Francesco Petrarca - Opera Omnia >> Itinerarium ad sepulcrum Domini |
ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca, operaomnia # ITINERARIUM AD SEPULCRUM DOMINI NOSTRI IHESU CRISTI AD IOHANNEM DE MANDELLO Raro admodum spei nostre rerum exitus respondent. Sepe premeditata destituunt, insperata contingunt; neque id mirum cuiquam esse debet, mirum potius si quid aliter accidat. Siquidem Ratio principia rerum regit, eventum Fortuna moderatur, nichil autem magis adversum Rationi quam Fortuna. Itaque sepe telam quam ingeniose illa quidem ordita erat, hec impetuose ante tempus abrumpit. Quod probatione utinam egeret neque his querelis adeo vita hominum plena esset, ut iam fere nil aliud ingemiscat! Sed ut ad rem nostram veniam: decreveras quidem me volentem, fateor, optantemque vie comitem habere. Nam que usquam optabilior aut sanctior via est? Que iustior peregrinatio, quam ad sepulcrum ubi ille iacuit, cuius temporalis mors immortalitatem nobis et eternam vitam peperit? Sepulcrum ubi, si dici fas est, et victa mors simul et victrix vita sepulta est. O beatum iter et invidiosum cristiano animo spectaculum! Hinc ego nunc nescio quibus peccatorum vectibus arceor uncisque detineor. Infans quidem, ut Flaccus ait, pudor loqui prohibet, sed imperiosa veritas fari iubet et ut paream cogit. Cum multe igitur me teneant cause, nulla potentior quam pelagi metus. Non quod aut vite cupidior aut timidior mortis sim quam ceteri mortales, aut terrestrem mortem maritime preferendam rear: neque enim in loco sed in animo est quod felices facit et miseros, et cum ubique moriendum sciam, ubi sit mori melius ignoro. Frustra bellum et maria vitamus, frustra labores fugimus perituroque parcimus corpusculo; in medias voluptuosorum latebras inque ipsos regum thalamos invisa mors penetrat et sepe quam forte labor et exercitium distulissent, iners luxus anticipat. Semel utique moriendum est et hanc mortem ut arcessere vetitum, sic evitare velle dementia est, procrastinare mollities, at equanimiter expectare, tanquam ubique proximam et horis omnibus affuturam, ea virtus eximia est verumque viri opus. Secundam mortem omni nisu fugere consilium erat, sed ita res se habet: ad impossibilia studium omne conversum est. Non mori, non egrotare, non laborare, non dolere, non servire, non egere volunt omnes, non peccare vult nullus, cum ea vera et maxima mortis et egritudinis et laboris et doloris et servitutis et penurie causa sit. Michi vero nunc forte dicat aliquis: si mortem ergo non metuis, quid metuis? Longam mortem et peiorem morte nauseam, non de nichilo quidem sed expertus, metuo. Quotiens putas illud monstrum retentavi, si forte naturam consuetudo vel vinceret vel leniret? Si quid profecerim queris? Non metuum minui, sed geminavi potius cum navigatione supplicium. Hoc forsan animo vago et rerum novarum visione inexplebili oculo frenum posuit natura. Congressum itaque nunc noti hostis exhorreo, quem non sic iunior horruissem (horrui autem semper) sed in dies magis, cuius prospectu tamen adeo delector ut quem vel tangere abhominor quam cupide videam stupor ingens sit. Iste me nunc metus hic detinet. Exoptatum michi comitatum tuum invidet Fortuna. An unquam vero posthac metuum hunc victura sit caritas subdifficilis coniectura est. Ibis ergo sine me et multa conspicies quorum tibi, dum vixeris, memoria voluptatem renovet. Ego interim dum tu redis, quod ut celeriter feliciterque sit cupio, Europe Italieque finibus contentus agam. Nichilominus te animo comitabor et, quoniam ita vis, his etiam comitabor scriptis, que tibi brevis itinerarii loco sint. Morem enim secutus amantium, cuius presentia cariturus es, imaginem flagitasti, qua utcunque tuam absentiam solareris, non hanc vultus imaginem, cuius in dies mutatio multa fit, sed stabiliorem effigiem animi ingeniique mei que, quantulacunque est, profecto pars mei optima est. Hic tibi ergo non amici domicilium corpus hoc, quod videntes quidam totum se hominem vidisse falso putant, sed amicum ipsum internis spectare luminibus licebit, quoniam, ut ait Cicero, mens cuiusque is est quisque, non ea figura que digito demonstrari potest. Sed iam nimium te moror, quem socii expectant, quem tranquilla veris facies faventesque vocant aure, quem nos omnes, qui te suspiramus abeuntem, iamiam reducem exoptamus. Poscis ergo, vir optime, quoniam me non potes, comites has habere literulas, in quibus que oculis ipse tuis mox videbis ex me, qui ea certe necdum vidi omnia, nec unquam forte visurus sum, audire expetis: mirum dictu, nisi quia passim multa que non vidimus scimus, multa que vidimus ignoramus. Parebo equidem, eoque promptius, quo iustius cupis: primum scilicet ut que ad salutem anime, dehinc que ad notitiam rerum et ingenii ornamentum, postremo que ad memoriam exemplorum excitandumque animum pertinere videbuntur explicem iterque longissimum brevi stilo metiar. Prima quarum, nisi fallor, religiosi prorsus ac fidelis, alia ferventis ac studiosi, tertia militaris ac magni animi cura est. Quid vero non possit amor? Certius te visurum speras que calamus meus hinc quam que oculus tibi tuus inde monstraverit. Ingrediamur vero iam tandem iter hoc et media pretervecti, que assidue subiecta oculis inculcare auribus supervacuum est, nondum tibi visam, ut ais, Ianuam veniamus. Videbis ergo imperiosam urbem lapidosi collis in latere, virisque et menibus superbam, quam dominam maris aspectus ipse pronunciat. Sua sibi potentia, quod multis iam fecit urbibus, obstat atque officit iugis unde materia civilium simultatum scatet. Autorem urbis et nominis Ianum ferunt, primum ut quibusdam placet Italie regem. Quod an ita sit, an ipse situs urbi nomen dederit, quod nostri orbis quasi ‘ianua’ quedam esse videatur, incertum habeo. Prima ibi celebrior opinio est et in chronicis eorum scripta et publicis insculpta monumentis. Utrique autem illud obstat, quod apud veteres non Ianue sed Genue nomen in usu est. Huius sane multa recentia et memorabilia dici possunt, que pretereo, neque enim scribo nunc historiam, sed loca describo; antiqua autem pauciora, quod non semper hoc sed, quantum intelligere est, prius caput gentis Albingaunum fuerat. Ipsa quidem de qua loquor Ianua temporibus belli Punici secundi a Cartaginensibus eversa, a Romanis ducibus restituta est. In qua tu nunc et populi habitum et locorum situm et edificiorum decus atque in primis classem, quod de Tyria scriptum vides, cunctis terribilem tremendamque litoribus; tum molem pelago obiectam portumque mirabere manufactum, inextimabilis sumptus, infinite opere, quem quotidiane nequicquam feriunt procelle. Quid multa? Cum sedulo civitatem hanc et dextera levaque circumfusum litus ac montes fluctibus impendentes, ad hec corpora, mores, animos et victum gentis aspexeris, scito te vidisse cotem illam alteram que Romane virtutis aciem, longo exercitio, multos olim annos exacuit; quod, si quid Livio creditur, nulla provincia magis fecit ut cui scilicet essent omnia, que vigilem ac solicitum Romanum excercitum haberent: locorum montana durities, hostis prompta velocitas, commeatum difficultas, insidiarum oportunitas, communitio castellorum, labor iugis, periculi plurimum, prede minimum, otii nichil. Itaque cum ubique terrarum cum singulis, hic cum multis difficultatibus uno tempore pugnandum erat. Hinc tu, tametsi socii properent et naute de litore funem solvant, non tamen ante discesseris quam pretiosum illud et insigne vas, solido e smaragdo, quo Cristus, cuius te tam procul a patria amor trahit, pro parapside usus fertur, videas devotum si sic est, alioquin suapte specie clarum opus. Hinc digressus ad levam totum illum diem ne oculos a terra dimoveas caveto. Multa enim illis occurrent que multo tibi facilius sit mirari quam cuiquam hominum stilo amplecti: valles amenissimas, interlabentes rivulos, colles asperitate gratissima et mira fertilitate conspicuos, prevalida in rupibus oppida, vicos amplissimos; et marmoreas atque auratas domos, quocunque te verteris, videbis sparsas in littore et stupebis urbem talem decori suorum rurium deliciisque succumbere. Viginti, nisi fallor, passuum milia emensus extentum in undas promontorium, Caput Montis ipsi vocant, obvium habebis et Delphini sive, ut naute nuncupant, Alphini portum, perexiguum sed tranquillum et apricis collibus abditum, inde Rapallum ac Siestrum et nomine Veneris insignem portum, securum ventorum omnium et omnium que sub celo sunt classium capacem, nostrum prope Hericem (habet enim alterum Sicilia). In medio sinus est maris, oportunus fatigatis puppibus. Et hoc quidem litus omne, palmiferum atque cedriferum, ut adversum Cereri sic Baccho gratissimum ac Minerve, nulli usquam terrarum cedere certum est. Quo magis id priscis rerum scriptoribus, et presertim vatibus, pretermissum miror. Sed adducor ut extimem non invidiam neque desidiam causam dedisse silentio, sed quod nondum tentata ideoque nondum nota fertilitas locorum erat. Hinc est ut, cum claris sepe carminibus Meroen Falernumque concelebrent terrasque alias, hanc cunctis hac laude prestantem omnes indictam preterierint. Id me movit, omnium qui scripserunt et ingenio et stilo et etate novissimum, ut in Africe mee quodam loco, idoneam nactus occasionem, loca ista describerem, caractere dicendique genere longe alio. Qui liber, nisi vel vite brevitas vel ingenii tarditas vel aliorum librorum unum in tempus cura concidens vel, quorum nullus est modus, fortune impedimenta vetuerint, aliquando forte sub oculos tuos veniens, in horum te atque aliorum, que multa nunc visurus es, locorum memoriam revocabit. Sed multum nobis vie restat. Progrediamur ad reliqua. Non procul hinc, circa extremos fines Ianuensium, Corvum famosum scopulum et nomen a colore sortitum ac, paululum provectus, Macre amnis ostia, qui maritimos Ligures ab Etruscis dirimit, supraque littus maris sinistramque ripam fluvii ruinas Lune iacentis aspicies, si fame fides est. Aliud enim hac in parte nichil habeo magnum exemplum fugiende libidinis, que sepe non modo singulorum hominum, sed magnarum urbium et locupletium populorum ac regum opes fortunasque pessumdedit, licet huiusce rei exemplum maius et antiquius Troia fuit. Hinc iam sensim cedentibus montibus, aliquandiu planum et absque scopulis lene littus, portus rari, castella procul in collibus, plaga maris inhospita, Sarzanum paulo submotum a littore, novum frequensque oppidum, inde Laventia, vicus ignobilis, fluvius deinde re ac nomine Frigidus, aquis arenisque perlucidus, secus Massam amenissimam terram descendit in pelagus. Prope oppidum est, Petramsanctam dicunt, cuius autor, ut audio, concivis quidam tuus fuit, illius tunc provincie preses et vir domi clarus et nobilis. Itaque familie sue nomen transtulit in suum opus. Ultra iam preter duas Pisanorum arces nichil memorabile, quarum alteram Mutronem, alteram vero Viam Regiam appellant. Nec multo post Sercli atque Arni fluminum fauces sunt, quorum alter Lucam preterlabitur, alter patrie mee muros primum, tandem Pisas interfluit. Et de Luca quidem dubius sum, Florentia prorsus extra conspectum latet, Pisas autem ex ipsa puppe gubernaculi tibi rector ostendet, civitatem pervetustam sed recenti et decora specie et, licet in plano sitam, non tamen, ut magna pars urbium, paucis turribus sed totam simul eminentissimis edificiis apparentem, quondam quoque maris potentissimam donec, patrum memoria, non modo vires equoreas sed animos navigandique propositum, magno victi prelio Ianuensium, amisere. Post hec paucis passuum milibus, portus et ipse manufactus, Pisanum vocant, aderit et fere contiguum Liburnum, ubi prevalida turris est, cuius in vertice pernox flamma navigantibus tuti litoris signum prebet. Hinc si ad dexteram te deflectas Gorgon atgue Capraria, parve quedam Pisanorum insule, presto erunt, nec non turris exigua, pelagi medio, que Meloria vulgo dicitur, infausta illi populo, quod scilicet illic ipsa, cuius paulo ante memini, pugna commissa est. Sin pressius intenderis, videbis et Corsicam incultam insulam et armentis silvestribus abundantem. Quinquaginta inde, vel non multo amplius, passuum milibus Plumbinum, insigne oppidum ad levam fertili sedet in colle, portus subest neque multarum capax navium et securitatis ambigue. Ad dexteram, exiguo spatio, Ilva est insula inexhaustis Chalybum generosa metallis ut Maro ait. Perhibent qui longiores ibi traxerunt moras, omnia illic ad victum optima provenire, denique post Sardiniam amissam, Pisanarum opum illam precipuam sedem esse. Haud procul inde Populonia, Massa Marittima, Grossetum, Thelamonis portus (en ab Aiacis patre, an unde dictus, profiteor me nescire). Inde rursus ad dexteram Igilium insula, vino et marmore nobilis, ad levam Sancti Stephani, quem dicunt, et mox portus Herculeus. Argentarie mons medius. Post Cornetum, turritum et spectabile oppidum, gemino cinctum muro et ex alto colle maria longa despiciens. Huius in finibus Tarquinii fuerunt, olim civitas, nunc nichil preter nudum nomen ac ruinas, unde qui Rome regnarunt Tarquinii prodiere. Post hec illa que Civitas Vetus dicitur, decem nisi fallor passuum milibus sita est. Deinde quem Adriani portum vocant, opus inter cuncta mirabile, quod ne inter septem illa famosissima numeretur nichil sibi nisi etas et iactantia Graia defuerit. His exactis Tiberine fauces ad levam sunt, ad dexteram remanente Sardinia. Supra Tiberis ripam Ostia est, Anci Marcii colonia, quarti Romanorum regis, quam in ipso maris fluminisque confinio posuit, ut ait Florus, iam tum videlicet presagiens animo futurum « ut totius mundi opes et commeatus illo veluti maritimo urbis hospitio reciperentur ». Illic sane cum fueris, scito te a regina urbium Roma non nisi duodecim passuum milibus abesse, de qua si tam parvo in spatio loqui velim, intolerande nimis audacie sim, cuius gestis ac glorie totus terrarum orbis angustus est, cuius nomini libri lingueque omnes non sufficiunt. Post ostia Tiberina Caput Antii apparet, ita enim vocant naute. Civitas ibi Antium fuit, Vulscorum caput, que cum multa olim bella cum Romanis gessisset, capta demum et cum tota gente subacta est. Proxime Astura est, inde mons prealtus, cui carminibus potens Circe nomen imposuisse creditur. Ibi enim, ut aiunt, habitavit atque ibi Ulixis socios convertit in beluas, que transformatio quid mysterii vellet nosti. Locus est autem et fama celebris et scriptorum ingeniis. Hinc ad dexteram Pontie remanent, brevis insula et olim carcer illustrium. Progredienti tibi Terracina nunc, olim Anxur, primum aderit, mox Caieta, nutricis Enee nomen servans ubi, quo prosperior navigatio sit, sacrum Erasmi tumulum adire ne pigeat, cuius opem multis iam in maritimo discrimine profuisse opinio constans est. Hic flexus litorum et pelagi sinus ingens saltusque lauriferi cedriferique et odoratum ac sapidum semper lete virentium nemus arbuscularum. In hoc tractu Formie seu Formianum et Liternum sunt: dicam verius, fuerunt; alterum Ciceronis infanda cede, alterum Scipionis indigno exilio nobilitatum et cineribus patrie negatis. Sed hec duo loca extimatione magis animi quam oculis assequeris: alter enim iacet, alter et latet, nisi quod apud Formias adhuc due seu tres magne supereminent arene. Ipsa sed in oculis erit Inarime que se se obviam dabit, insula poetarum nota preconio, Isclam moderni vocitant, sub qua, Iovis edicto, obrutum Typheum gigantem fama est fecitque locum fabule vapor, velut hominis anhelantis, et Ethneo more estuare solitum incendium. Vicina huic Prochita est, parva insula, sed unde nuper magnus quidam vir surrexit, Iohannes ille qui formidatum Karoli diadema non veritus, et gravis memor iniurie, et maiora, si licuisset, ausurus, ultionis loco habuit regi Siciliam abstulisse. Simul et ad levam Cumas colle humili Sibille patriam videbis, ubi Tarquinius Superbus, regno pulsus tandemque Tuscorum et Latinorum destitutus auxiliis, exul obiit. Nam hoc Mediolano proximum, Lario imminens, Alpibus adiacens, Comum est, non Cume, quod ne forte cum vulgo falleris dixerim. Hinc iam Misenus collis in mare porrigitur, illic humati tubicinis Frigii nomen habens, cuius rei meminit Virgilius. Sunt qui putent Misenum ibi peremptum ab Enea diis infernis sacra facturo que, ut asserunt, absque humana cede fieri nequeunt atrocitatemque facinoris Maroneo eloquio excusatam; illic sane sacrificatum ab Enea narrasse Virgilium ubi sacrificasse Ulixem Homerus ante narraverat, pari ritus immanitate, ut quidam putant (res enim ambigua est valde); esse autem huiuscemodi sacris apta loca, quod ibi sint Avernus atque Acheron Tartarea nomina, ibi Ditis ostia, limen irremeabile, et illic facilis descensus Averni, de quo loquitur poeta, quem patentem diebus dixit ac noctibus, sed laboriosi atque operosi reditus, de qua re quia quod scriptum est legisti, si quid ipse preterea viderim atque audierim sequar, extra propositi metas eam. Hic Sibille Cumane domus maxima, super horrentem Averni ripam cernitur, iam senio semiruta, habitatore quidem nullo, sed variarum volucrum nidis frequens. In eodem flexu fontes calidi tepentesque insignius quam in alia parte nostri orbis erumpunt, quidam vero sulphureum ac ferventem cinerem eructantes. Est ubi terra sine igne visibili, sine aquis, ex se ipsa salubrem vaporem et medentem corporibus fumum profert. Denique iisdem in locis et humane vite remedium convenisse dixeris et mortis horrorem. Et sub Miseno quidem semper in ancoris Romanarum una classium stabat ad occurrendum repentinis incursibus, alia equidem Ravenne erat. Idque alto concilio Augustus Cesar instituit, ut Mare Superum atque Inferum, quibus insule instar Italie magna pars cingitur, hoc gemino presidio tuta essent. Intra Misenum Baie sunt, ab illic sepulto Baio quodam socio Ulixis appellate, situ longe amenissimo, ut non immerito hiberne Romanorum delicie videantur fuisse, quod et marmoree testudines calidis fontibus superiecte et murorum reliquie indicant, amplissime urbi etiam satis multe, et scriptorum astipulatur fides. Hic Neroniane piscine ingentia monstrantur exordia. Nam furoris alterius quo fossam ab Averno usque Ostiam, tanto terrarum spatio, per tot montes, non impensa rei publice sed iactura, non labore populorum sed exitio, fodiendas destinarat, ut humano victa studio natura tuto et libere tantum iter, non aperto quidem mari, sed marinis aquis ac navibus ageretur, nulla que noverim nisi in litteris vestigia remanserunt. Hic angulus et Lucrinum habet et Undam illam Iuliam atque Equor Indignans, quorum et poeta recordatus est dum Georgica scriberet; opus autem a Iulio exstructum, ab Augusto Cesare immutatum et, aut memoria frustratur, aut Mare Mortum appellant, sic maris ferociam atque impetum compressere hominum manus. Contra Misenum et Baias Puteole, tribus aut quatuor passuum milibus procul, apparent. Hoc maris intervallum Gaius, Romanorum quartus imperator, pessimorum vero post Neronem primus, per inanem sumptuosamque iactantiam terrestri ponte connexuit, quem ipse idem equestri primum habitu, mox triumphantis in morem, magno procerum comitatu fastuque plus quam cesareo permeavit. Non longe a Puteolis Falernus collis attollitur, famoso palmite nobilis. Inter Falernum et mare mons est saxeus, hominum manibus perfossus, quod vulgus insulsum a Virgilio magicis cantaminibus factum putat. Ita clarorum fama hominum, non veris contenta laudibus, sepe etiam fabulis viam facit! De quo cum me olim Robertus regno clarus, sed preclarus ingenio ac literis, quid sentirem multis astantibus percuntatus esset, humanitate fretus regia, qua non reges modo sed homines vicit, iocans nusquam me legisse marmorarium fuisse Virgilium respondi, quod ille serenissime nutu frontis approbans, non illic magie sed ferri vestigia esse confessus est. Sunt autem fauces excavati montis anguste sed longissime atque atre, tenebrosa intus et horrifica semper nox, publicum iter in medio, mirum et religioni proximum, belli quoque temporibus inviolatum, si vera populi vox est, et nullis unquam latrociniis attentatum patet. Criptam Neapolitanam dicunt, cuius et in epistolis ad Lucilium Seneca mentionem facit. Sub finem fusci tramitis, ubi primo videri celum incipit, in aggere edito ipsius Virgilii busta visuntur, pervetusti operis, unde hec forsan ab illo perforati montis fluxit opinio. Iuxta breve sed devotissimum sacellum supra ipsum Cripte exitum et mox ad radicem montis in litore Virginis Matris templum, quo magnus populi, magnus assidue pernavigantium fit concursus. Proxima in valle sedet ipsa Neapolis, inter urbes litoreas una quidem ex paucis. Portus hic etiam manufactus; supra portum regia, ubi si in terram exeas, capellam regis intrare ne omiseris, in qua conterraneus olim meus, pictorum nostri evi princeps, magna reliquit manus et ingenii monimenta. Non audeo te hortari ut extantem in colle urbi proximo Cartusie domum adeas. Scio ut navigatio fatigationem et fastidium parit. At Clare Virginis preclarum domicilium, quamvis a litore parumper abscesserit, videto, regine senioris amplissimum opus. Illud nulla festinatio, nullus labor impediat, quin duos urbis illius vicos, Nidum scilicet et Capuanam, videas, edificiis supra privatum modum et, ante quam pestis orbem terre funditus exhausisset, vix cuiquam credibili militie numero et decore memorabiles. Militem ad militie pelagus, opus professioni tue debitum, te mitto, non studiosum veritatis ad fabulas, et idcirco Castrum Ovi titulo cognitum eminus aspexisse satis fuerit. Hec est civitas ubi Virgilius noster, liberalibus studiis operam dedit, cum iam ante patria illum tua Mediolanum, tenerioribus annis, discipulum habuisset. Hic se carmen illud georgicum scripsisse, hic se ignobili otio floruisse verecundissime memorat. Hanc dulcem vocat ille Parthenopem, id enim est aliud de nomine conditricis civitati nomen. Demum peregre moriens, inter extrema suspiria sue meminit Neapolis et huc revehi optavit ut, quam vivus amaverat, vita functus incoleret. Hinc tandem digresso, biceps aderit Vesevus (vulgo Summa monti nomen) et ipse flammas eructare solitus. Ad quod olim spectaculum visendum cum experiendi noscendique cupidine perrexisset Plinius Secundus, vir scientie multiplicis et eloquentie floride, vento cinerem ac faviliam excitante compressus est: miserabilis tanti viri exitus! Sic Neapolis, hinc Mantuani, inde Veronensis civis ossa custodit. Mons est autem multarum rerum, sed in primis vini ubertate mirabilis, quod Grecum ideo dicitur, quia pars illa Italie a Grecis possessa olim Magna Grecia dicebatur. Hinc ad dexteram Capree insula linquitur, asperrimis rupibus circumsepta, secessus infamis senilium Tiberii voluptatum et officina sevitie. Pulcherrimus terrarum tractus ad levam Pompeios atque Herculaneum habuit, celebres olim urbes, nunc inania nomina, quas terremotibus eversas Seneca inter ceteros teste didicimus. Superest adhuc Surrentum et ipsum mellifluo palmite generosum. Tota regio Terra Laboris hodie, pars olim Campanie fuerat, utraque precipue ubertatis appellatio. Quo pretextu Cereris hic Liberique certamen incerta victoria statuere. Post hoc gremium maris ecce mox aliud ex ordine panditur, in quo Salernum videbis et Silerim. Fuisse hic medicine fontem fama est, sed nichil est quod non senio exarescat. Hinc utinam tu secundis ventis et cursu tam facili proveharis ut ego ad Italie finem facili provehor stilo! Leva itaque perpetuo tractu Calabrum litus extenditur. Dextera autem longe Trinacria et Vulcanus ac Liparis minoresque insule et ipse fumum flammamque fundentes ventoseque adeo ut Eoli, ventorum regis, hic regiam fuisse, vel fabulosum certe vel historicum sit, utrumque enim lectum est. Hinc quod convenit Eolie dicte sunt. Ubi angustissima Italia est, Scaleam vocant, nescio quam vetus oppidum sed nomen haud dubie modernum. Unde cum ad extremum Italie angulum perveneris, eum scilicet qui ad occasum vergit, hinc Regium Calabrie metropolim, hinc Sicilie Messanam parvo admodum oculorum flexu et fere simul aspicies. In medio Pharus est, qui Messanensis dicitur, in quo sunt infamia illa portenta, multum formidata navigantibus, Scilla et Caribdis. Scillam saxum esse constat ad levam, undisonum, procellosum, Caribdim contra aquarum magnam quandam rapidamque vertiginem. Neque te moveat quod libro tertio divini poematis locate aliter a Virgilio videantur. Ille enim venientis, ego autem euntis iter prosequor. Causa vero tante vertiginis apud poetas et historicos una est. Ferunt enim hunc nostrum qui nos ambit ac dirimit Apenninum in Trinacriam protendi solitum, donec multis seculis duo maria velut ex condicto, geminum latus montis hinc illinc, sine intermissione tundentia, undis succumbere coegerunt. Ideoque illic amoto obice maria suo impetu acta concurrere, Apennini autem ultima, sic a toto corpore montis exsecta, nomine etiam amisso, concessisse in nomen montis Siculi Pelori, unius scilicet ex his tribus unde Trinacrie appellatio sumpta est, qui mons Messane proximus est, cui quod nomen ante fuerit incertum habeo. Hoc enim a Peloro gubernatore Hannibalis, quem ille sive tota cum classe Italiam linquens, ut Valerio placet, sive, ut alii volunt, et similius vero est, patriam suam puppe unica repetens et Romanos fugiens victores propterque locorum angustias dum eminus exitum non intelligit, falli ratus occiderat ibique tandem errore recognito terre mandaverat, accepisse notissimum est. Et Scalea quidem digressis usque Regium ferme rectus in meridiem est cursus. Inde rursus ad orientem, relicta procul a dextris Ethna, flammantium principe montium. Inde brevi flexu in septentrionem versus et Scyllaceum naufragiis infame transiliens, Crotonem venies, civitatem quondam inter Italie populos et animorum robore et corporum et forma et opibus ac gloria preecellentem, nunc (quid non poterit longa dies?) vix ipsis Italicis bene notam. Hic Iunonis Lacinie templum fuit, toto orbe percelebre. Inde in intimo quodam pelagi recessu Tarentum tibi monstrabitur, Ennio natalis, Virgilio fatalis locus, quamvis alii Brundisium dicant, magni quoque cum Romanis belli causa, Pirro rege in Italiam accersito adiutoque armis ac menibus, post longum tempus Hannibale, quos hostilium ducum primos Romane historie omnibus seculis numerabunt. Iam ad finem orbis Italici ventum est, in quo ultimum cum Ydruntem attigeris pedem, habens obvium Adriaticum equor emensus primam insularum ab adverso litore Corcyram ignobilesque alias invenies, donec ad Achaie primum angulum perveneris. Illic quidem optabis isthmum (quod quibusdam venit in mentem) esse perfossum quo cum rectior tibi tum brevior cursus sit. Mons est duo maria dirimens, qui si loco cederet insula esset Achaia. Eius in vertice Corintus est, situ inexpugnabili. Id sibi, cum a Romanis capta esset, eversionis prebuit materiam, secutis oportunitatem loci maxime, ut ait Cicero, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Cum vero limes equoreus ille preclusus sit, parendum nature et, pretermissa Corinto, Malee flexus ille longior obeundus est videndumque litus Achaicum atque urbes in litore: Motona, Corona et quicquid terrarum mare illud alluit, usque ad extremum regionis angulum. Ut vero alter Italiam, sic ille Cretam respicit, nunc possessionem Venetorum (ut humana omnia volvuntur), olim Iovis regnum, superstitionum fere omnium fontem atque principium. Hanc a dextris, Euberam, quam Nigropontum vocant, a sinistris habens, inter Cyclades, Egei maris insulas, que siderum in morem pelagus illud illustrant, crebris portibus tutum iter ages. Hic Scyros Achillei amoris atque adolescentie prima sedes, unde Ulixeo tortum astu, fulmen illud venit ad Troiam. Hic Cous Ypocratis, Lesbos Theophrasti, Samos Pithagore patria, qua ille deserta in has nostras terras venit et Italicus philosophus dici meruit, cum philosophie nomen, quod primus invenerat, summo studio atque ingenio exornasset. Sed quid ago? Non multo facilius Cyclades omnes quam celi stellas enumerem. Per has ergo navigans et procul a tergo linquens illa duo Grecie lumina, Lacedemonem et Athenas, ad levam vero Hellesponti fauces Sextonque et Abidon, infaustis amoribus notas, et Bizantion atque Ilion, illud emulatione Romani imperii, hoc propriis famosum malis, recto tramite Rodum petes, olim Soli, nunc Cristo, verius scilicet soli, sacram et militie domicilium Iohannis. Iam hinc Asia minor ad levam iacet, olim provinciarum mitissima, post Troie ruinam Grecis referta cultoribus, nunc Turcorum veri hostium ferox regio. Huius partes, ad austrum verse et itineri tuo proxime, sunt Licia atque Cilicia et caput regionis Isauria, arx olim omnium piratarum, qui summis tunc viribus maria cuncta pervaserant, ita ut ipsis quoque Romanis classibus aperta acie decertarent. Summa tamen Pompei magni virtute ac prudentia superati abductique maritimis latrociniis, et terre cultibus restituti, ac ne qua unquam occasio illos ad consueta retraheret, a conspectu maris procul abstracti sunt. Ex his inter ceteras Laudensem coloniam, patrie tue proximam, constare, et de Pompei laudibus sumptum nomen traditur. Que quidem non tantum a mari, sed a fluminibus etiam longe erat, donec nuper eversa, dum resurgeret, ut sibi casus ad aliquid profuisse videretur, translatis sedibus, ripam pulcherrimi amnis obtinuit. Sed nondum tempus est in patriam redeundi. Ad ea que restant procedamus. Ante Cilicie frontem Cyprus est, terra nulla re alia quam inertia ac deliciis nota, quam merito Veneri sacram dixere et nunc quoque Veneri, magis quam Marti seu Palladi, sacra est. Raro ibi, seu nunquam, vir aliquis clarus fuit, neque enim in molli agro voluptatis virtutum rigida semina coalescunt. Libidinem incolarum terre celique fervor indicat. Cum enim regiones tractu maximo soli viciniores, grata temperie perfruantur, hec prope contra naturam intolerandis ardoribus estuat, quasi hominum complexio ad elementa transierit. Noli ibi multum immorari. Non est enim militaris certe neque virilis habitatio: fastus Gallicus, Syra mollities, Grece blanditie ac fraudes unam in insulam convenere. Quod optimum atque pretiosissimum habent illic, dissimillimis moribus aliunde veniens, iacet Hilarion. Contra Cyprum, in extremo maris angulo, minor latet Armenia, cui tergum puppis obvertens in dexterum latus agenda est. Sed iam, quasi tecum periculi fastidiique particeps, ad terram pervenisse gaudeo. In quam ubi descensurus sis nescio, neque enim unus tantum portus patet accessui. Magistri sententia, comitum consesus, ventus, mare, dies, locus, oportunitas, quid te agere oporteat dicent. Nam ut in antiquo proverbio monemur: « consilia capiuntur pro tempore ». Sunt autem in litore illo, ut ab aquilone in austrum descendam, maritima oppida Tortosa, Tripolis, Baruth, Sur, Cesarea, Iaffa, Ascalon horumque in medio nobilis olim, nunc eversa et in cinerem versa, iacet Acon, summum et inexpiabile dedecus ac turpissima cicatrix Cristianorum regum, nisi aliquanto turpior esset ipsa Ierusalem. Sane si altius descendas, id habebis amplius ut videas caput Syrie Damascum. Sic enim vocat eam non quicunque cosmographus sed clarissimus prophetarum Isaias. Quamvis non ignorem apud alios Antiochiam Syrie primam ac metropolim haberi, cui sententie accedit Hegesippus, libro tertio Historiarum, Iosephum secutus, aliquanto tamen nobilior, ut puto, et certe multo vetustior est Damascus. Videbis civitatem et forma spectabilem et etate, de qua quidem ab ipsis temporibus regum Israel, multis seculis ante urbem conditam, crebra in utriusque litteris sacris ac secularibus est mentio. Si infra magis applicueris, quantum spectaculo defuerit, tantum demitur labori, minus terrestri calle lassaberis, quod in terram egresso vicina Ierosolima est, itineris propositique tui terminus. Itaque tametsi multa tibi in medio querenda et visenda monstraverim, que poteras improvisus forte solumque vie finem cogitans preterire, hic quid te moneam non habeo. Omnia enim iam hinc ante quam pedem domo moveas, preconcepta animo et diu agitata sunt tibi, quoniam finis rerum, ut philosophis placet, sicut in executione ultimus sic in intentione primus est. Neque vero tu aliam ob causam tantum laboris ac negotii suscepisti, nisi ut in illa morte Domini sacra urbe locisque finitimis videres oculis, que animo iam videbas: amnem scilicet quo lotus est Cristus, templum seu templi ruinas in quo docuit, locum ubi summa cum humilitate passus est corpore ut nos animi passionibus liberaret, sepulcrum ubi sacratissimum illud corpus substitit, dum ille mortis et inferni ictor ad regna hostis spolianda descenderet, unde etiam reversus idem corpusque iam immortale recipiens, pressis gravi sopore custodibus, resurrexit. Sion pretera et Oliveti montem, ad hec et unde in celum ascendit, quo ad iudicium reversurus creditur, ubi ventis et fluctibus impetravit, ubi cibo exiguo maximam turbam pavit, ubi aquam vertit in vinum, que licet magna convivantibus viderentur, facilia erant illi qui cibum et vinum et aquam et ipsos de nichilo creaverat convivantes, ubi denique elegit indoctos atque inopes piscatores, quorum hamis ac retibus piscarentur imperatores ac reges gentium, ubi cecos illuminavit, leprosos mundavit, paralyticos erexit, mortuos suscitavit, quodque his omnibus maius esset, nisi quia omnia eque facilia sunt Deo, demonibus ac peccatis oppressam sepultamque animam restituit libertati. Multa etiam que persequi michi longissimum et nequaquam necessarium tibi est, cui omnia ex Evangelio nota sunt, que fixa mente cernentis, per singulos passus devotam animam pius horror invadet. Unum quod elabi posset admoneo, videre te urbem illam, quam vicisse victores gentium Romani tam clarum opus esse duxerunt, ut Titus, tunc exercitus post imperii gubernator, in ipso ingressu menia urbis admirans, tantam victoriam non humane virtutis, sed divine gratie fateretur. Et profecto sic erat. Cristus ipse quem erasisse de terra viventium existimabant, adversus suos hostes suis merito favebat ultoribus, licet adhuc illis incognitus, noscendus tamen eorum successoribus et colendus. Itaque cum sepe alias, tum in ea vastatione precipue impletum est quod ex persona eius in psalmo dicitur resuscita me et retribuam eis. Ea hominum strages, ea fames miserorum tam mesta necessitas, que si ex ordine nosse cupis, Iosephum lege, non audita, sed visa et communia sibi cum ceteris referentem. Quid vero nunc cogitas? An nondum te desiderium nostri cepit, ut domum, ut patriam, ut amicos invisere animus sit? Credo id quidem, imo ne aliter fieri posse certus sum. Sed nullus est acrior stimulus quam virtutis. Ille nunc per omnes difficultates generosum animum impellit, nec consistere patitur, nec retro respicere cogitque non voluptatum modo sed honestorum pignorum atque affectuum oblivisci, nichil aliud quam virtutum speciem optare, nichil velle, nichil denique cogitare. Hic stimulus qui Ulixem Laertis et Penelopes et Telemachi fecit immemorem, te nobis nunc vereor abstrahet diutius quam vellemus. Video tibi faciem esse longius euntis. Nec immerito. Ubi enim dimitteres Bethleem, civitatem David, quam celesti ortu claram fore divini vates presago ore cecinerant? Illic prima inunabula nostri regis aspiciens, cogitabis quantum Deo grata fuerit semper humilitas, quam in filii sui unigeniti primordiis evidentissime consecravit, cogitabis ineffabilem Salvatoris originem, qui ante principium genitus, in fine temporum, si ad etatum numerum attenditur, natus est. Virginem matrem in presepio iacentem contemplabere et divinum infantem in cunis vagientem, angelos ab ethere concinentes, pastores attonitos stupentesque reges alienigenas, cum muneribus affusos, indigenam vero regem gladio sevientem, terram innocuo sanguine beatorum infantium et miserarum genitricum lacrimis madentem et mestis resonans celum omne gemitibus. Inter hec monitu angelico, sanctum altorem cum intemerata matre celestique alumno, clam ex ingrata patria in Egiptum ire tanto pignori tutas latebras querentem, iam tum gentibus spe iniecta, primogenito propter ingratitudinem abdicato, summi patris hereditatem ad minorem filium, hoc est ad populum gentium, esse venturam. Sed tu quoque nunc, ut auguror, Ioseph imo Mariam, imo Cristum profugum sequi vis, sacrum profecto teque dignum iter. Sequendus in terris querendusque nobis Cristus est ut vel sic dicamus eum ad celum sequi et ubi aliquando habitavit, diu quesitum tandem ubi habitat invenire. Iam vero non longe hinc, mare quod Sodomorum dicitur, Iordanis influit, ubi consumptarum urbium vindicteque celestis aperta vestigia apparent. His deserti solitudo proxima est. Durum iter fateor, sed ad salutem tendenti nulla difficilis via videri debet. Multas ubique difficultates, multa tibi tedia vel hominum vel locorum hostis noster obiciet, quibus te ab incepto vel retrahat vel retardet vel, si neutrum possit, saltem in sacra peregrinatione hac minus alacrem efficiat. Hic vero preter cetera nativam locorum ingeret asperitatem penuriamque rerum omnium. Sed meminisse conveniet omne optimum magno pretio constare, et Virgilianum illud in tuos usus transferre, ubi ait vicit iter durum pietas, Nichil tam durum quod virtus ardens et pietas intensa non molliat. Equidem si per syrtes Libycas et arenosa loca serpentium M. Cato mite Cesaris imperium fugisse laudatur, tu per desertum non fugies immite feroxque iugum Sathane, per quod tantus olim populus fugit sevitiam Pharaonis? Et quod senes ac pueri et muliercule potuerunt, tu vir fortis ac iuvenis non poteris? Deus cum illis erat, et tecum erit. His autem in locis legem datam Moysi, colloquium cum Deo habitum visionem rubi, delapsum celo manna ceterasque erga carum, sed ingratum, populum divinas blanditias ac divina iudicia tecum volves. Incidet forte cupiditas maris Rubri videndi, quod proprie a poeta non mare sed litus Rubrum dictum est: non enim ab aquis sed a colore litoris nomen hoc trahitur. Quo cum perveneris non odores Indicos et Eoas merces, illis faucibus in Egiptum atque inde nostrum in mare convectas, sed populum Deo adiutum per medios fluctus, sicco pede, transvectum meditabere. Illud enim humane cupiditatis et inopie, hoc divine pietatis ac potentie est. Hic Catherine Virginis corpus cernes, ubi angelicis manibus collocatum fertur, nec indignum fuit, ut que pro lege Dei usque ad mortem decertaverat, in eo ipso monte requiesceret ubi lex divinitus data erat. Per hec loca formidabiles esse solent Arabum incursus, sitis, fames, labor, sed nichil fere periculosius errore vie, nullis indiciis ad rectum referentibus. Ideo vigilanter cave ne ulla te necessitate seiungat a sociis. Iam tandem in Egiptum laborioso et ancipiti calle perventum est. Ibi ergo supra Nilum videbis Babilonem novam, Cambysis opus, et Carras Egiptias, frequentissimam urbem et immensam, que Babilonem veterem trans Euphratem et Carras Assyrias representant. Spectabis insignem Asie atque Africe limitem, adversum Tanai, flumen ingens stupendumque, de quo et philosophi et poete et cosmographi multa sunt opinati (Aristoteles vero libro integro disseruit), flumen et estivi mirabilis incrementi et inundationis uberrime et infiniti alvei et fontis incogniti, cuius certitudinem et Egiptiorum et Persarum et Macedonum reges, ad postremum Romani quoque imperatores, sed frustra omnes, quesiere. Fons hactenus ignoratus manet, opiniones atque inquisitiones hominum et historie de hoc scripte multa legentibus nota sunt. Clarum quiddam et relat dignum, quod ab illustribus viris accepimus, locus hic exigit. Ferunt fontem esse perlucidum illic ubi ab Herodis rabie Cristum occultabant, quem puer omnipotens e terra arida in refrigerium anxie matris eduxerit. Ex illo Cristianos iucundissime bibere, Saracenis absinthio amariorem esse, ita ut degustare illum vel summis labiis pena est nostrosque inde tam cupide haurientes ceu monstrum aliquod admirentur. Nec sane magnum fuit illi qui fontem fecit, eidem quoque quas voluit leges dare et pro varietate bibentium fidei varium saporem aquis immittere. Nil iam restat memorabile quod quidem non meminerim, preter Alexandriam, Alexandri opus, Alexandri nomen, Alexandri bustum. Ad quod Iulius Cesar, post Thessalicum diem mortemque Pompei, cum Alexandriam venisset, ambiguo turbati vulgi murmure permotus, per speciem religionis descendisse legitur. Et Augustus Cesar, post victoriam Actiacam Antoniumque devictum et coactum mori, eodem veniens, Alexandri corpus reverenter aspexit cumque ex eo quereretur an et Ptholomeum vellet aspicere, elegantissime regem ait se videre velle non mortuos. Cui dicto illa proculdubio sententia inest, virtute animi et rerum gloria non regno, non sceptro, non diademate regem fieri. Hoc tu dictum eatenus inflectes, ut sanctos cupias spectare, non mortuos. Quia tamen vetustas et fama clarorum hominum non sine quibusdam facibus animos tangunt, poteris et hoc bustum, si nondum senio cesserit, spectare, nec minus urnam que Pompei cinerum ostenditur. Illum enim Greci, hunc Romani scriptores magnum vocant (Galli autem hoc cognomen ad suum Carolum transtulere). Illos duos habet una urbs, quorum alterum Arctos, alterum miserat Occidens; illum Pelles, hunc Roma. Videbis ubi iniquo Marte preventus et circumventus illa magnalia et vix credibilia gessit Cesar. Videbis Pharum, unde hoc ‘phari’ nomen per alias terras usquequaque diffusum est. Spectabis multifidas Nili fauces, ubi fortuna populi Romani truncum sui ducis et lacerum cadaver abscisumque trunco caput flens victor aspexit, sic cum genero partitus orbem, ut illum Nilus, Tibris hunc abluat. O fortune fides, o rerum finis humanarum! Certe ut es ingenio promptus ac docilis, facile tantis ac talibus magistris, quantum prosperis, sit fidendum disces perpetuoque memineris. Sed iam satis itum, satis est scriptum: hactenus tu remis ac pedibus maria et terras, ego hanc papirum calamo properante sulcaverim, et an adhuc tu fessus sis eundo, certe ego iam scribendo fatigatus sum eoque magis quo celerius incessi. Quod enim iter tu tribus forte vix mensibus, hoc ego triduo consummavi. Hic utrique igitur vie modus sit. Tibi domum, michi ad mea studia redeundum. Quod ego confestim fecero, tibi vero plusculum negotii superest peragendum Cristi ope feliciter. His spectaculis et hoc duce, doctior nobis ac sanctior remeabis. EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opera Omnia - Francesco Petrarca", a cura di Pasquale Stoppelli, Lexis Progetti Editoriali, Roma, 1997 |
|