad hoc coget respondere, si nolim? Non est nunc aliis gratificandi locus: tecum michi res est. Novi mores tuos, quos si tu eque nosses, odio tibi esses. Si scribam quod sentio, compatriotis aut amicis meis me blanditum dices; nichil est enim quod non simile sibi fingat vilis ac venalis animus: qualem se novit, tales alios opinatur, qua nulla inter homines cecitas maior. Mensura vestra fatui cunta metimini: nec gigantem nanus edificans nec formica cogitat elephantem. Aliquot, ni fallor, medicos veros novi, et ingenio et ea que in omnium artium arte ponenda est discretione pollentes, quibus, ut arbitror, eo molestior es quo te pressius intuentur, et professionem suam tua non ambigunt ignorantia deformari. Esto autem: nullos norim medicos, nullos exceperim; quid vetat esse aliquos ignotos michi, presertim studiis longe aliis vacanti, et sanitatem corporis debenti non medicis, sed nature? Utcunque se res habeat, nichil ego aut adversus medicinam, aut adversus ministrum eius locutus inveniar, licet - ut soleo - cuiuslibet artificii corruptores lingua forsan liberiore percusserim, quorum in turba te latitantem et incognitum vulneravi. Parce, oro, philosophe: non te, sed ignorantiam persequebar; eamque non omnem. Calcanda est enim ignorantia superborum, humilium sublevanda. Si in hac insectatione publica singulariter es lesus, veniam merui, quia ignorans feci. Gaudes nunc, superbe, quasi affusus supplicem. Rideo potius ineptias tuas: ignorantium infamiam ad te trahis, cum tibi doctissimus videaris. Imo vero ignorantie tibi conscius extreme, quicquid ignorantibus obicitur tibi merito dictum putas et quod dissimulando fieri poterat alienum, impatientia tuum facis. Quid vero si paucos medicos, quid si paucissimos dicam? Non hoc ad artis infamiam, sed ad gloriam spectat. Nonne debuerat generosus animus, difficultate non territus sed accensus, ad ipsum nomen gloriose paucitatis assurgere, seque in partem rare laudis accitum credere? Sed certe id non omnibus datum est, et paucissimorum prorsus ingeniorum ea raritas est amica. Quam ob rem ubi nobilis exultasset spiritus, plebeius ingemuit. Cur? queso. An et hic fallor? An mentior? Profecto non solum hodie, sed semper raros ingeniosos, rarissimos sapientes fuisse nemo est qui dubitet, nisi qui nunquam oculos vel in etatem suam intenderit, vel ad antiqua reflexerit. Stulte - nolo enim qui sis excidat - stulte, inquam, et insane, vix ulla unquam etas vel ingeniorum vel virtutum fuit egentior quam nostra, sive id culpis hominum accidit, sive fato - si tamen eo nomine uti licet, et non rectius Dei voluntas seu providentia dici debet in sermone catholico - sive denique, quod tu fabulam putas, mundus, iam senescens et ad extremum vergens, more senescentis hominis piger ac frigidus, in sua operatione lentescit. Et tamen hac ipsa etate nulla ingeniorum penuria prestabit, ut tuo ingenio locus fiat. Frustra te contentionibus implicas, frustra te ingeris duello non tuo, quasi aut ego - quod nunquam cogitavi medicinam verbis aggrediar, aut ipsa non a quolibet opprimi malit, quam a te defendi, qui eam et exercendo violas, et opprimis defendendo. Incassum ergo niteris: nullus usquam fame tue locus est. Nemo te clamoribus tuis noscet, nisi quos, elusos verbis inanibus aut peregrinis medicaminibus infectos, tui memores in perpetuum effecisti. Duo hic, antequam ad maiores illos tue criminationis insultus venio, leviter exufflanda sunt, que dixisse me fingis an somnias: nonnunquam contra verum medicos certare, eosque non semper curare. Utrunque enim magnis sudoribus excusas. Sed ubi, precor, id dixi? Excute epystolam meam, quod - puto - propter veritatis odium graviter facis. Certe ego, illam relegens, horum nichil invenio. Et de medicis quidem alias, de te michi nunc sermo est, hostis Ypocratis, pestis egrorum, dedecus medicorum, de te michi nunc sermo est. Dico igitur, si non dixi, non te contra veritatem interdum de industria vel iocandi experiendique studio certare, in quo stultissime gloriaris, sed sola semper ingenii cecitate; neque te interdum non curare, quod cupide profers quasi clipeum inscitie pestilentis, sed passim sanos in morbum, egros in mortem agere. Hoc dico. Ad hoc michi respondeas velim, hoc rethorice, serve tue, patrocinio excuses. Si enim negas, contentione dimissa populum testem voco. Nota quippe negantibus, ut veritas ingerenda, sic subtrahenda est verbose altercationis occasio. Scio quid nunc cogitas: popellus infelix, et consilii semper inops, frustra tot malis admonitus ad te redit. Quem igitur ignorantie tue in testimonium adduco? Nempe non alium, neque sententiam muto: utrunque verum est. Inscitiam tuam populus novit expertus; idem a te poscit auxilium. Gaude, stulte insolens: iam non medicus tantum, sed Deo simillimus evasisti. De quo scriptum est in Psalmo: "Cum occideret eos, querebant eum". Ille quidem suscitare poterat; et tu potes, ut dicis. Quid enim sonat aliud quod inter inanes ridiculasque iactantias effudisti: "vestra sepe opera homines velut a mortuis suscitatos"? Quantum abfuit quin te deum faceres? Sed expecta: ego te ante huius ludi finem in concilio deorum ponam et divinitate tua dignum, si potero, nomen inveniam. Nunc propositum sequor. Impune occidis, ergo, cum suscites. Sed omissis prophanis et fine carentibus nugis tuis, cur hoc populus faciat, si me roges: facit hoc prudenter ut reliqua. Sapientis est verbum: "Stultorum infinitus est numerus". Eorum vero que a talibus fiunt, frustra ratio inquiritur. Si penitus causam petis, illa vera est quam affert amicus medicorum, Plinius - quem tu spernis ignotum - et quam ego olim posui in epystola illa ad Clementem papam unde tota ista lis oritur. "In hac" enim ait "sola artium evenire, ut unicuique se medicum profitenti statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius". Mox ex persona populi loquens: "Non tamen" inquit "illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo". Hec est causa que te populo, quem interimis, forte commendat, notissimosque defectus tuos cogit interim oblivisci, dum ab ardenter optantibus inconsulteque sperantibus salus queritur, ubi mors est. Tanta est spei humane pertinacia, sic in animis miserorum regnat oblivio, qua fretus multos ante diem in Tartarum premisisti, qui si redeant illi veram de te potuerint ferre sententiam! Sed inde quidem tutus es: irremeabilis est regio. Nolo tamen speres latere superstites: notus es publice et, puto, doctos frustra tentabis; ceterorum strages minime flenda est. Quod si forte doctos aliquot turbe miscueris, et idcirco dicas illos a mortuis suscitatos, quoniam, ut ait Cicero, hec nostra "que dicitur vita mors est", et quia huius vite finis melioris vite principium est bonis, plane verus esto, me plaudente, philosophus. Sed absit ut tale aliquid cogitare valeas aut loqui. Illud itaque verius: omnes qui evadunt tribuis tibi, omnes qui pereunt nature, ut semper habeas unde glorieris et gaudeas; miseris autem tuis nunquam desit unde tristentur et lugeant. Quid nunc dicam ad reliqua? Multas tremulas sententias in me vibras, multa levium verborum tela contorques. Quis non metuat cum tanto hoste concurrere? Nichil, scito, nisi verborum tuorum fetores metuo. Si tibi improprie locutus videor, quod verborum dixerim fetores, Cesari parces Augusto quem sic loqui solitum scimus. Dicis in primis me logica carere. Non credo michi rethoricam aut grammaticam interdicas, que logice nomine continetur, quamvis et id iure tuo posses, summum totius specimen barbarismi, sed eam solam, in qua te longe precellere sillogismi tui ostendunt, michi subtrahis dyaleticam, quam logicam vocas. "En crimen o iudices!". Quod si fateri libeat, possim illustres philosophos proferre hanc ipsam qua carere arguor dyaleticam irridentes, eademque possim apud Ciceronem ostendere clarissimam philosophorum sectam, veteres perypatheticos, caruisse. Sed, o stulte, non hac careo: verum scio quid ei, quid ceteris liberalibus artibus dandum sit; didici a philosophis nullam earum valde suspicere. Equidem, ut eas didicisse laudabile, sic in eisdem senescere puerile est. Via sunt nempe, non terminus, nisi errantibus ac vagis quibus nullus est vite portus. Tibi nobiliorem terminum non habenti, terminus est quicquid occurrit. In summo te felicitatis gradu situm reris, quotiens unum forte fragilem sillogismum, et nichil ex nichilo concludentem, multa cerebri vertigine tota insomni nocte texueris. Tunc in corde tuo dicis, insipiens: "Non est Deus, neque est altius aspirandum. Quid enim scimus? Plato et Aristotiles, magni viri, de mundo de anima de ydeis litigant; Democritus innumerabiles mundos facit; Epycurus deum nullum et mortalem animam; hanc Pithagoras in girum ducit; sunt qui eam contrahant ad suum corpus, sunt qui eam spargant in corporibus animantum, sunt qui celo reddant, sunt qui circa terras exulare cogant, sunt qui inferos asserant, sunt qui negent, sunt qui unamquanque per se, sunt qui simul omnes animas creatas putent; fuit et qui mirabilius quiddam dicere auderet, siquidem unitatem intellectus attulit dux noster Averrois". Hec tecum dicis, si tamen nosti hec. Et addis: "Quis inter ista discernat? Quid michi autem nescio quis Cristus comminatur, quem ipse Averrois diffamavit impune, quod nemo unquam poetarum fecit, imo vero nemo mortalium?". Multa quidem a multis et scribuntur et scripta sunt nec ullus erit finis. Scribendi enim, ut quibusdam placet, insanabilis egritudo est, et velut animi febris quedam ossibus insidens; atqui nemo unquam, vel ante vel multo minus post temporalem Cristi originem, de Cristo nisi summa cum reverentia loqui seu scribere aliquid ausus est; eorum quoque qui hereses et contraria dogmata peperere, non ipse tantorum princeps hostium, Maometus deterrente, scilicet omnium linguas ac calamos nominis maiestate. Itaque quidam Deum sed non hominem, alii hominem sed non Deum, et hominem quidem perfectissimum, ineffabilem, incomparabilem, virgineo natum partu. Qui minus illi tribuunt, prophetam dicunt, preter hunc unum canem, qui non ad lunam, ut vulgo dicitur, sed rabido ac spumanti ore, contra ipsum solem iustitie latrat, summam libertatem et eximium ratus ingenium, si in illud sacratissimum atque adorandum regibus ac gentibus nomen audeat quod nulla prorsus impietas, nulla unquam temeritas ausa est. Hunc vos colitis, hunc amatis, hunc sectamini, non aliam ob causam nisi quia Cristum, veritatem vivam, adversamini atque odistis. Et quoniam blasphemare quem mundus adorat publice non audetis, hostem eius sacrilegum ac blasphemum paulominus adoratis. Livoris ac malivolentie mos inertis, ut cui detrahere metuas, detrahentibus plaudas. Hec hactenus; nec ignoro graviter te laturum, quod tuo detraham semideo. Fer autem equo animo: Deo ille meo detrahit; non suo - fateor - nec tuo, sed meo, et omnium quos alterius vite spes et amor tuto tramite dirigit ad felicem metam. At tu, miser, erroneus post ydolum tuum confragosis anfractibus delectare, venturus ad finem impietati debitum, ad quem tuus venit Averrois. Interim illi fide, et innitere, et - quod omnes soletis - dicito: "Quis resistet illi ingenio? Quis nudam veritatem teget inter tot armata mendacia? Quid autem tanto viro catholici simplices respondebunt, qui, si ad contentionem ventum fuerit, sillogismorum cumulis obruentur? Ecce ego, qui nudiustertius nichil eram, iam magnus esse incipio: iam sillogismos facio, iam dyaletica mea est. Ad quid aliud natus eram? Habeo quod petebam: iam disputare non vereor, collocutoremque meum, si libet, asinum probo". Crede autem michi: multo facilius te ipsum. Inter hec ergo, male nate homuncio, senuisti, nec pudet vivere nichil in vita aliud agentem. Discite, miseri, non spernere Cristum: sepe ille vobis quis esset et quid posset ostendit. O infelix! Vilem tibi metam, dyaleticam, statuisti, ad quam tamen mira viatoris insania, cum nunquam propinquaveris, pervenisse te putas. Sed perveneris, sed a tergo liqueris Crisippum. Quid inde tibi nisi miserum pudendumque? Quid enim stultitia peius? Et que stultitia maior quam totos dies inter puerilia volutari senem; dumque sero domum redeas, nichil scire; atque has ineptias non ante dimittere, quam tibi conclusiunculas meditanti raptim mors improvisa concluserit? Illam certe premeditari, contra illam armari, ad illius contemptum ac patientiam componi, illi si res exigat occurrere, et pro eterna vita, pro felicitate, pro gloria brevem hanc miseramque vitam alto animo pacisci, ea demum vera philosophia est, quam quidam nichil aliud nisi cogitationem mortis esse dixerunt. Que philosophie descriptio, quamvis a paganis inventa, cristianorum tamen est propria, quibus et huius vite contemptus et spes eterne et dissolutionis desiderium esse debet. Que si tu, qui te tumido vocas ore philosophum vel semel in etate tam longa, senex delirantissime, cogitasses nunquam aut te philosophum, dicere ausus esses, aut ibi gressum vite figeres ubi nunc figis, aut artificium tuum quod verbis attollis, rebus opprimens, te ipsum parva pecunia tam turpiter venditares. Philosophi enim, si nescis, pecunias spernunt: philosophiam venalem facere non potes. Quis enim vendit quod non habet? Si eam haberes, non tu illam ideo venalem faceres, sed illa te venalem esse non sineret. Nunc nec ipsa te honestat, nec tu eam, sed nomen eius turpi avaritia dehonestas. Audis me, sophista ventose - parce, queso, logice nobilis, parce, si te sophistam voco: res ipsa me cogit; ubi enim res video, verbis contrariis fidem non habeo -: cornutum michi enthimema perducito; admove ad eculeum: cogere poteris fortassis ut fatear; ut assentiar, nunquam coges: quomodo ego te philosophum credam cum mercennarium mechanicum sciam? Repeto libenter hoc nomen, quia novi quod nullo magis ureris convitio; non casu, sed sciens sepe te mechanicum voco, et, quo gravius doleas, non primum. Percontare qui mechanica literis mandaverunt: ab illis digito tibi monstrabitur locus tuus. Tu tamen respuis, et philosophus vis videri; quod ut assequaris - ludus risu comico prosequendus - non semel methodi vocabulo usus es. O callidum ingenium! Ad optatum compendio pervenisti: iam philosophum te alii forte dicent; ego enim non si singulas lineas methodis multis infarcias, philosophum te putabo. Inest quidem, fateor, sepe etiam stultorum animis glorie quedam preceps et inconsulta cupiditas: hanc tibi detrahere non possum. Est enim voluntas indomita precipueque dementium. Id scito certissime: nec esse te philosophum, nec videri. Proinde omnium sophismatum et totius logice auxilium implora: michi prius upupam quam philosophum te probabis. Miraris, indocte, et "Quid michi" inquis "atque upupe simile est?". Nil profecto similius. Volucris galeata est, cristatique verticis, et que pueris aliquid videatur; re autem vera impurissima est avis, victusque fedissimi. Nolo aliquid obscenum loqui, non quidem propter te, qui non horres earum rerum mentionem quarum odoribus delectaris, sed propter eos qui legent ista vel audient. Sciscitare aliquem qui naturas rerum noverit. dicet tibi avis illius cibos. Inde te moresque tuos inspice, teque ipsum noli faller - nulla enim pernitiosior, nulla capitalior fraus est, quam que proprium fallit auctorem -: videbis te eisdem quibus illam rebus ali. Oro iam, upupa: noli philosophari; citius philosophabitur asellus. Certe preclarus platonicus Apuleius, cuius supra memini, qui, accepto veneno, asinum factum se, ut ait Augustinus, "aut indicavit, aut finxit", in eo statu philosophatum se iocando commemorat; philosophantem upupam nulla habet historia. Eia, upupa, fac quod soles: rimare tumulos - cetera sileo -; philosophiam linque philosophis. Putabas te philosophum: fallebaris. Philosophus - quod ipsum nomen ostendit - sapientie amator: tu pecunie servus es. Sentis logice quam sint ista contraria: sine magno apparatu conclusum arbitror esse te aliud quam putabas. Quid autem in somniis philosophando non audeas, qui colorem medici negando perstringere oculos, vel excusando rationem hebetare non sis veritus? In primis pallorem negas: ita nec oculi nobis sunt, nec speculum tibi. Deinde, si pallor sit, illum reipublice imputas; nec excusasse contentus, gloriari incipis, quasi philosophicum sit pallere. Quam dulce, Deus bone, verum philosophie nomen est doctis, cum falsum tibi tam dulce sit, ut inter multa ludicra te philosophice coloratum dicas! Certe pallorem amantibus magister amorum tribuit; unde est illud: Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti et illud alterius: Tinctus viola pallor amantium. Sed vester longe alius pallor, et, ut statim audies, aliunde proveniens. Hunc pallorem non ego, non unus aliquis scriptorum veterum, sed res ipsa vobis tribuit, et omnium mortalium, et comune proverbium. Hunc tu negare vis, et quia non potes, ad philosophos transfers, quasi consorte vitium levaturus. At quia philosophorum princeps utriusque lingue preclara facie fuisse vulgatum est, non tamen hec magnifacio. Sed quecunque fuerit philosophorum facies, tu ne te rursum ingeris, impudentissime hominum, tu ne michi totiens philosophorum cetibus excludendus occurris? Respondebo igitur rursum tibi quod cuidam tui generis respondit facundissimus quidam vir: "Barbam" inquit "ac pallium" - addam ego, si libet, et egritudinem et pallorem - "video: philosophum non video". Elegans plane responsio. Quid enim ad philosophiam habitus corporis aut color? Habitus colorque - ut ita dicam - animi requiritur. Tu de philosopho preter opinionem tuam propriam ac ridiculam nichil habes. Non famam certe; non aspectum, quamvis palleas; non incessum: ille fatuum potius quam philosophum representat. Male tutus esses inter canes, si tam bene lepus aut cervus quam fatuus videreris. Postremo, eorum qui certius probant philosophum, nichil habes: non vitam, non animum, non mores, non ingenium, non linguam. Vide quam nullo modo sim passurus ut philosophi nomen usurpando commacules. Persuasisti autem tibi, ut intelligo, prorsus te esse magnum aliquid. Bene est. Satis est tibi quidem ut gaudeas, nobis ut rideamus. Sin etiam ut credamus vis efficere, facto est opus: philosophie pars nobilior in rebus est. Quando te contemptorem rerum caducarum videro, cultoremque virtutum, studiosum vere laudis, pecunie negligentem, inhiantem celestibus, a latrinis divitum exulantem, tunc credere potero quicquid voles. "Porro enim" - ut Platonem sequens ait Augustinus - "si sapientia Deus est per quem facta sunt omnia, sicut divina autoritas veritasque monstravit, verus philosophus est amator Dei". Tu igitur, amens vage, intra cubiculum tuum redi; ibi philosophum illum quere, quem tam temerarie profiteris: nusquam invenies. Verum ista celestis et tibi hactenus inaudita philosophia est. Agamus itaque iuxta vetus proverbium: "Pingui Minerva"; sic enim pingue tuum poscit ingenium. Si comunia illa terrene philosophie aut siquid eorum prestiteris, dignus esto qui iuxta Platonem sedeas, Aristotilem doceas, Socratem celebres, cum Xenophonte contendas. Nunc vero inops omnium qui philosophum faciunt, qua fronte philosophicum nomen tibi, sive - ut cepto heream - venerandum nocturnisque contractum chartis philosophici oris arrogas pallorem? Tuus nempe diurnis pelvibus contractus et marcidus pallor est, quem si tibi vel amicitie affectus, vel pauperum miseratio, vel quam tu fingis reipublice caritas aspersisset, posset non modo non infamis, sed gloriosus etiam videri. Nunc modici fames auri per omnes cloacas miserum trahit, et talem facit, ut tu te ipsum si videas, horrere merito possis ac fugere. Noli ergo reipublice, sed cupiditatibus tuis ascribere quod talis es; neque studium infamare, sed vitam tuam. Proculdubio enim, acutissime philosophe, veram rei causam in aperto positam non vidisti. Et vis videre quid in imo viscerum ac fibrarum lateat? Quod est ante oculos non vides! Ostendam tibi, ego qui non sum medicus et logica careo, palloris tui causam, quam veram esse senties vel invitus. Is per loca atra, livida, fetida, pallida, undantes pelves rimaris, egrotantium urinas aspicis, aurum cogitas. Quid hic igitur miri est si tot circum pallidis, atris ac croceis ipse quoque sis pallidus, ater ac croceus? Et si grex ille quondam providentissimi patriarche colorem traxit obiectu virgarum variarum, quid novi accidit si tu quoque? Expectas ut ab auro dicam. Imo vero ab obiectis. Multum distuli, et libentius tacerem; sed materia verum nomen exigit, quod si sepe in Literis Sacris est, semel in his scriptum tolerabitur. Ab obiectis inquam stercoribus et colorem et odorem traxeris et saporem. LIBER TERTIUS Aut ego fallor, Ypocras et Aristotiles secunde, aut in hoc certamine, quod tecum, convitiis tuis cogentibus, suscepi, prima iam levis armature tue acies fusa est. Venio nunc ad armatos et graves sillogismorum cuneos, in quibus, velut in equitatu electo, totam victorie spem reponis, ut hic quoque quid possis appareat; ubi illud primum occurrit, quod unum dementie tue sufficiens argumentum erat, quando, digressus a medicine laudibus, que sunt multe, nisi tu eas non tam loquendo quam rudendo minueres, subito furore correptus, sine ulla causa irruis in poetas, et more tuo nota atque ignota permiscens, iterum cogis ut rideam. Ante omnia quidem possem calumniam tuam paucis verbis eludere. Poetas impetis: quid ad me? Poete respondeant, vel - quod est rectius - contemnant. Non enim aut tu tanti es, ut tibi sit magnopere resistendum, aut poesis auxilio meo eget, aut ego me poetam facio. Neque enim tali me dignor honore ut est apud Virgilium; et, si tu me dicas, aut alii poetam forte dicere voluerint, nichil tamen omnino michi tecum poetice rei est. Sed quoniam hoc in aliis meis ad te literis capere nequivisti, et ingenio fatigato nonnunquam diverticula huiuscemodi et cum stultis quoque colloquia grata sunt, insistam non moleste, audiamque quicquid ineptire libuerit. Illud primum quero, cum lingua illa temeraria et pigra et viscosa et farmacis delibuta multa ructaveris in poetas, quasi vere fidei adversos vitandosque fidelibus et ab Ecclesia relegatos: quid de Ambrosio, Augustino et Ieronimo, quid de Cypriano, Victorinoque martire, quid de Lactantio ceterisque catholicis scriptoribus sentias; apud quos nullum pene mansurum opus sine poetarum calce construitur, cum contra fere nullus hereticorum poeticum aliquid opusculis suis inseruerit, seu ignorantia, seu quod ibi suis erroribus consonum nichil esset. Quamvis enim deorum nomina multa commemorent, quod temporum qualitatem gentiumque potius quam suum iudicium secutos fecisse credendum est, quod ipsum et philosophi fecerunt, qui, ut in Rethoricis legimus, deos esse non arbitrantur, tamen poetarum clarissimi unum omnipotentem, omnia creantem, omnia regentem, opificem rerum Deum in suis operibus sunt confessi. Respondebis autem nescire te quid apud catholicos agatur, quippe qui Galieni Terapenticam tantum legas, quam non legisse me dicis. Ad quod illud Marii, ducis eximii, responsum accipe: "Neque literas grecas" inquit "didici: parum placebat eas discere, quippe que ad virtutem doctoribus nichil profuerant". Certe si te tua illa Terapentica vel meliorem vel doctiorem vel saltem corpore saniorem effecisset, dolerem me eas literas non legisse. Nunc dum te intus et extra contueor, multum vel inditio vel fortune mee gratulor, per quam ab ea lectione remotus sum, que te talem fecit, si talis michi futura erat qualis est tibi. Sed ad poetas redeo. Que sit poetice utilitas et quis finis interrogas. Larga quidem, nec inamena forte, nec inutilis respondendi materia. Poteram, si non tibi, saltem vero satisfacere, et pauca tibi, non ut intelligeres, sed quia quesieras, verba proicere; sed non sinis, et, more lymphatici festinans, questionem ipse tuam precipitanter absolvis, aliis quidem pluribus et unctioribus verbis, sed hac plane sententia, finem poetice statuens valde mirabilem: mulcendo fallere. Non sunt vates unguentarii: mulcere et fallere vestrum est. Sed his satis supra responsum puto. Quo, deinde, quo philosophus noster ruit? Poesim non necessariam probat sillogismo terribili. Pudet inserere: nichil in meis literis velim tam frivolum inveniri. Verte eum, tu qui multis hunc mensibus fabricatus es, probabitque contrarium. Malo tamen nichil immutes, perficiasque quod intendis: hoc volo, hic tecum sentio, ipsique tecum sentiunt poete. Quid enim aliud vult Flaccus in Arte Poetica, clarissimis quidem verbis, sed que tibi barbarica viderentur, ideoque illa non inserui? Ceterum, ut in re ipsa tecum sentio, sic in causis effectibusque dissentio; nec solus ego, sed veritas. Neque enim propter causam quam tu putas non necessaria poesis est; neque ex eo quod non necessariam fatemur sequitur quod tu putas. Locus requirere videtur, ut repetam eam que michi ante multos annos fuit cum quodam dyaletico sene siculo similem questionem, gravissime quidem sed tamen aliquanto tolerabilius delirante. Ille enim, stili conscius, scribere non audebat; tu ad omnem stultitiam promptus ac preceps, auderes ipsum verbis invadere Ciceronem, aut ipsum scriptis lacerare Demosthenem; modo aliquid videri posses, quamvis imparia, temptare certamina, prerupte temeritatis homullule, non timeres. Abstinebat ille igitur scriptis: hoc saltem verecundie inerat; multa tamen ad unius amici mei aurem quotidie murmurabat, que ad me usque huc ipsius amici calamo preferebantur. Inter multa quidem hoc erat, quod ex te nunc audio: minime necessariam poesim. Quod cum nemo presentium negasset, conclusit ille enthimemate claudicante et rauco, ut illum prorsus ex verbis aut scolarem aut preceptorem tuum suspicer, et ait: "Ergo ignobilis et indigna". Idem vel dicis certe, vel cogitas. Quid enim aliud sibi vult operosa illa et futilis et ante medium fessa deductio? Sed quod uni fatuo dicitur, sufficiet multis. O insane! Igitur putas necessitas artium nobilitatem arguat. Contra est; alioquin nobilissimus artificum erit agricola; sutor quoque et pistor et tu, si mactare desieris, in precio eritis. Absit! Nulla vos necessitas in precio ponet, nulla faciet non esse mechanicos. Nescitis quod servus domesticus sepe quo vilior eo magis necessarius? Clibanarius et lanista quam necessarii sunt, quam viles! Citius philosophie scolis et militari cingulo, quam macello et balneis, sit caritura plebecula! Ite nunc, dyaletici senes, et ex necessitate nobilitatem arguite, si videtur; nisi forte aliud sentitis in rebus vita sensu et ratione carentibus, temptate hic etiam, si libet, vestre artis effectum. Asinus magis est necessarius quam leo, gallina quam aquila: ergo nobiliores; ficulnea magis necessaria quam laurus, mola quam iaspis: ergo nobiliores. Male concluditis, falsum dicitis, pueriliter loquimini: quod nature vestre et moribus et studio convenit, non etati. Ydiote procaces, in ore semper habetis Aristotilem, qui credo in ore vestro quam in inferno esse tristius ducat, et puto dextram suam oderit, qua illa scripsit que, paucis intellecta, per ora multorum ignorantium volitarent. Ille certe vestram conclusiunculam non probabat, ubi ait: "Necessariores quidem omnes, dignior vero nulla". Locum non signo: nam et famosissimus locus est, et tu aristotelicus insignis. Quod vero poesim inter liberalia non admittis, potes id quidem, philosophie atque artium dominus, iure tuo, sed te Homerus ac Virgilius precantur, ut eos saltem a mechanicis non excludas, cum - quod dissimulare non potes - sis et ipse mechanicus. Hoc tantum refert: quod philosophiam tuam esse tu dicis, mechanicum te esse dicunt alii. An in ordine vestro poetas non recipis? Si eos etiam inde repuleris, durus eris. Verum, ut omittam iocos, numera liberales artes: nunquid ibi non dico medicinam, que alibi habitat et inter mechanicas sexta est, sed ipsum philosophie nomen invenies? Sepe inter magna non poni cuiusdam eximie magnitudinis argumentum est. Dabo tibi illustre exemplum ex historiis. Audires, credo, libentius fabellas, quas post cenam ante focum de orco et lamiis audire soles, sed annis certe iam non puer, si potes, adsuesce melioribus. Apud Titum Livium Hanibal ipse, vir profecto in sua arte doctissimus, dum interrogatus quos fuisse bellorum duces omnium gentium clarissimos extimaret, Alexandrum Macedonie regem primo, Pyrrum Epyrotam secundo, et - quod eius de qua multa dixi fidutie non superbie fuit - se se tertio nominasset, admonitus ubi Africanum, a quo victum eum esse constabat, preterisset, ita certe respondet, ut appareat eum non oblivione vel invidia, sed ad singularem laudem inter magnos maximum, sive inter maximos incomparabilem siluisse, et Africanum "e grege" aliorum "imperatorum" - ut ipsius Livii verba ponam - "velut inextimabilem secrevisse". De qua re multa dici possent; sed intelligenti satis, non intelligenti autem nimis est dictum. Ad omnes quidem eas nugas, ad quas Aristotilem trahere vis invitum, non respondeo. Pudet enim me tui: nimis in propatulo ignorantiam habes; sed fidentissime unum dicam: nescire te quid sit tragedia, aut quid de tetrametris in iambicos transisse, cum tamen turpe sit docto viro proferre quod nesciat. Redi ad cor: fateberis me verum dicere. Hoc michi satis est. Dicas licet in publico me mentitum, scis tu te nichil horum intelligere, neque hoc tibi ad crimen obicerem, modo ne, te talibus implicando, et te ipsum perderes et egros tuos occideres, quia a te non tragedias, non tetrametra, non iambicos exigunt, sed salutem, quam si haberent - puto - sillogizando corrumperes. Quis enim sine dolore capitis audiat quid est quod hinc arguis? Dicis scientiam esse firmam et impermutabilem, nec mentiris; et addis poeticam uti metris et nominibus que pro tempore variantur; hinc infers consortio scientiarum sive artium excludendam. O ydiota, omnium tediosissime quos unquam audierim, quid hic contra poeticam singulare? Que scientia sine verbis? Et in quibus verbis non tantundem usus potest? An non audisti quod in ipsa, de qua loquimur, Arte Poetica scriptum est? Multa renascentur que iam cecidere, cadentque Pauca exempli causa ponenda sunt; non tibi quidem, cervicose nescie, sed lectori. Romulus, Romane Urbis conditor, Quirinus dictus est. Cur? Quia hasta in preliis utebatur, que Sabinorum lingua quiris dicitur. Cesar Augustus, cum supremo vite tempore statua eius fulmine disiecta esset, in qua scriptum erat Cesar, et prima litera cecidisset, remanentibus quattuor sequentibus, consuluit aruspices quid sperandum sibi. Illi autem dixerunt, centum diebus victurum et non amplius: quod ea litera significaretur quam fulmen excusserat; ipsum vero post mortem in deorum numerum referendum: id enim significare quod remanserat, quoniam lingua Tuscorum, esar deus diceretur. Percurre nunc Tusciam ac Sabinam, quere ostiatim quid est esar, quid est quiris: arabice te locutum credent. Mille sunt talia, que sciens sileo; omnium una ratio est: mutantur verba, manent res, in quibus scientie fundate sunt. Sed Aristotiles, grecus homo, mutationem poetarum forte suorum aliquam reprehendebat, qualia multa hodie videmus in theologis nostris. Hec autem apud latinos poetas mutatio nulla est. Quis enim nostrorum a Virgilii calle descivit, nisi fortasse Statius Pampinius, qui Thebaydi sue imperat ut virgilianam Eneydem sequatur et vestigia semper adoret? Lege, miser, et relege locum illum aristotelicum - tertio Rethorice - unde male tornatum sillogismum elicis; neque hoc aut illud verbum excerpas, nichil intelligens, ut videaris Aristotilem legisse, sed totum locum excute. Invenies - si tamen intelliges - hominem illum ardentis ingenii et complecti omnia cupientem, de eloquentia, oratoria, et poetica, et quid inter eas intersit, et de his que utrique vitanda sunt, et utriusque vitiis atque defectibus, more suo multa disseruisse; de his autem que tu somnias, nichil penitus cogitasse, unde concludens ait: "Manifestum est quod non omnia, quecunque de elocutione dicere est, pertractandum est nobis, sed quecunque de tali qualem dicimus" - hoc est de oratoria; de hac enim in Rethoricis agitur -; et sequitur ratio: "De illa autem" inquit "dictum est in his que de poetica". Ab Aristotile desertus, rursus ad Boetium fugis, relativorumque ope subniteris. Quod ita ridiculum est, ut michi iam non magis ebrius quam freneticus videaris. Quo enim tua hec impertinens et absurda relatio? Ubi, undique victus, ac consternatus animo, et oblitus tui, - quis non risu pereat? - ad inimicum tandem fugiens, minime latinis quidem aut congruis, sed maternis atque vulgaribus verbis, ydiota rudissime, Priscianum in auxilium tuum vocas. Magna profecto necessitas est, que cogit ut ab hoste etiam poscas auxilium. Sed certe post eam quam, naufragi more, palpitando arripis relationem, longeque post "scenicas" illas "meretriculas" abire iussas, "veris" inquit seu "meis" - hoc est philosophicis - "Musis, eum curandum sanandumque relinquite". Hoc est igitur quod dicebam, quodque extra omnis relationis tue terminos sedet: nulla ibi est relatio, sed penitus diversa sententia est. Frustra te digito occultas: male tegitur omnis ignorantia, nisi inter indoctos. Hec ne inter indoctos quidem bene tegitur? Hanc enim quis non grammatice limen ingressus puer agnosceret? Sed ei qui philosophiam tam temere violavit, cur non liceat incestare grammaticam? Verte te ipsum quocunque libet: Muse poetarum sunt; quod nemo quidem dubitat. At - quod, insane, non respicis - philosophia suas illas Musas, et earum merito suum dixit Euripidem; Lucanum quoque familiarem suum non erubuit confiteri. Quod nisi ita esset, nunquam Aristotiles, paulo te minor philosophus, librum de poetica edidisset, quem, ut auguror, non vidisti, ut scio, non intellexisti, nec intelligere potuisti. Nunquam aut Homerum poetam Aristotiles idem exposuisset, aut Cicero transtulisset, aut clari quidam scriptores magnis illum philosophis pretulissent; nunquam aut tragedias Anneus Seneca tanto studio dictasset, aut Solon ille, princeps Grecie sapientum, carminibus delectatus, tam cupide post Athenis conditas leges et etate iam provecta, fuisset poeticam executus. Cui studio si vacare quantum instituerat in illa civilis dissensionis intemperie licuisset, "opinor", ut Timei platonici verbis utar, "non minorem Hesiodo vel Homero futurum fuisse". Nimis multa de re certa, tibi licet inopinabili et ignota, et in qua perdi operam non dubito. Verum ego non tibi, sed lectori loquor, cui tam gratus fieri cupio, quam molestus tibi. Nichil sane horum omnium necessarium erat, si vel per te ipsum nosses, vel capere posses ab alio que de hac scenica parte poetice dicuntur a multis, et a me ipso iam in precedentibus tacta sunt, quantum ve inter illam et heroycam intersit. Nec enim negaverim, ut in vino fex et in oleo amurca, sic in rebus fere omnibus, etiam incorporeis, esse suam fecem. Itaque et philosophie quedam species et philosophi quidam vulgo habentur infames, ut Epycurus totusque epycureus ille grex: Aristippum, dico, Hermacumque et Metrodorum et Ieronimum illum senem, non hunc qui quartum inter doctores Ecclesie locum tenet. Quinet ex illustrioribus quidam in multis optimo iure carpuntur. Unde Paulus apostolus, verus Cristi philosophus, et post eum clarissimus eius interpres Augustinus, multique quos enumerare non est necesse, philosophiam laudatam ab aliis execrantur; cum tamen nulla unquam philosophia altior fuerit, aut esse possit, quam que ducit ad verum, qua nostri, celesti munere potius quam humano studio, ante omnium philosophorum vigilias ac labores eminentissime floruerunt. Quid ergo? Quomodo hec sibi invicem adversa connectimus: philosophiam a philosopho reprobari? Laudatur philosophia, sed non omnis: laudatur verax, fallax carpitur. "Illa vero non est philosophia, si fallax est". Non infitior id quidem, sed philosophie nomen habet falsum, quo nequis nos forte seduceret, fidelissimus ac previdentissimus Paulus admonuit: "Cavete" inquit "nequis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi". Quem secutus Augustinus, cum in libro celestis reipublice octavo hec ad literam scripsisset: "Deinde" inquit "ne quis omnes tales esse arbitraretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam: quia quod notum est Dei, manifestum est illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea que facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius ac divinitas". Itaque, cum sepe Augustinus ipse, Paulum sequens, "philosophorum scripta plena fallaciarum et deceptionum" diceret, putas ne de omnibus loqueretur? Absit! Ibidem enim statim platonicum dogma commendat. Et eodem libro octavo Apostolum ipsum inducit Atheniensibus loquentem: "Cum rem magnam de Deo dixisset et que a paucis posset intelligi: quod in illo vivimus, movemur et sumus", adiecisse et dixisse: "sicut et vestri quidam dixerunt", et tamen eorundem rursus platonicorum sacrificia detestatur, "quoniam cognoscentes Deum non glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cognitionibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum". Quorsum hec? Ut videas philosophie totius partem unicam laudari, eamque non integram, neque tam ferociter insultes. Ad hanc enim formam et cetera rediguntur. Sed ut, omissis aliis, ceptum sequar, in ultimo agmine poetarum quidam sunt quos scenicos vocant, ad quos pertinet illud Boetii, et quicquid a quolibet contra poetas vere dicitur; et hi quidem ipsos inter poetas contemnuntur, qui quales essent Plato ipse declaravit in sua Republica, quando eos censuit urbe pellendos. Ut enim constet non de omnibus eum sensisse, sed de scenicis tantum, ipsius Platonis ratio audienda est ab Augustino posita: quia, scilicet, ludos scenicos "indignos deorum maiestate ac bonitate" censebat. In quo multos sui temporis notavit eius generis poetas. Ita enim fere accidit, ut vilia quelibet multa sint. Id tamen Platonis iudicium non modo heroycis atque aliis nil nocebat, imo vero multum proderat, quoniam, velut excussor poeticam ingressus in aream, valido verbi flabro grana discrevit a paleis. Quando autem Homerus apud illos, quando Virgilius apud nos, aut alii illustres scenicis ludis operam dederunt? Profecto nunquam, sed de virtutibus, de naturis hominum ac rerum omnium, atque omnino de perfectione humana, stilo mirabili et quem frustra tibi aperire moliar, tractaverunt. Nec tamen nichil in his ipsis reprehensibile dixerim, quippe cum et in philosophorum principibus multa videam reprehensa iustissime, hec sane non artis sed ingenii culpa est. Quis igitur nescit, aut quis negat quosdam ut philosophorum sic et poetarum in cogitationibus evanuisse? Aut quis miretur ante veritatis adventum licuisse aliquid errori, cum post agnitam veritatem quidam quoque catholici magni viri ita deviarint, ut ipsa veritas unquam acrius oppugnata non fuerit, quam ab eis fuit? Solet hoc interdum acutioribus ingeniis evenire, ut, dum penetrare volunt supervacua, nimium illud acumen in medio conamine retundatur, atque ita vel necessaria non attingat. Siquis autem, veritatis amicus - sine qua nichil verum dici potest, quoniam, ut ait Augustinus, omne verum a veritate verum est - siquis ergo talis, pio instigatus affectu, ad ipsius veritatis ornatum Musarum presidio niteretur, et vel stilo clarissimo Cristi vitam vel sacrum aliud vel prophanum etiam, modo non vetitum, celebraret - quod nostrorum quidam fecerunt quamvis preter legem carminis nullo poetico artificio usi sint -, quis putas id melius posset implere? Responde michi, vir doctissime, oro te, et quid sis responsurus examina. An poeta talis, qualem tibi describo, et qualem esse posse, et forsitan esse non est incredibile, an Ypocras ipse, si viveret, vel medicorum unus, qui de urinis semper, non superficietenus ut tu, sed profundissime disputasset? Puto: nemo est, nisi omnino depuduit, qui in respondendo hereat. Noli ergo contemnere in aliis quod assequi non potes, qui miserrime impudentie mos est, sed venerare potius et mirare non tam scientificos aut scientiam ipsam, quam scientie largitorem, qui dona sua distribuit ut libet, et his quidem dedit numero, his autem singularitate precellere. Gloriare, si placet: neque enim obluctor et magis necessarios et plures esse medicos quam poetas. Contra illi glorientur et minus necessarios et pauciores esse poetas quam medicos; quinetiam nullius generis ingeniosorum tantam semper fuisse raritatem, quanta poetarum excellentium fuit, preter oratores solos qui ex omnibus seculis paucissimi numerantur. De qua re in Oratore Ciceronis clarissime disputatum est. Illud in poetica singulare: quod cum in cuntis artibus mediocritas admittatur, in hac una secus est, quoniam, ut eleganter ait Flaccus, mediocribus esse poetis Que, meo iudicio, non ultima raritatis poetice ratio esse potest. Tibi vero, cum primum turba hominum et necessitate artificii gloriari ceperis, illud occurrat: multis quidem, sed ante alios agricolis, in hac gloria cedendum; illi vos utroque superant. Nolo autem indigneris quod vos et agricolas iuxta pono; fecit idem Aristotiles: "Non ex duobus medicis fit commutatio" inquit "sed ex medico et agricola". Audi ut, tanquam paria, verbis equat. Tacitus credo hec propter reverentiam Aristotelis passus sis. Illud impatientius feres, si ad propositum reversus, cepta peragero; et tamen loqui oportet. Urget enim veritas calamum reluctantem, nec stomacari conveniet, si de philosophis ac poetis dicta ad mechanicos traham. Habent igitur et mechanici fecem suam. "Quenam vero ea fex est?" clamabis ad sidera. Dicam tamen: tu es fex ipsa mechanicorum. Vis hoc statim sine ambagibus probem? In fundo es; imo iaces: is proprius fecis est locus. Numera mechanicos: nullum sub te nisi theatricum videbis nec tamen ideo, sicut preceps oris tui nobilissimis artibus insultat audacia, sic ego quamvis humilibus insulto. Scio enim necessitates hominum multiplices et graves, ut non immerito propheta idem et rex clamet ad Dominum: "De necessitatibus meis erue me". Et undecunque necessitatibus nostris veniens, auxilium a Deo est; cuius dona gratanter reverenterque suscipi debere quis nesciat? Sive ergo ille nobis per se ipsum sanitatem dederit, sive ad id expertus medicus, sive herbarum conscia tremula anus accesserit, et ars et arte quesita vel servata sanitas munera Dei sunt. Itaque contra medicinam nichil omnino: quod milies dixi et, ut video, non sufficit. Siquid autem contra medicos locutus videor, clamo et cupio me studiosum omne genus audiat: contra te tantum tuique similes dictum est, diceturque quod restat. Superest ut illi calumnie respondeam, qua obscuris delectari arguor, quasi notitiam rerum vulgo invidens debilioris ingenii; ad quod illud etiam affers: Deos humano generi invidere a poetis scriptum esse, sed ab Aristotile reprehensum. Ego quidem, ut pro me ipse loquar, nil cuiquam prorsus invideo, magisque vereor ne alienus michi livor officiat, quam ne me meus inficiat. Sed sub meo nomine notasti forsan invidiam poetarum. Eo enim spectat quod de deorum invidia dixisti: tanquam minime mirum sit, inter eos precipue regnare illam, qui eam usque ad superos extulerunt. Qua in re, morem tuum non deserens, multum a veritate discedis. Nusquam fere vel minus invidie, vel innocentie magis, vel amicitie tantundem. Non capit hic locus poetarum vitas. Quanta Virgilii integritas! quenam Statii urbanitas! que facetie Nasonis! que fides Ennii! que Pacuvii gravitas! quis Vari candor! que Flacci discretio! que Persii pietas! que modestia Lucani! que libertas atque constantia Iuvenalis! Longum est singulos attingere, nec oportet. Et sileo Grecos, sileo multos e principibus nostris huic studio deditos, atque in primis pyerii spiritus Augustum, quo nil clarius in temporalis imperii solio sol vidit. Hic michi quisquam nominare audeat invidiam? aut in tam altos animos tantorumque nominum splendorem, iners et nubilosus livor tentet ascendere? Quod si forte stilus insuetis videatur occultior, non ea invidia est, sed intentioris animi stimulus, et exercitii nobilioris occasio. Quid vero philosophi? An non Aristotiles, et qui luculentissimus omnium habetur, Plato ipse, loqui posset apertius, ut sileam reliquos, atque ante omnes Heraclitum, qui agnomen ab obscuritate sortitus est? Quid sermo ipse divinus, quem et si valde oderis, tamen aperte calumniari propter metum incendii non audebis? Quam in multis obscurus atque perplexus est! cum prolatus sit ab eo Spiritu qui homines ipsos mundumque creaverat, nedum, si vellet, et verba nova reperire, et repertis clarioribus uti posset? Certe Augustinus, ingenio illo suo, quo se et multarum artium notitiam, et quecunque de decem cathegoriis philosophi tradunt, sine magistro percepisse gloriatur, Ysaie principium fatetur intelligere nequivisse. Unde autem hoc, nisi forte spiritum ipsum sanctum invidisse dicas, et non potius providisse legentibus? De qua obscuritate loquens Augustinus idem libro De Civitate Dei undecimo: "Divini" inquit "sermonis obscuritas etiam ad hoc est utilis, quod plures sententias veritatis parit et in lucem notitie producit, dum alius eum sic alius sic intelligit". Idem in Psalmo centesimo vicesimo sexto: "Ideo enim" inquit "forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet et ditiores discedant homines, qui clausum invenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent". Idem in Psalmo centesimo quadragesimo sexto, de Scripturis Sacris agens: "Perversum hic" inquit "nichil est, obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum". Et post pauca: "Noli" ait "recalcitrare adversus obscura et dicere: melius diceretur, si sic diceretur; quomodo enim potes tu sic dicere aut iudicare quomodo dici expediat?". Quem secutus Gregorius super Ezechielem: "Magne" inquit "utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur et exercitatus capiat quod capere non posset otiosus. Habet quoque adhuc maius aliud, quia Scripture Sacre intelligentia, que si in cuntis esset aperta vilesceret, in quibusdam locis obscurioribus tanto maiori dulcedine inventa reficit, quanto maiori labore castigat animum quesita". Non sequor omnia que ab illo et ab aliis in hanc sententiam scripta sunt. Que, si de scripturis illis recte dicuntur, que sunt omnibus proposite, quanto rectius de illis que paucissimis? Apud poetas, igitur, o nimium rudis, stili maiestas retinetur ac dignitas, nec capere valentibus invidetur, sed, dulci labore proposito, delectationi simul memorieque consulitur. Cariora sunt, enim, que cum difficultate quesivimus, accuratiusque servantur, et non capacibus providetur, dum ne frustra se atterant ipsa rerum facie, si sapiunt, a limine deterrentur. Unde fit ut hic repulsi, alias vias teneant, presertim postquam numerare ceperint, et hic quidem oblectationem animi, claritatem nominis lucri nichil aspexerint. Non est enim omnium studia ista sectari, sed eorum tantum, quibus et ingenium et natura et rerum vite necessariarum vel fortuna sufficientiam dederit, vel contemptum virtus. Itaque alter ad agriculturam, alter ad navigationem, alter ad medicinam transit. Nam quid exempli causa eventurum putas, si caput illud ubi habitat ingenium tuum, se se ad poeticam applicuisset? Quantam in primis egestatem? Nichil enim hic venale, nullus fraudibus locus. Quot deinde passurum fuisse ludibria? Quot comitum iocos, priusquam cuius uxor esset Eneas apud Virgilium didicisset? Hec est quidem vera rei ratio, non quia latere expedit, de quo ruinosum et undique fatiscentem sillogismum extruis, sed quia nullum fallere, paucis placere propositum est. Pauci autem docti. Vis videre ita esse ut dico? Nempe tum demum auctor in precio est, cum amenis ex latebris dulcis sensus eruperit, nec est dubium non aliam ob causam tibi tuique similibus odiosam esse poeticam, nisi quia vobis inaccessibilis et ignota est. Quod, fateor, in lucro ponimus, non in damno. Noli igitur stilum reprobare ingenio pervium, memorie habilem ignoriantieque terribilem. Nam et sanctum canibus dare et ante porcos proicere margaritas divino etiam eloquio prohibemur. Sane illa, quam memoras, poetica deorum invidia, altioris cuiusdam secretiorisque misterii est, quam putas; neque solum invidie deorum, sed fraudes, bella, libidines apud poetas sunt. Vicisti, cavillator acutissime: plus confiteor quam accuses. Sed cum dicaris animal rationale mortale, quamvis alterum tantum sis, si placet, querenda ratio rerum est. Primos nempe theologos apud gentes fuisse poetas et philosophorum maximi testantur, et sanctorum confirmat autoritas, et ipsum, si nescis, poete nomen indicat. In quibus maxime nobilitatus Orpheus, cuius decimoctavo civitatis eterne libro Augustinus meminit. "At nequiverunt quo destinaverant pervenire" dicet aliquis. Fatebor. Nam perfecta cognitio veri Dei, non humani studii, sed celestis est gratie. Laudandus tamen animus studiosissimorum hominum, qui certe quibus poterant viis ad optatam veri celsitudinem anhelabant, adeo ut ipsos quoque philosophos in hac tanta et tam necessaria inquisitione precederent. Credibile est etiam hos ardentissimos inquisitores veri ad id saltem pervenisse, quo humano perveniri poterat ingenio, ut - secundum illud Apostoli supra relatum - per ea que facta sunt, invisibilibus intellectis atque conspectis, prime cause et unius Dei qualemcunque notitiam sortirentur; atque ita deinceps omnibus modis id egisse, ut - quod publice non audebant, eo quod nondum viva veritas terris illuxerat - clam suaderent falsos deos esse, quos illusa plebs coleret. Quod et philosophos postea fecisse in libro Vere religionis ostendit. Quis enim nisi amens adulteros aut fallaces veneraretur deos? Aut quis penitus crederet deos esse, quorum ea flagitia audiret, que nec in hominibus tolerabilia iudicaret? Cui preterea dubium esse posset, quin peccata que humanitatem ipsam hominibus ereptura essent, eadem multo magis diis talibus preriperent deitatem? Belligerantes deos invicem Homerus et Virgilius fecerunt; propter quod Athenis Homerum pro insano habitum Cornelius Nepos refert. Credo nimirum apud vulgus; docti autem intelligunt, si plures sunt dii, et discordare illos et bella inter eos esse posse, et necesse esse ut, altero victore, alter victus, atque ita nec sit immortalis nec omnipotens, consequenterque ne deus quidem; unum esse igitur Deum et non plures; vulgus autem falli. Et siquis interroget cur non potius palam vulgi vesaniam increparent, possum cum Augustino respondere: quod utrum timore an aliqua cognitione temporum fecerint, iudicare non est meum. Ego tamen, etsi sola timoris causa fuerit, non mirabor, cum videam Cristi quoque temporibus, ante Sancti Spiritus infusionem, ipsos etiam apostolos timuisse. Enimvero quod a te de invidia deorum dicitur, eodem quo cetera referendum est, nec mirari conveniet, memorantem illud Psalmiste: "Omnes dii gentium demonia", et quod scriptum est: "Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum". Quenam igitur admiratio ista est, invidisse deos, qui nunquam sine invidia fuerunt? Quenam preterea poetarum culpa, rem veram, si intelligatur, salubremque narrantium? Aut quenam aristotelica illa reprehensio? Si tamen ita est; neque enim michi nunc aut eius loci memoria recens, aut inter hos montes liber ipse methaphisicus est presens. Quomodo autem consentaneum sit, vel poetas in hac lingue libertate reprehendere, vel deorum invidiam excusare - in eo libro presertim in quo, principatuum pluralitate damnata, unus omnium princeps asseritur - non video; sed adducor ut credam te locum illum non melius intellexisse quam reliqua. Hoc ego nunc de poetis antiquis opinabile verisimillimumque protulerim: qui, si unum Deum crediderunt, hoc ne in illis accuses; si unum credentes, plures nominaverunt, seu etiam coluerunt, habes plane quod accuses. Nec ego quidem illos excuso, sed comune cum philosophis crimen dico, quod, ut audisti, publici iudicii metus levat qui firmissima etiam interdum corda concussit. Vere autem plures deos tanta ingenia credidisse nunquam michi persuadebitur. Sed esto; crediderint: erraverunt - nichil est enim quod disceptator indoctus et pertinax non presumat -; non id certe poeticum, sed humanum fuerit, temporumque crimen vel ingenii, non artis, ut est dictum, neque quod, alio tempore atque alio ingenio et ampliori gratia, poetam esse pium disertumque prohibeat. Sed nonne ego poetas, adversus fragilem et inermem hostem dum defendere videor, offendo? Risus et silentium et contemptus poterant adversus tua tela sufficere: nullis opus erat verbis. Sed tacere non potui, ne ipse tecum forsan in aliqua cloaca - id enim tibi Capitolii instar est - inter egri ventris crepitus et raucas pelves - hee tube tue sunt, hic plaudentis conclamantisque favor exercitus - velut de musarum ruina et sacrorum studiorum excidio triumphares. "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris similis ei". Hoc cum Sapiens dixisset, statim addidit: "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur". Primum me parumper tacitum tenuit, secundum coegit, ut loquerer; frustra quidem, ut puto. Si enim desieris tibi sapiens videri, incipies - quod impossibile arbitror - esse forte non stultus. Doctus fieri non potest, nisi qui se noverit atque oderit ignorantem: defectus proprii cum dolore notitia principium est profectus. Et ad hos quidem sermones, non fame proprie periculum, non mei nominis offensa, quamvis gravis, tantum me, fateor, accendit, quantum hinc veri zelus, hinc tue loquacitatis inflammavit indignitas. Quantum enim ego tangebar, quicquid in poetas invectus eras, poteram - ut dixi - dissimulando transire. Nam nec michi poete nomen arrogo - quod scio quibusdam magnis viris multo studio non potuisse contingere, quamvis, si michi forsan ultro contigerit, non respuam, et ad id me olim iuveniliter aspirasse non negem - nec convitiis tuis presens hodierne lectionis mee studium tangebatur. Poteram, ut aiunt, de calumnia iurare me poetarum libros ante hoc septennium clausisse, ita ut eos inde non legerim, non quod legisse peniteat, sed quia legere iam quasi supervacuum videtur. Legi eos dum tulit etas; et ita michi medullitus sunt infixi, ut ne divelli quidem possint, et si velim. Ac ne me gloriari iterum graviter feras, non ea laus memorie sed etatis est. Tener admodum illos edidici, expertusque sum in omnibus, fere, quod in vestibulo Civitatis Dei, de Virgilio loquens, Augustinus: "Quem propterea" inquit "parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus, omniumque preclarissimus atque optimus, teneris ebibitus annis, non facile oblivione possit aboleri, secundum illud Horatii quo semel est imbuta recens servabit odorem Accedit quod in eisdem studiis agere senectutem, in quibus adolescentia acta est, minime michi magnificum videtur. Maturitas quedam, ut pomorum, ut frugum, sic studiorum ac mentium debet esse; eoque magis, quo turpior damnosiorque, multo est animorum acerbitas quam pomorum. Si ergo poetas hodie non lego, forsan interroges quid agam. Solet enim stultitia aliene vite curiosa esse, sue negligens. Respondebo tibi prefatus, ne quod dicam superbie ascribas: "Melior fieri studeo, si possim". Et quia impotentiam meam novi, posco auxilium de celo et in Sacris Literis delector. Que si Victorino, pagano homini iam seni, Deo per illas alloquente, pectusque durissimum moliente, veram infuderunt fidem, cur michi, cristiano homini, non possunt vere fidei firmitatem et opera et amorem vite felicioris infundere? Queris quid agam. Nitor non sine multo labore preteriti temporis errata corrigere; quodsi michi contigerit, felix ero; sed adhuc, fateor, ab eo quo suspirat animus longe absum. Queris quid agam. Non poetas lego, sed scribo quod legant qui post me nascentur, et, raro plausore contentus, acies insanorum sperno. Et si votive successerit quod ago, bene est; alioquin voluntas ipsa laudabitur. Postremo, ut aliud nichil agam, maturescere saltem cupio, si nondum forte maturui. Tu autem, "puer centum annorum", maledictus a Deo, et elementarius senex irrisus a Seneca, ibi senectutem agis, ubi pueritiam exegisti, et fluxos nunc etiam sillogismos filo marcente conglutinas, quos queat anus quelibet temulenta confringere; quicquid vero aliud quam puerile stramen redoluerit adversaris. Itaque libellos meos omelias vocas, quasi nomen infame meditatus, quod sanctissimis tamen atque doctissimis viris placuisse notum est. At minime mirandum si, quorum actus despicis, et verba contemnis. Omelia, porro, grece originis nomen est, quod latine dici potest sermo prolatus ad populum. Ego sane in his literis ad populum nichil, sed ad ignorantiam tuam loquor, si quo pacto possem, non dico illam tibi, sed illi superbiam extorquere. Quis autem, queso, peregrine lingue a te nunc notitiam requirebat, cum proprie sis ignarus? Sentis ut causam tuam ago, quo scilicet insolentem honesti nominis contemptum excuset ignorantia? O semper scolastice literator, nunquam literatus aut magister - quis enim literatus ita scriberet? - lege philosophorum libros, vel interroga qui legerunt: quis unquam hunc scribendi morem tenuit? Inest quidem verbis illorum vis ingens sillogistica: sillogismus nunquam aut perraro; quippe, pueritiam pretergressi, loquuntur ut viri. Efficacior est autem dissimulata callide, quam inaniter ostentata subtilitas. Sed et hic excusator, licet irrequisitus, adsum tibi: illi enim ut se, tu autem loqueris ut te decet. Ecce, iurgator improbe, extorsisti ut non tantum maledictis tuis, sed et cogitatibus responderem. Quedam sponte preterii. Misereor enim tui; nam quid superbo ignorante miserius? Sed ne plene miserear, tu facis. Ita namque iactanter atque fastidiose miseria tua abuteris, ut nulla tibi miseratio debeatur. Quomodo vero dissimulem, aut quid illi faciam vanitati, qua probare niteris cuius contrarium apparet in te ipso, dumque tu loqui poteris, occultari nunquam poterit? Quanta mechanici temeritas? Rethoricam prorsus in servitutem asseris. Iam non castigandus sed urendus es, nec verbis sed verberibus coercendus. Nimis insanis, medice. Crede michi: medico eges. Mirum quod medicorum nullus est, qui curam tui suscipiat; puto sis omnibus odiosus, teque perditum velint omnes. Medicine, inquam, rethoricam servam facis: de medicina viderimus. Certe ipse rethoricam in tuam servitutem aut amicitiam nunquam trahes. Quid autem probes et qualiter audiamus. "Per medicinam" inquis "et ethicam docemur recte vivere". Dii te perdant, fugitive! Male incipis. Medicine nichil comune cum ethica, sed multa contraria. Quid vero ad vivendum recte medicina, nisi quantum agricultura? Forte etiam longe minus. Nisi putas male vixisse olim Rome tot milia virorum fortium, per quos orbis terrarum domitus, virtus culta, vitia calcata sunt; qui tamen longum in evum sine medico vixerunt. Vixerunt, fateor, male; non quia medicus temporalis, sed quia vivificator eternus illis defuit. Alioquin nulla gens melius, vel nisi male vivebat virgo illa mirabilis, que carnalem suo corpori medicinam nunquam adhibuerat. Cur autem, queso, medicinam ethice permisces? Tene te loco, neque fines tuos excesseris. Quamvis nec ethica prestare possit recte vivere, cum id potentioris alterius donum sit. Verum et longior operosiorque disputatio, nec propositi huius est. Prosequere igitur ludum tuum; ita, tamen, ut deinceps ethicam non molestes, sed memineris quid sutori terminos suos excedenti respondit pictorum famosissimus Apelles. Age res tuas ut medicus. "Per medicinam docemur" ais "recte vivere; non ut congrue loquamur vel ornate, sed potius congrue et ornate loquendi artes discimus, ut vivamus recte. Sic non medicina ad has artes refertur, sed hee potius ad illam et propter illam sunt". Hinc concludis: "Serve igitur eius sunt". O male digesta conclusio! Sic iam longius feris quam minatus eras. Neque solum rethorica, sed omnes, quotcunque sunt, honeste artes, ipsa quoque philosophia et theologia, scientiarum omnium regina, tibi servient. O mechanice, si hoc michi probaveris: quod per medicinam recte vivere doceamur - omnes enim huc referuntur, et omnium unus est finis ultimus, non dico ut prestent recte vivere, sed ut ad recte vivendum adiuvent -, iure ergo illi servient, que id prestat, ad quod omnes relique aspirant. Certe ego nunc risu et verecundia impedior sillogismum tibi tuo parem mittere, quo probem te vilissime servum rei. Quod urbanius possum dicam: si quod alio spectat, et ad aliud refertur, et propter aliud est inventum, illi serviat oportet, ut tu vis. Medicina autem tua pecuniam spectat et ad illam refertur et propter illam est. Conclude, dyaletice: ergo pecunie serva est. Bene tibi accidit; turpioris rei servum te facere meditabar; pudor obstitit. Sed, o gravis argumentator, quis te talia docuit? Assumis falsa notorie, et ea de quibus principaliter discordamus; quod magnum in argumentando vitium est. Primum enim, ut dixi, medicina ad recte vivendum nichil omnino, nisi quantum una mechanicarum corpori famulantium. Deinde quis illud diffinivit inter nos, de quo ab initio litigamus? Preter enim quod circa medicinam nobis infinita dissensio est, nonne alius scrupulus premit occultior? Equidem ut tibi plane concesserim quod medicine: ars nobilissima tuque preclarus medicus. Illa, ut est mechanicarum penultima, sic omnium prima artium. Tu, ut non tantum ultimus, sed hostis es, sic medicorum omnium sis princeps. Liceat vobis passim cuiuslibet necessarie artis obsequio uti, et cuius utile obsequium fuerit, illa confestim vobis ancilla sit. Quid futurum arbitramur? Ancillabitur forsan astrologia, que celestium corporum notitia terrenis aliquam corpusculis opem ferat? Ancillabitur musica, que in hominum pulsu forte non inutiliter dimensiones temporum et intervalla consideret? Que res, vobis quia necessaria esse posset, ideo prorsus incognita et neglecta est. Illam appetitis, quam nec consequi potest, et si possetis, deberetis nolle. Rethores esse vultis, ridente Tullio, indignante Demosthene, flente Ypocrate, populo pereunte. Ne enim in singulis immorer, ad litis nostre summam venio. Si omnes, inquam, artes, quamvis nobiles, quamvis ingenuas, tuo humili et mercennario artificio servas facis, eo ipso quod utiles aut necessarie proposito tuo sunt - idque tibi nescio quo iure permittitur - nunquam profecto vel sic tibi rethorica serva fiet, quam constat ad id, quo te intendere oportet, non modo nil prodesse, sed obesse quam plurimum. Quid enim egro longa oratione opus est, cui fere verbum omne molestum est, nisi ut iubeatur bono animo esse, cureturque artis ope, si potest? An forsan apothecariis persuadere propositum est, quibus pene maternis verbis sunt dictanda remedia? Unum est, quoniam factum tuum, quam possum, excusare disposui. Unum est quo in te alienum eloquentie studium excusem: si forte defectus tuos et medicine imperitiam, non dicam supplere, sed tegere putas eloquentia, et, cum aperte peremeris, ostendas culpam esse non tuam, sed egroti, sed astantium, sed nature; si, preterea, in morte manibus tuis ascita, vis superstites consolari. Utrunque enim oratorum et rethorici opus est, fateor. Accusare, excusare, consolari, irritare, placare animos, movere lacrimas atque comprimere, accendere iras et extinguere, colorare factum, avertere infamiam, transferre culpam, suscitare suspitiones: oratorum propria sunt hec; medicorum esse non noveram. Sed si rethorica tibi servit, quicquid vero ancille tue est, tuum esse conceditur. Omnia hec, igitur, tua sunt, et quecunque alia oratoribus assignantur. Plusquam tibi permittitur, quam putabam. Potes enim occidere - mirum dictu! - et quem occideris accusare. Sed quando hodie - nescio quomodo - de accusatore factus sum excusator tuus, quid te vetat, hoc tanto et tam capaci ingenio, ut philosophum et medicum, sic oratorem esse, atque actus oratorios exercere cum gloria? Nonne ita homo es tu, ut Cicero? Accusat ille Clodium ac Verrem et in Invectivis Catilinam, et in Philippicis insectatur Antonium - magnos viros ac feroces, ad ultionemque promptissimos - et molem multorum criminum, ac reipublice ruinam illis opponit. Tu defunctum unum nec loqui valentem nec ulcisci, cur non fidenter accuses, quod se ipse necaverit? Excusat item Cicero capitalium rerum reos: Deiotarum regem, Plancium, Quintum Ligarium, Milonem, mille alios; tibi cur te ipsum non liceat excusare? Consolatur ille se se in morte unice carissimeque filie: tu in illorum morte, de quibus nichil ad te, cur non possis alios consolari? Facile se ipsum excusat, quem non pudet; facile consolatur alium, qui non dolet. Et illud est certum: quod quisque promptius se, quam alium excusat. Contra autem quisque promptius alium consolatur, quam se ipsum. Si hec ergo te movent, stude in oratorum libris. Velis esse rethorice dominus: utilis est tibi, necessaria est, totum est: sine illa nullus es. Quotidie enim facis quo et excusator tibi sit necessarius, et consolator alteri. Sed, si es quod profiteris, non excusator tui, non consolator aliorum, imo medicus, si non vulgi plausum, sed - ut debes - egroti tui respicis salutem, quo pergis? quid cogitas? quid agis? aut quid tibi rei est extra terminos tuos longe? An non illud tibi semper conscientia ad aurem cordis immurmurat: "Iste, cum quo ludis, eger est". Tu te medicum dicis: quid opus est verbis? Cura, sepe tibi dixi, medice. Rethorica, quam servam tibi vis efficere, hostis tua est; postquam rethores ac poete esse voluistis, medici esse desiistis. Sed hec michi tecum vetus est querela. Cogita et recogita sillogismos tuos: inanes et vacuos invenies. Non probant quod volunt; et, si probarent, tibi dedecus, egris tuis damnum ac periculum probarent. Proba potius rethoricam tibi incognitam, quam servam. Sed egros oculos lux serena prestringit, delectat videri quod esse nec expedit, nec licet. An autem solidum et universalem sillogismum recipis unius logica carentis? Siquidem, sicut anima rationalis, nisi rationem amiserit, corpori suo imperat, corpus autem illi servit, sic omnes artes, propter animam invente imperant propter corpus inventis; ille autem serviunt. Constat autem liberales propter animam, mechanicas propter corpus inventas. Conclude, dyaletice: ergo medicine rethorica serva est. Habes, medice, quod optabas. Sed an ego tecum ludo, cum tu tamen sis iratus et iocosa conclusio in contrarium cadit? Dimoveantur ambages: dicam clare quod sentio, quamvis dentibus tuis fremas, et tabescas, et michi fortassis anceps farmacum mineris. Expediret tibi, sed multo magis egris tuis, ut mutus esses, non orator. Et quod natura non fecit, faceret homo aliquis reipublice amicus, linguamque precideret, sumpto forcipe de altari, linguam illam, insulso vix ore versatilem, qua superbis. Tum demum curare cogitares: nunc cogitas predicare; et quicquid predicas in nichilum finit. Fallor: imo vero, in tuam infamiam et in perniciem alienam. Certe non ad artis ignominiam, nec a casu, medicinam Virgilius mutam vocat, sed quoniam muta debet esse, non loquax. Vos autem eo rem deduxistis, impudentia vestra, ut de mutis parabolani dici merueritis. Hoc nomen, iure civili vobis impositum, nunquam cadet. Solebant medici veteres taciti curare: vos perorantes, et altercantes, et conclamantes occiditis. Hec medicina, hec rethorica vestra est; et cum nulla gens magis rethoricis floribus nuda sit, nulla minus illis indigeat, tamen rethorici, et oratores, et poete, et philosophi, et apostoli, ac suscitatores corporum dici vultis; et penitus nichil estis, nisi verba inania nugeque volatiles. Olim quidem sine sillogismis curabantur et prope, ut tu nunc falso gloriaris, suscitabantur infirmi. Hinc, arbitror, fabule locus fuit, Hipolytum ab Esculapio suscitatum: quod eum ab extremis efficax medicus et velut a morte media revocasset. Nunc quanta mutatio! Sillogizantibus vobis, pereunt qui sine vobis vivere potuissent. Sepe iam nequicquam dixi: curate, medemini; eloquentiam his quorum est propria relinquite; vestra esse non potest. Et ut pro consilio consilium reddam tibi, sed aliquanto fidelius: tu me iubes in alienos fines irrumpere, ego te ad tuos redire moneo. Tu michi consulis ut, mutato adhuc vite genere, medicus fiam - rem neque magnificam et pene impossibilem - ego tibi ne unquam rethorice studeas, ut tandem medicus esse incipias, quod diu te esse mentitus es. Tam decet ornatus medicum, quam asellum falere. Tibi sane ne hinc reprehendi posses, abunde provisum est. Quisquis te disertum dixerit, idem et nitidam suem, et volucrem testudinem, et candidum corvum dicat. In te ergo, non facundia, sed facundie studium male olet, et facundie inimica loquacitas. De aliis loquebar, dum dixi non esse medici ornatum: magis est mercatori necessarius, quamvis nec ille rethorice quidem studet, sed usu experientiam querit, ac promptitudinem colloquendi. Quam ob causam illud a te non sine certa ratione quesieram: cur non potius navigationi rethoricam subiecisses, si cogebas eam servire mechanice. Quem locum non intelligens - qui ignorantium mos est - non sine meo et multorum risu responsionem supervacuam diffinisti. LIBER QUARTUS Sciens gratissimam michi partem maledictorum tuorum ad ultimum reservavi, non quia tu quoque ultimam posuisses - de ordine enim tuo, de ingenio, de stilo quid sentiam audivisti - sed ut, prioribus exactis, in hac parte licentius immorarer, palamque omnibus fieret quam sis virtutis amicus, quam cupidus literarum, qui michi solitariam vitam velut probrum aliquod obiectas. De qua quidem duo mei libri extant, quos quoniam ad te nec pervenisse, nec perventuros esse confido, neu perveniant velim, de hoc ipso cogor aliquid hic etiam ignorantie tue loqui. Ita ne demens igitur et excors? Quos vituperare vis laudas! Non miror, quia et quos curare vis interficis, et - puto - quos interficere velles efficeres immortales. Tu michi ergo, vesane et omnis boni expers, inter acervos iurgiorum etiam solitudinem exprobrasti. Fecisti optime, quamvis pessima voluntate. Libenter crimen hoc fateor: sum solitudinis amicus; talem me genuit natura, accessit consuetudo nature emula, accessit studium et iugis cura. Magno nisu animi semper incubui, ut quantum fieri posset illa contemnerem, que te moribundum, marcidum, semianimem in urbibus captum tenent. Solitarius sum, fateor, imo profiteor, et solitarium esse iuvat, vixque ullam vite dulcedinem urbano in strepitu ac fragore percipio. Addam quod non postulas: vix de homine, presertim studioso, bene extimo, qui non, si absque intermissione honesti officii datum sit, cupide interdum e procellis civilium curarum in solitudinem velut in portum fugiat. "Habes igitur quod est accusatori maxime optandum" ut ait Cicero "confitentem reum"; neque confitentem modo, sed se se novorum insuper criminum coacervatione spontanea deferentem. Sed expecta, noli victorie letitia inflari: sepe probavit actor quod non probasse prestabat, et, facti victor, in iure succubuit. Probas, me fatente ac favente, quod intendis; sed an hinc in meum, an in tuum caput redundet infamia nondum probas. Proinde pedagogum tuum, senex puer, ut arcessas consulo. Multis hic tibi sillogismis claudicantibus opus est, ut vel irrisor vite solitarie clarus sit vel sectator obscurus. Incipe, aude, noli trepidare! Logicus es, philosophia tua est, rethorica tibi servit, et - quod omnes titulos tuos transcendit - summus es medicus. Confice ridiculum sillogismum, qui sepe mortiferum poculum confecisti, et si nescis melius, dic ita: "Quod nature adversatur malum sit necesse est, cum natura ipsa sit optima; solitarie autem vivens nature adversatur, secundum quam politicum animal est homo. Mala igitur solitudo". Ad hec: "Constat quod carere bonis est miserum; multa vero in urbibus bona esse certum est, quibus solitarius caret. Misera igitur solitudo". Adde, si placet: "Ut utilis est qui multis prodest, sic inutilis qui nulli. Habitator vero urbium, vir bonus, multis prodest, saltem exemplo; solitudo autem seu sancta rusticitas nulli nisi sibi soli prodest, teste Ieronimo. Inutilis ergo rustica solitudo". Vides ut periculosum est cum stulto multum colloqui. Ecce iam ipse ludens sensim ad ineptias tuas labor, et dum te emulari studeo, prope tui similis factus sum. Sed quoniam ex persona tua loquor, excuser; et fatebor ingenue: nulla arte, nullo studio, simulare possem usqueadeo stilum tuum, quin prima fronte discerneremur. Ita michi nescio quid terapenticum insibilas, quod e rostris perorantem Tullium facile possit expellere. Sillogismos autem tibi texui, ne a te texti farmacum oleant stomacumque subvertant. Ceterum hos ludos hasque tendiculas puerorum ridendo preterire magnificum, puerile dissolvere. Tamen quia cum pueris pueriliter et interdum - quod nutrices solent - bleso ore loquendum est, et hic parumper insistam. An nature semper obsequendum, an vero nonnunquam valde etiam resistendum sit, non huius temporis est questio. Tu eam forte, philosophorum princeps, in aliquo tuorum voluminum ventilasti. Quem enim philosophie locum rear a tanto philosopho pretermissum? Sed sit nature obsequendum, sitque homo naturaliter animal politicum, nichil tamen politie obesse solitudinem studiosorum hominum, qui proculdubio rari sunt, sepe etiam multum prodesse compertum est, plusque unum solitarium conferre reipublice, quam centum qui latrinis aut tabernis ac lupanaribus obversentur. Neque enim solitudinem loquimur cuntis hominibus infensam, qualem Bellorophontis accepimus, qui universo generi humano odium indixerat, aut Timonis nesciocuius - obscurum enim nomen habet - qui ob id quod omnem amicitiam sperneret nullumque diligeret ab Atheniensibus lapidatus traditur. Non hanc solitudinem loquimur, sed tranquillam, et mitem, et ab hominum vitiis non ab humanitate semotam. Ecce nunc tu per vicos ruis ac plateas, et quasi ad currendum nati simus, me in solitudine sedentem inhumanum putas. Crede michi, si placet: plures te quotidie impellunt, plures melioresque me diligunt; et nisi gloriari tibi importune nimium videar, dicam quod multis est notum: tales ad me visendum viros in hanc solitudinem venisse, et propter me unum hic cupide fuisse, tales etiam misisse de longinquo ad cohortandum me noscendumque quid agerem, qui te, si ultro illos adeas, egre visuri sint, nichil dicturi, modicum responsuri. Sed transeo, ne te nimis affligam. Hec autem non ut glorier, cum omnis honor in honorante sit, sed ut scias multos ruris amatores etiam in urbibus caros esse, multos habitatores urbium ipsis in quibus habitant urbibus odiosos. Ita non adversam solitudinem politie, meque, licet solitarium, et amare bonos noveris, et ab illis non minus amari quam si, ceno oblitus ac sudore, et nunc hac nunc illac more tuo discurrens, prehensarem homines, loquendo caput omnium obtunderem, nullum dormire sinerem, cuntis liminibus insultarem, et quem semel arripuissem tenerem, occideremque tenendo, ut ait Flaccus, non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. In eo quidem quod bonis urbium carere solitarii videntur, nolo questionem antiquissimam renovare, que inter perypatheticos ac stoicos multis iam seculis fuit, eritque per secula, illis summum, his solum bonum dicentibus esse virtutem. Que si vera sententia est, quibus quantisque bonis careat solitaria vita, quisquis vera bona urbium numerat ac metitur intelliget. Sed quia te, post Aristotilem, tempore, ingenio etiam, primum et cum additamento logice perypatheticum scio, concedam, ne de hoc ipso noviter litigandum sit, esse preter virtutem bona, quibus urbes abundare non negem, in quibus fornicem, balnea, macellum, mulsum, adipem, pulmentum, et que sunt similia numeratis. Verum his carere apud vere realiterque philosophantes non modo non miserum, sed magna etiam solitarie felicitatis accessio est, simul ut cum his vestris bonis et aliis careat urbanis malis. "Et quenam ista sunt?" inquies. Quis cunta dinumeret? Illis caruisse non est parum, que, si ad literam intelligas, non mediocris quemlibet fortune virum, sed David regem ex urbibus in solitudinem pepulerunt. Quenam vero hec? Nempe iniquitas et contradictio in civitate, et labor in medio eius, et iniustitia, et non deficiens de plateis eius usura, et dolus. Iam quod sequitur responsione non eget. Sancta rusticitas sibi soli prodest: studiosa autem solitudo prodesse posse quamplurimis non negatur. Et ipse Ieronimus, qui hoc dixit, quantum solitudine delectatus et quantum ibi mundo utilis fuerit sciunt omnes. Sed quia non possunt omnes esse Ieronimi, etsi magnum nichil in solitudine geratur, tantum ut vivatur innocue, vitentur incentiva libidinum, quibus porticus civitatum ac theatra flammescunt, parum ne tibi forsitan videtur? Apud me multo quidem optabilius est solum salvari, quam perire cum multis. Sed iam satis est; iam te egrum egris tuis linquere meditor: illi te conficient, tu illos. Caret solitudo multis vulgi voluptatibus, sed abundat suis: quiete, libertate, otio; quamvis verum sit quod ait Anneus: "Otium sine literis mors est, et vivi hominis sepultura", et profecto solitarius ydiota, nisi forte Cristus valde continue secum sit, quantolibet in spatio terrarum sine ullis vinculis vinctus est. Unde non miror id tibi vite genus invisum. Quid enim hic ageres, nisi numerare horas, et querere quando cenatum secundum regulas tuas, quando cubitum ires? Quem circumscribere, seu cum quo clamare posses? Nullus occurreret: tecum loqui nescires. Id enim est hominum paucorum, et tamen his eisdem in locis parva, fateor, seu verius nulla copia. Sed nonnullo nec parvo quidem amore literarum tam bene tamque predulciter michi est, ut si statum animi mei nosses, putem te horam, qua natus es, odio habiturum, que te in illam miseram et infelicem vitam proiecit, et propter pecunie parve spem permagnas rapit angustias. Quid ergo locutus es miserabilis senex? Quid in me damnasti? Amarunt solitudinem patriarche, prophete, sancti, philosophi, poete, duces imperatoresque clarissimi. Imo vero solitudinem quis non amat, nisi qui secum esse non novit? Odit solitudinem quisquis in solitudine solus est, timetque otium quisquis in otio nil agit. Quantum vero habet unde tristetur qui, ut gaudeat, turbam querit! Plane miser est qui felicitatem sperat a miseris. O mendice medice, qui te, nature conscium, philosophum vocas, sic ubinam sit vera felicitas didicisti? Certe non opus est turbis confusisque clamoribus, non theatrico strepitu, non vulgo inter miserias plaudente, non quadrigis fundamenta quassantibus, non cruento foro, non nidore fumantium popinarum, et olentium acie coquorum atque aromata transmarina terentium, quos, vobis exceptis, nescio an efficacissimos omnium ministros mortis appellem. Nichil his omnibus est opus. Intus in anima est quod felicem et quod miserum facit. Hinc illud poeticum digne laudatur: nec te quesieris extra. Constat autem nunquam melius esse anime quam dum, amotis obstaculis viteque compedibus, in Deum atque in se ipsam libera tandem et expedita convertitur. Enimvero id, dum sumus in terris, nusquam melius quam in solitudine fieri posse, etsi tu non capias, fatebuntur experti. Illud quoque platonicum, ab Augustino relatum et laudatum, notissime verum est: "Non corporeis oculis" - ut verba etiam ipsa ponam - "sed pura mente veritatem videri. Cui cum anima inheserit, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nichil magis impedire quam vitam libidinibus deditam". Que sententia a Virgilio - quem tu spernis ut vespertilio aquilam, simia leonem - elegantissime sub allegorica nube reconditur; quem locum pretereo, ne cerebellum tuum mole rerum opprimam. Quam doctrinam ab Archita tarentino, magno in primis et preclaro viro, didicisse Plato ipse potuerat, dum illum pithagoreosque alios visendi discendique gratia in Italiam venisset. Ille enim, ut apud Ciceronem Cato meminit, nullam capitaliorem pestem quam corporis voluptatem hominibus dicebat a natura datam. Deinde, enumeratis malis que ex voluptatis radice nascuntur, illud addebat: "Cum homini sive natura sive quis deus mente nichil prestabilius dedisset, huic divino dono nichil tam inimicum esse quam voluptatem. Nec enim, libidine dominante, temperantie locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere". Quibus ita se habentibus nec illud ambigitur: et quod beatam perfectamque animam fieri vetat summo studio vitandum, et virtutem in proprio non inimice sue regno esse querendam. Iam illud ne probari quidem est necesse: civitatem libidinum esse sentinam, omniumque ibi turpium voluptatum illecebras scaturire. Piget nunc, pudetque conclusiunculas infantiles tuo more subnectere. Tu, qui logicam spuis, facile consequentiam vides. At ne nimis urgeam, excusare nunc etiam iudicium tuum libet. Profecto enim solitudinem odisse mechanici est. Facis, fateor, quod te decet. Ubi enim nisi inter turbas credulas fatuorum ingenioli tui mercimonium ostentares? Posses hic quidem esurire: totius anni mendacia una te luce non pascerent. Iure igitur locum fugis, moribus tuis adversum. Illud iniuste agis, quod inter studiosos literarum ac mechanicos non discernis. Linque solitudinem his quibus nec falli nec fallere est animus, qui nec pauperiem timent nec divitias venerantur, sed utrinque paribus spatiis delectantur absistere, qui honestissimam voluptatem ex libris, ex ingenio, ex animi agitatione percipiunt. Tu autem, nullo prohibente, habita ubi te matutina muliercularum cohors in publico sedentem adeat, circumstrepat, interpellet. Tu pro tribunali, stricto pallido labello elatoque rugoso supercilio, suspirans examines quid ea nocte quis minxerit, et vix tandem quassanti capite sententiam feras: "Ille peribit, iste curabitur". Quam cum falsam finis ostenderit, apud te non prius mendacium quam excusatio sit inventa. Sin vera forsan evaserit - fieri enim non potest, ut quisquam tam plenus mendaciorum sit, quin casu saltem veri aliquid multiloquio misceatur - exultes ac tumeas, ipsumque te putes Apollinem et Delphis oraculum processisse. Non es itaque totus amens: locum tibi aptissimum delegisti. Habitant reges in urbibus, presidesque terrarum et iudices, quique coercendis vulgi moribus presunt, quos reipublice necessitas excusat horum presentiam requirentis; habitant ibi aliquo gravi negotio detenti: hos proprie ius necessitatis absolvit; habitant ibi voluptuosi atque cupidinarii, quibus placet fornix et uncta popina, ut ait Flaccus; habitant ibi circumscriptores, mimi, fures, totumque id genus; ibi postremo habitant mechanici, quibus omnibus propositum unum: vel fallere vel lucrari. Tibi utrunque propositum est; quod intendis, alibi non potes: fuge igitur solitudinem, urbes ama. Quinetiam, siquid michi credis, illic tibi non suburbium elige, sed plateam. Quid multa? Doctos ut scopulum cave, habita inter stultos. Venator nemora; piscator aquas; sequitur lupus indefensum gregem; circulator, mimus, fur, impostor divites, stultos, credulos insequitur: nichil sane circulatori gravius, quam ludum suum ab astante cognosci. Hinc - ne me omnino rusticum putes, quia rure habito - hinc illud venenum visceribus tuis sparsum, quod te quiescere non sinit. Cum enim pontificem maximum hinc morbo, hinc quorundam fraude vel ignorantia circumventum cernerem, eum certe fideliter sed - ut res docuit - frustra premonui. Licet enim tunc evaderet, in eosdem tamen laqueos mox reversus, utilisque consilii vel immemor vel contemptor, totum se vobis tradidit. Ubi - quod sepe accidit - melior pars numero victa est, tuaque et ceterorum ignorantium prevalente sententia, intempestivis remediis et immodica - ut fertur - senilis sanguinis rapina, illum, si sineretur adhuc forte victurum, pontificali solicitudine liberastis. Ita brevi tempore caput mutavit Ecclesia, et antequam nos nostre contentionis, is - unde contentio orta erat - vite sue finem repperit, te iuvante. Hoc quenquam animadvertisse fers graviter? Sed certe non solus ego ludos vestros intelligo: quid soli michi irasceris? An quia solus e cuntis ludo astantibus mutire ausus sum, ut qui fallebatur adverteret? Habes prope iustam iracundie causam, circulator: pulverem tuum funiculumque detegere, quinetiam spargere atque confringere volui, fateor; fecissemque, si michi creditum fuisset. Unum tibi satis inculcare nequeo; nec enim decies repetiisse sufficiet. Si in me rabies tua, ignorantie sibi conscia, linguam urgebat, quid poete meriti, quorum nec aliquem noscis nec aptus natus es noscere? Ut sim ego poeta - quod tu potius dicis, et ego patior, quam credam - quid tamen ideo? Non ego te carmine aut ullo poetico mucrone confixeram, sed pedestri solutoque sermone leseram, quodque maius impatientie tue signum fuerit, non ad te sed ad alterum transmisso. Neque enim de te, sed de ignorantibus atque discordibus, quorum tunc ego te principem nesciebam. Quotiens tibi iam dixi: frustra despumas in poetas, aerem verberas, in ventum furis. Neque enim poetice lesus es. O cerebrum plumbeum! Hoc non potes intelligere, cum philosophia et logica tue sint! Et miraris si te surdum cecumque, aut si saxeum vocem! Quid tecum amplius quam cum aliquo ex his scopulis Sorgie impendentibus loqui iuvat? Nisi quod ille aliquid forte, tu nichil ad quesita respondes. Leserim ego te: quid poetica meruit? Sim poeta: telum illud veritatis quod, ut video, alte descendit in cor tuum, non loro poetico, sed nuda manu et verbis puris atque simplicibus missum erat. Philosophe ingens, quero a te: an si te musicus non cantu, sed verbis offenderet, vel Aristoxenum vel ipsam musicam condemnares? An siquis astrologus non quadrantem eneum, sed baculum tibi quernum in calvitium impegisset, malediceres Ptholomeo? An si te vel agricola non stiva sed saxo feriat, Hesiodum carperes aut Palladium? Vel piscator non hamo, sed gladio percutiat, Petro detrahes aut Andree? An ego, quia tu michi oles, Ypocratis vel Asclepiadis memoriam lacerabo? Satis est adversarium ferire, etiam ne, ob unius hominis odium, humanum omne genus oderis, multosque tibi hostes feceris, impar uni. Hec repetere visum est, ut, quod ingenio non potes, crebra saltem repetitione concipias te, dum me invaderes, iratum fuisse, dum poeticam lacesseres, furiosum: utrobique non modo mendicum literarum, sed omnis inopem rationis. Et cum poetis quidem deinceps, ut libet, michi iam parcere poteras: odii causa sublata est. Hactenus enim ludum tuum volui impedire, nec potui; posthac impedire nec cogito nec oportet. Hunc enim pontificem habemus, qui - si verum audio - nugas tuas non pluris faciat quam sint, quique vel innata prudentia vel exemplo novo et insigni tales facile vitet insidias. Finis iam huius sermonis esse poterat et, ut arbitror, tempus erat; sed ubere ac pregnanti eloquio tuo retrahor: sic facete tantaque arte me detines, ut abire nequeam abs te. Quis enim tam mutus, ut illi ioco non respondeat, quo desponsasse me dicis fontem Sorgie? Clare philosophe, non locum hunc aut illum, sed tranquillitatem mentis ac libertatem sequor, quas tu nescis. Illas ego non tantum ad Sorgie, sed ad Nili fontem querere non gravabor. Ibo quo nec Alexander mittere, nec Cambises potuit pervenire. Non me rubicunda perusti zona poli, non epularum defectus impediet, que causa duplex cepto arcuisse legitur tantos reges. Solus et esuriens et adustus, si illas ibi esse noverim, ad tranquillitatem animi libertatemque perveniam. Scio tamen eas non in locis sed in animis inveniri; verum ad id conferre aliquid loca salubria et quieta non dubito. "Cur" inquies "asperiore loco habitas, cum mollioribus non veteris?". Si reddenda nunc etiam vite ratio est, necdum manum ferule subduximus. Dicam de multis unam causam legisse: nescio an intellexisse potes apud Senecam honestius Scipionem Literni exulasse quam Bais. Non est unam rem amantis contrariam sponte sequi. Non est igitur aut virtutem adepti, qualem me non esse lugeo, aut ad virtutem suspirantis, qualem me, si permiseris, non nego. Non est, inquam, ad virtutem aspirantis ultro degere ubi voluptas, inimica virtutis, imperet. "Quid ergo? Nemo" inquies "bonus in urbibus?". Non dico id quidem; sed innumerabiles mali, a quibus non modo proficientem sed profectum quoque, si possit, securius sit abesse. Accedit quod nec ita rure relegatus sum, quin sepius quam vellem amicorum precibus ad urbem retrahar, sepe etiam sponte mea vager, vitans locorum alternatione fastidium. Facti mei causam audisti. O, si te nunc scisciter, vice versa, quid tu latrinas omnes ambire nunquam desinas, qualem michi expedies rationem? Dices te sanare rempublicam, quam egram, fateor, a te sanari posse nego, nisi quantum te spero quotidie multis illam dementibus, veluti corpus infectum damnosis humoribus, exhaurire. Quem vero non curis exonerent impleantque letitia speculationes ille tue pulcerrime? Quarum prima est: an, in solitudine habitans, sim deus an bestia; diffinisque non deum. Sed audite, queso, philosophi, rationem: quia poetas sequor, ut dicit et non probat. Ergo, si poetas non sequerer, deus essem. Tu, igitur, qui nec poetam nec ipsum poete nomen intelligis, quis deorum es? Certe si ignorantia deum facit, tu non solum deus, sed deus deorum iure vocaberis. Quero autem quod apud Lucanum de Nerone scriptum est: quis deus esse velis? Non respondes, perplexus es. Dabo tibi consilium: lege Varronis vel, quia illos non habes, Augustini libros, inveniasque tibi placitum aliquod dei nomen. Deus enim esse non prohiberis, quia poetas negligis. Magna ibi deorum copia et nominum multa varietas. Si me rogas, quod in his paulo forsan exercitatior sum, tria tibi deorum nomina, utriusque sexus, excerpsi: esto vel Pallor vel Cloacina vel Febris. Hec te cito utinam, o stolidum caput, arripiat, ut et strepere desinas et tuo periculo experiaris quibus remediis abundes! O insensate, non sum deus, nisi forte eo modo quo, propter intelligentiam et actum Aristoteli videtur homo mortalis deus. Quod, si beatus essem, utique deus essem, iuxta illud philosophicum Severini: "Omnis beatus deus. Natura quidem unus; partecipatione vero quam plurimos esse nil prohibet", quod ab Augustino habuit Psalmo centesimo decimo octavo: "Non enim" inquit "existendo sunt homines dei, sed fiunt partecipando illius unius qui verus est Deus". Certe peccatis nostris effectum est ut, cum audissemus: "Ego dixi dii estis et filii Excelsi", omnes illud continuo tristius audiremus: "Vos autem sicut homines moriemini"; ac ne quis principatui potentieque fideret additum est: "Et sicut unus de principibus cadetis". Itaque, profundissime speculator, non sum deus, nec semideus quidem, qualem Lucanus Pompeium, Labeo describit Herculem, Romulum, et de philosophis Platonem. Nunquam miser in has insanias cecidisses, si aliquando cogitasses, quam grande negotium sit, licet excellentibus ingeniis, divinitatem non dicam assequi, sed etiam contemplari; si semel legisses illud preclare dictum a Platone, ab Apuleio relatum, et ab Augustino in libro De Civitate Dei positum: "Deum esse summum omnium creatorem, ipsumque solum esse qui non possit, penuria sermonis humani, quavis oratione vel modice comprehendi; vix saltem sapientibus viris, cum se vigore animi, quantum licuit, a corpore removent ad intellectum huius Dei. Id quoque interdum, velut in altissimis tenebris, rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare". Quid tibi, medice, videtur? Quid de hac urina iudicas Platonis? certe Augustinus, magnus medicus animorum, sani hominis eam censet. Quamobrem non sum deus, ut dixi, quippe nec idoneus contemplator Dei; non, si tam sapiens sim, quam tu tibi sapiens videris. Quid ergo? Opus exiguum Dei sum, cultorque utinam! Bestie vero titulum nemo, te vivente, merebitur. Sed eloquentie tue nichil est arduum: nomen tuum michi tentas ingerere. Et quem non exhilaret urbanitas tua, dum me interrogas an sim leo, quia scilicet id, ut dicis, responsionis mee principium preferebat? Atqui, conviciator mordax et frivole, sive me leonem voces, non movebor, sciens quod in Scripturis Sacris - quarum non ignarus modo, sed hostis es - Cristus leo dicitur, sive me leonem neges, non irascar, memor quod in eisdem Scripturis diabolus leo est. O insulsi sales, auctorique suo simillimi! Quid ais? Non potes iocum tuum concludere, mime senex! Iam nemo est qui aliud in te, nisi te, rideat. Explica lingue nodum, fac rideamus, dum egri interim tui plorant. Dic, age, dic secure, nil timueris: tuam auream eloquentiam expectamus. Dic, rethorice imperator, dic, Galiene, Demosthenes, dic, bone Cicero et Avicenna; sum leo vel quid aliud? "Non es" inquit "leo sed noctua". Ridete omnes, plaudite, fabula acta est. Sed - heu! - non sacrarum tantum, verum omnium literarum nescie, an non saltem audisti - talia enim legisse non potes, quoniam extra Terapenticam tuam sunt - apud antiquos nostros ingeniosissimos - quod nemo ambigit - ac doctissimos quidem viros avem hanc Minerve consecratam, que apud illos sapientie dea est? Miraris, ydiota? Peregrina sunt hec. Velles audire rei causam? Occulta est avis, et volucrum stupor; nocte vigilat, inter tenebras videt, dormientibus cuntis volat. Mirari autem desines, si cogitare ceperis ex persona Cristi, qui verus sapientie Deus et ipse sapientia patris est, in Psalmo centesimo primo dictum esse: "Factus sum sicut nycticorax in domicilio". Vide autem quanti te faciam, philosophe. Quod ad irridendum studio conquisisti, ad irrisionem tuam et gloriam meam facili ludificatione conversum est. Videro qualiter upupam tuam, philosophie rethoriceque dominus, laudando, tuam vertes in gloriam. Disce iam, iurgator, vel mordere profundius, vel silere. Nunc, enim, me noctue rostro vides quam leviter vellicasti! Veneni multum, virium nichil habes, quando michi, ut crimen aliquod solitudinem obiciens, ex actu laudabili conflare infamiam voluisti. Providebo ne me veris probris possis attingere; eritque tibi livor tuus ad penam, michi tum ad laudem, tum etiam ad cautelam. Curabo ita vivere, ut boni gaudeant, tu medius crepes, sive in hac sive in alia solitudine, ut sors tulerit, sive in urbibus vivam, ubi vixi longe aliter ac tu, ubi nemo michi urinam suam, multi et magni secretum animi familiariter ostenderunt, contigitque - quod optabam - ut essem carus illustribus, vulgo ignotus. Libet enim gloriari, sed in domino, cui semper tum pro multis, tum pro hoc nominatim gratias agam: quod me valde dissimilem tui fecit. Interea dum hic sum - quod quamdiu sit futurum nescio - illud ne tibi videor mentitus quod, superbie michi datum, in principio literarum tuarum, huc sciens distuli: me florentes silvas et solitarios colles ambire solitum, vel scientie cupiditate vel glorie? Repeto enim, non dubitans ne lateat, ut tu fingis; notum enim spero non modo quid agam, sed quid cogitem. Dixi, igitur, ut doleres, et repeto ut doleas, tantam diversitatem nostre sortis agnoscens. Dum certe oculos tuos ille mestus atque horrens pelvium ferit aspectus, meos grata serenitas et agrorum ac nemorum letissimus viror lenit; dum auribus tuis irati ventris murmur intonat, meas suavis volucrum cantus et dulcis aque strepitus delectat; dum naribus tuis inclusus aer et aure tristioris flatus ingeritur, meas florum circumfusa diversitas et calcatarum odor mirus herbarum recreat atque permulcet; dum lingua hebes infelixque palatum tuum delibandis atris potionibus inviscantur, michi lingua in aliquo vel honesto colloquio vel salubri soliloquio detinetur; dum manus tua miserorum rimatur atque explicat purgamenta, mea aliquid scribit gratum posteris - ut spero - dum legetur: quod certe scio, gratum michi dum scribitur; et si nichil, enim, maius, at saltem oblivia temporum malorum multarumque gravium et inutilium curarum animo meo affert; denique, dum tu lucrum cogitas aut rapinam, ego illud meditor, ut si possim, ex alto pereuntia lucra despiciam, et, ut sepessime stomaceris, dum tu, captus vilis lucri cupidine, grabatulos ambis ac latrinas, ego illa sola cupidine quam audisti florentes silvas et solitarios colles lustro. Sentis quam me non peniteat dixisse quod totiens repeto et exaggero? Magnifice forsan et de me altius loqui videor, sed a quodam magnanimo literatoque viro didici "magnifice loquendum adversus ignorantes". Brutus hoc in epystolis suis ait: patere me uti testimonio hominis incogniti apud te, notissimi apud doctos, et quem Tullius ac Seneca cum veneratione suscipiunt. Quanto ergo magnificentius atque altius loquendum adversus surdos? Alte locutus sum: sic oportuit ut audires. Hymnis quidem tuis carmen breve reddideram, sed iniuriam Musis hanc inferre nolui, ut eas insueto odore confunderem, tuumque ad limen cogerem, ubi se nunquam fuisse gloriantur. Ecce multa michi que pene per dissuetudinem evanuerant ad memoriam reduxisti; gratiam habeo convitiis tuis. Exercent ingenium: bonum opus, nisi malo more pessimoque animo fieret. Hoc tibi examinandum linquo: ut libet, igitur. Ego et tacere possum, et loqui audeo, insultusque tuos nec opto, nec horreo; nec dum aculeos deposui; quod a te quoque graviter acceptum, quam vere dixerim puto sentias, nisi prorsus obtorpuisti. Ita tamen hoc accipias velim: si non post annum, sed ad iusti temporis spatium in aciem redis. Absit, enim, ut ab unius tempus non extimantis pendeam semper arbitrio: tempus michi carum est, fugamque eius intueor. Si ergo distuleris, tibi nichil, carte autem quod merebitur, que indignari non poterit, si illic posita fuerit, ubi auctor suus assidue cor, ingenium, manus, linguam, oculos, nares habet. Et tibi quidem in presens hec suffectura crediderim, ut aliquid in diem proximum reservemus. Tibi autem, lector, quisquis, otio abundans, in has forte literulas incidisti, pauca dicturus sum. Duo sunt quidem ad que perraro, nunquamque nisi invitus, venio: ad utrunque nunc iste mordacissimus convitiator me coegit. Gloriari et de seipso predicare vanum ac superbum, alteri detrahere iniuriosum et molestum est. Non audeo te rogare, ut mea legas opuscula. Altiorem tibi fertilioremque lecturam opto; sed hoc dicere audeo: si quicquid ab ineunte etate scripsi, et - ut puto - scribam, cum his conferatur, que michi detractor iste violentus extorsit, neque sermo tam fervidus, neque tantum in reliquis omnibus iurgiorum, neque decima vel proprie laudis vel aliene infamie pars legetur; nisi quod olim memini me alterius cuiusdam, et certe maioris emuli, quem in alio terrarum tractu atque alia etate perpessus sum, rabiem, invidie facibus accensam, coactum, similiter tribus aut quattuor epystolis contudisse. Sed ea contentio lege carminis iuveniliter actitata est. Hoc deerat iniurie: ut a sene iam senior soluta oratione lacesserer, utque in omni etate et in utroque stilo compellerer insanire. Unum me solatur: utrobique lacessitus sum. Putabam aliquando fugisse latebris invidiam: fallebar. Illa me, ut video, vel subterraneis latitantem cavernis inveniet. Displicet persecutio, quamvis forte non inutilis, displicet invidia; sed invidie causa non displicet. Neque velim talis esse, in quem illa nil cogitet; at in quem nil audeat esse velim, nisi putem impossibile. Ausa est in Cesares, in reges, in philosophos; penitusque paucis contigit - quod Salustius merito difficillimum dicit inter mortales - ut gloria invidiam superarent. Illud contra facillimum multis accidit, ut gloria invidiam irritarent. Unum miror: quod cum hec pestis inter pares unique studio intentos oriri soleat, michi semper unde non debuit orta est. Deum testor: non libens ad respondendum olim veni, sed multo nunc magis invitus ad hec redeo, quamvis inter utriusque lingue principes interque sanctos viros - quod multo mirabilius est - quenam verborum certamina frequenter exarserint non ignorem. In immortalibus enim scriptis memorieque mandata sunt. Que probra, quas contumelias vel in Ciceronem Salustius non iacit, vel in eum ille non reiecit? vivum ipsis in verbis odium cernas. Non mitior, sed multo quoque acrior inter Eschinem ac Demosthenem, capitaliorque dissensio. Quis Ieronimi contentiones non audivit cum Rufino aquilegiensi? Quasdam quoque cum Augustino, lenius quanquam reverentiusque habitas, duras tamen atque mordaces. Verum hec et his similia in aliis quam in me libentius excusarem, sed cogor ubi nollem, et ad duo, michi in primis molestissima, per vim trahor. Quid enim - lector, oro te - quid est quod in me sponte glorier? Profecto, quamvis obtrectator meus quovis iusto extimatore rerum nichilo etiam, si dici liceat, minus sit, adeo ut stilus ipse meus, quodammodo frenum mordens, adversarii contemptu et ignobilitate superbiat, ego tamen, ut tibi verum fatear, meipso iudice, nichil sum, et siquid vel vere essem vel viderer michi - quorum alterum cupio, alterum abominor - an tamen ideo possem oblivisci illa sapientum pueris etiam nota consilia "Laudet te alienum, et non os tuum", et alius "Tollite inanem iactantiam; res loquentur tacentibus nobis"? Ex diverso autem, quid ego alterius nomen invadam? Iniuste agam, si honestum nomen; si infame, supervacue. Quod si forte de literis, ut fit, questio esset exorta - verum est enim non solum illud "Quot capita tot sententie", sed illud quoque "Cuiusque capitis multas esse sententias"; unde sepe accidit, ut de una eademque re aliud mane, aliud sero, imo et in eodem instanti nunc hoc nunc illud uni et eidem ingenio videatur - si ergo vel de scientiis inter se, vel de unius scientie terminis, vel de re qualibet dissensio incidisset, dicente uno quod alius non probaret, an statim ad iurgia veniendum et, quasi pugnando veritas quereretur, furore atque odio decertandum erat? Cur non potius meminisse illius sententie decebat, que in libro De finibus a Cicerone posita est, quam si legisti, parces nota repetenti, si minus, puto, non invitus leges? "Dissentientium" inquit "inter se reprehensiones etiam non sunt vituperande; maledicta, contumelie, iracundie, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indigne philosophia michi videri solent". Et sequitur: "Neque enim disputari sine reprehensione, nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest". Neque in disputando solum, sed etiam in atrocioribus causis doctrine huius meminisse profuerit. Hinc idem alibi: "Rectum est" inquit "etiam in illis contentionibus que cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna esse videamus, tamen dignitatem retinere, iracundiam pellere". Et sequitur: "Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, neque his, qui assunt, probari". Sane, quod ad disputandum pertinet, Latinis iste non fuerat disceptandi modus; licet - ut Cicero idem ait - "sit ista in Grecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt". Que cum michi iampridem nota essent, et animus, natura quietis appetens, a contentionibus abhorreret, nunquam sponte fueram ad talia discensurus, nisi iste, quem alloquor, superbus, invidus, preceps, temerarius et ignorans - ut brevi eum tibi circumlocutione describam - me nolentem, procacis ut ita dicam lingue sue manibus, ad hunc velut pulvereum ac strepentem iurgiorum campum ex arce tranquilli silentii detraxisset, ut quem delectet, porcorum more, ceno semper immergi, et cui ego nichil, sed omnis veritas, omnis virtus offensa sit. Itaque, lector amabilis, a te veniam peto, si in volutabrum iniuriosi colloquii protractus, contra naturam moresque meos aliquid dixi, quod aures tuas leserit, sicubi gloriosus de me, deque illo mordacius quam velles effatus sum. Magnificentius, fateor, fuisset utrunque contemnere; sed rara patientia est, quam non penetret acutum convitium. Proinde, sique iacula primus ille contorserit in nomen meum - quod, quantulumcunque sit, augeri studeo, non minui - si preterea - quod molestius tuli - quot quantisque mendaciis aures veri avidas impleverit, quam denique importune sit et scurriliter debacchatus audieris, et quis ipse sit noveris, spero tecum ipse dicturus sis: "Gloriatus es necessario; detraxisti vere. Primum excuso, secundum probo; nisi quia rem verbis equare nequivisti". Solebant equidem ingeniosi adolescentes ab insigni accusatione aliqua primum nomen auspicari, quasi victori accederet victi nomen, et fama multis quesita a laboribus eventum unius iudicii sequeretur. Non infame negotium, ut mos erat, sed unde quosdam valde nobilitatos legimus. Hic si ex me lacerato senex idem sperat, spero ego quod fallitur, atque utinam non magis ad votum cogitatio sibi ulla succedat. Inventus est qui solius fame cupidine Philippum Macedonie regem interficeret, ut quidam putant - apud alios enim causa cedis est iustior -; inventus est qui Diane Ephesie templum incenderet, ut vel insueto facinore notus esset, qui, ne per scelus assequi videretur quod optabat, Ephesii providerunt indicto supplitio, siquis eum historicus nominasset. Certe convitiator meus, qui non regem, non templum violavit, sed humilem solivagumque ruricolam, non hinc nobilitabitur; neque hic per me neque alibi nominandus, puto, nec per alios. Quis est enim tam vili deditus negotio, qui circa tam ieiunum nomen tempus expendat? Aut quis est qui, etsi eum antea dilexisset, non deinceps lividis adversus immeritum scriptis eius perlectis adversetur atque oderit? Ita, si fortassis hoc calle famam petit, necquicquam insanierit. Sin turbasse otium, et silentium meum interrupisse contentus est, quod decreverat implevit: aliquot michi dies eripuit quos nemo restituet, et a meis tramitibus abductum, ad durum et insolitum iter traxit. Quidni igitur turber, temporisque iacturam querar nec michi nec alteri fructuosam, nisi quantum studioso homini, modo animi crimen absit, et data sit occasio non quesita, in omni genere orationis exercendus est stilus? En in demonstrativo genere exerceor; mallem in laudibus exerceri. Ceterum, ut aliquando sit finis, is qui hanc michi necessitatem imposuit, in alienis finibus non inveniens quod querebat, revertatur ad proprias febres; tu lacessito faveas, lacessentem oderis, et valeas precor. EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opere latine di Francesco Petrarca", a cura di Antonietta Bufano, U.T.E.T, Torino, 1975 |
|