Francesco Petrarca - Opera Omnia >> Orationes |
ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca, operaomnia # Gloriosissime martirum Laurenti, qui celesti fultus auxilio ingestas corpori tuo flammas mirabiliter superasti, intercede, quesumus, apud Eum a quo in illa victoria adiutus es, Dominum nostrum Ihesum Christum, ut ardores quoque presentium tempestatum per ipsius omnipotentiam nobis salvis misericorditer superentur. Amen. Dilecta Christo virgo Agata, que ab eodem impetrare meruisti ut pestifer extuantis Ethne vapor a tuorum civium cervicibus arceretur, et nobis etiam, oramus, devotis tuis impetra ut turbines ac vapores inpendentium procellarum a nostris capitibus misericorditer avertantur. Per Christum dominum nostrum. Amen. Miserator humani generis Ihesu Christe, cui omnia famulantur, cuius in celo et in terra et in abisso par imperium est, infinitum omnipotens, et consternatus animo et vehementer exterritus peccator ego quidem infelix et multorum michi delictorum conscius, sed tamen in te sperans et in tribulationibus meis tuum nomen invocans, misericordiam tuam supplex oro ut me ab yra tua liberatum periculo repentine mortis eripias et has flammivomas membrorum minas, hanc ventorum rabiem, hos inquieti aeris tumultus omnipotentis destere virtute compescas, elementoque tuo iubeas quiescere, per te etc. Flos virginum, celi ac terra decus, sacra et ineffabilis Virgo Maria, Salvatoris nostri mater, a qua quicquid postulaveris impetraturam esse confidimus, te supplices deprecamur ut apud Christum unicum et predulcem filium elementis et creaturis omnibus imperantem pro nostra salute materne pretentisque ille sumpsit uberibus intercedas quatenus longe fugatis tempestatibus atque ignibus orrificis, pluviam de nubibus salutaris hominibus nec animantibus nec satis nocitura nec arboribus cum pace desileat, nobisque tuis precibus a presenti metu et ab impremeditate ac rapide mortis discrimine liberatis... votiva quies celo tranquilla redeat serenitas, per eundem etc. Salus mea, Christe Ihesu, si te ad misericordiam inclinare potest humana miseria, adesto mihi misero et preces meas benignus exaudi; fac peregrinationem meam tibi placitam et gressos meos omnes dirige in viam salutis etterne, dignare michi in exitus mei die et in illa suprema hora mortis assistere, neque reminiscaris iniquitatum mearum, sed egredientem ex hoc corpusculo spiritum placatus excipias, ne intres in iudicium cum servo tuo domine. Misericordiarum fons misericorditer mecum age, cause mee faveas, et deformitates meas contege in die novissimo, nec patiaris hanc animam opus manum tuarum ad superbum tui et mei hostis imperium pervenire aut predam fieri spiritibus inmundis et famelicis canibus esse ludibrio, Deus meus misericordia mea. Per te Salvator etc. Ihesu Christe piissime, cuius ubique potestas est, a cuius calore non est qui se abscondit, quoniam etsi in celum adscendero tu illic es, etsi descendero ad infernum ades, qui posuisti terminos mari et terre et suis finibus consistere precepisti, qui imperas venctis et fluctibus, te supplices in extremis casibus deprecamur ut pro salute nostra nunc inperium tuum omnipotenter exerceas, violentos ventorum impetus retundens, tumidos pelagi fluctus placans: qui laborantem discipulorum naviculam, qui Petrum in fluctibus trepidantem a periculo liberasti, nos laborantes ac trepidos a vicine mortis periculo per misericordiam tuam libera. Tu nos creasti, tu creaturas tuas in tanta necessitate respice! Non Eolum poscimus, non Nerea, non Tetidem, non Neptunum, sed te unicum dominum ac salvatorem nostrum invocamus Ihesum Christum qui cum patre etc. Innumeris miraculis ac meritis fulgentes, amici Dei, N. atque H., quorum anime in celo triunfant, corpora in terris requiescunt, qui siti litoribus adversis, hic Baculum possidens, hic Caietam, alter adriacas alter tirrenas respicitis tempestates, quocumque tamen pelago iactatis, quacumque vasti maris parte laborantibus vocati adesse et opem conferre consuevistis, nunc adeste vocati pariter et metu ac lacrimosis precibus nostris moti, vos quibus navigantes fidunt, quibus tam multi incolumitatem suam acceptam referunt, ut nos quoque vestra ope de tantis celi fretique motibus erepti vestram presentiam sensibiliter cognoscamus, pro nobis intercedite quesumus apud ipsum a quo vobis mirabilia posse datum est, dominum nostrum Ihesum Christum. Noctu surgentes verba. In Adventu. Heus optime Ihesu Christe Salvator, qui pro nostra salute in hunc mundum venisti et ad iudicium reversurus es, tibi rumpo horas noctis. Adesto precor et ad te venire cupientem subscipe, subleva, dirige, adiuva, rege, sustenta, et si parum cupio fac ut cupiam satis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Francesco Petrarca, Opera omnia", a cura di Pasquale Stoppelli, Lexis Progetti Editoriali, Roma, 1997 |
|