Francesco Petrarca - Opera Omnia >> Rerum memorandarum libri |
ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca, operaomnia # 1 DE OTIO ET SOLITUDINE [1] Sed michi cuncta versanti, cum id solum temporis vixisse videar quod otiosus et solus vixi, visum est non aliunde quam ab otio et solitudine potissimum ordiri: non modo quod hinc plurima et maxima vite mee solatia processisse noveram, sed quod multis etiam claris viris iactatis inter rarum fluctus huius portus quesitum remedium recordabar. [2] Ceterum cum solitarii otii duo sint genera, illud sompno et inertie amicum quod quidam lucifuge sectantur, qui villis suis utuntur pro sepulcris et in illis se se infodiunt viventes, "nulla re alia quam otii" cognomine gloriosi, non literato tantum sed viro etiam obscenum, atque indignum commemoratione pretereo; alterum illud attingam non tam urbis odio quam literarum et virtutis amore constitutum, unde animo vel studiorum cupido vel ad ea nitenti de quibus proxime dicturus sum gratissima proveniunt alimenta: ut hinc merito, velut a primo dicendorum fonte, totius narrationis descendat exordium. [3] Quem vero nunc historicus illustrissime cohortis statuam signiferum, nisi quem poetici laboris supremum ducem in Africe mee libris statuisse non penitet? 2 Romana [1] Scipio ille qui primus agnomen Africani rebus gestis et virtute meruit, amator solitudinis atque otii fuit. Itaque spiritum domitorem gentium et militare illud corpus bellis exercitum auresque castrorum strepitu et tubarum fragoribus oppletas huc referre consueverat, non ut virtus otio langueret, sed ut se se mens varietate negotiorum distracta colligeret. Quamobrem neque sibi unquam otiosus, perpetua mentis occupatione grande aliquid moliens, neque sibi solus unquam videbatur, altissimis atque pulcerrimis comitatus curis, neque theatrum aut vulgi plausum querebat, rerum suarum plaudente memoria et conscientie testimonio contentus. [2] Iure ergo dicere solitum accepimus « nunquam se minus otiosum esse quam cum otiosus, nec minus solum quam cum solus esset ». Idque ipsius Africani non mediocrem emulum M. Porcium Catonem scriptum reliquisse auctor est Cicero. 3 [1] Huius nepos, et ipse Africanus Scipio, sicut laboris supra fidem patiens sic otiose cupidus quietis, solus sepe cum Lelio "rusticari" peregrinarique "solitus" traditur; interdumque litoribus italicis vagabundus expugnatricem illam Carthaginis Numantieque dexteram ad marinas conculas lapillosque candidulos interlegendos inclinasse. Sic enim ad illud quod supererat negotiorum otio brevissimi temporis animum reparabat. [2] Verecunde admodum hoc apud Ciceronem reverenterque narratur: eos incredibiliter, ne verba deseram, « repueriscere esse solitos cum rus ex urbe tanquam e vinculis evolassent ». 4 [1] Duces bellorum memoro: M. Tullius Cicero post innumerabiles labores quos in republica pertulit, post tam multa discrimina que sibi suus ille turbulentissimus consulatus et cum improbis certamen immortale pepererat, fracta tandem libertate civium, velut puppe submerse nudus ornamentis suis omnibus enavit inque otium secessit. In quo quidem « rura peragrando », sicut ipse de se loquitur, « sepe solus erat ». [2] Sed quod negotium, queso, cum illius otio, que frequentia cum illius solitudine conferenda est? Quam licet ipse casum patrie miseratus graviter defleat, inde tamen ad omnes populos perventura divini ingenii monimenta fluxerunt: « plura » enim, ut ibidem ait idem, « brevi tempore eversa quam multis annis stante republica scripsit ». Atqui fatum suum declinare non valuit: in tempestate tutus, in portu naufragium passus est. 5 [1] Q. Mutius Scevola, divini pariter et humani iuris illa etate consultissimus, a procellis fori fugiens in otium et pile et alee et calculorum ludo fertur operam dedisse, eaque vicissitudine rerum mole pregravatum ingenium relevasse. Et hiis quidem otiose vite diverticula contigerunt. 6 [1] at vero divus Augustus Cesar, quo nemo mortalium ampliori usus est potestate, hoc unum quod multis perexiguum videretur consequi non potuit. Otii nempe dulcedinem semper optavit: quicquid cogitabat, quicquid loquebatur in otium desinebat; hoc solamen presentium laborum, hec preteritorum merces, hec venturi temporis spes erat, omnis illi divitiarum suarum cumulus et totius orbis imperium in comparationem otii sordebat; denique in summa omnium que fortunatissimo homini contingere possunt bonorum copia defessus, in solo otii nomine respirabat. [2] Cuius rei et Anneus Seneca meminit et "quedam" eius "ad senatum" testatur "epystola". [3] Quanta cum voluptate igitur eo perventurum fuisse credimus quo tam dulciter oculos mentis intenderat! Sed ab eminentissimo fortune culmine, cui rerum dominus insederat, ad illud humile modestumque desiderium preruptus forte cogitanti animo descensus videbatur; itaque deliberans herebat, nec unquam nisi moriens descendit. [4] Quocirca, licet inter otio fruentes nullus huic pateret locus, quia tamen quanta sit otii felicitas nullo clarius teste cognoscitur, non fuit cum de hoc ageretur pretermittendus Cesar, qui, cum omnia dare posset, nil sibi dari preter otium poscebat, cum omnibus preesset, nil solio suo pulcrius prefer otium videbat. 7 Externa [1] Sed ne ab hac illustrium commemoratione rerum alienigene se se fortassis exclusos putent, Epaminondas thebanus, quem apud prestantissimos auctores vel primum vel inter primos Grecie duces semper invenio, cuique « literarum studium ac philosophie doctrina tanta inerat, ut mirabile videretur » sicut Iustinus historicus ait, « unde tam insignia militie scientia homini inter literas nato », is, inquam, cum quo Thebanorum omnis "gloria", ut aiunt, et orta simul et "extincta" est, suavitate musica gemino labori debitum otium exornans, "preclare" quidem, ut est apud Ciceronem, « Grecis fidibus cecinisse dicitur ». 8 [1] Simile apud Homerum de Achille; quod ducem suum imitati nostri quoque vates asserunt. Id quidem sive pro vero suscipimus, et habemus propositi nostri testem clarissimum adolescentem, sive fictum suspicamur ab Homero, et eiusdem sententie auctor adest excellentissimus poeta, profecto nunquam id in eo quem nobilitandum sibi proposuerat ficturus, ni laboriose militie alternam otii remissionem necessariam iudicasset. 9 [1] Nec alio spectare arbitror quod de Socrate scriptum est, eum cum iam senior foret vacare fidibus cepisse. Non enim apud me similitudinem veri habet, tantum virum, illa etate presertim, discendi potius gratia tam parve rei tempus impendisse, quam discendo docendoque fatigatus talis otii solatium quesivisse. [2] Quod parcius miror, dum eundem "arundine cruribus" inserta colludentem infantulis suis intueor. Quod cernens familiarissimus sibi risisse fertur Alcibiades. 10 Moderna [1] Ac ne semper vetustissimis immoremur sitque aliquis et etati nostre locus, Robertus μerosolimitanus ac siculus rex, regum et philosophorum huius evi "meo princeps iudicio," per singulos dies statutis horis e mediis regie vite turbinibus in otium velut in aliquam quietissimam stationem se conferre consueverat. [2] Illic multiplex ei quondam exercitium dum tulit etas, uni tandem cuncta cesserunt. Fuit illi in urbe neapolitana palatio confine pomerium, prealtis circumseptum menibus et pelago non modica ex parte circumfluum. Huc modo cum paucis, modo cum ingenti procerum catherva quotidie veniens balista lusitabat; idque tam sedulo, ut confestim tantum erat et tam ad omnia versatile celestis acumen ingenii eius artificii magistros post tergum linqueret. [3] Que res primum non hostibus modo, sed suis quoque minus venerabilem fecisse creditur, ignorantibus quantum negotiorum sub illo otio tegeretur. Quod ubi tandem rebus ipsis innotuit, contemptus omnis in admirationem et gloriam versus est. [4] Interfui ego sepenumero dum dimetiendis ictibus acclinis singulorum sagittas internosceret, interea tamen, dum eundo ac redeundo tempus teritur, et senile corpus recrearet et acres subiectorum controversias vixque extricabiles populorum nexus absolveret. [5] Quid notissima replicem? Constat hunc inermem ludentemque quod omnes vidimus armatos exercitus fudisse et gravissima sepe discrimina non tantum a suorum propulisse cervicibus, sed etiam ne appropinquarent providisse, denique, non aliter quam si balista illa cunctorum transfodisset oculos, suorum semper hostium prevertisse consilia. [6] Et ille quidem nuper, indignum presentia tanti regis orbem deserens, migravit ad superos. Ego autem quamvis erga illius memoriam varia hominum studia precipueque Italicorum meorum dissonantes opiniones noverim, quia tamen non huius aut illius aurium voluptati, sed nude rerum veritati studeo, Roberti nomen in operis mei primordiis fulgere volui. [7] Et cum prefatione venie sicui forte molestus sum, quotiens illum rerum qualitas obtulerit, liberius iam sine adulationis suspitione, nisi fallor, de moribus eius loquar. Nullum michi gratificandi propositum, nulla spes, que nonnunquam a vero scriptorum animos avertunt: me quidem vera memorare conscientia mea, si illi parum fidei est, testis est mors. [8] Cur ergo me loqui que sentio reliquie livoris, quas adhuc tepens regius cinis alit, impediant? Brevi quidem fore confido ut unica pestis, tot tandem confutata virtutibus, conticescat et gelido saltem abeat sepulcro. Nunc, quoniam properantem calamum longa rerum series expectat, de otio satis dictum sit. 11 DE STUDIO ET DOCTRINA [1] Superest de studio tractare; quenam enim precedentium erat et sequentium oportunior iunctura? Nempe precedentibus tam cognata materia est, ut, si otium demas, studium turbidum et inquietum relinquatur; at si studium detrahis, inglorius torpor et pigro situ marcidus carcer est otium. Ita fit ut hoc in illius requie fundatum, illud huius laboribus semper ornatum sit. [2] Rursus et illud constat: memorie ingenioque et eloquentie, de quibus secuturis tractatibus agendum est, nullum omnino post naturam ipsam maius certiusque patrocinium fore quam vehementem animi applicationem ad easdem summa cum voluntate, quam studium vocant, ex quibus solidum confiatur doctrine nomen. Quocirca, dilatis mediis principium finemque connectens, hunc studio simul ac doctrine locum dedicavi. [3] Verum quamvis quod omnium gentium pace dixerim et regine urbis veneratio et excellens rerum gloria mereantur ut posthabita ratione temporum in exemplorum relatione primum semper romana locum teneant, vix hic tamen michi videor narrationis initium reperturus, propter id scilicet quod Theodosius Macrobius, haud equidem ignobilis scriptor, ait « soli sapientie studio deditos ut abunde Grecia tulit, ita Romam nescivisse ». [4] Sed quid agam scio: rimabor exercitus romanos forumque lustrabo et vel ex armatis legionibus vel ex forensi strepitu studiosas et contemplationi deditas animas eliciam. 12 Romana [1] Divus Iulius Cesar, quem armorum laus et victoriarum gloria celo exequarunt, a studio literarum, medio quamvis in bellorum furore, non abhorruit: nunquam se cessasse et ipse gloriatur et magni consentiunt auctores. [2] Accedit operum fides: preter enim adolescentie sue libros, quos publicari, dum bibliothecas ordinat, Augustus vetuit, multa iam provectus scripsit famosissima; siquidem et anni totius ordinem et bisexti rationem et quicquid de mensura evi vetustioribus ad eum diem vel ignotum vel confusum fuerat summo studio digessit literisque et memorie tradidit posterorum: atque, ut in Saturnalibus scriptum est, « omnem in constantiam temporum vagam adhuc et incertam in ordinem state diffinitionis coegit », et edicto palam posito publicavit. [3] Scripsit et Anticatones duos, scripsit et de analogia et auspiciorum, rerum preter hec a se gestarum tam gallici quam civilis belli libros edidit, non a suis magis quam ab hoste laudatos. [4] Marcus Tullius, alioquin multa in Cesarem graviter invectus, hos tamen libros erubuit illaudatos preterire: « Commentarios » inquit, « scripsit valde quidem probandos: nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tanquam veste detracta; sed dum voluit alios parata habere unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit ». [5] Eosdem Cesaris libros scriptor rerum suarum, ut fama fert Iulius Celsus, ut Suetonio videtur Hirtius, ita commendat: « Difficillimam rem suscepi, Cesaris nostri commentarios rerum gestarum Gallie »; nec multo post: [6] « Quos utinam qui legerint » inquit, « scire possint quam invitus susceperim scribendos, quo facilius caream stultitie atque arrogantie crimine, qui me mediis interposuerim Cesaris scriptis. Constat enim inter omnes nichil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur, qui sunt editi ne scientia tantarum rerum scriptoribus desit, adeoque probantur omnium iudicio, ut prerepta, non prebita facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen nostra maior quam reliquorum est admiratio: ceteri enim quam bene atque emendate, nos etiam quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus »: Et hec quidem ille. [7] Sane quod de celeritate ait apud Suetonium habetur expressius, ubi ait et hos libros et alios plurimos, in quibus etiam « poema quod Iter inscribitur », tanta cum velocitate peregisse, ut quosdam ex eis « in Alpium transitu » scripserit, ex citeriore in transalpinam Galliam revertens belli gallici temporibus, quosdam temporibus bellorum civilium sub mundense discrimen, quosdam ab urbe Roma in ulteriorem Hispaniam proficiscens: quam viam simul cum studio diebus quatuor et viginti perfecit; incertum hiis et similibus operibus linquens, utrum animi foret an corporis vel robore vel celeritate mirabilior. 13 [1] Divus Cesar Augustus, divi Iulii filius, tam studiose paternis vestigiis inhesisse traditur, ut gravissimis bellorum et imperii curis oppressus et tot coniuratorum obsessus insidiis horas et momenta colligeret, nec ullum tempus inutiliter labi sineret. Constat inter comendum radendumque vel lectioni operam dare solitum vel scripture; inter crebra quoque sompni, cuius parcissimus fuit, intervalla lectorum sibi vel confabulatorum solatium adhibere. [2] « Studia liberalia » ut Suetonius ait, « ab etate prima et cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello, in tanta mole rerum, et legisse et scripsisse et declamasse quotidie fertur ». Itaque « multa varii generis » ut ait idem, « prosaica oratione composuit; item que orationes ad populum et aliqua de vita sua, quam tredecim libris, cantabrico <tenus> bello nec ultra, exposuit ». [3] Scripsit et epygrammatum librum et epystolarum ad amicos, conditum facetissima gravitate ac luculentissima brevitate; quod opus inexplicitum et carie semesum adolescenti michi admodum in manus venit, multum frustraque postmodum quesitum. Ceterum epystole aliquot sparsim a scriptoribus referuntur, quarum indaginem studioso committimus lectori. [4] Nec latinis modo sed grecis, nec rethoricis tantum sed et philosophicis delectatus est. Eo pertinet quod Apollodori pergamei philosophi filiorumque eius Dyonisii ac Nicanoris amicitiam quesivit, patremque grandevum iuvenis ipse secum, ne ullis locis aut temporibus vacaret, ab urbe Roma Apolloniam usque perduxit. [5] Ex utriusque autem lingue auctoribus, quos studiosius lectitabat, illa cupidius hauriebat que vel precepto vel exemplo ad eruditionem vite morumque elegantiam pertinent private vel publice discipline; hec et diligenter annotata servabat et cum res exigeret vel amicos vel totos exercitus vel provinciales aut urbanos magistratus illorum interiectione commonefacere solebat. [6] In audiendis recitatoribus poematum sive historiarum sive alterius generis inventorum mitis et patiens fuit. Omnino singulare hoc habuit, quia cum omnium, precipueque principum, mos sit presentia contempnere, vetusta mirari, iste unus etatis sue favit ingeniis. Digna quidem sapientissimi extimatoris veneratio. [7] Quenam enim etas illustrium apud nos ingeniorum fertilior fuit? Marcum Varronem, Marcum Ciceronem, Crispum Salustium, Titum Livium, Anneum Senecam, Asinium Pollionem, Virgilium Maronem, Horatium Flaccum, Ovidium Nasonem, innumerabilesque alios uno tempore, suis licet vivendi gradibus distantes, habuit, qui se invicem viderint vel videre potuerint. [8] « Libros integros se natui recitare vel populo per edictum notos facere » suetus erat. Inventum paternum de temporum ratione, unico errore comperto, super intercalandis scilicet diebus, emendavit et, ut est scriptum in Saturnalibus, « omnem hunc ordinem eree tabule ad eternam custodiam incisione mandavit ». [9] Nec poetrie expers fuit: extat enim in Virgilium carmen, breve quidem, sed nec humile nec insulsum; aggressus et tragicum opus studio ferventi, calle medio destituit delevitque; librum vero versibus exametris inceptum consummavit, cui nomen est Sicilia. [10] Quo ego nonnunquam velut clipeo adversus obtrectatores meos uti soleo, inter multa que impacatis michi latratibus obiectant, peregrinum et inauditum poematis mei titulum frementes cui nomen est Africa; quod quidem variis hactenus fortune repagulis dilatum heret inter manus diutius quam putabam. Sed ad inceptum redeo. 14 [1] Non indignaberis, Marce Varro, preponi tibi duos tam grandes viros, quos sibi prepositos nec universus olim orbis erubuit. Neque enim nescius eram inter studia Latinorum primum tibi locum eximiamque laudem deberi; memineram id tibi et ab externis tributum et a nostris, tantumque preconiorum certatim a multis in unum hominem congestum ut ipse, si aurem applicueris, erubescas, tametsi vera et meritis tuis etiam nunc inferiora predicentur. [2] Sunt qui de te sic scribant: « Vir doctissimus Varro, qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere vacasse miremur; tam multa scripsit, quam multa vix quenquam legere potuisse credamus ». Sunt qui te Romanorum omnium longe precellentissimum putent. Sunt qui ne in hoc ne Grecis quidem deferant: ut vir fide pius eloquioque sacer Lactantius Formianus, qui in Institutionum suarum libris neminem te "doctiorem nec apud Grecos vixisse" confirmat. [3] Atque ut clarissimum ex omnibus tibi reddam testimonium, Marcus Tullius, et quod gratius audias in ipsis Achademicorum libris, in quibus nichil omnino firmandum sed de omnibus dubitandum disputat, « omnium te facile acutissimum » dicit; deinde velut immemor propositi subsequitur: « et sine ulla dubitatione doctissimum ». [4] Sane quod ad studiorum tuorum attinet vigilias, quamvis multa et varia dici possent, nichil tamen amplius dicam quam quod in eisdem Achademicis de te vel potius tecum loquens Cicero. « Sunt » inquit, « vera ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantes errantesque tanquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. [5] Tu etatem patrie, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotem, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum ac locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque latinis et literis et verbis luminis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis inchoasti ». Hec de Marco Varrone Marcus Cicero. [6] Quibus ego nichil addiderim, nisi unum, quo eorum que dicta sunt omnium crescat admiratio. Hunc illum Marcum Varronem esse, qui cum tam multa scriberet, ad que non scribenda modo sed legenda brevis hominum vita videatur, nichilominus tamen interea sub Pompeio Magno militavit et ab eodem "bello piratico navalem" quoque promeruit "coronam," celeberrimi particeps triumphi. 15 [1] Quem vero Varroni comitem dederim nisi quem modo testem dedi Marcum Tullium? Hos enim et etas iunxit et Plinius Secundus in libro Naturalis Historie septimo iuxta collocavit. [2] Hic itaque "cum multum temporis" philosophie, sicut ipse sepe meminit, ab adolescentia "tribuisset", repente in curas reipublice atque in ambitionis laqueos delapsus, philosophie studium coactus est deserere; ad consulatum mox provectus, in quem nefandissimorum civium omnis impietas et, ut verbis eius utar, « nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audacie maturitas erupit », ac post consulatus exitum simultatum perennibus reliquiis vexatus, tot tantisque difficultatibus obsessam traduxit etatem, ut in philosophia parum aut nichil scriberet, contentus eloquentie principatu; postremo autem, ubi a face bellorum civilium in solitudinem abiit de quo paulo ante dictum est , ad intermissam diutissime philosophiam iam senior revertens, omnem in eo curam ac studium posuit, ut civibus suis otio prodesset, quibus antea negotio profuisset. [3] Itaque libros innumerabiles de rebus edidit pulcerrimis; quos qui se vel legisse iactat vel vidisse, quam id vere profiteatur ipse viderit; michi quidem vix unquam peregrinatio longior suscepta est, ubi non incognitos Ciceronis ne dicam libros, sed inaudita librorum nomina compererim. [4] Philosophiam ad illud tempus non nisi greco cognitam sermone primus omnium latinus literis illustravit. Poetriam non sprevit, sed parum feliciter tentavit: testis est Seneca "eloquentia" illum "sua in carminibus destitutum"; quod ipsum aliqua etiam nunc ex opusculis eius indicant. [5] Tanta autem bonarum artium segnities incessit, ut bona pars librorum eius etati nostre perierit. In librorum quidem Marci Varronis interitu, quanquam nec illud sine nostri temporis infamia contigerit, tamen stili forsan incultioris asperitas utcunque hominum negligentiam excuset; sed in operibus Ciceronis unde excusemur non intelligo. [6] Ante omnes quidem defletus est studiosorum choris Reipublice liber; cuius magnificentiam et ipsius Ciceronis aliorumque testimonio et excerpta inde particula coniecturari licet: tantillum nobis vel ad acuendum forte desiderium vel ad presentius convitium reservatum est, reliquum nescio an unquam sit recuperatura posteritas. [7] Unus autem huic viro et studiorum et vite terminus fuit: immergentem se se penitus literarum fontibus indigna et in publicum dampnosa mors rapuit. De qua locus alter veniet dicendi. 16 [1] Obtestantem audire michi videor Titonem ne eum a tanto segregem patrono. Hic, Marcii Tullii libertus, « homo diligentissimus », ut Agellius meminit in libris Noctium Athicarum, « et librorum patroni studiosissimus » fuit: eos vigilanter et disponere et emendare solitus. Bonum opus, nisi quod libertini hominis cura cumulaverat ingenuorum torpor effudisset. [2] Constat hunc de patroni sui iocis libros edidisse et quicquid sibi passim memoratu dignum exciderat accuratissime colligentem in unam congeriem redegisse, nequa pars illius eloquii periret. 17 [1] Crispus Salustius, "nobilitate veritatis historicus" sic enim de illo apud auctores verissimos scriptum video , quo fidelius res Africe complecteretur libros punicos perquisivit peregrinamque linguam per interpretem flagranti studio scrutatus est; quin et maria transgressus dicitur, ut oculis suis crederet de conditionibus locorum. [2] Bellum Iugurthinum coniurationemque Catiline compendioso et ad unguem, ut dici solet, castigato complexus est stilo. Sed nullo famosior quam Historiarum libro, qui etati quoque nostre ne tertium eius sileam dedecus amissus est: veterum quidem testimonio illustris et apud nos solo iam nomine superstes. 18 [1] Atque ut menia urbi egressi non statim ex Italia fugiamus, quo studio putandus est arsisse Titus Livius patavinus, qui omnem romanam historiam ab urbe condita in Cesarem Augustum, cuius ipse claruit temporibus, centum quadraginta duobus voluminibus descripsit? Opus ipsa mole mirabile stupendumque, presertim quia in eo nichil raptim et tumultuario, ut aiunt, stilo quod quidam solent, qui omne verbum labiis oblatum scriptis mandant , sed tanta maiestate sententiarum tantaque verborum modestia complevit omnia, ut ab arce eloquentie non multum abesse videatur. [2] Sed o quantam etatis nostre maculam! huius tam ingentis tamque egregii operis vix portio superest exigua; quod cum in decadas vel ab ipso conditore vel, quod magis reor, a fastidiosis postmodum lectoribus sectum foret, ex quatuordecim non nisi tres decade supersunt: prima scilicet, tertia et quarta. Secundam quidem ipse ego, hortante quondam sacre memorie Roberto Sicilie rege, summa sed hactenus inefficaci diligentia quesivi. [3] Atque utinam mendax vaticinator inveniar! Cito enim, nisi mores hominum mutentur, de hoc eventurum vereor quod olim proposuerat Gaius Caligula nequissimus tyrannorum: de quo est apud Suetonium Tranquillum quod Titi Livii historici Virgiliique poete libros et « imagines parum abfuit quin ex omnibus bibliothecis amoveret »; utque ingenio viri huius clarissimo nubem oblivionis, quam non attulit imperiosa crudelitas, afferat sensim incuriosa segnities. 19 [1] Nec te, Plini Secunde veronensis, a Tito Livio disiungam, a quo nec etate nec patria longinquus es. Tu quidem, quamvis « equestribus militiis industrie functus, procurationes quoque splendidissimas atque continuas summa integritate administrasse » perhiberis, una « tamen tantam liberalibus studiis operam dedisti ut non temere plura quis in otio » quam tu inter tam multas occupationes "scripsisse" memoretur. Ut enim minutiora sileam, triginta septem romane totidemque naturalis historie libros ad Vespasianum principem uberrima florentissimaque sermonis elegantia descripsisti. [2] Sed quot preclaros vetustatis auctores, tot posteritatis pudores ac delicta commemoro; que, quasi non contenta proprie sterilitatis infamia, alieni fructus ingenii ac maiorum studiis vigiliisque elaboratos codices intolerabili negligentia perire passa est, cumque nichil ex proprio venturis daret, avitam hereditatem abstulit. Primum nempe Plinii opus, in quo, ut est apud Tranquillum, "omnia bella" tractaverat « que cum Romanis unquam gesta sunt », ex oculis nostris evanuit, nec usquam superest, quod ego quidem talium satis ardens explorator audierim. [3] Hoc autem et quicquid in hanc sententiam questus sum non ad minuendum post nascituri populi studium retuli, quin dolorem meum potius effundens et etati, curiosissime in quibus non oportet, rerum tamen honestarum prorsus incuriose, soporem ac torporem exprobrans. Equidem apud maiores nostros nichil querimonie similis invenio, nimirum quia nichil similis iacture; cuius ad nepotes nostros, si ut auguror res eunt, forte nec sensus ullus nec notitia pervenisset; ita apud alios integra, apud alios ignorata omnia, apud neutros lamentandi materia. [4] Ego itaque, cui nec dolendi ratio deest nec ignorantie solamen adest, velut in confinio duorum populorum constitutus ac simul ante retroque prospiciens, hanc non acceptam a patribus querelam ad posteros deferre volui. Sed hec hactenus; loquax enim esse solet dolor. 20 [1] En e calle medio Romam rursus quasi maiestatis aut sacrilegii reus retrahor, eo quod Marcum Catonem illum senem, qui apud alios scriptores primum in hac acie locum tenet, silentio supprimens abierim. Cuius tam vehemens studium fuisse compertum est, ut ex quo primum literarum dulcedinem gustavit, nulla unquam alia dulcedine distrahi potuerit: non bellorum curis, non victoriarum letitia, non gloria triumphorum, quibus ornatissimam etatem egit. [2] Itaque quod de paucis scriptum est utranque rem consummate prestitit: si arma sumpsisset, natum in armis crederes, si se ad studium vertisset, inter literas. Et, quod magis mireris, non hoc sibi propositum fuit ab infantia, quando altius impressa difficilius avelluntur, sed latinas literas etate iam provectus, grecas vero senio gravis attigit, cum maxime frigere solet animus mortalium tunc acrius inardescens cupiditate discendi. [3] Scripsit libros rerum variarum ac multarum eloquentia vetusta; quorum omnium clarissimus est liber Originum. [4] Fuit autem, ut ait Plinius, et « triumpho et censura super cetera insignis, magis tamen etiam nunc claritate literarum preceptisque omnium rerum expetendarum datis generi romano; inter prima vero agrum colendi, evi confessione optimus ac sine emulo agricola ». [5] Vitam quidem innumeris simultatum procellis inquietam duxit; hinc sibi, velut gubernatori egregio ex tempestate maritima, non minus glorie partum quam laboris: "quater" eum et "quadragesies causam dixisse" testis est Plinius, et cum nemo "sepius" accusatus, "semper" tamen "absolutus" fuit. Quod, nisi fallor, et summe innocentie et importuni rigoris indicium videri potest. [6] Denique sexto et octuagesimo etatis anno, cum a ceteris vite officia deseruntur, accusatus, ad capitalem causam non adhibuit advocatos, sed progressus in rostra causam ipse suam constantissime defendit adeo, ut nec lingue tarditas, nec cerebri seu laterum fragilitas, nec ulla prorsus mutatio in tam longevo oratore posset intelligi. [7] Unde autem in etate quassa ac ruenti tanta rerum omnium integritas? Nimirum hoc illi studium iuge prestabat et, ut ipsis Valerii verbis utar, « omnia in suo statu equali ac perpetua industria continebat ». [8] Nec ad sui ipsius tantum, quin ad aliorum quoque defendendam causam hic sibi animus eademque affuit facultas: sub "ipsum" enim longissime "finem vite" adversus "accusationem" singularis et tum maxime florentis « oratoris Galbe se opposuit, Hispaniamque » provinciam, quam iuvenis armatus manu vicerat, inermis senex lingua defensitavit. 21 [1] Ingens et pene ridiculus a Marco Catone ad Roscium histrionem descensus est. Ipse tamen ne hinc ubi eum alii scriptores admiserunt excludatur obsecrat, neve de illo inter bibliothece penetralia loqui pudeat pro quo non puduit Marcum Ciceronem in foro loqui et, quod mirari cogit, « populum romanum obiurgare, quia is agente gestum Roscio » tumultuosius nec satis attento silentio fuisse videbatur, denique pro quo habitam orationem scriptis mandare non piguit. [2] Profecto enim ad quamlibet artium applicetur animus intentione vehementi, ad presentem materiam spectare potest: nam quid refert? artes varie, studium unum est. [3] Roscius itaque, ludicre artis famosissimus magister, tanto illam studio exercuit, ut « nullum populo nisi domi » prius examinatum actum exprimeret; qua diligentia eo provectus est, ut apud ipsum Ciceronem scriptum sit « mirandam eorum impudentiam qui agerent in scena gestum inspectante Roscio »; et sequitur huius dicti ratio: « Quis enim se se commovere potest cuius ille vitia non videat? » [4] Hinc sibi contigit ut et nomen ingens et largas opes quereret, nec vulgo solum sed clarissimis viris ac principibus civitatis acceptus foret, precipueque Ciceroni, cui tam familiariter notus fuit ut eum Cicero accusatum publico iudicio defenderet. [5] Constat preterea, et in Saturnalibus scriptum est, "contendere" Ciceronem "solitum" cum Roscio « utrum ille sepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentie copiam sermone diverso pronuntiaret. Que res ad hanc fidutiam Roscium attraxit ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia compararet », hinc scilicet motus, quod altera vocis sono, altera corporis motu, latentis affectus animi diversa quidem via, sed pari representare videatur industria. [6] Hic "est Roscius" ille "qui" inter ceteros magni nominis « Lucio Sille carissimus fuit et ab eodem dictatore aureo anulo donatus. Tanta » denique, ut Macrobius ait, « fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acciperet ». 22 [1] Et ne artifices factis et professione simillimos stilo separem, Esopus et etate et arte et opibus et gloria et amicitia Ciceronis, postremo rebus omnibus Roscio pene par fuit nisi quod de arte scenica librum, quod me legisse meminerim, non scripsit , studio certe non inferior. [2] Ambos denique ad audiendum visendumque Quintum Hortensium, et eloquio clarum et multo maxime motu corporis conspicuum, imitandi studio simul curiam frequentasse notum est. [3] Sed iam satis multa de nostris; hinc michi procul ab hiis litoribus navigandum et in amplissimum studiorum pelagus prora flectenda est. 23 [1] Quenam vero ab Italie finibus digresso prior tellus occurrit? Profecto Trinacria; que et ipsa olim, ut aiunt, Italie pars erat, nunc Italie insula est. Libet igitur orationis mee cimbam in portu siracusio parumper alligare, dum salutato Archimede proficiscor in Greciam. [2] Hic Siracusis ortus illic vixit, illic obiit. Que res licet patrie terminis arctatum indicet, animus tamen eius nullis circumclusus finibus, sed maria et terras et celum omne percurrens meditatione liberrima, quo penetrare acies humana non poterat oculos mentis intendit, eoque claritatis evasit ut aut summum aut summis parem locum teneat, « unicus » ut Livius ait, « spectator celi siderumque ». [3] In altissimis quidem ambiguisque questionibus quas celestium indago disseminavit in terris, magna pars dissidentium hoc utitur patrono. Studium ei summum fuit nature opus, quatenus homini licet representare. Primus omnium "speram" acri artificio meditatus est, in qua celi speciem "solisque" et "lune" atque "errantium" reliquarum diversitates et "motus", non tantum animis, sed oculis etiam nostris expressit, fugacissimum cursum temporis ingenio dimensus. [4] « Effecit idem » ut Ciceronis utar verbis, « quod ille qui in Timeo edificavit mundum Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio. Quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in spera quidem eosdem motus Archimedes sine divino ingenio potuisset imitari ». Stupendum et incredibile prorsus inventum, nisi mundus adhuc omnis uteretur. [5] Neque celestium modo sed et terrenorum mirus artifex: geometrie peritissimus repertorque machinarum, quibus obsidionem patrie adversus romanum exercitum et Marcellum ducem unus seniculus hauddubie tardiorem fecit. Cuius ingenii veneratio hostis etiam meruit favorem, sed eum immodica mentis intentio inefficacem reddidit. [6] Capta siquidem ad extremum urbe, cum eam diripiendam dux permitteret iusto militum furori, unum de tot milibus excepit Archimedem. Ille nichil aut extremis casibus motus aut publici sentiens tumultus, figuris geometricis quas in pulvere designaverat totus impendebat. [7] Introgressus interea unus ex militibus romanis, inter rapine sitim et imperatorii precepti memoriam hesitabundus, elato mucrone supra verticem cogitantis, ut nomen suum ederet iubebat. At is, cui oculos atque aures ingens animi cura concluserat, ferociter percunctanti certum aliquid respondere non valens, opposita tantum manu ne pulverem sibi suum confunderet obsecrabat. Miles contemptorem ratus interficit. [8] Cuius mortem miseratus dux romanus immunitatem frustra sibi destinatam in affines eius transtulit, sibi vero quod unum supererat honorem tribuit sepulture. Quam quidem multo post tempore disiectam et suis etiam civibus incognitam Marcus Tullius inter densissimos vepres se reperisse et ignorantibus indicasse commemorat in Tusculano suo scribens. [9] Quantus homuncio, cuius semirutum bustum sparsosque cineres invenisse gloriatur romani princeps eloquii! Hec fortasse prolixius quam propositi necessitas exigebat in illius memoriam dicta sint, cuius historiam nusquam deinceps in hoc opere occursuram reor. 24 Externa [1] In Greciam transfretanti primus Pithagoras occurrit, philosophus et philosophici nominis inventor. "Hic Sami Demarato" patre genitus "locuplete negotiatore", longe locupletior ipse negotiator mox futurus. Deinde ab etatis sue primordiis sapientie pariter atque honestatis arduum ac laboriosum callem ingressus, natalis soli dereliquit angustias toto orbe peregrinus; siquidem, ut in historia verbis poeticis utar, Vir fuit hic ortu samius, sed liquerat unaEcce iam primus actus spiritus egregii: servienti patrie liberum exilium pretulisse. [2] Sed et quod sequitur verum est: isque, licet celi regione remotus,[3] Sic est profecto: de nullo fere philosophorum tot feruntur archana; quamvis in multis, velut viator novus raris signatum vestigiis iter agens, a recto deviasse et, si dici fas est, delirasse videatur. [4] Non alienum est referre quod de hoc viro in Tusculanis libris scribit Cicero, testem afferens "virum, Pontium Heraclidem," ut ipse asserit, "doctum". Narrat enim usque ad illam etatem omnes qui in rerum occultarum investigatione versabantur et habitos et vocatos fuisse sapientes; ipsum ea tempestate Pithagoram Filuntem pervenisse et cum Leonte eius loci principe de nonnullis rebus doctum atque elegans habuisse colloquium: quod princeps admirans, quenam sibi ars esset percunctatus est. [5] Pithagoras vero gloriosum illud vetustatis nomen erubescens, artis nullius titulum usurpare se quidem, sed esse philosophum respondit. Inauditum rursus ille nomen admirans, ut vim eius exponeret oravit. [6] Cui Pithagoras: 'Persimilis michi hec vita mercato cuipiam celeberrimo videtur. Ut enim ibi quidam viribus aut celeritate contendunt, nichil preter palmam victorie petentes, quidam distrahendis comparandisque mercibus lucrum spectant, alii neutrum omnino cogitantes, solo visendi noscendique studio trahuntur quod genus hominum pre ceteris liberale et ingenuum videtur , sic in istam quam degimus vitam, velut in mercatum maximum, convenisse omne genus hominum videmus: quorum alii gloriam, alii lucrum aucupantur; quidam vero perpauci, spretis omnibus, quid hic agatur studiose circumspiciunt, cognitionem rerum et nichil aliud querentes. Hos ego nondum certe sapientes, sed sapientie amatores, id est philosophos, voco'. [7] Et hec quidem de inventione huius nominis, quod in tantum post enituit, nostris verbis alieno testimonio diximus; quod nec indigna memoratu res, ubi presertim de Pithagora sermo nobis institutus erat, nec alter oportunior dicendi locus videbatur. Nunc ad propositum revertamur. [8] Iste est Pithagoras qui ardenti reperiende virtutis studio et in Egiptum profectus transacti temporis notitiam a sacerdotibus egiptiis et in Persida inque ipsam, ut Iustinus ait, Babiloniam siderum cursus omnemque celi rationem ac mundi originem a Persarum magis, Cretam deinde Sparthamque rediens ab eorum sapientibus mores egregios Minoisque et Ligurgi instituta perdidicit. [9] Fuit et Pherecydis syri discipulus, illius antiqui qui primus omnium dixisse reperitur animam immortalem, opinionemque sanctissimam ab illo susceptam Pithagoras confirmavit. Cuius rei Cicero testis est. [10] Denique in eam partem Italie que tunc Magna Grecia dicebatur transgressus est, multisque sui memorabilibus monimentis editis Methaponti diem obiit. [11] Vir magnus in primis et qui non « nominis solum inventor, » ut Cicero idem ait, « sed rerum etiam amplificator fuit, privatimque et publice prestantissimis et institutis et legibus Italiam exornavit ». Huius autem tam vehementis studii et tam copiose doctrine fructum venerationem quandam singularem vivens moriensque percepit. Sed de hoc alibi. 25 [1] De Platone quod Salustius ait de Carthagine "melius" erat tacere "quam parum" loqui; ne tamen aut ipse unde laudem meretur silentio tegatur aut michi torpor ex admiratione subrepserit, strictim memorabitur. [2] Hic antiquissimo et utrinque nobilissimo genere multum ipse nobilior Athenis ortus, eruditus a Socrate, patria et preceptore clarissimis, brevi tamen sic utrunque superavit, ut nichil aut Socrati illo discipulo felicius contigerit aut Athenis illo cive gloriosius. [3] Habuit et preceptores alios: Dyonisium in primis scripturarum rudimentis, Aristonem argivum in palestra, in qua luctator exercitatissimus evasit. Picture quoque artem non liquit intemptatam. Ad hec et tragedias scripsit tantaque illi poetandi fidutia incesserat, ut ad eius professionem aspiraret, ni magister Socrates hoc eius propositum mitigasset ad altioris glorie desiderium attollens. [4] Heraclidis primum sectator fuerat; deditus tandem Socrati, coequevis suis post se relictis, ipsam Socratis doctrinam et ornavit eloquentia et rationibus armavit. [5] Ubi vero Socratem sibi mors eripuit, nequid omnino temporis amitteret, quamvis iam et eloquio et sapientia celo par omnium iudicio, tamen egiptios sacerdotes adiit et ad quem mundus certatim discendi studio confluebat, ipsum ab aliis discere non puduit. [6] Inde autem astrologie peritissimus discedens, ad Theodorum cirenaicum, preclarum illius temporis geometram profectus est. [7] Quibus omnibus velut undique conquisitis mercibus instructus, per Pithagore tandem vestigia in Italiam venit. Invenisse ibi eum tum multos, tum Architam tarentinum Timeumque, eosque cognovisse et ab eis "didicisse pithagorea omnia", auctor est Cicero. In primisque immortalitatem anime a Pherecyde, ut aiunt, repertam, a Pithagora susceptam, inexpugnabilibus vallavit argumentis. Inter Pithagore successores arctiori amicitia complexus est Timeum, ex Locris oriundum; sub cuius nomine preclarissimum librum scripsit. In omni sane pithagorea doctrina non minus "castitatis" mirator quam ingenii fuit. [8] Preter hec ad Indos etiam ac Magos penetrare decreverat fecissetque, nisi eum velut in portu bellorum tempestas in patria tenuisset; ubi nichilo segnius interea Parmenidis ac Zenonis inventionibus se se dedit, ex multorum scilicet ingeniis libans quod mox refusurus erat in plurimos. [9] Scripsit equidem divina potius quam humana facundia libros multos; et ut que de eo scripta sunt ad contextum referam, « primus omnium tripartitam philosophiam copulavit et sibi invicem necessarias partes nec pugnare inter se tantummodo, sed etiam mutuis se adiuvare auxiliis ostendit. Nam quamvis de diversis officinis hec ei essent philosophie membra suscepta, naturalis a pithagoreis, dyaletica rationalis atque moralis ex ipso Socratis fonte, unum tamen ex omnibus et quasi proprii partus corpus effecit. Et cum principes harum familiarum impolitas sententias et inchoatas auditoribus tradidissent, hic eas tum ratione limando tum orationis auguste honestissimam speciem induendo perfectas atque etiam admirabiles fecit ». [10] Hactenus alienis verbis usus sim, tempus est aliquid ex me loquendi. Hinc ergo validissima philosophie radix exoritur, in plurimos postea sectarum ramos dissidentibus ingeniis divisa. Itaque iure optimo, non Greci tantum, sed Marcus Cicero et omnes doctiores Latinorum uno ore vel Platonem "philosophorum principem" appellant, vel, qui minus, hunc vel illum glorie sibi tribuunt collegam: alii Plotinum, ut Macrobius, alii Xenophontem ut Agellius. Ita de collega fortassis aliqua, de Platone nulla questio est. [11] Nec sum nescius ab hac tanta Platonis laude, quosdam ut tulliano eos nomine designem "plebeios" ac "minutos", vel si Senece vocabulo uti malim "cathedrarios" philosophos discordare, qui, non aliter quam in magno exercitu seditiosum vulgus et ignavum, magnis "clamoribus" cuncta permiscent novosque sibi duces faciunt, iusti imperii desertores. [12] Quibus ego, milibus licet obstrepant innumeris, paucos vel Grecorum vel Latinorum obiciam, quorum congressu nec anceps bellum sit nec incerta sententia, constetque alios fortassis a pluribus, Platonem certe a melioribus laudatum. Sed de hoc multa loqui locus ipse dehortatur, ne scilicet a rerum narratione in contentionis studium transisse videamur. [13] Prestat igitur ceptum sequi. Ac ne vulgata inseram, lectorem, si forte nescit, admoneo extare librum elegantem Apuleii madaurensis illustris platonici, qui liber inscribitur De Platone. [14] Illic quidem et ipsius prosapiam et tempus originis et parentum fratrumque ac preceptorum nomina et studia ac peregrinationes et patrimonii modum, denique tanti viri opiniones celebres ac famosas de Deo, de materia, de ydeis, de mundo, de anima, de natura, de tempore, de stellis erraticis, de animalibus, de providentia, de fato, de demonibus, de fortuna, de partibus anime et corporeo singularum domicilio, de sensibus, de figura corporis humani ac dispositione membrorum, de divisione bonorum, de virtutibus, de triplici genere ingeniorum, de tribus causis appetendorum bonorum, de voluptate, de labore, de amicitia inimicitiaque, de turpi amore, de tribus amoribus, de speciebus culpabilium hominum, de statu et moribus atque exitu sapientis, de civitatibus et de republica deque eius institutione legibusque optimis, de hiis, inquam, omnibus succincta brevitate conspicuum nec inamenum cognitu reperiet tractatum. [15] De initio quidem mundi idem sibi quod nostris cuius contrarium successori eius Aristoteli visum est: mundum non cepisse , ut testatur Cicero in primo Tusculanarum questionum libro, licet Apuleius in hac eum opinione variantem dicat. [16] Ceterum tametsi ab initio huius operis ita decrevissem nequid aliunde quam ex secularibus literis sumptum intersererem, sive ignorantie aliarum michi conscius sive ideo ne res distantissimas importuna permixtione confunderem, tamen cum ad hunc tantum philosophie antistitem tamque religioni nostre consentaneum ventum foret, temperare michi non potui quominus prefixam stilo metam parumper excederem idque de ipso recognoscerem quod non modo nostri sed sequaces etiam sui memorie prodiderunt. [17] Igitur adventu suo in Egiptum, quem supra retuli, preter astrologiam, prophetarum quoque ritus ac doctrinam didicisse Platonem fama est. Quod et ipse Apuleius vite actuumque singulorum eius diligentissimus scrutator asserit et gloriosus pater Augustinus in libris quos de doctrina cristiana edidit curiosius exequitur. [18] Narrat enim fuisse temporibus suis hereticos qui dicerent Salvatorem nostrum non propriam sed platonicam habuisse doctrinam, ex ratione temporum blasphemiam colorantes, quod prius Platonis philosophiam quam Cristi Evangelium esse constaret. [19] Que calumpnia per sanctissime memorie Ambrosium mediolanensem epyscopum ita convicta est, ut ostenderetur Platonem potius que vera sensisset, non quidem ex ore Salvatoris, quem videre non potuit, sed ab ipsius preconibus longe ante premissis accepisse; siquidem quo tempore in Egiptum venit, seu forte seu divinitus illic invenisse Ieremiam, a quo propheticum suscepisset archanum. Quod, ut dixi, successor eius Apuleius, quamvis multo brevius nec expresso Ieremie nomine, consentit. [20] Idem tamen Augustinus in aliis postmodum libris, in quibus civitatem Dei edificat et adversariam subvertit, in hanc ipsam historiam reversus, excussa diligentius annorum serie, comperit quod de Ieremia scripserat non fuisse possibile, quia Ieremias scilicet centum ante Platonis originem annos prophetasset. [21] Addit et aliam impossibilitatem: negat enim translationem septuaginta interpretum ex hebrea in grecam linguam potuisse ad Platonis notitiam pervenire, ut que celebrata fuit regnante apud Egiptios Ptholomeo et ut fieret insistente, annos circiter sexaginta post Platonis mortem. [22] In hac igitur difficultate perplexus Augustinus per coniecturas egreditur, opinaturque Platonem, ut in sua doctrina tantam servet cum catholica veritate concordiam, seu veterum forte quibusdam libris edoctum, seu potius iuxta illud apostolicum, « quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit » et que sequuntur, seu in quod magis inclinat et multis inditiis impellitur, ut quodammodo pro veritate consentiat quia scilicet ille vir acutissimi et ad discendum insatiabilis ingenii, sicut in egiptias. Sic et in hebreas literas alicuius interpretis colloquio penetrarit. [23] Undecunque sane hec tam veritatis amica philosophia manaverit quam Dei donum fuisse nemo dubitat quanta sit inter illius opiniones et cristianorum fidem paritas qui scire volet, legat ipsius Augustini Confessionum librum septimum, ubi reperiet in omnibus fere que de Verbo Dei dicuntur a nostris Platonem consentire, preterquam in susceptione humane carnis, ubi non contradixit ille, sed siluit. [24] Hinc est quod in eisdem Confessionum libris scriptum est: « Ceterorum philosophorum scripta plena fallaciarum et deceptionum "secundum elementa huius mundi" quod ait Apostolus , in platonicis autem modis omnibus predicari Deum et eius Verbum ». [25] Sed ego video quam cupide in id quod nec contingere meditabar incubuerim; deinceps igitur impetum cohibebo. Finis quidem vite, quia studiorum Platonis fidelissimus testis erit, non est pretermittendus. Sub capite morientis Sophronis mimos constat inventos; ut non minus vere de hoc quam de Carneade dici possit quod unus « fuerit et philosophandi finis et vivendi ». Obiit annis etatis uno et octuaginta exactis: mira res dictu, ipso suo natali die. [26] Quamobrem ut in epystola quadam meminit Anneus Seneca, magi, « qui tum forte Athenis erant, immolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humane rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata componunt ». 26 [1] Ut apud Aristotilem minus temporis exigam causa est mora longior quam apud preceptorem traxi. Accedit quod quecunque ferme de ipsius laudibus dici possunt, iam vulgo et scolasticis omnibus nota sunt. Sed quoniam illustria nomina recensentem tanti viri doctrinam siluisse nefas est, quid aliud de ipso dicam quam quod Macrobius? Hic « vir tantus nichil michi videtur ignorare potuisse ». [2] Accepimus a Grecis hodie etiam apud eos Platonem propter ingenii singularem quandam altitudinem divinum, Aristotilem vero propter scientie ubertatem demonium dici. Innumerabilia de hoc extant magnorum virorum testimonia, sed res tam clara est ut teste non egeat. Itaque non sum multus in conquirendo quid a singulis in huius gloriam conferatur. [3] Marcus Cicero cum summo ingenio scientieque copia preditum dixisset, de eodem loquens: « Aristotiles » inquit, « longe omnibus Platonem semper excipio prestans et ingenio et diligentia ». [4] Eandem sententiam ferre videtur Augustinus, ubi in ipsis libris De civitate Dei, post memoratum proxime supra sermonem habitum de Platone, sic adiecit: « Aristotiles, Platonis discipulus, vir excellentis ingenii et eloquii, Platoni quidem impar, sed multos facile superans ». [5] At si commentatorem eius Averroym audire velimus, iuratus testis, ubi res exigat, firmabit naturam in hoc viro fecisse potentie extremum, comparantesque sibi quempiam ridebit. Ego utrosque audiens silebo; et si loqui cogar, dicam illud pastorium carmen: Non nostrum inter vos tantas componere lites. 27 [1] Prevertit ordinem temporum maiestas rerum. Primus omnium Socrates, humanam doctrinam salutari studio complexus, philosophiam usque ad eum diem circa stellarum cursus et celi dimensiones variis ambagibus hesitantem in terras attraxit et in urbibus atque in intimis mortalium precordiis propagavit, incipiens de animorum morbis ac motibus remediisque et virtutibus tractare, moralis philosophie primus artifex et, ut ait Valerius, « vite magister optimus ». 28 [1] Sed ubi Demosthenem relinquo, quo nemo unquam laboriosius, nemo per plures obluctantis nature difficultates in altum reptavit? Perplexitatem lingue, exilitatem vocis, fragilitatem laterum et impotentes arterias obiecerat ei sors nascendi; una ex adverso studii assiduitas fregit hec omnia: oris torporem sepe quod exprimere nequibat iterando discussit, operosa exercitatione vocis ac laterum remedium adinvenit, ut in quibus maxime sibi displicuerat, in eisdem postea auditorum aures singularius demulceret. [2] Plurimos versus uno spiritu per montem oppositum impigre gradiens reddebat; ac ne in contionibus fori murmur aut dissonum vulgus horresceret, iuxta procellosum pelagus undis obstrepentibus plenoque interdum lapillis ore perorabat, ut inde digresso et talibus impedimentis libero nil difficile videretur. Eleganter itaque Valerius habuisse hunc cum rerum natura certamen dicit, sed victoriam retulisse. [3] 'Quorsum vero tantis laboribus?' si me interrogas: ad summum eloquentie fastigium, quod non segnius apud suos quam apud nos Marcus Tullius apprehendit ac possidet. Et iste quidem "tenax propositi" atque amantissimus literarum, sequens vero etiam amentissimus videtur. 29 [1] Democritus immoderato studiorum impetu evectus extimansque in primis magna molientibus honerosam divitiarum sarcinam, reservata sibi ad necessarios usus modica parte patrimonii, residuum patrie sue dono dedit. [2] Quod nequis exiguum putet, tantas fuisse opes noverit, ut patri eius levis impensa fuerit Xersen Persarum regem cum illo immenso exercitu mille milium armatorum habuisse convivam. Sic iam levior expeditiorque profectus Athenas, ad studiorum fontem, assiduo disciplinarum haustu discendi sitim compescuit. [3] Minus hoc mirum facit carior abiecta sarcina: siquidem ratus idem varias imagines que per oculos corpo reos in animam irrumpunt cogitationis acumen obtundere, ut huiuscemodi fantasmatibus aditum obstrueret, oculos sibi passus est erui. Idque in historiis Grecorum contineri auctor est Agellius. [4] Apud Ciceronem quidem ita scriptum est: « Democritus luminibus amissis alba scilicet et atra discernere non poterat, at vero bona mala, equa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, parva magna poterat; et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat. Atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii sepe quod ante pedes esset non viderent, ille infinitatem omnem peragrabat, ut nulla extremitate consisteret ». Hec ille. [5] Michi vero cui minus est animi, in investigatione quidem veritatis, cuius desiderio Democritus ardebat, ad excitandum animum non leve calcar habere videntur oculi; quoniam si philosophandi principium fuit admirari, unde, oro, crebrius atque profundius quam per oculos admiratio in animum descendit? Quamobrem flagrans huius propositum miror, sed inane consilium obstupesco. 30 [1] Carneades non segnius, sed aliquanto modestius: neque enim sensus sibi corporeos abscidit, sed eorum usum rationis subiecit imperio. Tanta quidem intentione ferebatur ad id quod mente conceperat, ut quocunque se volveret totus illic esset; denique ad mensam sedens non cibum potumque sumere, non sumptum ad os ferre meminisset, nisi Melissa quedam, que sibi pro coniuge serviebat, apprehensam leviter dexteram ad obsequium neglecti corporis retulisset. [2] In hoc profecto verificatum est quod philosophis placet: "docto" viro "cogitare esse vivere"; sic enim vixit quasi cogitationibus aleretur. [3] Idem disputaturus cum Crisippo hellebori haustu se se ante purgabat et adversus acutissimum hominem suum acuebat ingenium. Inter has curas nonaginta etatis annos nusquam interrupto studio transegit. [4] Hic est ille Carneades quem graves et indecisas peripatheticorum ac stoicorum lites "honorarii" more "arbitri" diffinire solitum auctor est Cicero. 31 [1] Non differam Crisippum, qui disputator an illaqueator eximius octuaginta vite sue annos ita partitus est, ut plus dimidia in unius ingentis voluminis studium impenderet, nec residui temporis momentum perire passus. Itaque tam multa scriptis edidit, ut ad eorum cognitionem comunis hominum vita non sufficiat. [2] Studium laudo, subtilitatem hominis laudarem, nisi occurreret quod apud Senecam inveni: « Crisippi acumen » inquit, « in se ipso frangitur ». Quod de uno dictum innumerabiles tangit. 32 [1] Huius, ut Ciceroni places, magister, ut vult Valerius, discipulus, Cleanthes, et studiosior et vivacior fuit, ut qui ad nonum et nonagesimum annum docendo discendoque pervenerit, et diebus quidem agitatione mentis adversus ignorantiam, noctibus vero adversus paupertatem corporis labore pugnaverit, duasque res difficillimas vigilantissimo subterfugerit ingenio. 33 [1] Par etas et Ysocratis, qui assiduitate studii preservatis ad extremum ingenii viribus quarto et nonagesimo etatis anno librum scripsit, iuvenilis roboris atque animi testem; ipse post quinquennio supervixit. [2] Hic est ille "grecus orator" de quo in Saturnalibus habetur quod "primus" omnium "verba" soluta et vaga "sub numeros" arctavit. Quod si sic accipimus ut carminis inventorem extimemus, ratio temporum obstabit. [3] Constat enim et Tullius in Rethoricis testatur hunc et Aristotilem fuisse coetaneos, Aristotilem vero Roma iam florente floruisse non ambigitur; rursus Homerum et Hesiodum, grecorum poetarum preclarissimos, ante Romam conditam fuisse idem Tullius testis est. [4] Inventor ergo non carminum sed numerorum fuit eorum quibus utuntur oratores; quod ipse Marcus Tullius in libro De Oratore diligenter exequitur, docens et hoc serius inventum et ad id emulatione poetarum fuisse perventum, quod eos letius quam oratores audiri sola numerorum suavitate perpenderent. [5] Atque illud adiungit, non fuisse Ysocraten huius inventi principem, quippe cum Trasimachus et Gorgias precesserint, uterque numerosior, sed idcirco huius rei titulum ad Ysocraten pervenisse, quod in eius exercitio moderatius se gesserit, quin Gorgiam senem adolescens ipse castigaverit repertum in Thesalia et huiuscemodi numeris, quos festivitates appellabat, intempestivius abutentem. 34 [1] Quintum hiis adiciam studiosum senem, Sophoclen; qui iuxta centesimum etatis annum, in extremo vite exitu, tragediam scripsit Edipoden, « qua sola » ut Valerius ait, « omnium eiusdem studii poetarum preripere gloriam potuit »: sicut sepulcro eius insculptum gloriosum sed veridicum epygramma testatur. 35 [1] Dyodorum quendam stoicum refers Cicero domi sue cecum multos annos vixisse, sed post cecitatem multo quam prius diligentius philosophie operam dedisse, fidibus quoque usum more pithagoreo, et lectioni librorum quo uno modo poterat, alieni luminis auxilio, dies noctesque tribuisse. Ad hec quod vix absque oculis possibile videtur et geometrica tractasse, iubentem discipulis unde et quo quanque lineam duci vellet. 36 [1] Cur Solonem, quem primum poni par fuerat, in extrema reiecimus? Sed in multis collegiis observatum est, ut etate et gloria priores ultimum teneant locum. Studium ergo Solonis ac doctrina multis et magnis testibus constant. [2] Sive enim operum effectus consulis, et ille nimirum: toto orbe illustres Atheniensium leges hunc auctorem recognoscunt; sive ipsiusmet testimonium expectas, et ipse quidem de se loquens ait "se quotidie discentem aliquid senescere"; sive famam publicam percunctaris, et hec tibi inter illos primos sapientie professores prefert hauddubie Solonem; sive summi philosophi autoritatem mavis, et in Platonis Timeo Solonem e numero septem sapientium primarium invenies; sive vite finem interrogas, qui de actibus humanis incorruptissimus testis est, ille te docebit quantus in eo pectore viguisset studiorum ardor, quem nec senescentis corporis ruina nec gelide mortis vicinitas posset extinguere. [3] Non habuit ad studium pretaxatas horas: semper in exercitio mentis erat. In hoc unum vivebat ut disceret, nec discere potuit nisi dum vixit, nec vivere voluit nisi dum disceret. [4] Utrunque igitur pari fine conclusit; siquidem quod multi sunt auctores in illo supremo fugientis vite spiritu, cum inter assidentes sermo forte gravior esset obortus, ille solicitus senex moribundum caput extulit, et opinantibus amicis ipsum quod in tali statu multis accidit ad inusitatum corporis motum aculeo mortis urgeri atque ideo quidnam sensisset interrogantibus: « Volo » inquit, « hunc vestrum sermonem intelligere et mori ». O dignam vocem cuius auctori nulla mors noceat! [5] Neque solum prudentia ceteris laude dignis ut est apud Platonem prestitisse videtur Solon, sed etiam carminibus: qui si non perfunctorie sed debita opera poetica executus fuisset, nec impedimento bellorum civilium que preconceperat omisisset, forte nec minor Homero fuisset nec Hesiodo. Et hec studiose docteque vetustatis exempla sint. 37 Moderna [1] Sed quid posteritas dicet? quibus piaculis inter pronepotum populos ignavia nostra purgabitur? Libidinis avaritieque studium incessit, omnis pene mortalium labor huc respicit. Siquis est qui ad studia honestarum artium applicuisse videatur animum, is ipse tamen quo primum scolas ingreditur die, de pecuniaria mercede iam cogitat. [2] Hos ego non tam studiosos quam mercenarios voco; nichilque plus eis quam pelagi aut telluris aratoribus tribuo, nisi quod illi manus et corpora, hii linguas et ingenium venales habent; eo fediores, quo pulcriore parte hominis serviunt. [3] Sed cur invisis et nichil profuturis immoror querelis? cur non potius veteribus refertam recentibusque inanem et vacuam memoriam excutio, siquid usquam esset ad redimendum etatis nostre pudorem satis efficax? [4] Et puto nec maiorum umbris nec successorum linguis, ne insultent, fortiorem clipeum opponi posse quam Roberti Sicilie regis nomen. [5] Is enim non post labores studiorum, quod de multis vidimus, ad altiorem pervenerat statum, sed in regia natus, imo quidem, si dici fas est, rex antequam nasceretur, non patre tantum, sed tam paternis quam maternis avis ac proavis ortus regibus, educatus in amplissima fortuna, tot perrupit obstantia rex puer; [6] et ut simul cuncta complectar, nostro seculo genitus, processu autem etatis variante fortuna maximis periculis circumventus, aliquandiu passus et carcerem, nec minis nec insultibus nec blanditiis fortune nec inertia temporum a studiis abstrahi quivit unquam: seu pacis seu belli negotium tractaret seu curam corporis ageret, perdius ac pernox, ambulans sedensque, libros prope se voluit; omnis eius de rebus altissimis sermo erat. [7] Et quod de Cesare Augusto diximus, hic multo minore et quasi nulla prorsus subsistente materia diligentissime semper custodivit, ut ingenia seculi sui complecteretur benignitate regia et inventiones novas recitantibus, non tantum patientissimus auditor, sed plausor etiam et humanissimus fautor assisteret. [8] Hec vita eius usque sub extremum fuit. Nil unquam puduit addiscere, senem philosophum et regem; nil notis quoque communicare piguit; hoc intimum in ore habuit: discendo docendoque sapientem fieri. [9] Quanto denique literarum amore flagraverit, vel una vox eius indicat quam ego hiis auribus audivi. Dum enim die quodam multa colloquens ex me quesisset cur eum tam sero visitassem, et ego id quod erat terre marisque pericula necnon et impedimenta fortune varia traxisse votum meum dicerem, incidit nescio quomodo Francorum regis mentio; interrogante eo unquam ne in illius aula fuissem, respondi nec unquam quidem cogitasse me de hac re; subridente eo et rationem flagitante: « Quia illiterato » inquam, « regi inutilis et michi insuper honerosus esse non placuit. Dulcius michi satis est cum paupertate mea fedus ictum servare quam temptare "regum limina", in quibus nec quenquam intelligerem nec intelligerer a quoquam ». [10] Tunc adiecit audisse se quod primogenitus regis literarum studium non negligeret. Cui ego idem me audisse respondi; verum id patri tam molestum, ut ferant eum filii preceptores pro suis hostibus ducere. Quod an verum sit, neque nunc assero, neque tunc asserui: sed ita famam loqui atque id michi omnem adeundi cogitationem vel tenuem precidisse narravi. [11] Quo audito ille generosus spiritus infremuit et toto corpore cohorruit; ac post aliquantulum silentii, fixis in terram oculis et, ut frons testabatur, non sine indignatione transacti singula enim ac si pre oculis haberem teneo caput extulit et ait michi: « Sic est vita hominum, sic sunt iudicia et studia et voluntates varie. At ego » inquit, « iuro dulciores et multo cariores michi literas esse quam regnum; et si alterutro carendum sit, equanimius me dyademate quam literis cariturum ». O vox vere philosophica et omnium studiosorum hominum veneratione dignissima, quantum michi placuisti! quantum studiis meis calcar addidisti et quam profunde quamque tenaciter meis precordiis inhesisti! Et de studio quidem regis hactenus. [12] Quid loquar de doctrina? Certe qui vel odio vel obtrectandi consuetudine multa virtutibus detrahunt, scientie sibi titulum non invident. Sacrarum scripturarum peritissimus, philosophie clarissimus alumpnus, orator egregius, incredibili phisice notitia: poetriam non nisi summatim attigit, cuius, ut sepe dicentem audivi, in senectute penituit. [13] Non invenio suscepti sermonis exitum nisi aliquid et de me ipse glorier. Veneram Neapolim clarissimis fame vocibus experrectus et illud unicum nostri seculi miraculum visurus; letus fuit adventu meo, ut qui de me grande magis quam verum aliquid audivisset. In longum eam si singula persequar. [14] Visum est michi tandem lauream poeticam, quam a teneris annis optaveram, sibi potissimum debere: neque enim clariorem tam insueti muneris auctorem videbar habiturus. Quod cum sibi narrassem, regius ille animus, ut qui nullam nisi ex altis et gloriosis actibus voluptatem caperet, gaudium suum tum verbis humanissimis tum sideree frontis serenitate testatus est. [15] Ceterum in ipso examine, ubi parvitati mee altissimum illud ingenium condescendit, cum quedam de arte poetica ac de proposito et differentiis poetarum deque ipsius lauree proprietatibus dixissem aures eius animumque tangentia, multis audientibus hoc michi tribuere dignatus est, ut assereret non parvam temporis sui partem poeticis studiis impensurum se fuisse, si que ex me audierat ab ineunte etate cognovisset. [16] Ego autem nunc primum videre incipio contigisse michi quod semper cogitavi, ut sensim longius ferar quotiens predulcis commemoratio inciderit illius anime, que ut celum quoque decoraret sibi quidem etate optima, michi autem regnisque suis immature nimis hinc abiit. [17] Multos forte preterea me plaudente rerum scriptores alii memoratu dignos scriptis suis inserent; ego quidem etsi incomitatum non debere regem esse sciam, tamen quod dolens indignansque profiteor etate hac ydoneum sibi comitem non inveni. [18] Nunc, quoniam inter virtutum preludia satis hesisse michi videor, desiderium lectoris diutius non traham; sed huic primo libro, velut cuidam totius operis vestibulo, metam statuens, inter ipsas virtutes sacrum et neglectum hominibus habitantes domicilium ingrediar, non equidem ut incola, sed ut peregrinus, obstupens paucorum glorie quos rerum gestarum meritis limen illud transivisse video. II 1 [1] Ingredienti michi quidem reverenter velut religiosissimi cuiuspiam templi fores primogenita sororum occurrit in limine. Ea est prudentia. Que nichil est aliud, ut a Marco Tullio diffinitur, nisi « rerum bonarum et malarum scientia »; sine qua, ut philosophis placet, ne dicam subsistere, sed ne intelligi penitus ulla virtus potest. [2] Hec posset minutius, sed trifariam brevissima partitione diducitur in preteritorum memoriam, presentium intelligentiam et providentiam futurorum. [3] Et quoniam per partes commodissime omnis tractatus absolvitur, a memoria quidem, simulque cum virtutum prima ab hominum ingenti quodam principe initium repetendum est. 2 DE MEMORIA. Romana [1] Divo Iulio Cesari hoc in primis etiam ab hostibus datum scio, ut memoria polleret eximia; de qua Marcus Tullius ait quod « nichil soleret preter iniurias oblivisci. Et legere simul et scribere, et audire et dictare solitus » traditur. "Epystolas" de rebus maximis "quaternas dictabat" aliis, ipse manu propria quintam scribens; at si calamum eximeres, "septenas" pariter dictabat. [2] Que quidem "velocitas" ne ac volubilitas promptissimi "ingenii" an amplissime firmitas memorie potius dici mereatur, incertus sum; siquidem "celeritas ingenii", tenacitas memorie "laus est". Quodlibet illi nomen imposueris, magna res in primis et mirifica tam facile singulis adesse, tam fideliter omnium meminisse. 3 [1] Nec sum nescius huius quoque rei singularem Q. Fabio Maximo laudem contigisse. Inter multa nimirum que illius viri gloriam extollunt, hoc non in ultimis posuerim, quod ingenti quadam fuit notitia vetustatis ac memoria; de quo est apud Ciceronem quod « omnia non domestica solum sed etiam externa bella memorie tenebat ». [2] Itaque minime miror quod bello punico secundo, cui procelle iam grandevus interfuit, dicta eius consiliaque tum in populo tum inter primores patrum pro oraculis habebantur. Vere enim michi videor dicturus, qui multa transacti temporis meminerunt, nisi obtuso nimis crassoque sint ingenio, fore quodammodo futurorum vates. 4 [1] Sed cum duplex sit memoria, una rerum, verborum altera, primam, qualem in Fabio modo retuli, talem in Lucio Lucullo, amplissimo et imperatore simul et philosopho, admirabiliter viguisse comperio; secundam habuisse videtur Hortensius. Utriusque testis Cicero est coetaneus amborum. 5 [1] Ex omnibus autem gentibus ac seculis nullum in hac re facile pretulerim Lucio Scipioni, si modo verum est quod tradunt: ipsum populo etiam romano nomina reddidisse. Mira et spatiosa capacitas, ubi tam multa et tam varia nomine locum invenissent! Res quidem pene incredibilis, nisi eam multi, inter quos Plinius Secundus, proprio testimonio confirmassent. 6 Externa [1] Ut autem Romanos externosque conveniens et extrema participans iunctura conglutinet, L. Anneus Seneca, cordubensis originis sed romane virtutis, hanc divinam sibi memorie ubertatem "usque in miraculum" contigisse testatur; nec credibile est tantum virum falso quicquam gloriari. [2] Ait enim se "duo milia nominum recitata" eodem "ordine reddidisse" et ducentorum atque amplius discipulorum totidem versiculos, cum singuli singulos dixissent, ordine retrogrado recitasse. [3] Nec inferior laus illa que sequitur. Addit enim eam sibi memoriam fuisse, non "ad complectendum" modo que audierat, "sed ad continendum" quoque: quorum alterum ex agilitate consequendi facilitatem dimittendi, alterum ex retinendi duritie capiendi segnitiem annexam habere consuevit. 7 [1] Latronis Portii memoriam mori vetat Seneca: perierat nisi ille scriptis eam suis commendasset. Tantum unius clari mansurique nominis fidelis valet amicitia, que amicum morti eripit secumque perpetuat. Inter multa nimirum que de Latrone suo dulciter familiariterque commemorat, memoriam illi et nature validam et artificio munitam tribuit, et capacem simul et tenacem. [2] Itaque nec que dicturus scripserat lectitabat: satis erat scripsisse; cum id ipsum celerrime faceret, in transcursu didicerat; nec que semel heserant avelli poterant: memoriser quecunque dixerat servabat. Qua memorie felicitate fretus, librorum auxilio non egebat: "scribere se in animo" gloriabatur; et que illic scripserat sic in expedito habebat, ut nec in verbi quidem ullius unquam recordatione laberetur: quasi librum sub oculis habens loquebatur. [3] Proponebatur cuiuspiam ducis nomen: tanta inerat historiarum memoria gesta illius celeriter et ex tempore narrabat, non ceu pridem cognita depromeret, sed velut modo scripta perlegeret. Et hunc quidem Latroni iuxta Senecam suum locum dare nec indebitum et utrique profecto gratum credidi. 8 [1] Ibidem alterius memorie miraculum retulit, siluit nomen eius: scilicet qui poema recens ab ipso qui illud ediderat auditum tam celeriter arripuit, ut mox suum esse contenderet: argumentum satis violentum afferens, quod ipse memoriter id redderet, quod recitator primus et verus auctor carminis nequiret. Preceps quidem fame cupiditas, sed inter raras nature dotes numeranda vis memorie. 9 [1] Ab occasu ad orientem verso primus omnium graie gentis Themistocles occurrit; qui inter gravissimas occupationes publicas privatasque cunctorum concivium suorum nomina et erat Athenis natus in memoria tenebat. Stupendum negotium, nisi Lucii Scipionis mentio precessisset. [2] Idem indigno exilio coactus, cum ad Xersen Persarum regem se conferre decrevisset, brevi temporis spatio persicum prius ydioma perdidicit, nequid in primo colloquio peregrinum aures regis offenderet. [3] Itaque minus miror tantis nature preditum muneribus artificiosam memoriam contempsisse; que tum primum in Grecia reperta, apud nos hodie vulgata est; quam cuidam eius artificii perito sibi promittenti respondit malle se obliviscendi artem discere. Visa quidem auditaque omnia memorie herebant, et idcirco non tam novis sarcinis urgere quam turba rerum innumerabilium pregravatum pectus exhonerare cupiebat. 10 [1] Cineas quoque clarissimam huius excellentie gloriam consecutus est: qui legatus a Pyrrho Romam missus, postero quam urbem ingressus erat die, homo adventitius et alienigena universum senatum propriis nominibus salutavit. Sunt qui "equestrem ordinem", sunt qui "urbanam plebem senatui circumfusam" adiciant. Operosus salutator ac diligens, etsi ob aliud non venisset! 11 [1] Cirus Persarum rex, etsi maximis exercitibus preesset, omnium tamen militum nomina meminerat. Mithridates vero duarum et viginti, ut notiores historie loquuntur, ut vult Agellius quinque et viginti, ut autem Plinius quinquaginta gentium que sub imperio eius erant diversas linguas noverat, ut et iura cuilibet patrio sermone redderet et in contionibus singularum nationum interpretem non requireret. Que res et illum militibus et hunc populis suis acceptissimum fecit. 12 [1] Extremum michi nunc, sed nullo precedentium inferius, memorie monstrum referendum est. Tarmadas quidam, ut aiunt, in Grecia, que quis e bibliothecis volumina educeret, in morem legentis memoriter reddebat. Huic vere dici potest supervacuos codices fuisse. Hic profecto non scribebat in animo tantum, sed sculpebat. Tempus est et presentia memorandi. 13 Moderna [1] ... ab adolescentia ad hanc etatem tam multis et domus et patrie laboribus periculisque iactatus est, ut otiosum ferme nullum tempus invenerit. Quo nichil huic de qua loquimur facultati potest esse funestius: vaga enim mens multa complectitur, pauca stringit. [2] Ceterum huic inter varias et innumerabiles ac discerpentes animum curas inexhaustam quandam memoriam militarem insitam animadverti, que me crebro in horrorem compulit cogitantem quanto uberior fuisset, si eam sibi quod studiosi homines solent circumvallare ac fulcire quotidiana lectione licuisset. Vidisse semel vel audisse sat est, nunquam obliviscitur; nec res modo meminit, sed verba tempusque et locum ubi quid primum accepit. [3] Sepe totos dies aut longas noctes colloquendo transegimus: audiendi namque cupidior nemo est; post annos vero suborta earundem rerum mentione, siquid forte plus minus ve aut aliter dixissem, submissa voce confestim admonebat hoc me aut illud verbum immutare; mirantique et unde hoc nosset percunctanti non solum tempus quo id ex me audivisset, sed sub cuius ilicis umbraculo, ad cuius undam fluminis, in cuius maris litore, cuius montis in vertice longinquas enim secum oras circuivi me singula recognoscente memorabat. [4] Quod iterum et iterum expertus, fateor, ad loquendum illo presente vel cautior certe vel tardior factus sum. Et hec quidem memoria sub armis, at sequens sub amictu religionis inter libros habitat. 14 [1] Clemens VI, egregius nunc romulei gregis pastor, tam potentis et invicte memorie traditur, ut quicquid vel semel legerit oblivisci etiam si cupiat non possit. Hoc sibi et studiorum nutrix alma Pariseos et orbis universus tribuit. [2] Ego enim, etsi sepe ante pedes eius fuerim, tamen de hac re nichil prefer famam habeo; cui facilius accedo recolens non id sibi noviter tributum, sed ante diu quam hoc fortune culmen ascenderet: in quod evecti, circumstrepentibus adulantium turbis, vere laudis iudicium amiserunt. [3] Illud tamen additur miraculo: hanc tantam sibi memoriam magno quondam capitis ictu cuius adhuc testis extat ingens supremo vertice cicatrix provenisse. Memorabilis casus si modo verus; hoc enim habet inter multa clarorum virorum admiratio: viam fabulis aperire solet. [4] Sed si ita est, compensentur hoc tam felici vulnere illorum casus duriores de quibus est apud Plinium: quorum alter ictu lapidis literarum omnium, alter precipiti casu matris et affinium et propinquorum, tertius autem morbo servorum suorum, quartus etiam proprii nominis oblitus est. [5] Hec sunt exempla memorie, de qua profundius loqui difficile et alterius temporis opus est. Sicut enim nulla copiosior aut ditior est animi suppellex, sic nulla fragilior, nulla fugacior. Hinc et prima omnium senescit cuius rei non solum Seneca, sed experientia etiam testis est et plusculum in dies reparatione operis indiget et casibus ac morbis pluribus exposita est, quin et in ipso valitudinis ac iuvente flore, vel curis acribus vel sompno gravi vel perturbatione ridicula, denique levissimis et innumerabilibus ex causis ita repente nonnunquam animum destituit, ut attonitus rerumque omnium ignarus et loci et temporis et non absentium modo sed astantium, postremo suimet, oblivione cecissima confundatur, nisi confestim revolet ipsa que fugerat. Deinceps ad secundam prime virtutis partem transeamus. 15 DE INTELLIGENTIA [1] Intelligentia in rerum presentium cognitione sita est. Hanc visum est nobis subdistinguere. Est enim quoddam genus hominum percipiendis literis aptissimum, quos usitato nomine ingeniosos appellamus, quamvis in actibus humanis hebetiore sint interdum mentis acie. [2] Alii ex diverso ad res gerendas acutissimi, perceptioni literarum inhabiles habentur; quos quisque vel sagaces vel cautos vel solertes dixerit, puto nec a vero nec a comuni hominum sermone deviaverit. Quibus magna pars convenit eorum que greco vocabulo stratagemmaticon appellant, ubi scilicet in re bellica pro qualitate negotii presens subito capitur consilium. [3] Est autem cum in longinquum tempus consilii effectus extenditur, ubi locum sibi vendicat providentia, que tertia prudentie pars est; per quam non tam presentia quam ex presentium sive preteritorum collatione futura noscuntur. In hiis enim, nisi fallor, omnis prudentia versatur. [4] Has igitur partes exequar hoc ordine, ut agam primo de ingenio, cui eloquentiam adiungam, que magna pars eius est; ubi facetias quoque et illustres verborum iocos dictos ex tempore in unum colligam, quod ille maxime dulcis eloquentie fructus videatur auresque fatigatas mulcens et mestum animum exhilarans et qui, si locum et tempus observaverit, conciliat audientium favorem opinione quadam agilis et iocunde prudentie. [5] Hinc de solertia, que operationes aut verba hominum concernit, expediam. Et licet non ignorem sapientie nomen quiddam maius ac sublimius importare quam quod vel prudentie vel cuiusquam virtutis contineatur angustiis, quia tamen rerum floridiora carpenti pretereunda huius mentio non fuerat nec alibi oportunius poteram, hoc loco sapientie exempla que clariora videbuntur interseram. [6] Post hec providentiam ipsam in propriis finibus locabo: hoc est ut non ex rebus bellicis, sed ex ipsa hominum vita et ex comuni rerum agibilium acervo proferantur exempla. Ubi permixtim et de coniecturis agam. Mox de oraculis de sompniis de ominibus de portentis, quod hec quoque in anteriora prospiciant, quam brevissime perstringam. [7] Novissime stratagemmaticon tractatum partim secundam partim tertiam prudentie vim in armis necessariam representantem adiciam; que copiosa et ampla materia est et necessario in plures particulas secanda, quippe cum de hac una, non tantum apud Graios, sed etiam apud nostros integri sint auctorum libri. [8] Et quia secundum promissionis ordinem de ingenio prius est agendum, prefari libet quecunque fere studiosorum nomina collegi eadem et ingeniosorum esse hominum, sed repetitionem minime necessariam effugiens quorundam hic nomina conquiram quorum non tam studium quam ingenium nobilitatum est. Ad hec non nudi et incompti, sed eloquentia vestiti ingenii exempla presens habebit locus. 16 DE INGENIO ET ELOQUENTIA Romana [1] Inter ingenia Latinorum, si michi iudicii libertas non eripitur, nescio quem Virgilio pretulerim. In quo si sic intelligar ut animus meus fert, puto quisquis operum eius elegantiam et in singulis verbis lumen aliquod sub nube poetica, ad hec et sententiarum gravidam brevitatem ac divinum stili artificium diligenter introspexerit, fatebitur doctrina posse aliquos excellere, ingenio fortasse neminem. [2] Nam de eloquentia quid aliud dicam nisi quod Macrobius, qui quatuor eloquentie generibus collectis, de quibus mox agam, cum ununquodque genus suo separatim tribueret auctori, uni Virgilio simul omnia dare non timuit? Ceterum hec tam illustris eloquentia atque hec, ut ait Seneca, divina facultas "ingenii oratione soluta" Virgilium destituit. Quid enim posset in carminibus nullum nescire arbitror qui vel semel Castalio de fonte gustaverit. 17 [1] Sed quod ad summam spectat eloquentiam, consensus Latinorum omnium Marco Tullio, Grecorum vero Demostheni palmam defert. Ego autem dilato parumper Demosthene, donec gratius inter suos collocetur, de Cicerone prius dicam. Quem latini eloquii principem sine dubitatione philosophis oratoribus historicis et poetis concorditer visum est; quod ipsum et catholici tractatores asserunt et vulgo iam ita esse persuasum est. [2] Verum ne, ut idem ipse Tullius ait in quodam loco, « utar in re certa testibus non necessariis », singulorum testimoniis pretermissis ad ipsius eloquentie vim paucorum sed illustrium et notissimorum effectuum commemoratione demonstrandam propero. [3] Hec est quidem illa que ferocissimis septum armis nichilque non ausurum Catilinam inermis exterruit et de incendio urbis ac civium sanguine cogitantem trusit in exilium; que menia romana, que theatra, que templa, que arcem Capitolii, que bonorum lares, que totum denique corpus imperii miserrime impendentique iam preripuit ruine. [4] Quo merito « primus omnium » ut testatur Plinius, « parens patrie appellatus, primus in toga triumphum lingueque lauream meruit, facundie literarumque latinarum parens, omnium triumphorum lauream adeptus maiorem, » ut idem ait, « quanto plus est ingenii romani terminos in tantum promovisse quam imperii ». Addit etiam Cesarem dictatorem, ipsius quondam Ciceronis hostem, de eo talia scripsisse, ex testis inimicitia testimonio fidem querens. [5] Hec, inquam, est illa facundia que Verrem audacem hominem scelestumque criminibus suis oppressit, que A. Licinium Archiam, preceptorem quondam suum, in civitate retinuit et de tenui semente uberrimam messem egenti reddidit colono, que contentiones agrarias frumentariasque discussit, que Roscio scenici tumultus reo impunitatem quesivit, que innumerabilibus sepe periclitantibus de salute capitis veniam impetravit. Hec eadem que Deiotaro Galatie regi, que Quinto Ligario, capitaliter accusatis, sub hoste potentissimo iudicium agente vitam servavit gratiamque restituit. [6] Et quam pauca de quam multis enumero! breviter eloquar: corda hominum in manibus habuit, regnum inter audientes exercuit, quicquid usquam eloquii per Latinorum fluit alveos ex hoc fonte processit. [7] Ut tamen Virgilius oratione prosaica, sic iste, ut est apud eundem Senecam, in carminibus defecit. Duoque romane eloquentie parentes hanc gloriam ita partiti sunt, ut uterque suis finibus contentus aliena non invaderet: hic lingua gloriosus, hic calamo, sed quem a poeticis abstineret. [8] Sed o pietas! eloquium illud tam multis salutiferum auctori suo pestilens ac funestum fuit. Nempe cum adversus efferatam libidinem Marci Antonii triumviri plurima liberius dixisset scriptisque mandasset, iussu eius occisus est, trunca qua scripserat manu et capite quo illa dictaverat amputato. Quod cum in rostra reportatum esset, ad illud intuendum non minorem concursum populi lacrimantis fuisse legimus "quam ad audiendum" esse consueverat. [9] Hec oratoris mors, at Philippica ipsa non moritur id enim est libri nomen , sed eternum victura gravissimisque vulneribus repercutiens Antonium et famam eius interimit et mortem Ciceronis ulciscitur. [10] Cum hoc Cicerone Calvus orator "de eloquentie principatu" longevum, sed, ut Seneca testatur, "iniquissimum habuit" certamen. [11] Locus admonet ut ipsa Macrobii verba subiungam, nequid in hac re peregrinarum opinionum lectorem lateat. « Quatuor sunt » inquit, « eloquentie genera: copiosum et torrens, in quo Cicero dominatur, breve et circumsectum, in quo Salustius regnat, siccum et aridum, quod Frontoni ascribimus, pingue et floridum, in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum inferior noster Symmachus luxuriatur. Hec omnia apud unum Virgilium invenies ». Hec ille. [12] Ad quod firmandum probationes ex ipsis Virgilii verbis elicuit; quas, quoniam longum est, in Saturnalibus quisquis inquisitionis laborem non recusabit inveniet. [13] Sane quod de eloquentia Salustii dicitur, ita temperandum est ut ad historie tantum referatur. In quibus suo quodam prerupto acrique et plane masculo stilo utitur. In ceteris enim quod de Virgilio iam et Cicerone diximus sua sibi non respondit eloquentia: ut enim est apud eundem Senecam, « orationes Salustii in honorem historiarum leguntur ». [14] Et hec quidem hactenus. Quibus si assentiri libet, in unaquaque arce quadripartite eloquentie designatos presides habemus, et, quod vix ceteri in singulis, Virgilium simul in omnibus gloriantem. Hanc vero distinctionem, etsi colore non careat, apud alium non inveni, quoniam in unum Ciceronem publicus favor inclinat. 18 [1] Scire autem velim qui sex simul eloquentie principes constituunt, quem Iulio Cesari locum dabunt, cuius « eloquentia militaris » ut est apud Suetonium, « aut equavit prestantissimorum gloriam aut excessit ». [2] Accusator Dolabelle, plusquam militaris summi oratoris officium implevit. In qua quidem « accusatione 'extorqueri' sibi causam optimam Lucii Cotte patrocinio » questus est; quo verbo « vim facundie proprie expressit », ut Valerio videtur: et nimirum verbum 'extorquere' hanc vim habet ut reus ille non ex facili et ad utrumlibet se habente, sed ex arctissimo quidem indissolubilique laqueo, ubi cesareo eloquio vinctus erat, prereptus videretur. « Post quam accusationem » ut Suetonius idem ait, « hauddubie principibus patronis adnumeratus est ». [3] Huic Marcus Tullius et quod magis miraberis, ad Brutum scribens clarissimum eloquentie testimonium perhibuit, negans « se videre cui Cesar cedere debeat », adiungensque « eum elegantem, splendidam quoque atque magnificam et generosam quodammodo rationem dicendi tenere. [4] Et ad Cornelium Nepotem de eodem scribens: 'Quem' inquit, 'oratorum huic antepones eorum qui nichil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis verbis aut elegantior aut gravior?' » « Pronuntiasse dicitur » ut Suetonius refers, « voce acuta, ardenti motu gestuque, non sine venustate ». [5] Huius est illud preceptum omnibus qui eloquentie student memorabile, in primo libro eius de analogia positum: ut scilicet infrequens « atque insolens verbum tanquam scopulum fugiamus ». [6] Enumerare possem quibus preliis oratio eius ita militum animos inflammaverit, ut periculi omnia immemores, leti etiam et exultantes in ferrum ruerent, quas ingentis exercitus seditiones voce compresserit, quot armatorum milia solus et inermis oratione terruerit usqueadeo, ut ad nutum perorantis inventi sint et qui colla porrigerent et qui ferirent, qui gemeret nemo, nisi et narratio longior et aliis locis oportunior foret. 19 [1] Qua in sede preterea Titum Livium locabunt? cuius eloquentie fama de ultimis mundi regionibus admirantes claros viros Romam usque perduxit. Quod et Plinius scribit et post illum Ieronimus in principio Geneseos, nequis ignorare valeat, testatus est. [2] Quanta fuit operis excellentia, ut per tantum maris ac terrarum spatium, ad urbem orbis dominam et domitis nationibus imperantem, non urgente negotio, non ob ipsius visende desiderium, in etate presertim Cesaris Augusti, sed ob unum duntaxat eius incolam audiendum concursus ingeniosorum fieret? 20 [1] Cesaris Augusti ingenium tam promptum invenio ut versus ex tempore factos cum inter amicos referret interrogaretque cuius poete versus extimarent, « nichil aliud responderetur quam cuiuscunque forent esse optimos ». [2] Sed quod ad hunc actum pertinet puto nullum equari posse Nasoni poete, qui ut est apud Senecam hoc seculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis implevit. De exundanti quidem facultate carminum Ovidius ipse gloriatur, nec mendaciter. Sed ad Augusti eloquentiam revertor. [3] Non laboro inter eloquentie principes ipsum collocare, nisi quantum ad iocos et facetias, in quibus primum tenebit locum; sed subripere fame eius nolo, quod clari sibi tribuunt scriptores: "pronuntiavit dulci et proprio quodam oris sono", eleganti ac sobria usus eloquentia, sententias ineptas fugiens, precipueque verborum inusitatorum, ut verbo ipsius utar, "fetores" horruit. [4] Unum in loquendo studium: intelligi et quam clarissime conceptum mentis exprimere. Hinc et prepositionibus et coniunctionibus abundare, quibus incomptior sed plane luminosior resultat oratio et intellectus rerum expeditior. [5] Ignota sectantes "sprevit" irrisitque; et castigavit in suis hunc morem, insaniam vocans ea loqui vel scribere que admirationis plus quam intelligentie illatura sint animis audientium. Inheserat sibi quidem, ut arbitror, paternum preceptum, quod proxime cum de Iulio Cesare loquerer inserui. 21 [1] Asinius Pollio pretermittendus non videtur, quem, ut appareat suum cuique iudicium fore, medium inter duos eloquentissimos Latinorum, Marcum Tullium et Titum Livium, Seneca constituit. Ita non spernendus auctor neminem de premissis sex preter Tullium enumerans, tres esse vult eloquentie principes, quos in epystola quadam videtur omnibus preferre, secundum faciens Pollionem, cuius orationem ciceroniane dissimilem et, ut verbis eius utar, "salebrosam et exilientem" dicit "et ubi minime expectes relicturam". [2] Huius etsi nulla quidem eloquentie monimenta in manus meas venerint adhuc, quia tamen nomen ipsum per se celebre ac pervulgatum erat, non fuit michi de eloquentia scribenti silentio obruendum, presertim ubi inferiores nominaveram. Igitur iuxta Cesarem Augustum, cuius floruit temporibus, collocare eum placuit, hoc adiecto, quod nomen eius, preter multos laudatores, mantuanis etiam musis honestatum est. Sed aliquantisper retro redeundum est. 22 [1] Excellentem et egregiam Lucii Crassi facundiam si aliunde nesciremus, hinc liceret intelligere, quod in libris De oratore Marcus Cicero mortem eius magnificentissime deplorans, "omnes" illum "semper" eloquentia, paucis vero ante obitum diebus se se etiam vicisse commemorat; certatim quoque se cum eloquentie studiosis ad eum locum quem novissime pedibus ille calcaverat post ipsius mortem rediisse, captis dulcedine ac recordatione sermonis quem ex eo nuper audierant et velut iterum audituris. [2] Addit etiam id uni Crasso singulariter contigisse ut quotiens peroraret, totiens solito altius ac sine exemplo locutus videretur. Enimvero quia fama huius aliquanto apud vulgus ignotior est, non alienum extimavi duo testimonia afferre illius cui de hac re pre cunctis habenda fides est. [3] Apud Ciceronem ita scriptum video: « Crasso dicente nemo tam arrogans qui similiter se unquam dicturum esse confideret ». Et iterum: « Omnibus auditis oratoribus sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem omnium tot et tanta quanta sint in Crasso habuisse ornamenta dicendi ». 23 [1] Idem Marco Antonio testis adest. Siquidem vero cum in quodam loco de hoc deque superiore simul loquens dixerit « fuisse utrunque cum studio et ingenio et doctrina prestantem omnibus tum in suo genere perfectum, ut neque in Antonio deesset ornatus orationis neque in Crasso redundaret », alio tamen loco "omnium quos" ipse "audivisset eloquentissimum" ait "Antonium", quasi de industria dubium relinquens quo tantarum laudum stateram potissimum inclinaret. [2] Sed fama huius vulgatior videtur, cui multum addidit novissimus dies vite. In illa enim tempestate mariana ubi nullus misericordie portus erat, iussi scelerum ministri Antonium occidere cum ad conspectum hominis venissent, oratione eius attoniti coruscantes iam mucrones recondebant divina vis eloquii impiis iussionibus addicti! , et sanguine optimorum civium stillantes carnifices nichilque preter sanguinem sitientes infecta cede, rediissent, nisi unus e numero sicariorum qui serius venerat, verborum non gustata dulcedine, irruens in Antonium mandatum nefarium adimplesset. [3] Huius est ille ad persuadendum efficax actus oratorius cuius in Oratore suo meminit Cicero. Cum enim Manium Aquilium, qui consul fuerat et dux apud senatum et populum clarus, omni tandem honore spoliatum et ad extrema fortune precipitatum senem in capitali causa defenderet, in medio orationis ardore deformem squalentemque reum sustulit, putremque eius discindens tunicam ac generosi quondam tunc miserandi pectoris cicatrices iudicibus ostentans, simulque ad Gaium Marium, qui inter astantes erat, versus et ut college dudum sui misereretur multis cum lacrimis obtestans, misericordiam omnium concitavit. 24 [1] Admirandum lectori potius quam imitandum subicitur exemplum. Gaius Gracchus ex familia eloquenti ac seditiosa genitus, in utroque maiorum suorum vestigiis inhesit, sed quoniam unius fidem tantum locus exigit, is eloquentie acriter operam dedit. Adeo tamen homo vehemens permovebatur, tantoque impetu rapiebatur in dicendo, ut varietatem vocis, que de rebus oratori summe necessariis una est, examinare non posset. [2] Quod in se vitium animadvertens, servum musice modulationis expertum in loco contionibus propinquo clam habere solitus erat, qui "eburneolam fistulam" celeriter inflaret, qua eum aut lentius agentem accenderet aut nimis accensum, velut receptui canens, ab immoderato contentionis ardore mitigaret. [3] Non mediocris sane diligentia iuvenis hominis et avitum subcrescentis eloquium; tamen quia de Cicerone locus hic sumitur, oratoribus in quorum manus ista venerint si modo quisquam tangere dignabitur quod apud eundem auctorem non longe post hoc exemplum scriptum est pro consilio dabo: ut "fistulatorem domi" relinquentes, "sensum" docte "consuetudinis" ad loquendum secum "deferant". Nunc ad vetustissimum grece facundie monimentum venio. 25 Externa [1] Homerus apud Grecos solium possidet ingenii: cuius sententie non ego sed Plinius auctor est, uberiorem sibi hanc latioremque gloriam non limitatis finibus assignans. Constat in gemino ipsius opere philosophie magnas partes multo melius multoque gravius quam ab ipsis philosophie professoribus absolvi. [2] Certe Macrobius hunc "omnis divine inventionis fontem originemque" pronuntiat; et merito: quamvis enim corpore cecus fuisse memoretur, fuit tamen animo tam perspicaci tamque luminoso, ut Tullius in Tusculano suo de illo scribens diceret: « Picturam eius, non poesim videmus. Que regio, que ora, qui locus Grecie, que species forme, que pugna, que acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut que ipse non viderit nos ut videremus effecerit? » [3] Quid de eloquentia disputem, cum in sepe memoratis Saturnalium libris ingens et inextricata lis sit inter nostrum poetam ac graium, dum milibus argumentorum modo hic modo ille superior ostenditur, modo tam pares ut lectorem iudicii dubium relinquant? Quam dubietatem eleganter expressit Satyricus hiis versibus: Conditor Yliados cantabitur atque Maronis 26 [1] Atque ut unus locus duos olim impacatos iungat adversarios, supremam eloquii arcem inter oratores graios quod nullus ambigit possidet Demosthenes, proximam tenere videtur Eschines. Horum est contentio illa famosissima que universam fere Greciam audiendi quondam desiderio suspendit. [2] Quod autem speciosius spectaculum incidisse poterat quam in eloquentissima natione duos omnium etatum excellentissimos oratores, super rebus altissimis notorio et capitali odio dissidentes, de salute et gloria certaturos in unum diu ante condictum tempus ac locum convenisse? Potius mirer si non remotiores etiam populos rumor exciverit. [3] In ea quidem accusatione Demosthenes rei partes gessit. Itaque victus tandem accusator Eschines et ob eam rem patria profugus, cum quodam tempore Rhodiorum precibus apud quos exulabat, suam primo, mox orationem Demosthenis audiente populo accuratissime perlegisset, illis utriusque vim stupentibus, sed plusculum Demosthenis: 'O si illum' inquit Eschines, 'perorantem "audissetis"!' "Ingens", ut ait Plinius, "testis inimici"! [4] Meo quidem iudicio vel ob hoc unum verus mirator eloquentie, qui professionis sue potius quam alieni memor odii, quod laudandum erat etiam in hoste predicaret, presertim cum dissimulari tacerique posset. [5] Constat enim quosdam in scribendo graves parum vehementes in loquendo, quosdam ex diverso qui omne scribendi studium autoritate frontis motuque corporis eleganti claraque et pro qualitate rerum volubili pronuntiatione transcendant; quo nichil in oratore potentius norunt qui artis oratorie precepta didicerunt. Illorum gloriam minuit presentia, horum auget; illos legi prestat, hos audiri. Horum igitur in numero posuit ille Demosthenem. 27 [1] Eloquentia Platonis ante etiam quam loqui posset eminuit, dum infantulum in cunabulis consopitum innoxio contactu circumlabentes apes mellificaverunt in labellis eius. Clarum melliflui leporis omen! nec fefellit. Non puto de hac re fide digniorem Tullio testem expectari, qui multis locis ita miratur Platonis eloquentiam, ut se se imparem quodammodo fateatur. [2] Verum intra modestum philosophici sermonis morem se continuit Plato: terminos suos nichilo felicius excessit quam de Virgilio Salustioque et ipso etiam Cicerone dictum est. 'Quis' inquies, 'huius est testis?' Idem qui ceterorum. Seneca in Declamationibus sic ait: « Eloquentissimi viri Platonis oratio que pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est ». [3] Demosthenes vero, cuius proxime mentionem habui, orator eximius, philosophus minor. Ut si forte quid inter hos duos intersit interroger, recte michi videar responsurus in altero plus inesse oratorii fervoris, in altero plus philosophice gravitatis. [4] Nec aliud sensisse michi videtur Cicero ubi ait: « Id quidem nemini Grecorum video contigisse, ut idem utroque in genere laboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus ». Et mox dictum exemplis muniens subsecutus est: « Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere, et Demosthenen, si illa que a Platone didicerat tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse ». [5] Animadvertis, lector, sententiam ciceroniana urbanitate conditam: pronuntiaturus de duobus summis viris quid sentiret, ita quemlibet suis finibus angustat ut in eis proferendis neutri ingenium, sed alteri voluntatem solam censeat, alteri diligentiam defuisse. [6] Asperius Seneca, ut hispanus homo, sed, nisi fallor, verius, qui eodem loco quo Platonis et eorum trium quos paulo ante nominavi necnon et quorundam aliorum eloquentiam imperfectam ostendit, rationem imperfectionis afferens: « Magna » inquit, « et varia res est eloquentia, neque adhuc ulli se sic indulsit ut tota contingeret; satis felix est qui in aliqua parte eius receptus est ». Sic est hauddubie. [7] Idque ego consulto statuisse naturam arbitror, nequis videlicet mortalium sibi arroget velut in omnibus excellens. Nam si sepe iustissime totius humani generis ignorantiam accusamus, quid de singulis hominibus extimandum est? 28 [1] Multi tradunt auctores, sed eorum quos ego quidem legi Marcus Tullius antiquior, Hegesiam quendam cyrenaicum fuisse tam penetrabilis ac prepotentis eloquii, ut illo vite huius exponente simul et deplorante miserias plurimi audientium vitam sponte relinquerent. Mirum prorsus et inauditum ac natura ipsa valentius orationis genus, quod et vite odium et desiderium mortis ingereret. [2] Itaque tanquam publici status expugnatricem linguam Ptholomeus rex, vite suorum consulens, indicto silentio coercuit ac scolas clausit; calamum non excussit. Librum ergo reliquit, in quo enumeratis hominum calamitatibus ita diffinit: nulli "omnino" mortalium ut "vivat expedire". 29 [1] Ibidem refert inventum qui lecto Hecatonis libro, nulla vel animi vel corporis interveniente molestia, sola stili efficacia, se se in undas maris ex muro precipitem daret libensque moreretur; et testem affert Callimachum poetam, qui sic perempti tumulo titulum inscripsit genus et causam mortis continentem. Et hec quidem minus vulgata sunt; 30 [1] at trium simul qui sequuntur eloquentia apud Grecos nostrosque celebrata est, quamvis et secta et oratione qualitate distantium. Carneades achademicus, Dyogenes stoicus, Critolaus perypateticus ab Athenis legati Romam missi sunt. Hii et legationem in senatu vetusto more per interpretem peregerunt, petentes mulcte remissionem, « quam propter Oropi vastationem » senatus populusque romanus populo atheniensi indixerat; que quidem mulcta, ut est in Saturnalibus, « fuerat talentum fere quingentorum ». [2] Et preterea per "celeberrima urbis loca" maximo populi concursu "ostentande" eloquentie "gratia" separatim quisque disseruit; traditumque est memorie Carneadis impetuosam ac torrentem, Dyogenis prudentem et rotundam, Critolai circumspectam et suavem eloquentiam fuisse. 31 [1] Iandudum de Aristotile dubius sum errori ne publico taciturnus obsequar furentique cedam vulgo an verum potius e latebris in apertum eruam. De huius quidem ingenio nulla lis movetur, de eloquentia apud multos ambigitur. [2] Constat autem hunc virum iam doctrine nomine clarissimum, animadversa Ysocratis oratoris gloria permotum, ad eloquentie studium vertisse animum. Quod cum in multis locis, tum in Oratore Ciceronis habetur expressius hiis verbis: [3] « Aristotiles, cum florere Ysocratem nobilitate discipulorum videret, quod ipse suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, immutavit repente totam formam prope discipline sue ». [4] Et post pauca: « Itaque ornavit et illustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit. Nec vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, hunc scilicet a quo et sciendi precepta per iperet et eloquendi ». Hinc est ut preter tripartite philosophie multiplices tractatus, rethoricorum quoque libros scriberet. Quales hinc collige, quod Cicero ipse in Rethorice sue libris non dissimulat illum huic arti plurima adiumenta atque ornamenta subministrasse. [5] In eisdemque libris de eodem loquens: « Veteres » inquit, « scriptores artis a principe illo atque inventore Lysia unum in locum conduxit Aristotiles et nominatim cuiusque precepta magna conquisita cura perspicue conscripsit atque enodata diligenter exposuit; ac tantum inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi prestitit, ut nemo illorum precepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes qui quod illi precipiant velint intelligere, ad hunc quasi ad multo commodiorem explicatorem revertantur ». [6] Hec Cicero. Ego autem curiosior sum quam necesse est: moveor tamen quia, cum prescriptis aliisque claris et crebris testimoniis Aristotilem non minus eloquentia quam scientia copiosum legam, in libris tamen eius qui ad nos venerunt scientie certa fides, eloquentie vestigium nullum est. Unde grandis michi stupor oboritur. [7] Illos mentiri constat elingues simul ac procaces, qui quoniam Aristotili suo, quem semper in ore habent, similes esse nulla modo possunt, illum sibi similem nituntur efficere, dicentes eum, ut qui altissimis rebus intenderet, omnis eloquentie contemptorem, quasi in altis rebus nulla verborum claritas possit habitare, cum contra sublimem potius scientiam altus deceat stilus, verissimumque sit quod a Cicerone dictum est. « Cum » inquit, « de rebus grandibus dicas, ipse res verba rapiunt. Ita fit cum gravior, tum etiam splendidior oratio ». [8] Sed hii quidem dum inertie proprie excusationes querunt, duci suo par crimen obiciunt. Quam vere tamen ex premissis apparuit. Dicerem huic monstro subesse causam posse, quod ex greca in latinam linguam servatis ornamentis eloquentie transiri non posset, nisi aliquot Platonis libelli ex illa in hanc linguam translati suspicari tale aliquid non sinerent. [9] Sepe igitur de hac re cogitanti nil aliud occurrit quam aristotelicos libros transferentium vel pigritiam certe vel invidiam vel inscitiam, denique, quocunque voces nomine, vitium fuisse. Cuius tam late contagia fluxerunt ut iam spes remedii nulla sit. 32 [1] Etsi nichil amplius dixero, licet ex premissis Ysocratis eloquentiam contemplari. Quantum enim fuit tantum philosophum et proposito tam tenaciter inherentem ab incepto divertere et ad peregrini studii amorem desideriumque transducere! presertim cum Aristotilis consuetudinem exprimens Chalcidius dicat hunc virum « suo quodam more, pleni perfectique dogmatis electo quod visum est, ceterorum fastidiosa incuria negligentem ». Quamvis enim quem primum fuerat studiose imitatus, eidem postmodum enixe adversatus sit, profecto tamen non sine magna quadam vi movendus fuit Aristotiles. 33 [1] Thucydides scriptor historiarum populo atheniensi prefuit, ut memorant. Tandem ab eisdem patria pulsus, forte ad exilii solamen tragedie operam dedit; que cum ad aures civium suorum venisset, publico consensu revocarunt eum ab exilio, "cuius" imperium neglexerant eius, ut ait Plinius, "eloquentiam mirati". 34 [1] Hoc velut medio ad externe militaris eloquentie mentionem ventum est. Cuius primas partes Pisistratus obtinet, quem nulla re alia civibus suis oportunum, sed rara quadam eloquentia florentem ob hoc solum Atheniensibus imperitasse patientibus atque ultro ei deferentibus imperium constat: gens sapientissima et eloquentissima usqueadeo unius hominis eloquentiam suspexit, ut se suaque omnia, precipueque libertatem, qua nichil carius habebant, ei uni postponerent. [2] Quod ne magis oblivione quam iudicio factum extimetur, non defuit instantissimus et gravissimus hortator: siquidem pro libertate contra Pisistratum Solon stetit; nec armis sed verbis certabatur; tamen Pisistrati eloquentie succubuit libertas cum Solone ipso, qui sub iugum trahebatur populo plaudente. [3] Fuit autem Pisistratus et doctrina et ingenio clarus, ut « qui primus Homeri libros confusos antea », sicut Cicero testatur, « sic disposuisse dicitur ut nunc habemus ». 35 [1] Huius et tyrannidis et eloquentie successor Pericles dicendo tam similis fuit, ut qui hunc audiret, illum audire se crederet, si modo unquam audivisset. Hoc tamen iste valentior, quod alter eloquentiam armis adiuverat, huic sola lingua suffecit ad imperium. [2] Quod et diuturnum gessit et magnificum: quadraginta enim annos rempublicam tenuit; eodemque tempore et urbanis rebus prefuit et bellicis, inermis ipse, sed tam armata fultus eloquentia ut, cum adversus omnium salutem diceret, cum delectatione tamen ab omnibus audiretur: adversa enim rebus erat species verborum, et populo nocens populariter loqui videbatur; neque solum vulgus dulcedine captum deludebat, sed provectos etiam et ingeniosos viros obtrectantes in reliquis ad confessionem eloquentie coegit. [3] Siquidem et "veteres comici", ut Cicero ait, « cum illi maledicerent quod tunc Athenis fieri licebat , leporem » tamen melle dulciorem in labris eius « habitasse dixerunt, tantamque in eo vim fuisse ut in eorum mentibus qui illum audissent quasi aculeos quosdam relinqueret ». 36 [1] Antipater sidonius quidam tam exercitati ingenii fuisse traditur, ut versus exametros aliosque diversorum generum ex improviso copiose diceret. Quocunque animum linguamque vertisset nichil operosius illi quam sermo vulgaris aliis solet et numeri aderant et carmina resonabant. [2] Fecisse feruntur idem ex modernis quidam, sed tam pueriliter tamque ridicule, ut iudice me nec nomen nec locum inter illustria mereantur. [3] Deinceps parumper frena stilo laxentur, ut, non tam preterito defessa quam venturo se preparans labori, in aliquod vicinum gratumque diversorium deflectat oratio. 37 DE FACETIIS AC SALIBUS ILLUSTRIUM [1] Pars eloquentie lenior in manibus est. Ut enim in cogitationibus inque actibus humanis, sic in verbis quoque seriis contracta fatigatio iocorum vicissitudine mitigatur. Quod genus vel facetias appellare possumus vel sales, quod sermonibus nostris sapidissimum condimentum prebeant, vel, ut est apud Ciceronem, "apothemata". [2] Est tamen ubi mordacius luditur, non quidem aperta contumelia, sed latenti et tacita, cui apud Grecos scomma nomen, apud nos proprium vocabulum non est, nisi forte dicamus cum Macrobio « morsum figuratum, fraude vel urbanitate tectum ». Cui quando lepos admixtus est, ungit, ut aiunt, ac pungit: mulcet enim exterius, introrsus admissum vulnerat. [3] Hinc videmus interdum "ridentibus" qui "assunt", ipsum ad quem iactati scommatis sensus penetraverit irasci; potest quidem nuda sine figuris exprobratio tam propriis tamque sonantibus ac brevibus verbis proferri, ut etsi nichil preter vulnus agat, ipsa tamen prompte vibrati sermonis acies, sicut ei in quem contorta fuerit dolorem, sic ceteris nescio quid acerbe voluptatis afferat nichil preter verba curantibus. [4] De singulis antequam ad alia divertar attingam; sed de hiis primum quibus austeritas minor inest. [5] Et licet eloquentie, cuius mentio precessit, ars pulcerrima sit unaque de septem liberalibus, huius tamen partis aut ars omnino nulla est aut, siqua est, a Cicerone traditur in eo libro qui inscribitur Orator. [6] Illic tamen, ut ipsum libri nomen indicat, oratorem instruit et ad contionandum acuit; nos autem hoc loco de vita comuni et de quotidianis hominum sermunculis exempla decerpimus. Illud quidem per omnes orationis, ut ita dicam, artus eque conspersum est, hoc per se stat limitatum suis finibus angustis sane atque, ut ipse vocat, « peracutum et breve. Illa a veteribus cavillatio, hec dicacitas nominata est ». Sed vocabula permiscemus atque confundimus. [7] Sane de hiis rebus apud Grecos libri scripti sunt in quibus ridiculorum artem sive rationem pollicentur; titulus librorum spem discendi faciet; perlege, invenies, ut est apud ipsum quem sepe nomino Ciceronem, « ridicula et falsa multa Grecorum, ut nichil in eis nisi ipsa insulsitas rideatur ». [8] Quanto melius Cato ille Censorius, qui non artem que non erat pollicetur, sed ipsos iocos ac facetias tam socraticorum, qui in hac re nomen habent apud Grecos sicut apud nos Plautus, quam ceterorum studiose recollegit! [9] Cuius hoc loco studium imitari disposui, non artem daturus, sed hec legentibus si modo quisquam tam otiosus unquam erit qui hec in manus accipiet non parvam indaginis molestiam prerepturus. [10] Que enim, queso, ars dicenda est rei repentine inopinate improvise et ex tempore iaculande? Est enim rerum huiuscemodi precipua in respondente laus, cui non longe consultationis spatium datur: ad manum habeat oportet que in lacessentem sine cunctatione retorqueat. [11] Qualia sunt multa eorum que sequuntur. Quale est ne exemplum presens dicto desit illud Publii Sulpitii, qui cum adversus Gaium Philippum, turbulentum hominem et publice dignitatis usurpatorem, senatus causam animosus defenderet, interrogatus ab illo quid latraret subito respondit: 'Quia furem video'. Quid brevius, quid ve libratius meditatio longior obtulisset? Solet enim canis latrare conspecto fure. [12] Aut quale est illud quod nostri temporis adolescens decrepito cuidam respondit; cum enim ille ludens insultaret quod adhuc eo promptius in equum ascenderet: « Nimirum » inquit, « septuaginta annis antequam ego nascerer artem hanc exercuisti ». [13] Innumerabilia sunt generis huius, in quibus artem ponere, cum ne cogitationi quidem locus sit, artificiosioris fuerit fortassis ingenii; mei quidem presentis propositi, ut dixi, non est artem, ne dicam suffodere, sed tradere etiam ubi in promptu est: feror enim alio. Et quoniam pro evidentia dicendorum non alienum fuerit hactenus prefari, ceptum deinceps prosequar. 38 Romana [1] Cesar Augustus, ut est in Saturnalibus, in huiusmodi dicacitate non est quoquam minor, et fortasse nec Tullio: « affectavit enim iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu ». De quibus aliqua delegi; similiter et de ceteris, arbitrio meo, non ut de iocis librum texere Titonis exemplo dici possim, sed ut inter tot seria et gravia respirandi locum fatigatus lector inveniat in hiis que apud maiores nova, apud nos magna ex parte in quotidiani sermonis consuetudinem abierunt. [2] Igitur Augustus ab adolescentia iocatus est. Vatinius podagre morbum qui fere omnium mos est dissimulare nitebatur, dicens se iam mille passus per diem ambulare. Dixit hoc ille forsitan post hiemale solstitium; hinc irridendi materiam Cesar arripuit et: 'Minus' inquit, 'miri est; longiusculi enim dies incipiunt'. [3] Cuidam libellum sibi timidius offerenti et ob multam presentie sue reverentiam nunc porrigenti dexteram, nunc identidem retrahenti: '"Putas" ne' ait, '"assem elephanto dare? "' Urbanus principis iocus et tam humane conditionis memoris quam, quod maior principum pars vellet, oblivisci alium nolentis. [4] Nomenclator illi fuit quem obliviosum et officio suo imparem graviter ferebat. Egressuro igitur et Augustum nunquid in foro agi vellet percunctanti: 'Commendatorias' ait 'literas tecum perfer; notum enim ibi nullum habes'. [5] Orator quidem clarus sed gibbo prominenti deformatus Galba de quo Lollii vulgatissimus iocus erat: '"ingenium Galbe male habitare"' is, inquam, coram Cesare causam agens et velut eloquio gloriabundus sepe iterans: '"Corrige in me siquid" corrigendum videris, Auguste', hoc ab eo tandem responsum habuit: '"Ego te", Galba, "monere possum, corrigere" autem nullo modo'. [6] Purpuram emi preceperat; non respondebat animo suo color; venditor vitium excusabat: 'Et attolle' dicebat, 'purpuram, Cesar, ac sursum oculos intende'. Cui Cesar: 'Ergo ne ut populo romano bene vestitus videar "in solario" ambulem oportet?' [7] Solebat ad cenam invitatus non negare, quo se civibus suis convictu non superbo quam familiarissimum faceret. A pauperrima et tenuissima cuiusdam cena rediens, hospiti verbis illum prosequenti hoc unum ad aurem iocoso murmure respondit: '"Tam familiarem me tibi non putabam"'. [8] Cum extrui forum precepisset et consummationis avidus architecti nimiam tarditatem invisam haberet, eodemque tempore et a Cassio Severo accusati plurimi absolverentur ac velut ab inquieti et calumpniosi hominis laqueis equitate iudicum expedirentur: 'Utinam' inquit Augustus, '"forum meum accusaret Cassius!"' [9] Poscebat a Cesare congiarium Pacuvius Taurus; quoque melius persuaderet, vulgatum iam apud omnes affirmabat magnam "pecuniam sibi ab illo datam". Respondit Cesar: '"Sed tu noli credere"'. [10] Alteri cuidam, cum ab officio remotus esset, similia flagitanti atque addenti non se cupiditate ad id petendum induci, sed pudoris proprii respectu et ut sine noxa prefecturam equitum sponte dimisisse, insuper et liberalitate cesarea dignus putaretur, sic illusit: '"Tu te accepisse" palam dicito, "ego me dedisse non negabo"'. [11] Quidam romanus eques diem functus erat; post cuius mortem es alienum ingens, quod usque sub extremum occultaverat, emersit; re comperta miratus Cesar: 'Ite' ait, 'et cubicularem eius culcitram michi comparate'. Obstupentibus mandatum rationem adiecit: 'Sompnos' inquit, 'alliciet culcitra, in qua ille tantis debitorum molibus oppressus sompnum capere poterat'. [12] Mos antiquis erat in agris suis sepeliri. Vectius quidam agrum excolens illic invento sepulcro patris non pepercit, sed aratrum superinduxit. Qua in re ita lusit Augustus: '"Hoc est"' inquit, '"vere" sepulcrum "patris colere"'. [13] Filia eius Iulia festinatos canos egre ferens clam vellere consueverat. Supervenit ornatricibus operi inhiantibus improvisus Cesar et vulsos capillos in illarum gremio notavit, sic tamen oculos avertit ut nec vidisse videretur. Et tunc equidem nichil de hac re; post tempus sciens in sermonem senectutis incidit et filiam sciscitatus est utrum suo tempore canos an nullas habere comas mallet; atque illi sine hesitatione respondenti et canitiem calvitio preferenti sic insultavit: 'Cur igitur hee ante tempus te decalvant?' [14] Audita fama Herodis Iudeorum regis, quod infantes citra bimatum omnes in Syria natos, inter quos et proprium filium, mandasset occidi: 'Melius est' inquit, "Herodis porcum esse quam filium"', alludens mori hebraico: sic enim carnibus suillis sicut humanis abstinent. [15] Tragediam scribere adortus erat, cuius mentionem inter studia eius feci. Tragedie nomen erat Aiax. Eam sive iam scriptam "quod displicuisset", ut Macrobius refert, sive inceptam "stilo non succedente", ut Suetonio videtur, aboleverat. Et interrogantibus amicis "quidnam Aiax suus ageret: '"In spongiam"' inquit, '"incubuit"'. [16] Non inconsulte, nisi fallor, ageremus bona pars scriptorum si in iudicando de opusculis nostris huius ioci memoriam haberemus. Sed ne forte dicacior Augustus quam principem decet ceteris silentium indixisse videatur, attingam alios. 39 [1] Marcus Tullius Quintum Ciceronem fratrem ac Lentulum generum habebat, homunciones pusille admodum stature; in utrunque cavillatus est. Venerat in provinciam cui frater prefuerat; illic "imaginem" eius "clipeatam" quam amplissima forma « usque ad pectus depictam », ut mos erat, cernens: '"Frater"' inquit, '"meus maior est dimidius quam totus"'. [2] Rursus generum ingenti « gladio accinctum » videns: '"Quis"' ait, '"generum meum ad gladium alligavit?"' Quo ioco nunc erga insignis parvitatis homines vulgo utimur. [3] Alter illi gener erat, Piso; qui cum incessu cunctatior fores quam conveniret viro, filia ex diverso concitatior quam deceret feminam, uno verbo lusit in utrunque. Ait enim filie: '"Ambula ut vir"'. Anceps iocus duos simul pupugit. [4] Apud Damasippum cenans, cum « ille mediocre vinum » mense adhibitum grandiloquis verbis attollens "diceret": '"Bibite, falernum hoc, quadraginta annorum est"', respondit: '"Bene fert etatem"'. Facete: unde ille vino gloriam petebat, hic veniam dedit. [5] Lusit et in Iulium Cesarem; ad quem cum post civilis belli victoriam venisset, interrogatus cur homo doctus « in electione partium » tam pueriliter "aberrasset", hoc unum quod responderet habuit: '"Precinctura me decepit"'. [6] Caute simul et iocose: cum enim meritorum comparationi locus amplius non esset, habitus ducum contulit et quasi rerum omnium precellentiam Cesari tribuens uno solo quo videretur inferior se deceptum affirmavit. Constabat enim Cesarem propter habitus negligentiam ab ineunte etate "male precinctum puerum" vocari solitum. [7] Illusit et Vatinio, qui paucis diebus consul fuerat. 'Grande' inquit, 'prodigium "anno Vatinii" contigit, "quod illo consule nec bruma nec ver nec estas nec autumpnus fuit"'. Eidem "querenti" quod ad se venire neglexisset: 'Volebam' inquit, '"in consulatu tuo venire, sed nox me comprehendit"'. [8] Michi tamen, etsi uno loco sic scriptum inveniam, verisimilius videtur quod alibi legitur: hic iocus Caninio potius dictus quam Vatinio, quod Vatinius paucis, Caninius non nisi uno tantum die consulatum tenuit. [9] De quo est alter Ciceronis iocus: '"Vigilantem consulem habemus, qui in consulatu suo sompnum non" admisit'. Illud preterea vulgatum: "solere flamines dyales" fieri, nunc "dyales" esse "consules"; et interrogatio ludicra: "quibus consul consulibus fuisset". [10] Longior sim si Ciceronis iocos ad unum colligam; ceterum ex paucis acervi totius libamen obtulisse sufficiet. Hoc quidem inter pretereunda non fuerit, quod magnis auctoribus constat: eum sepe sontes reos in iudicio defendentem deficiente iustitia confugisse ad iocos et eo presidio victoriam quesivisse. [11] Nec illud ignotum: quod in hiis creberrimus foret, "consularem scurram" ab hostibus vocitatum, quin et ab ipso de quo supra diximus Vatinio, qui hanc eius notam scriptis edidit. Sed iam satis iocatus es, Cicero; maior quidam iocator intervenit: cedendum est. 40 [1] Vespasiani principis facetissima quedam sunt. Illud in primis. Mulier amorem fassa seque amando perituram nisi opem ferret, rigorem maiestatis precibus ac blanditiis evicit et in amplexus tandem cesareos admissa est. Cum certam pecunie summam vel concubitus vel amoris pretium princeps amanti daret, dispensator ignarus qualiter eam pecuniam rationibus inscriberet, percunctabatur. Respondit: '"Vespasiano adamato"'. Quid in tali presertim sene iocosius? [2] Unus ex domesticis cuidam externo sub obtentu germanitatis dispensationem impetrare nitebatur; agnovit fraudem et dilata re illim pro quo petebatur accersit; certiorque ab eo factus quid pro se supplicaturo spopondisset, id sibi numerari iussit et voti compotem dimisit. Reversus intercessor instare; cui Vespasianus: '"Alium tibi fratrem quere, hic quem tuum putas meus est"'. [3] Dum iter ageret mulio auriga descendit « ad calciandas mulas », substititque vehiculum. Rapta interim occasione litigator anxius accessit ad principem et que vellet narrandi tempus habuit. Animadvertit tamen commentum Cesar interrogatoque mulione "quanti calciasset", pepigit "lucri partem". Festive utrumlibet, nisi avaritie suspitio iocis insita videretur. Sed de hoc alias. [4] Plura extant eius talia; quin et supremo vite tempore iocari non destitit. Ad primum egritudinis insultum, statim, quod erat, mortiferam arbitratus: '"Ut puto"' inquit, '"deus fio"', alludens predecessoribus suis in deorum numerum relatis. 41 [1] Exciderunt et sevissimis ingeniis facetissimi sermunculi, quos vel ob hoc ipsum commemorare libuit. Quis enim immitior Tiberio Cesare, presertim postquam Capreas attigit, cruentissimo eius otio famosam et infelicem insulam? [2] Illic moras trahentem Yliensium adiit legatio consolationis obsequium principi ferens super mortem Unici filii. Cuius mortis dolorem ille memoriamque omnem non tam forti quam inhumano animo confestim aboleverat. Itaque velut intempestivis consolatoribus sic illusit: 'Ego quoque fortune vestre compatior, quia magnificum civem Hectorem perdidistis'. Ultra millesimum annum iocandi materiam quesivit animo ferox actisque metuendus. 42 [1] Quis preterea Domitiano sevior? quis ab honestarum artium studio et delectatione remotior? Et tamen agente natura nonnichil paterni leporis inerat. Eius illa referuntur de Metio, qui in cultu corporis multus erat: '"Vellem"' inquit, '"tam formosus esse quam Metius sibi videtur"'. [2] Alterius comam permixta canitie flavescentem, "perfusam mulso nivem" appellavit. 43 [1] Cecilius iurisconsultus ab hoc ordine nequaquam repellendus est. « Lapidatus erat a populo Vatinius dum gladiatorium munus ederet »: ea iniuria permotus edilitio edicto caveri procuraverat « nequis nisi pomum in arenam » mitteret. Per eos dies contigit ut Cecilium quidam consuleret « esset ne pomum nux pinea ». '"Si in Vatinium"' inquit, '"missurus es, pomum est" hauddubie'. [2] Idem mercatori consulenti quonam modo « navem cum sotio divideret », respondit: 'Si navem diviseritis neuter habebit'. 44 [1] Lucius Cecilius cum Gaio Cesare pila ludebat, nec deerant collusores alii. Iussit Cesar ceteris centena sextertia per singulos numerari, quinquaginta Cecilio; at ille: '"Una" ne tantum "manu"' inquit, '"ludo?"'. 45 [1] Nec illepide Virgilius, cum sibi exprobratum esset quod versus homericos abstulisset et in operis sui congeriem redegisset, respondisse traditur « magnarum esse virium auferre clavam de manu Herculis », non dissimulans se illis versibus non precario sed pro suis uti; quod esse permaximum ex herculea Homeri magnitudine latenter affirmans. Facete admodum ac breviter quod ad ignominiam dicebatur in gloriam suam vertit. 46 [1] Decimus Valerius Publio Clodio infenso sibi: 'Quid' ait, 'michi durius minaris quam ut eam Durachium et revertar?' sumpta iocandi materia de exilio Ciceronis, qui eo in exilium perrexerat agente Clodio confestimque redierat. 47 [1] Lucius Quintus pretor de optime atque innocentissime administrata provincia reversus in morbum inciderat. Is dum gelidas « manus se habere amico » conquereretur "assidenti": 'Certe' ait ille, '"calidas" nuper "de provincia" retulisti'; de furtorum scilicet et rapinarum frequentia iocum texens, qui viro integerrimo et bene "sibi conscio" risum movit fastidiumque discussit, suffusurus noxio ruborem. 48 [1] Lucius Mallius pictor egregius deformes filios habebat. Quibus visis amicus apud eum cenans: '"Non similiter"' ait, '"fingis et pingis, Malli"'. Ille autem: 'Nimirum, "fingo enim in tenebris", in "luce pingo"'. 49 [1] Sabinus quidam nomine dives ineptissimus a Seneca refertur, qui etate sua fuit, hebes quanquam et obliviosus, glorie tamen avidissimus, quam ex literarum notitia procurabat. Itaque magnis preciis servos comparavit, quorum alter hunc, alter illum poetam familiariter ac memoriter nosset, hoc scilicet expeditum iter ad eam quam petebat gloriam ratus, ceu servi ut peculium sic et literas domino quererent. [2] Hac tali familia instructus, convivas suos questiunculis exagitabat: servi ad pedes aderant et de quacunque re sermo esset obortus, accommodatos materie versus insusurrabant; quos ille gloriabundus dum pronuntiare vellet, in medio labebatur. [3] In hunc ergo Satellius Quadratus, ut ipsius hoc narrantis verbis utar, "stultorum divitum arrasor et arrisor et derisor", ita iocatus est: cum enim ille iactaret "centenis milibus servos sibi singulos" constitisse: 'Minori pretio' "inquit" Quadratus, '"totidem scrinia emisses"'. [4] Idem Sabinum ut luctaretur orabat, cumque ille admirans diceret: 'Quomodo luctabor homo eger ac fragilis et vix vivere valens?' '"Noli" queso' "inquit" Quadratus, 'hoc "dicere": aspice quot servos habes robustissimos'. Merito has nugas audiebat demens qui ex alienis bonis gloriam speraret. [5] Sed ut aliquantisper aurem iocis muliebribus prebeamus. 50 [1] Iulia Augusti filia que profecto non ultima inter illustres feminas fuisset, si pudicitie curam, quam primam esse par fuerat, non in ultimis habuisset inter multas et varias nature dotes humanitatem morum comitatemque sermonis habuit, cavillatrix in primis iocundissima. [2] Contra crebros patris monitus culta lascivius oculos eius se turbasse cognoverat; modestiore habitu reversa mitigare paternam indignationem cogitavit et obtinuit. Itaque verba que dolor oppresserat gaudium expressit et: 'Sentis ne' ait, '"quanto" magis "hic" quam hesternus habitus deceat "Augusti filiam? "' Non obstupuit illa tanti censoris maiestatem, sed: '"Heri me"' inquit, '"viri, hodie patris oculis ornavi"'. [3] Eandem in spectaculo ludorum circumvallaverant adolescentium impudicorum agmina, cum ex adverso Livia Augusta venerando modesta comitatu staret. Hec cesaree coniugis ac nate varietas populum erexerat, sed ipsum principaliter Augustum. Commonefecit ergo Iuliam brevi scripto: circumspiceret quanta morum imparitas inter duas dignitate pares feminas foret. Illa castigatorem suum repulit hiis verbis: '"Et hii mecum" senescent'. [4] Ab amico sobrio et prudenti monita ut se "paterne frugalitatis" imitatricem faceret modestosque illius mores in animum induceret, respondit: '"Ille se Cesarem esse obliviscitur, ego Cesaris me filiam" recordor'. Sed iam satis multa de nostris. 51 Externa [1] Dyogenes cynicus, ille famosissimus contemptor omnium que optantur ab aliis, de Antisthene preceptore suo sic iocari solitus traditur: 'Ille me ex magnis divitiis ad inopiam deduxit effecitque ut latas edes cum angusto et volubili dolio permutarem'. Et quantum ultro citroque laudum ac glorie sub hac irrisione claudebatur! [2] Item adversus dyaleticum sophistam lepidissime cavillatus est. Proposuerat ille "per contumeliam" hoc modo: '"Quod ego sum id tu non es"'; annuit Dyogenes; ille procedens in sophismate: '"Homo autem"' inquit, '"ego sum"'; et id quoque confessus est; tunc ex concessis conclusit dyaleticus hoc modo: '"Tu igitur homo non es"'. Indignatus has ineptias philosophus: '"Hoc"' "inquit", 'ultimum proculdubio "falsum est; et si verum fieri vis, a me incipe"'. 52 [1] Iuvenis alienigena Romam venit forma corporis tam similis Augusto ut omnem populum spectaculi admiratione suspenderet. Augustus re audita evocatum ad se iuvenem cernens effigiemque suam in illius facie recognoscens, in hanc sententiam interrogavit: '"Fuit" ne unquam, "o adolescens, mater tua Rome? "' Sensit ille quo pergeret et: 'Minime' inquit, 'mater, at "pater meus sepe"'. Facete et illatam suspitionem repulit et novam peperit. [2] Et hec quidem historia sic in Saturnalibus tradita est; Valerius autem Maximus, non Augusti sed innominati pretoris, neque matris sed duorum patrum mentionem facit; preterea non Rome sed in Sicilia interrogatum responsum ve commemorat. Percunctante enim magistratu romano quendam eius provincie sibi forma corporis simillimum et mirari se dicente unde hec tanta similitudo cum pater suus nunquam in Sicilia fuisset, ille respondit: 'At pater meus persepe Romam venit'. Quenam sane verior fideliorque narratio, fides, ut aiunt, penes auctores maneat. 53 [1] Mithridates Ponti rex Ariarathi regi Cappadocum, sororis sue filio, sub simulatione colloquii insidias tendens, gladium abdiderat. Credulus licet adolescens et ad interitum destinatus, regio tamen illorum more temporum scrutatorem premisit, qui dum Mithridati manum in secretiores partes corporis immittit iocans ille: '"Cave' ait, 'ne aliud telum quam" quod "queris invenias"'. Eoque modo suspitione detracta iocis texit insidias. Mirum quod in eo statu iocari posset sanguine mox nepotis respergendus. 54 [1] Non est huic loco subtrahendus Publius quidam e Syria, qui a primis annis huic rei deditus ac libertatem ob id unum consecutus, Rome tandem et per Italiam victis omnibus similium studiosis, preter favorem populorum Iulii Cesaris dictatoris ingentem quoque gratiam promeruit. Is et mimos scriptitavit et multa eius extant non magis iocosa quam gravia. [2] Propter que tamen primum carus et libertate dignus haberi ceperit, duo referuntur. Domini sui patronus servum suum ydropicum in arena resupinum ad solem cernens, quid illic ageret quesierat; antequam eger responsum exprimeret, processit Publius puer ex inopinato et: '"Aquam"' inquit, '"calefacit"'. Idem inter convivas disceptantes quod "esset otium molestum", acceptam omnibus sententiam dedit, "podagrici pedes" dicens. Hec atque huiuscemodi latentis ingenii inditium et manumissum erudiendi materiam prebuerunt. 55 Moderna [1] Tot nature fortuneque muneribus quibus Azzo marchio Estensis etate patrum claruit ne absque molestia frueretur, minus spectatam habuisse creditur uxoris fidem. Itaque cum formosissimum ex illa susceptum puerum in ulnis habens suspirasset, causam quesivit illa suspirii; cui maritus: 'Vellem' inquit, 'hunc puerum ita meum esse, omni dubietate submota, ut tuus est; et hanc certitudinem libens magna fortunarum mearum parse redimerem'. 'Atqui' ait illa, 'nichil hic impense est, negotii parum'; arreptoque filio: 'Hic', inquit, 'quod nemo dubitat, meus est'; annuente viro: 'Ut nichil igitur dubii supersit, de manibus meis suscipe eum', ait, 'tuus sit'. 56 [1] Bonifatius VIII romanus pontifex duobus fere lustris domum de Columpna vagam egit ac toto orbe dispersam. Fulminabat ille de terris et ad exemplum tonantis etherei, cuius gerebat vices, edictis minacibus intonabat. Capitale fuerat aliquem de generosis exulibus hospitio suscepisse. [2] Nuntiatum est interea Agapiti uxorem, que sanguine illum contingebat, esse pregnantem. Sensit hostem suum Rome fuisse et accensus ira atque odio perduci ante pedes suos mulierem iussit. [3] Venit illa verecunde et ventrem studio tegens; at ille, ut erat in sermone mordacissimus: 'Demitte' inquit, 'pallium, meretrix. Quis te gravidam fecit?' Loqui coacta: 'Pater' ait, 'sanctissime, tu michi virum meum abstuleras. Quid facerem? Quod etas et forma suaserunt consilium cepi: inter innumerabiles peregrinos quos hic annus in hac urbe congregavit circumspiciens, unum viro meo simillimum notavi; placuit oculis meis ille et in exulantis viri memoriam susceptus est per noctem; mane abiens, qualem cernis me dimisit'. [4] Hec autem alludens ad viri habitum dicebat, qui sub veste peregrini ignotissimus ad uxorem penetraverat. Risit Bonifatius et muliebri facundia mitigatus est. 57 [1] In collibus prope quos natus sum vidit etas nostra nobilem quendam virum cuius primum studium fuit excipere transeuntes apparatu magnifico. Die quodam a silvis et venatu, cuius quoque perstudiosus erat, incultam et dumis laceratam tunicam indutus rediens, plenam hospitibus domum repperit. Quibus honorandis intentus dum huc illuc cuncta providens discurrit, in quendam illorum superbum et stabula miscentem famulum incidit cepitque eum blande corrigere; impatiens ire furcifer extenta manu faciem eius percussit; secessit ille tacitus. [2] Mox cernens famulus quem pulsaverat inter discumbentes medium, trepidare cepit. Tandem explorato quisnam esset, affusus erroris veniam poposcit; cui edium dominus: 'Tibi' inquit, 'libens parco, huic autem', et tunicam suam digito signavit, 'non parco, que ut ita tractarer prestitit'. 58 [1] Quodam tempore dum cristianorum proceres Saracenorum fines invadere et terram Cristi sanguine consecratam indigno servitio liberare decrevissent quod heu sepe facimus nunquamque perficimus! , agitatum est in consiliis quisnam tantis ceptis dux aptissimus foret, visusque est optimus Sancius Hispanie regis frater, quem et experientia armorum commendabat et genus et probitas, nec suspectum luxus faciebat, frequens principatus malum: nullis enim inquinatus opibus aut delitiis, sed hispano more asper et agrestis et sub divo inter labores educatus erat. [2] Accersitus igitur omnium consensu Romam venit et latine lingue nescius unum ex fidis interpretis loco habuit. Publicum quod in tali re solet celebrabatur consistorium. Illic inter multa recitatum erat romani pontificis decretum, ubi Sancium Egipti regem fecerat; quo audito sublatus ingens plausus omnium. [3] Admirans Sancius sedentem ad pedes interpretem quid sibi vellet strepitus percunctatus est; ubi audivit se Egipti regem pronuntiatum: 'Surge' ait, 'et dompnum papam pronuntia caliphum de Baldacho'. Festiva et vere regia libertas! pro inefficacis regni nomine inanis pontificatus titulum pensavit. 59 [1] Comes olim Fuxi in Cathaloniam profectus erat: homo liberalis et qui nil negare didicisset; illic, ut aiunt, turba petentium obsessus nichil sibi reliquerat preter mulam quam ponderosus senex equitabat. Reditum paranti non defuit qui calcaria insuper precibus extorquere niteretur. At ille protento pede subridens: 'Accipe' inquit, 'modo michi aliquem expedias qui mulam meam Fuxum usque sollicitet'. 60 [1] Dinus quidam concivis meus, qui etate nostra gratissime dicacitatis adolescens fuit, casu preteriens per loca frequentissima sepulcris, aliquot sibi notos senes illic confabulantes comperit; qui ut iocandi peritum irritarent, iocari simul omnes ut est etas illa loquacior et manibus etiam apprehendere ceperunt. [2] Ille se proripiens hoc unum omnibus respondit: 'Iniquum hoc loco certamen; vos enim ante domos vestras animosiores estis'; senio scilicet eorum et vicinie mortis alludens. Nec prius intellectus est, quam eo ex oculis ablato cimiterium circumspicientes, quas ille domos loqueretur perpenderunt. [3] Innumerabilia dixit ad hunc modum, que apud nos vulgo etiam nota sunt; hoc enim loco non iocos eius prosequi, sed nomen attingere propositum fuit. 61 [1] Lovatus patavinus fuit nuper poetarum omnium "quos nostra" vel patrum nostrorum "vidit etas" facillime princeps, nisi iuris civilis studium amplexus et novem Musis duodecim tabulas immiscuisset et animum ab eliconiis curis ad forensem strepitum deflexisset. [2] Is amici subita quondam et moras respuente necessitate, ipso quotidiano ac domestico quo forte tunc inventus est habitu, rogatus in iudicium venit. Novus iudex qui tribunal impleverat egregio viro nec assurrexit nec aliquo eum honore dignatus est. Ceperat Lovatus amici causam planis ac vulgaribus verbis agere et illum in singulis dictis obluctantem urbane admodum ac suaviter convincere. [3] Indignans iudex, tanquam maius aliquid dicturus, sic interrogavit: 'Scis literas' At ille: 'Scis paucas' inquit. Risit insulsus iudex solocismum et ydiotam ratus ad inceptum rediit sermonem, nec ante se delusum sensit quam disertissimi viri ratione simul et oratione superatus, nomen abeuntis querens ab astantibus didicit Lovatum esse, cuius ea tempestate non Padue tantum celebris, sed per totam Italiam fama erat. [4] Deinceps ad ea transeamus in quibus par ingenium nec minor festivitas, sed morsus est acrior; quibus abundare etsi prudentis non est, quia tamen precedentibus simillima erant et ad eloquentiam similiter spectare videbantur, qualiacunque forent segreganda non censui. 62 DE MORDACIBUS IOCIS Romana [1] Mutius quidam fuit invidi et iniqui animi, qui eque alienis bonis ac suis malis torqueretur ingemisceretque. Hunc mestiorem solito cernens Publius ita iocatus est: '"Aut Mutio nescio quid" mali accidit "aut" cuipiam "nescio" quid "boni"'. 63 [1] Post obsidionem mutinensem fugiens Antonius seu naturali more seu corporis laboribus exhaustus creberrime bibebat subsistebatgue per singulos passus ubi bibendi facultas afforet: mox fugam precipiti consternatione resumebat. [2] Interrogatus unus ex familiaribus eius quidnam "Antonius ageret", respondit: '"Quod canis in Egipto: bibit et fugit"'. Certum est enim canes egiptiacos cocodrillorum contactu anxios atque limphaticos fugere "et bibere". 64 [1] Plancus Meviam Gallam uxorem habuit, non satis probati nominis feminam. Cum autem amici causam agenti testis ex adverso sutor processisset quidam, putans Plancus vilitate officii testem suspectum reddere, quasi incognitum sciscitatus erat qua arte se regeret: 'Gallam' inquit, 'calco'. Galla autem sutorium instrumentum erat. Qua equivocatione nominis inter veram artis sue professionem et interrogantis ignominiam mordaciter lusit. 65 [1] Sille filia duos simul adulteros habebat, Pompeium quendam cognomento Maculam et Fulvium fullonis filium. Lusit in dedecore domestico Faustus frater et: '"Miror"' "inquit", '"sororem meam, cum fullonem habeat, maculam habere"'. 66 [1] Nec Catonis censoria asperitas iocorum talium expers fuit. Sacrificio utebatur antiquitas cui protervia nomen erat; ex quo quicquid cibi sacrificantibus restabat ignibus tradebatur. Albidius quidam nebulo patrimonium omne devoraverat, domum solam que gule supererat ignis absumpserat. Fecisse Albidium proterviam iocabatur Cato. [2] Huius nomen Catonis Uticensis memoriam renovat et rei quam illo inspectante potuisse contingere vehementer indignor ac stupeo. 67 [1] Publio Clodio violatarum religionum ac manifesti adulterii reo dati iudices, quia de criminibus constabat, iamiam pronuntiaturi, presidium a senatu petierunt, tum demum peti solitum cum aliquis reus potens condempnandus esset. [2] Interim Publius Clodius, ad artes suas in extremis casibus se se vertens, aliquot ex iudicibus illustrium feminarum, apud quas consuetudine et muneribus et suarum interventu potens erat, promisso concubitu et prestito, adulteriorum stuprorumque participes et ob hoc sibi propitios effecit; alios magnis pecuniis honeratos corrupit. [3] Quid multa? ubi condempnatio sperabatur, summa cum populi romani et illius seculi infamia absolutus est, nocentior absolutione quam crimine: quoniam, ut eleganter ait Seneca, "plus est distribuere adulteria quam facere". Itaque prius adulter, post leno: propter primum accusatus, propter secundum liberatus. Mira res et vix credibilis nisi eam clarissimi auctores literis mandassent! [4] Hos iudices, absoluto Clodio, mordaciter ludens Catulus senator hiis verbis percunctatus est: '"Quid a nobis presidium" poscebatis? an forte ne pecunia perfidie vestre precium vobis eriperetur?' Erubuisse poterant scelesti homines, sed apud animos libidinibus avaritieque deditos pudoris iactura levissima est: facile igitur presentem ruborem perceptis voluptatibus ac pecunia solabantur. [5] Illud potius miror, unde illis temporibus tanti et tam comperti facinoris impunitas. Ut enim cum eodem Seneca concludam: « Pudet dicere: nunquam apertius quam coram Catone peccatum est ». 68 [1] Sed quis omnium iocator aut promptior aut mordacior Cicerone? Cui enim, queso, pepercisset aut cuius magnitudinem timuisset qui et Pompeio suo non pepercit et fortunam Cesaris non expavit? Sane, cum equaliter ambos lacesseret, gravius offendebatur amicior. [2] Venerat ad castra Pompeii in primordio civilis belli: reprehendentibus amicis quod nimis distulisset: '"Minime"' inquit, '"sero veni, nam nichil hic paratum video"', Pompeii tarditatem in apparatibus bellorum ludens. [3] Cum vero ad ipsius Pompeii conspectum pervenisset et ille interrogans dixisset: 'Ubinam Dolabella gener tuus?' "respondit: 'Cum socero tuo' ", unico verbo discussa calumpnia et generi et sua, qui in dissentiendo de republica principum vestigia sequerentur. [4] Gallus quidam de Cesaris exercitu ad Pompeium transfugerat; illum civitate romana dederat Pompeius. Exclamavit Cicero: '"O bellum hominem, Gallis civitatem promittit alienam, nobis nostram reddere non potest"'. [5] Solebat de Pompeio nimis mordaciter iocari hiis verbis: '"Ego quem fugiam habeo, quem sequar non habeo"'. Hiis et horum similibus hoc unum Pompeius reludebat: '"Cupio ad hostes Cicero transeat, ut nos timeat"', quasi tantam illam loquendi fidutiam Ciceroni non aliunde quam ex familiaritate nimia provenire confirmans. [6] Iam quotiens et quam graviter lusit in Cesarem! Andron quidam laodicenus Romam venerat; adventus sui causam interrogaverat Cicero, atque « illo respondente se pro patrie sue libertate legatum ad Cesarem venisse », servitutem romanam dissimulare non valens greco sermone in hanc sententiam respondit: '"Si obtinueris, et pro nobis intercede"'. [7] Abutebatur Cesar uno tempore matre ac filia. Nomen matri Servilia, que et Marci Bruti genitrix fuit; quam, ut ait Suetonius, « ante alias dilexit et cui super alias donationes margaritam » ingenti pretio « mercatus est ». Filie nomen Iunia Tertia, que ipsius soror Bruti et Gaii Cassii coniunx erat. Cum itaque bona civium subhastarentur iussu Cesaris et Servilia magni valoris predium exigua pecunia comparasset, lusit Cicero: '"Equidem"' inquit, '"quo melius emptum sciatis, comparavit hunc fundum Servilia tertia deducta"'. [8] Rogatus pro amico ut ei decurionatum procuraret, multis audientibus respondit: 'Rome ius habente Pompeio difficile est quod postulas'; tacite facilitatem Cesaris nimiam incusans super senatu dignitatibusque passim profundendis. [9] Eodem pertinet quod Laberio ait. Cum enim senatu supra modum aucto parum abforet quin loca novis senatoribus deessent, una et rudem senatum et Laberium non invenientem ubinam assideret et ipsum qui angustiarum materiam prebuerat, Cesarem, illusit. '"Recepissem"' inquit, '"te nisi anguste sederem"'. [10] Hunc tamen iocum non inultum tulit; ita enim ille repercussit: '"Mirum si anguste sedes, qui duabus sellis sedere soles"!', duplicitatem animi et fidei inconstantiam obiectans, quam multi tunc obiciebant viro egregio. Sed immerenter et indigne hec "optimus" et innocuus "civis audiebat", ne excusationem eius sileam que est in Saturnalibus; unde iocosa hec magna ex parse decerpta sunt. [11] Equidem quod sequitur excusare nescio parumque abest ut sententiam revocem. Egreditur enim omnem ludi modum et apertum continet odium quod dicam, eoque magis quo non volatili levitate loquenti excidit, sed mansura gravitate a scribente dictatum est. Sic enim in epystola quadam ait quam ad Gaium Cassium interfectorem Cesaris misit: '"Vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses; profecto reliquiarum nichil fuisset. Nunc me reliquie vestre exercent"'; Augustum Cesarem ac Marcum Antonium reliquiarum nomine significans. [12] O hostile et virulentum iocum, et qui Laberii dictum Antoniique factum prope iustificet! Multa se offerunt similia, sed nimis amicum meum urgeo; subsistam igitur. [13] Nec a Cicerone tantum sed vulgo etiam laceratus est Cesar. Siquidem peregrinis ac novis hominibus admissis in senatum, precipueque Gallis, inventus est libellus hoc continens: « Bonum factum: nequis senatori novo curiam monstrare velit! » [14] Item "illa" publice "canebantur": Gallos Cesar in triumphum ducit, idem in curiam. Et rursus: Galli brachas deposuerunt, latum clavum sumpserunt. Et hec quidem ideo premisi quia illud idem respiciunt quod in Laberium iocans Cicero mordebat. Nunc paulo superius redeundum est. [15] Edilitatem agens Cesar cum Marco Bibulo « Capitolium ac forum comitiumque et basilicas ac porticus adornaverat », ludosque insuper fecerat comuni impensa; sed quoniam college obscurius, clarissimum Cesaris nomen erat, cum apud animos hominum omnium gratia reflecteretur in Cesarem, iocatus est Bibulus: idem "sibi quod Polluci" contigisse; "ut enim" ille cum fratre comunem domum habens sileretur in populo et « Castoris tantum » domus diceretur, sic comunem ipsius ac Cesaris largitatem et non alterius iactari. [16] Cum eodem postmodum Marco Bibulo consulatum gerens, quod absque ullo eius respectu rempublicam versaret, iocandi occasionem vulgo dedit. Fuere qui quotiens ex more tale aliquid agerent quod consignatione diei et consulis egeret, « non Cesare et Bibulo, sed Iulio et Cesare consulibus » gestum scriptis mandarent. Hinc vulgati mox sine auctore versiculi: Non Bibulo quicquam nuper sed Cesare gestum est;Et hec invidiosa magis quam obscena; contra illa turpissima. [17] Adolescens admodum adhuc Silla superstite, cum fortune sue navigium patrie tempestatibus impar agnosceret, secessit Asiam petens atque apud Nicomedem Bithynie regem paulo familiarius subsistens, ex levissima cause gravissimam et inexpiabilem contraxit infamiam, tanquam adolescentie flore prostrato regie libidini. Hinc suspitio pro veritate suscepta et omnibus sine fine non tam iocandi, quam obtrectandi materia data est. [18] Consul ingenti patrum repugnantia Galliam provinciam obtinuerat: hinc immodice letus, magna senatus frequentia linguam frenare non valuit, mestis et nolentibus inimicis se quod optasset consecutum dictitans, cunctisque vices odii redditurum. [19] Ubi cum quidam eas minas egre ferens, id « nulli femine facile fore » dixisset, satis habuit mordacem iocum urbana responsione discutere: '"Et regnavit"' inquit, '"in Syria Semiramis magnamque quondam Asie partem Amazones tenuere"'. [20] Iam illa non inter iocos numero, in quibus nichil colorate agitur, sed propalam ingeruntur obprobria. Dolabella "regie pellicem, sponsam interiorem regie lectice" vocavit. Bibulus ipse non Cesarem, sed "bithynicam reginam" dicit, et feditati miscet invidiam dicens ante sibi "regem cordi fuisse, nunc regnum. Octavius quidam", eger animo eoque lingua mordacior, in publicum progressus "Pompeium" regis nomine "salutavit", mox versus in Cesarem: 'Ave,' inquit, 'regina'. [21] Cicero ipse, quem ad mordaces iocos cogor revocare, cum aperte nimis multa de hac re scriptis etiam mandasset, defendentem quondam Cesarem Nicomedis filie causam in senatu ac magna regis erga se merita recensentem interpellavit et: '"Remove"' "inquit", '"ista, oro te, quoniam notum est et quid ille tibi et quid illi tu dederis"'. [22] Curio senior cum "stabulum Nicomedis et bithynicum fornicem" appellasset, simplici non contentus macula utriusque sexus ignominiam adiecit in "oratione quadam, omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem" vocitans. [23] Sed quid hostilia miramur, cum a suis etiam militibus, a quibus nullum imperatorum aut ducum eque dilectum constat, irrisus sit? Quo die de Gallis triumphabat, currum de more prosequentes, hoc inter multa cecinerunt: Gallias Cesar subegit, Nicomedes Cesarem. Item illud: Ecce Cesar nunc triumphal qui subegit Gallias;Illud preterea: Urbani servate uxores: mechum calvum adducimus.[24] Hec tamen utcunque triumphalis pompe libertas excusaverit; sed quisnam in illis patientiam habuisset? Circa supremum vite tempus Lucii Bruti qui Tarquinium expulerat statue subscriptum fuit: « "Utinam viveres!" »; statue Cesaris hoc modo: Brutus qui reges eiecit consul primum factus est,[25] Mirum quod homo invicti spiritus et nullius metuens tam multa pertulerit, que non minus propter admirationem eius attigi quam propter rerum seu verborum gratiam, ut scilicet appareret quanta maiestas animi velut ex alto despicientis terricrepas mortalium nugas. Neque enim facile videbam unde melius exempla conquirerem quibus moneremur non confestim excandescere et ad omne verbum acrius in iram rabiemque prorumpere, presertim memorantes illum et ab hostibus et a suis gravissima tolerasse, cui quidem in utrosque prompta facultas ultionis, si libuisset, affuit. Sed hec hactenus. 69 [1] Augustus quoque, cum multa luderet, aliquot interdum mordaciora pertulit. In illa triumvirali proscriptione fescenninos in Asinium Pollionem scripserat; ille pro responso hoc tantum reddidit: '"At ego taceo; non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere"'. 70 [1] Curtio equiti romano molli ac stomacoso ad mensam Cesaris forte macer turdus obvenerat. Nichil est autem importunius divite delicato: mediocria cuncta fastidit. Dante animos gula quesivit Curtius nunquid "mittere liceret". '"Quidni? "' inquit Cesar. Non expectavit "ille" amplius protinusque "per fenestram misit", prope dignus qui pari protervia iocandi post turdum mitteretur. 71 [1] Licinius Augusti libertus operibus patroni pecuniarium largiter subsidium prestare consueverat. Cepto opere scripsit ei certam se pecuniam promittere; sed id non explicite, imo literis numeros representantibus. Animadvertit Cesar aliquantulum spatii vacantis: illud propria manu totidem quam similibus additis literis implevit, duplicavitque summam tam solerter ut nulla suspitio inesset. [2] Agnovit libertus et promissi duplum solvit tacuitque; dehinc opus aliud aggresso sic allusit misso cyrographo in quo scriptum erat: « "Confero tibi, domine, ad novi operis impensam quod videbitur" ». Iocosam fraudem retemptari urbana dicacitate prohibuit. 72 [1] Iam illa mordaciora sunt. Cenam clandestinam magno sumptu studioque fecerat; in qua ipse quidem apollineo habitu, ceteri convive singulorum deorum dearumque cultu discubuerant. Eius cene invidiam infamiamque cumulavit publica fames atque inopia que illis diebus urbem invaserat. [2] Itaque, preter apertas inimicorum exprobrationes et effusos in populum versus sine auctore famosissimos, conclamatum est "omne frumentum deos comedisse"; item vere "Cesarem esse Apollinem, sed Tortorem: quo" quidem "cognomine" Apollo "quadam urbis parte colebatur". [3] Nec defuerunt qui famam principis ab omni parte morderent. Culte suppellectilis vasorumque corinthiorum avidior putabatur, quin et aliquorum nomina ob hoc unum ut vasis eorum potiretur in proscriptorum numerum retulisse. [4] Laborabat et altera infamia: quod in alee ludo multum temporis expenderet. E quibus primam notam secuti temporis egregia continentia decussit ac diluit; secundam non expavit, ideoque ab omni parte integerrimus atque, ut Tranquillus ait, sine suspitione ullius vitii, alee famam usque ad senectutem sine dissimulatione sustinuit. [5] De primo quidem ita lusum est ut triumviratus tempore subscriberetur ad statuam ipsius: Pater argentarius, ego corinthiarius. Bis acutus iocus et mores simul pungit et originem; quam quidam ab argentariis derivatam dicunt, licet alii antiquissimam honoratissimamque diffiniant. [6] De secundo autem bello siculo mordax epygramma iactatum est huiusmodi: Postquam bis classe victus naves perdidit, 73 [1] Extant et in Vespasianum mordaces ioci, precipue cupiditatem in principe lacerantes. Fama erat eum avarissimos quosque ad amplas procurationes promovere ut publicis dampnis ditatos pluris condempnaret ad inopiamque reduceret. Hinc vulgare proverbium talibus eum « pro spongiis uti » solitum, sitientes scilicet implendo plenosque vacuando. [2] Eidem avaritia vetus ad hunc modum exprobrata est. "Senex bubulcus" in primordio principatus eum adiit « libertatem gratuitam suppliciter » petens; negante Cesare exclamans: '"Vulpes"' ait, '"pilum mutat", sed "non mores"'. [3] Sane licet intempestivum hoc loco videatur, ne tamen ex hiis suspitio falsa fortassis animum lectoris occupet, differre nolui quod hanc avaritie notam et Suetonius Tranquillus, scriptor fidelissimus, necnon et ipsius facta dictaque principis excusant. [4] Siquidem et in initio imperii testatus est immensa pecunia opus esse ut posset inopia corruens respublica subsistere; preterea qualitercunque quesitis « optime » ut ait idem Suetonius, « usus est, in omne genus hominum liberalissimus ». Sed nichil est iniquius iudicio populari: pro libito crassatur inexorabiliterque diffinit; nec verba nec facta profuerunt quominus etiam defunctum sequeretur infamia. [5] Mimus ex more veteri sumens mortui personam, factorumque ac dictorum viventis representator, percunctatus publice dispensatores quanti funeralia constarent; « ut audivit centum sextertia constare », lusit mordaciter exclamans ex persona principis: '"Date" michi centum "sextertia" meque "vel in Tyberim proicite"'. Et hoc quidem in mores. [6] Iocatum est et in oris sui habitum. Quidam urbanus natura dicatior hortante Vespasiano ut contra "se aliquid diceret": 'Faciam' "inquit", '"cum ventrem exhonerare desieris"'. Nitenti enim atque impellenti simillimam faciem habuisse eum et scriptores rerum tradunt et imago vultus sui que vulgo adhuc aureis vel argenteis eneisque numismatibus insculpta reperitur, indicat. 74 [1] Domitiani quoque principis mores tragico dente digniores iocantium licentia momordit. Certam diei partem deputare solitudini in consuetudinem adduxerat; illic nichil aliud quam muscas aucupari solitus graphioque acutissimo transfigere. Querebatur ad ianuam ullus ne in thalamo staret cum imperatore; respondit Ambius Crispus: 'Nullus omnino, "ne musca quidem"'. 75 [1] Claudius princeps, inter multa turpis et nefarie dementie, libertis ac spadonibus se suaque omnia credidit eisque miser paruit cui romanum late imperium parebat; omnibus tamen Narcissum et Pallantem pretulit, quibus et honores et lucra sine fine contulit rapinasque quas vellent permisit exercere, eousque donec illis solis locupletibus, mendicis omnibus, erarium insuper inops esset. [2] De cuius interdum paupertate conquerenti Claudio sic libera mordacitate responsum est: 'Abundare incipies, "si a duobus libertis" tuis admissus in societatem fueris'. 76 [1] Iam vero quam mordacibus verbis petitus est Nero! tametsi nulla mordacitas infandi pudendique principis meritum possit adequare. [2] Puerum quendam Sporum nomine, cuius infami amore deperibat, dempta virilitate in sexum femineum transformare nisus obluctante natura, eoque dementie raptus erat ut non sine dote et ornatu exquisitissimo, qualis coniugibus cesareis esse consueverat, magnifico apparatu nuptiarum in domum suam publice evocatum haberet legitime uxoris loco. [3] In quo coniugio ita iocatus est quidam: '"Bene agi poterat cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem"'. Quam proprie dampnosam mundo Neronis originem denotavit! 77 [1] Huius imperatoris attavus Gn. Domitius Enobarbus homo durus seditiosusque et arrogans fuit; in cuius mores ita lusisse traditur Lucius Crassus orator: 'Quid mirum si "eneam barbam" Domitius "habet", cum et "os ferreum et plumbeum cor" habeat?' Sed iam satis domi lusum est. 78 Externa [1] Libertus regius repentinis opibus inflatus philosophos aliquot ad cenam invitaverat. Qui cum de rebus variis ex more dissererent et questiones eorum non intelligenti perridicule viderentur, illudens libertus: 'Imo agite' inquit, 'o convive, dicite michi quid cause est quod « ex albis nigrisque fabis » non nisi "unius coloris" efficitur "pulmentum"'. [2] Tangit et modestos animos indignitas; igitur Aridices, unus ex philosophis, non passus has ineptias: 'Quin tu' inquit, '"nobis" edissere « cur de albis ac de nigris » flagris uniformes "macule" resultant'. Satis mordaciter preterite servitutis elatum presentibus admonuit. 79 [1] Philippus rex, is cum quo Romani primum bellum Macedonicum gessere, iocosior etiam "inter seria" fuisse traditur "quam deceret regem". Is cum ad T. Quintii Flaminii multorumque Grecie principum colloquium venisset et disceptatio de altissimis rebus esset, ubi suus regnique sui status vertebatur, dicente Etholorum pretore Phania: 'Quid multis verbis opus est? Inter nos bellum iudicabit'. 'Istud quidem' inquit rex, '"etiam cecus" videt', cavillatus in loquentis lippitudinem. 80 [1] Nec minus mordaciter et aliquanto stultius Theocritus non siracusius ille, sed chius , qui cum ad infensum sibi regem Antigonum altero captum oculo traheretur, spem prebentibus suis fore ut cum ad oculos regis pervenisset misericordiam inveniret, respondit: 'Impossibilis igitur est ista conditio; actum est, perii'. Ceterum hec intempestiva mordacitas et Theocrito mortis et Antigono homicidii simul ac periurii causa fuit. Iuraverat enim sibi parcere, sed ioci asperitate motus non pepercit. 81 [1] Vulgatissimus est Hanibalis iocus: qui, cum vix tandem bello victus a Romanis ad Antiochum Syrie regem confugisset et ille "bellum" moturus "populo romano" innumerabiles equitum elephantorumque turritorum ac falcatorum curruum "copias campis" explicaret noscendarum virium gratia, exercitumque auro et purpura atque exquisitis cultibus honustum intuens, Hanibalem qui lateri herebat interrogasset "satis" ne putaret illa "omnia Romanis esse", respondit mordaciter irridens, ut qui exercitum illum ducemque nec minus Romanos nosset: 'Optime et "satis"' inquit, '"esse" puto "Romanis hec", quamvis "avarissimi sint"'. [2] Acris urbanitas, si diligenter attenditur quantum inter querentis et respondentis animum intersit. Sed aliquantisper ab exemplis veteribus abeundum est. 82 Moderna [1] Dinus idem cuius supra memini, cum quadam muliere nobili ab adolescentia stupri consuetudinem habuerat; cuius vir vel coniectura rei vel notitia infestus illi erat, sed nil nisi verbotenus audebat. Itaque sub specie iocandi multa interdum aspera iactare. [2] Die quodam incomitatus Dinus in magna populi frequentia humili vehebatur equo. Alter ut pudorem incuteret rivali, arrepta equi coma et illius parvitatem et insidentis proceritatem irridere putans: 'Hunc ambulare' inquit, 'doces; sed ubi queso primum hanc artem didicisti?' At ille equo calcaribus adacto: 'Domi tue' inquit. Sic destinatum sibi ruborem in interrogantis faciem refudit. 83 [1] Dantes Allegherius, et ipse concivis nuper meus, vir vulgari eloquio clarissimus fuit, sed moribus parumper contumacior et oratione liberior quam delicatis ac fastidiosis etatis nostre principum auribus atque oculis acceptum foret. [2] Is igitur exul patria cum apud Canem Magnum veronensem, comune tunc afflictorum solamen ac profugium, versaretur, primo quidem in honore habitus deinde pedetentim retrocedere ceperat minusque in dies domino placere. [3] Erant in eodem convictu histriones ac nebulones omnis generis, ut mos est; quorum unus procacissimus obscenis verbis ac gestibus multum apud omnes loci ac gratie tenebat. Quod moleste ferre Dantem suspicatus Canis, producto illo in medium ac magnis laudibus concelebrato, versus in Dantem: 'Miror' inquit, 'quid cause subsit, cur hic cum sit demens nobis tamen omnibus placere novit et ab omnibus diligitur, quod tu qui sapiens diceris non potes'. Ille autem: 'Minime' inquit, 'mirareris, si nosses quod morum paritas et "similitudo" animorum "amicitie" causa est'. [4] Idem cum inter convivas nobiles discumberet et convivii dominus iam vino hilarior et cibo gravis ubertim sudaret vicissimque loqueretur frivola multa et falsa et inania nec finem faceret, aliquandiu indignans tacitus audivit. Cunctis tandem silentio attonitis gloriabundus ipse qui loquebatur et quasi facundie laude omnium testimonio consecutus, humentibus palmis Dantem arripit: et 'Quid?' inquit, 'sentis ne quod qui verum dicit non laborat?' Et ille: 'Mirabar' ait, 'unde hic sudor tantus tibi'. 84 [1] Ugutio etate nostra multis actus fortune tempestatibus, ad aulam tandem memorati Canis Magni veronensis, velut in portum aliquem, fessus senex appulit; ubi magnifice exceptus quod in illa domo precipuum erat non hospitis sed parentis locum tenuit. [2] Orta autem, ut fit super mensas, semel edendi mentione, cum multi magni comestores referrentur ab aliis, expectantibus ut Ugutio ipse, qui inter maximos habebatur, de se aliquid loqueretur, cepissetque vir immensi corporis de esu suo in etate iuvenili quedam incredibilia narrare, Petrus Nanus, qui in eadem Canis aula sapientia celebris sed mordax habebatur, respondisse traditur: « Minime quidem miror hec que dicis, cum maiora sileas, que tamen scimus: Pisas ac Lucam uno prandio comedisti ». [3] Pungentis ioci cuspidem transfixisse senis animum reor: constans enim est opinio potuisse die illo quo de dictarum civitatum dominio pulsus erat vulgi tumultum comprimi si e convivio surrexisset. 85 DE INGENIO PAUPERTATIS [1] Habet et paupertas ingenium suum, habet et cogitationes alias. Nec nunc illa commemoro que universis urbibus campisque et litoribus nota sunt: quot curas quantosque labores pro mortali felicitate soliciti domi militieque, terra pelagoque suscipimus, quam cupide quamque periculorum omnium oblitus impiger extremos currit mercator ad Indos,per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;sed illa duntaxat que in remedium sui ipsius otiosa paupertas excogitat: qualia sunt hec in Saturnalium libris precedentibus intermixta; que quoniam facetiarum non erant expertia, relatu non indigna iudicavi. 86 Romana [1] Pendente inter Augustum Cesarem et Marcum Antonium fortuna cuius belli neque mediocres casus erant neque vulgaria premia victorie, ingensque apud omnes gentes finis expectatio pauper quidam Rome in cunctos sibi providens eventus ingenium tale commentus est: omni diligentia duos corvos enutrivit effecitque tantum in omni re studium valet ut dictatis verbis alter Augustum, alter Antonium salutaret. [2] Idem Augusto tandem victori in patriam revertenti salutatorem suum manu preferens occurrit; qui inter crocitandum hec verba fundebat: '"Ave Cesar victor imperator"'. Delectatus Augustus viginti milibus nummorum loquacem volucrem comparavit. Arguta quidem sed diu preconcepta subtilitas. 87 [1] At huius sotius ex tempore consilium cepit. Sotio enim ditato invidens neque enim latius apud ullum genus hominum regnat invidia Cesarem adiit obtinuitque ut corvum alterum iuberet afferri. Iussus illum attulit qui hostem salutare didicerat hiis verbis: '"Ave victor imperator Antoni"'. Non amplius motus est Cesar quam ut prioris avis precium preciperet cum delatore partiri. 88 [1] Per idem tempus inventus est qui picam ad salutationem similem, inventus et qui psitacum erudiret. Et hunc et illam emi placuit. 89 [1] Tot vicinorum successibus admonitus inops sutor et ipse corvi magistrum agere instituit; quod cum frustra diutius temptasset, tedio affectus crebroque mutam avem increpitans aiebat: '"Opera et impensa periit!"' [2] Vix tandem corvus et hoc et salutationem quam iubebatur expressit et in publico positus pretereuntem Cesarem salutavit. Quod ille audiens: '"Satis"' inquit, '"salutatorum talium domi habeo"'; procedens in vociferatione solita corvus ait: '"Opera et impensa periit"'. Effusus in risum Cesar hanc volucrem maiori quam ceteras pretio redemit. 90 Externa [1] Ad Augusti famam non ex Italia tantum sed ex Grecia atque orbe toto concursus fiebat literatorum hominum. Venerat inter multos greculus poeta pauper, qui nichil preter musas et calamum haberet. Is in consuetudinem adduxerat principem a Palatio descendentem preoccupare, oblato carmine aliquo ipsius gloriant continente. [2] Quod cum vel non intelligente vel dissimulante eo nequicquam sepius expertus foret nec adhuc cessaturus videretur, scripsit Augustus manu propria breve carmen grecum, quod illi ad se de more properanti premisit, carmen carmine pensaturus. [3] Ille cum veneratione susceptum cum admiratione perlegit; postquam satis et gestu et verbis dictantis ingenium collaudasse visus est, accedens propius ex inani crumena paucos excussit nummulos porrexitque principi, munusculum greco sermone prosecutus, cuius hec fuit sententia: 'Non secundum fatum tuum, Auguste; si plus haberem, plus darem'. [4] Cunctis qui aderant in letitiam versis, ex illius actu quid agendum sibi foret admonitus Cesar, arcessito dispensatore diserti homunculi consuluit paupertati. 91 Moderna [1] Principum moribus intendere et que illis salvo decore placeant excogitare, non inutile consilium egenti. Quod si unquam alias, tum clarissime diebus nostris apparuit sub Ioanne XXII romano pontifice. Homo perstudiosus et vehementioris animi, hinc lectioni librorum inhiabat, illinc simultates acerbas et inextricabiles agens cum imperio romano alteram vite partem huic studio devoverat. [2] Ceterum cum a legendo eum et senium et curarum varietas retardaret, gratissimus erat illi quisquis defloratos, ut proprie dicam, libros sub breviloquio perstringeret redigeretque in eas quas 'tabulas' vocant, in quibus omne quod ex libris quereretur facillimum esset inventu. [3] Rursus affectu alio impulsus, nichil cupidius audiebat quam rumores ex Italia Germaniaque: has enim ante alias supra stomacum gerebat; quibus audiendis sive veri sive falsi, nichil ad rem, modo leti essent atque magnifici mirum in modum creduli senis incensum pectus mulcebatur. [4] Hiis duabus igitur viis multos eo tempore vidimus ab extrema inopia raptim ad magnas divitias pervenisse, ex illorum grege precipue qui religionis titulo gloriantes quam professi videntur paupertatem pre cunctis mortalibus exosam habent. [5] Hic michi, quoniam lectoris fastidio parcere propositum est, secundi voluminis finis esto. III 1 DE SOLERTIA ET CALLIDITATE Romana [1] Superest acumen animi solertiaque rerum gerendarum, quam vel solam prudentiam vulgus appellat. Qua in re primo romane libertatis auctori primus quoque locus dabitur. [2] L. Iunius Brutus, Tarquinii Superbi avunculi sui naturam et mores ab adolescentia contemplatus, cum omnem illi virtutis habitum odiosum ac formidabilem videret ob eamque suspitionem iuventutis precipuum florem et in primis fratrem suum crudeliter extinctum, quod unum et sibi et spei publice consilium erat a solertia mutuatus est: verbis atque actibus delirantis speciem induit, unoque atque altero ridiculosius admisso affectate vecordie brevi fidem fecit. Supervacuum visum est ferrum adigere iugulo dementis. Ita cunctis pereuntibus tutus sub hac nube latuit, donec erumpendi tempus affulsit. [3] Idem adolescentibus regiis iussu patris munera delphico Apollini ferentibus, "ridiculi gratia" ut Plinii verbis utar "comes ascitus" est; metuensque ne manifesta reverentia dissimulate prudentie signum daret, terebrate virge sambucee aurum infusum aris obtulit. [4] Denique regis filiis post iussionem patris adimpletam de regni successione percunctantibus cum responsum esset ab Apolline, de regno quidem nichil, sed summam potestatem obventuram illi qui matri primus osculum tulisset, ceteris de regina dictum extimantibus, Brutus parentem publicam humani generis, terram, intellexit; subitoque, velut ab aliquo sotiorum impelleretur, pronus corruens, furtivum terre osculum ingessit. Nec multo post asserta libertate, primus consul mentiri Apollinem non est passus. 2 [1] Atque ut ad infantiam et cunabula romani imperii revertar, quam versutum et quam solers Romuli consilium! qui ad fundandam incolendamque novam urbem letissima iuventute contracta, cogitans unius nec amplius etatis populum ope feminea destitutum, finitimorum matrimonia, quia preces sprete fuerant, calliditate quesivit. [2] Simulata namque ludorum equestrium pompa, cum ad rei famam ingens ex vicinis circum urbibus utriusque sexus turba concurreret, nuptis intactis, ut scilicet raptus adulterio vacaret, virgines frequenti rapuit spectaculo: plurimorum licet bellorum causam, at profecto necessariam stirpis martie propaginem et unicum perpetuande civitatis adminiculum. 3 [1] Et ut ordinem dyadematum teneant exempla solertie, Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, animadversa populi ferocia, quam ardentissima predecessoris institutione conceperat, mitigandosque mores ratus, occasione novitatis temporum usus est. [2] Sentiebat adhuc alpinum quiddam ac pastorium inesse animis. Itaque sepe solus aricini nemoris opacam et gelido fonte roscidam speluncam ingredi longasque ibi noctu moras agere submotis procul arbitris solebat, simulato coniugis Egerie familiari colloquio. Sic iniecto deorum metu, facile credulum et inexpertum populum quibus libuit legibus aut superstitionibus involvit. [3] Quod mirantes quidam usum Pithagore philosophi consilio putaverunt. Quorum opinioni et temporum et locorum ratio adversa est: constat enim Pithagoram in Italiam venisse Superbo regnante, quod tempus ab interitu Pompilii supra humane vite longissimum modum distare notum est; illud quoque compertum, non urbem Romam sed extremum Italie angulum tenuisse Pithagoram, ut appareat inter eum ac illum de quo agimus romanum regem nullum prorsus vel loci vel temporis fuisse commercium. « Quo rex iste maior vir habendus est, » ut verbis Marci Tullii utar, « quod sapientiam constituende civitatis duobus prope seculis ante cognovit quam eam Greci notam esse senserunt ». [4] Non tamen negaverim Numam in constitutione cerimoniarum ac legum Minois ac Ligurgi solertiam secutum. Quorum primus ex antro Iovis leges velut ipsius Iovis de manibus acceptas efferebat, ut earum iugo Cretenses mixta cum imperio religione premerentur; alter eadem arte, sed diverso numine, in condendis Lacedemonum legibus usus est. 4 [1] Eadem prima etate Romanorum, vacca portentuose pulcritudinis ac stature in finibus Sabinorum edita, consulti aruspices responderant fore ut quisquis Diane, cuius in Aventino templum erat, eam victimam mactasset, universi orbis monarchiam patrie sue quereret. [2] Bovis dominus gaudio exultans, nequid per moras de ingentis rei occasione pretermitteret, "in Aventinum" propere perductam "ante aram" statuit. [3] Et iam cultris ac vasculis ex more conquisitis accingebatur eratque totus in sacrificium intentus sabinus velut omnium terrarum imperium quesiturus; inter hec anxium, re comperta, summus templi sacerdos sub obtentu religionis abstrahit ab incepto, perquam sancte admonens ne ante sacrificet quam se se vivis undis preterlabentis fluminis abluerit. Hesit ille, et dum venerabundus ad sinistram ripam Tybridis ex colle descenderet, callidus persuasor raptim sacrificium peregit. [4] Non insulsa sacerdotis astutia, ut tunc res erant; sed quod Valerius addit, hac arte quesitum Romanis imperium terrarum orbis, perridiculum: profecto enim nunquam eo magnitudinis perventum foret, si non magis ardens excellensque clarorum virtus civium et armorum experientia quam furtivum peregrine bovis sacrificium contulisset. 5 [1] Scipio Maior proximum tenebit locum. Hic exercitum in Africam traiecturus Lilybeum pervenerat. Erant circa latus eius trecenti iuvenes romani, quibus ad bellum strenue gerendum non animi deerant nec corpora, sed arma et equi; quorum conquisitio fatigato erario haud facilis videbatur. Itaque cum longi apparatus facultatem "temporis angustie negarent", iussi in castris esse, cur "inermes" cum armatis mixti tenerentur, et ipsi consiliorum ducis ignari mirabantur et mirari reliquos cogebant. [2] Scipio igitur solertia succurrendum ratus egestati, totidem siculis equitibus qui ex omnibus genere ac divitiis florebant, ut armati egregie atque "equis" excellentibus "instructi" statuta die "adessent" precipit. Quod cum illi non sine querelis tacitis exequerentur et affines singulorum metus urgeret, prefixa dies affuit: mesti ac soliciti ob hoc unum, quia provocandi ius non erat, "paruere". [3] Legens in frontibus secreta pectorum Scipio in tempore reversos mitius alloquitur: 'Et video vos' inquit, 'tedio ac labore longinque militie conterritos et quonam pacto vos hoc honere levare queam iandudum cogito: proinde dicite intrepide, priusquam in discrimen ventum sit, quid cuiusque fert animus'. [4] Hic cum unus ex eo numero, seu loquendi promptior seu timidior pugnandi, malle se detractare militiam, si sue potestatis fieret, aperte respondisset, tum Scipio: 'Quoniam palam michi loqueris, "vicarium"' inquit, '"tibi" dabo'. Quod cum ille libens amplecteretur, uni ex Romanis inermibus in medium prolato arma et equum tradit adolescens siculus. Id exemplum secuti omnes quibus quies esset carior quam gloria, cum bona gratia romani ducis exemptum imperato labori militem videntes, eandem conditionem acceperunt. [5] Sic militandi necessitas querulis remissa et ingenio effectum ut, quod alioquin inviti fecissent, leti et gratias agentes arma et equos traderent Romanis. Eximiamque illam "equitum alam" eoque atque bellis aliis probatissimam "evasisse" auctor est Livius. [6] Idem ab adolescentia supra quam credi posset mira quadam arte "in ostentationem virtutis" ac glorie instructus erat. Percrebruerat autem fama, seu ex rebus gestis seu ex moribus seu ex forma corporis oriens incertum, non humana sed "divina eum stirpe" progenitum; cui quod in tali re usu evenit et fabularum ambages aderant: visum "serpentem" insuete magnitudinis "in lecto matris", sibi infantulo "draconem circumfusum nichil nocuisse", et multa huius generis vulgus credulum motura. [7] Hanc de se opinionem hominum tali ingenio nutrivit, ut de origine quidem sua nichil sponte loqueretur, et interrogatus an vera essent que passim ferebantur, nec affirmaret, nequam exinde vanitatis maculam incurreret, nec negaret quod credi ab omnibus gaudebat. Hac taciturnitate plus assecutus est, quam si se palam Iovis filium predicasset. [8] Addidit et aliud solertie genus. Per singulos dies, antequam quicquam "publici privatique" negotii "ageret, in Capitolium" ascendens "cellam Iovis solus" intrabat; ibi aliquandiu perstans, veluti divino colloquio frueretur vulgo persuaserat. Inde spei plenus digrediebatur ad agendas res. Idque in multis bellis repletis spe militibus, quasi e celo promissis prosperis eventibus, ad victoriam contulisse notum est. Imitatum opinari trium quos paulo ante retulimus exempla non alienum est. 6 [1] Ut apud Ciceronem scriptum est, « callidum Hanibalem ex Penorum, ex nostris ducibus Q. Fabium Maximum accepimus facilem celare tacere dissimulare insidiari preripere hostium consilia ». Addit et aliorum nomina, quos apud Graios huiuscemodi artibus nobilitatos refert: in quis Themistoclen ac Solonem. [2] Possem multos superaddere, nisi curiosi et otiosi pariter esset ingenii universa conquirere, precipue quorum explicatio sub bellicis cautelis erit oportunior. Nunc pauca de tranquilliore quorundam ex hiis ducibus solertia expediam. [3] Atque ut a nostris more solito incipiam, Q. Fabius Maximus lucanum equitem ac nolanum peditem, duos uno tempore fortissimos bellatores, ceterum suo quemlibet vitio laborantem, in castris noverat: equitem turpi meretricis amore pereuntem, peditem parum spectate in Romanos fidei. [4] Utriusque potius morbo consulere, quam alterius vel amborum opera carere statuit. Equitem igitur occulto permittens comparare scortulum quod ardebat, peditem vero non modo non suspitionibus aggravans, sed eximiis insuper laudibus atque honoribus pro contione concelebrans, in utroque quod optabat consecutus est. [5] In primo quidem ut voti compos expeditissimus ac promptissimus in omne discrimen esset nec immerito dici possit is demum militaris discipline rigor utillimus tantisper de rigore remisisse ; in secundo autem philosophici consilii effectum felicissime nactus est: "servum" enim "bonum et fidelem", non solum quia credidisset, sed quia vel credere simulasset, effecit. 7 [1] Si tamen in omni re supremum vicisse summa est gloria, quis Publio Villio preferendus qui ingenio fefellit Hanibalem? Ad Antiochum Syrie regem bello victus Hanibal confugerat eratque apud eum honorificentissime particeps consiliorum omnium, quoniam romana bella meditanti nullus magis ydoneus consultor occurrebat. [2] Eo igitur pendente belli apparatu romana legatio profecta est, in qua Publium Villium fuisse traditur. Is periculosissimum ratus si potentia regis consilio Hanibalis diutius fulta foret, pensata credulitate ac vanitate regia et existimans, id quod erat, Hanibalem ut externum hominem inter aulicos invidiosum ac suspectum fore, ex eo gradu quem apud regem obtinebat improvisum deicere adortus est; effecitque astu facili: siquidem assidue apud Hanibalem versatus, omne quamvis levissimum verbum auribus eius insussurrans, frequenti nimiumque domestico colloquio et emulis criminandi et regi suspicandi prebuit materiam. [3] Ita factum est ut inadvertens Hanibal e consilio reiectus, etsi postea in gratiam redierit, quia tamen id nimis sero accidit, et regi graviorem casum et Romanis faciliorem pepererit victoriam. [4] Nec sum nescius apud quosdam ex historicis taceri nomen Villii, apud alios ita hunc actum referri, ut omnia casu fortuito, nichil penitus eiusdem solertia gestum sit; sed illos in hac parte sequi malui qui ad propositum meum pertinentem historiam tradebant. 8 [1] Precipiti quondam ac periculosi exitus amore filii deprehenso pater anxius, cum aperta via revocare eum posse diffideret, novo genere solertie mansueti patris cautique consultoris officium implevit, et: 'Queso,' inquit, 'fili, pro salute tua, ut quotiens amicam aditurus es, comunem prius et concessam venerem experiare'. [2] Quod cum ille non abnueret atque ideo semiexarmatus obtusaque velut acie libidinis ad eam quam afflictim diligebat sepius accessisset, sensim lassato pectore saniora consilia recepit et quod alienis monitis nunquam fecisset, per se ipsum amoris flammas rabiemque compescuit. 9 [1] Duo nunc in simili, imo in eodem genere periculi longe diversa seu verius adversa calliditatis exempla proferantur. [2] Alter enim, Marcus Volusius, cum edilitatem plebis ageret a triumviris se proscriptum audiens, abiectis insignibus magistratus, sub inopi mendicantis tegmine per exploratores medios, nulli cognitus, ad Marci Bruti exercitum evasit. [3] Alter, Saturninus Vetulo, eisdem triumviralibus procellis, ubi se proscriptum comperit, confestim preture habitum arripuit cum privatus esset, premissoque longo ordine servorum qui lictorum speciem preferrent, apprehensisque vehiculis et iure velut proprio per omnes terras occupatis hospitiis, obtinuit tam constanti animo ut non proscriptus sed magistratus populi romani et ab hostibus et a quolibet pretereunte crederetur, non aliter quam si omnium oculos splendore habitus prestrinxisset. [4] Parique figmento mox ut Puteolos attigit, naves in statione repertas, ceu publice necessitatis gratia, nemine adversari auso cepit conscenditque; quibus in Siciliam, tutissimum ea tempestate "proscriptorum" portum, fortunatus simulator enatavit. [5] Et hii quidem singulorum actus: 10 [1] illa dissimulatio mirabilior, que universo quondam Tusculanorum populo in extremis casibus opem tulit. Ingens Romanorum odium fracta sepe fide meriti, cum ad excidium patrie sue accensum ultionis desiderio Furium Camillum adventare romanasque legiones accepissent, nec adversus tantum et ducem et exercitum spei quicquam in armis foret, spem comunem in solertia posuerunt. [2] Igitur tranquillo pacificoque habitu omnis sexus atque etas menia urbis egrediens, hostes suos, velut ignari quam ob causam venissent, humane atque alacriter exceperunt armatosque nullo vestigio timoris edito in urbem intus duxerunt, commeatibus, et cunctis que in rem essent affatim et iocunde ministratis. Quo tam insperato obsequiorum cumulo pudor hostibus iniectus est: quin pro odio amicitiam, pro impendenti patrie ruina romane urbis nomen et iura meruerunt. 11 [1] In Augusto quidem Cesare adulteriorum consuetudinem legimus. Hoc enim et inimici eius exprobrant, nec "amici" factum "negant", sed "excusant", multis periculis iactatum principem insidiisque tam domesticis quam externis ad id non voluptate turpi sed solerti consilio ductum asserentes: "quo facilius" scilicet familiaritate feminarum quid earum viri, adversarii sui vel sibi suspecti, agerent molirenturque deprehenderet. Constat sive hinc sive aliunde coniurationes eum omnes fere surgentes oppressisse. 12 [1] Otho, qui septimus ab Augusto romani imperii frena corripuit etsi apud quosdam historicos, an propter morum feditatem an propter temporis brevitatem incertum, hic cum Vitellio e numero principum excludantur , non absimili consilio usus est, dum libertine anus et sortis et etatis ultime, ob hoc unum quia inter "aulicas gratiosam" ac favorabilem videbat, non obsequium modo, sed quod anilem credulitatem mulcere solet, amorem plane ridiculum simulavit: non inefficaci quidem solertia, quando per illam Neroni conciliatus, tunc temporis imperanti, primumque "inter amicos" sortitus "locum", ipse post, versante res hominum fortuna, ad principatum quoque subvectus est. Tantum valuit obsequiosa calliditas. 13 [1] Galbe principis haud stolidum iudicium; qui dum de iumenti dominio non satis ydoneis vel testibus vel inditiis ageretur, cum quibus ad obvolutam ambagibus veritatem penetrare laboriosum esset, sic statuit, ut iumentum tecto « capite perduceretur ubi adaquari », consueverat, eoque confestim adaperto illi ex litigatoribus cederet « ad quem sponte sua se a potu » digrediens contulisset. 14 [1] Et postquam ad Cesarum mentionem ventum est, non omittam Tiberii consilium, qui summa tunc imperatoris Augusti gratia maximaque honorum affluentia, in ipsis ad nutum procurrentis fortune favoribus, quasi satietate ductus felicium rerum et quietis studio, ab urbe Roma, ubi secundum a principe locum obtinebat, nullis Cesaris precibus aut suorum lacrimis victus, secessit, Rhodon insulam petens; ubi mansit habitu victuque mediocri multumque intra fortune sue fastigium demisso. [2] Et de facto quidem constat, de causis ambigitur. Alii impudice et procacis "uxoris tedio", cuius mores nec ferre posset nec corrigere; alii ut imperatoris filiis iam adultis cederet et omni se invidia ac suspitione liberaret; alii autem ut raritate venerationem sui ipsius aleret et reipublice desiderium per absentiam augeret, semperque familiaritatis nimie comitem, contemptum, removeret. [3] Quecunque sane fuerit causa de premissis verior, effectus consilii haud spernendus videretur; nisi quia discedendi pertinacia offendit Augustum usqueadeo, ut ad revisendas carorum necessitudines redeundi licentiam post multum temporis suppliciter flagitans, responsum tale retulerit: « dimitteret omnem suorum curam quos tam cupide reliquisset », et vix tandem post octavum annum optatum votis reditum interventu magnorum impetraverit. 15 [1] Ad externa convertar si unum domesticum addidero. Marcus Antonius idcirco de tam multis orationibus suis nullam se in scriptis redegisse iactabat, ne forsan ex scripturis suis adversus se sumi posset argumentum, siquando prius dictis aliquid contrarium dixisset: callidum magis et clientibus suis utile consilium quam sibi gloriosum aut magnificum. Atque hic extrema inter nostros figimus vestigia. 16 Externa [1] Huic simillimum calliditatis genus, licet in longinqua materia, secutus michi videtur artifex, qui operibus suis usque in miraculum excultis nunquam se supremam manum imposuisse dicebat; ut scilicet et sibi semper addendi mutandique libertatem reservaret et suspenso iudicio spectantium animis quiddam de artifice quam de opere magnificentius ac perfectius semper occurreret. 17 [1] Quo tempore fedam magorum tyrannidem apud Persas prefortium virorum virtus obtriverat, cum inter tyrannicidas, vel nobilitate vel meritis pene pares, de regno lis esset et aliud ex alio periculum timeretur, unius servi calliditas et publicam solicitudinem omnibus eripuit et optatissimum domino votorum tribuit finem. [2] Magne quidem rei exitus religiose tandem creditus fortune eo rem deduxerat, ut, quoniam pro deo sol in Perside coleretur eique quod agilem deum segnis victima non deceret equus sacer haberetur, die certa circa solis ortum ante regiam ad orientem versi omnes in equis essent et cuius equus adventum solis hinnitu primus nuntiasset, ille rex foret. [3] Interea cum nichil preter condictum diem expectarent, unum ex eo numero, Darium, de eventu anxium conspicatus servus equi custos, ubi causam rei comperit: 'Noli' inquit, 'mi domine, supervacuis curis angi; si nil aliud exigitur, ego te regem faciam'. [4] Duplex hinc fama est. Alii demersisse clam servum digitos inter eque genitalia, et cum ad locum convenissent equi naribus ingessisse manum; quo odore concitum mox hinnitum sustulisse. Alii per noctem quam lux conventa sequebatur servum illum duxisse domini sui equum in constitutum locum, illic et equam habuisse, cuius illecebris delinitum equum et mane memorem nocturne voluptatis, ut ibidem constitit, hinnivisse. [5] Quicquid horum verius, illud constat: hinnitu audito reliquos omnes religione tactos ex equis descendisse et persico more proiectos terre salutasse regem Darium, populumque omnem, primatum sententiam secutum illum regem habuisse. Ita ingens regnum septem precellentium virorum periculo quesitum unius arte servuli ad unum rediit regem. 18 [1] Fuerunt in Grecia sapientes habiti qui dicerent nimias amicitias fugiendas, rationem afferentes quod innumeris et inevitabilibus nostris laboribus ac curis honeratos stultum sit alienis involvi et unius humeros multorum fasce pregravari satis sub proprio fatigatos; fundamentum beate vite securitatem: hoc velut ariete convelli, si eterna pro amicis solicitudo animum impellat et, ut ait Cicero, tanquam parturiat « unus pro pluribus ». Itaque fore « commodissimum censent quam laxissimas habenas habere amicitie, quas vel adducas cum velis vel remittas ». Hoc illorum consilium est. [2] Quod non ideo quia vel solers vel sapiens esset inserui, sed quia calliditatis speciem prefert et illustres habet auctores et scio quod a multis atque a me ipso inter nimias curas rerum variarum sepe laudatum est. Apud Ciceronem tamen reprobatur, nec immerito: tollit enim omnem bene institute mentis affectum; quo « sublato » ut ait idem, « quid interest, non dico inter hominem et pecudem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? » [3] Aufert igitur humanitatem, cuius est proprium et gaudere bonis rebus et dolere contrariis; tollit e vita amicitiam, quasi e mundo solem. Quodsi propter solicitudinem fugiendam amicitia negligenda est, similiter et virtus, que solicitudinibus et curis multiplicibus scatet; quo nichil potest esse miserius, nichil amentius. Quod sequitur quoque ut excludendum intelligatur insertum est. 19 [1] Biantis de eadem re consilium notum est: ita utendum amicitiis ut meminerimus ex amicis inimicos acerrimos fieri posse; sive, ut in dyalogo Lelii scriptum est, « ita amare oportere ut aliquando sis osurus ». [2] Quod si diligentius consideretur, "perquam utile" reperiri Valerius astruit; ego dolosum: et si urgear, callidum forte non negabo, sed idem sentio quod ciceronianus Scipio: nullam « vocem amicitie inimicitiorem potuisse reperiri »; nec induci possum ut a Biante dictum putem, quod is sapientie cognomine clarus sit, sed ab "impuro" potius aliquo vel « ambitioso omnia ad suam potentiam revocante ». Sane cuiuscunque dictum ad extinguendas amicitias, magnam humane vite sobriamque dulcedinem, efficacissimum abiciendum censeo. [3] Illud solertius utiliusque consilium quod est apud eundem Ciceronem: « eam nos in comparandis amicitiis diligentiam adhibere, nequando amare incipiamus quem aliquando odisse possimus ». 20 [1] Ad Biantis nomen identitate professionum et Solonis admoneor. Huius illud callidum factum ac memorabile refertur. Cum inter Athenienses ac Megarenses de dominio Salamine gravissimis preliis sepe certatum esset, attritis ultro citroque viribus, capitale crimen Athenis esse ceperat bellum amplius ob eam causam suadere. [2] Contigit ut adipiscende insule consilium Solon unus ex tot milibus videret. Angebatur animo vir et sue reipublice et virtutis amicissimus, metuens ne aut vetitus sermo sibi aut imperatum silentium patrie noceret. Repentinum tandem simulat furorem, dictis factisque omnibus ad id quod animo conceperat mira arte compositis, habitu quin etiam corporis simillimus amenti, se se in publicum proripit impune quidlibet ausurus. [3] Illic conventus ingens populi factus est, quibusdam pristine sapientie veneratione casum viri miserantibus, quibusdam attonitis novitate rei, omnibus finem expectantibus. At ille contionantis in morem aliquanto altius ascendens, non usitato quidem orationis genere, nequid de simulatione detegeret, sed premeditatis carminibus suadere quod per leges non licebat aggressus, adeo cunctorum movit animos, ut indicto raptim bello ex sententia Solonis Athenarum populus et exoptata insula et gloriosa victoria potiretur. 21 [1] Idem, ut quidam memorant, Ulixis figmentum, sed intentio longe alia: quoniam Solon ut sine capitis sui periculo reipublice consuleret, Ulixes vero ut « militiam subterfugeret et regnaret atque Ithace viveret otiose cum parentibus cum uxore cum filio », simulavit amentiam; licet, ut ait Cicero, « apud Homerum, optimum auctorum, talis de Ulixe suspitio nulla sit ». 22 [1] Tempus est duos solertissimos duces quos supra pollicitus sum in medium proferre. Themistocles afflictis Atheniensium fortunis non armis modo sed argutis sepe consiliis opem tulit. Parantibus prostratos impetu Persarum muros urbis attollere et plusculum insuper telluris amplecti, legatio a Lacedemone missa denuntiat ab incepto desisterent. [2] Sensit Themistocles vicine urbis invidiam et, quod in eo rerum statu tutius visum est, respondit venturos ab Athenis qui in consilio Sparthanorum de hoc presentes agerent. [3] Ita remissis domum legatis Athenienses obsecrat ut opus inceptum summis studiis accelerent. Paretur. Ipse post tempus sub legationis titulo digreditur, sed modo morbum, modo sotiorum cunctationem simulans ac velut sine eis nil agi posset expectans, tempus de industria trahebat. [4] Crebrescente interim operis fama, legati Lacedemoniorum Athenas redeunt, ac Themistocles magistratibus athicis per epystolam persuadet legatos capere et loco pignoris servare, quo ipse tutior apud Sparthanos foret. [5] Ad quos precisis morulis perveniens, advocata contione, patriam suam menibus circumdatam iamque et armis et propugnaculis communitam docet; siquas eius consilii penas daret, legatos eorum eadem passuros. Post hec acriter increpuit illorum ignaviam insolentiamque, qui de vicinorum imbecillitate potius quam de propria virtute confiderent. Ita castigatis et pene triumphatis emulis Athenas rediit. 23 [1] Hanibal cum se forte rebus omnibus superiorem crederet, ducibus nostris congressus ac navali prelio fusus erat. Metuensque ideo suorum de se civium iudicia, quorum emulationem usque vel in cladem pertulit, ex ipsa fuga nuntium pro re instructum, antequam casus fama precurreret, in patriam misit. Qui frequenti Carthaginensium senatu quo in statu eorum atque hostium res ante pugnam fuerant exposuit et adiecit: « Hec cum ita sint, dubitat tamen Hanibal iniussu vestro fortunam prelii tentare ». [2] Ea partium conditio proponebatur ut verisimiliter ad Penos esset inclinatura victoria. Itaque conclamatum est ab omni parte consilii nemini dubium quin pugnandum foret: sequeretur igitur fortunam ac pugnaret. Ad hec nuntius: 'Ita fecit' inquit, 'sed illa eum fefellit et victus est'. Precluserat prima percunctatio obtrectatoribus improbandi quod modo probaverant facultatem; fortunam culpare poterant, factum Hanibalis laudare cogebantur. 24 [1] Duo simul hospites pecunie certam summam apud ancillulam deposuerant ea lege, ut ambobus simul restitueretur. Alter deinde hospitum squalidus et defunctum sotium deflens pecuniam repetit; mulier credula bonam fidem agnovit et depositum reddidit petenti. [2] Nec multo post qui defunctus ferebatur affuit et fractam depositi legem questus pecuniam poscebat. Infelix et pecunie inops et consilii nullum nisi voluntarie mortis auxilium habitura videbatur: iam circumspicere ceperat quem funem collo circumdaret, quanam se trabe suspenderet. [3] Miseratus Demosthenes innocentis et per simplicitatem circumvente patrocinium suscepit et in iudicium progressus ita causam egit: « Mulier » ait, « presto est depositum reddere; sed, ut tu ipse fateris, secundum contractus conditionem alteri sine altero non potest; sotium igitur adducito: nulla mora est quominus pecuniam comunem ambo sumatis ». 25 [1] Libet hic Aristotilis factum interserere, ab aliis quamvis alio loco positum. Theodecti discipulo quosdam artis oratorie libros dono dederat, ut ille titulo librorum in se translato publicaret eos, ex alieno studio sibi nomen et gloriam quesiturus. [2] Post hoc, seu discipulo iratus seu dolens alteri laborasse seu glorie cupidior effectus, mutare consilium ceperat et ad se revocare velle quod dederat. In alio igitur quodam libro de re quapiam sermonem habens, addidit plenius sibi de eo disputatum in libris qui Theodectis dicerentur. Ita paucissimis verbis et amici gloriam et liberalitatem propriam, qua nulla maior esse poterat, subvertit. Quam id recte ipse viderit, sed profecto callide. 26 [1] Ferunt Athenis quendam accusatum apud populum de capitali crimine, cum se publice odiosum intelligeret, metuentem sibi, quod res gravis ac periculosa sub infestis iudicibus verteretur, huiuscemodi consilium cepisse: siquidem repente in petitionem honoris descendisse et, ubi misericordiam petiturus putabatur, supremum in civitate dignitatis gradum postulasse; non spe aliqua obtinendi quod poscebat, quippe qui extrema quoque formidaret, sed ut esset ubi se adversus eum conceptus popularis fervor absumeret. [2] Nec aliter evenit: sibilo enim et ignominiosis omnium exprobrationibus e comitio fugatus, cum repulsam gravissimam retulisset, nec multo post dicende cause dies afforet, populus idem priore insectatione satiatus, in secundo misericorditer secum egit. Sic alioquin mortis periculum aditurus in solatium negati honoris remansit in vita. 27 [1] Alexander Macedo responsis iussus primum extra muros urbis inventum morti tradere, obvium forte asinarium occidi preceperat. Ille, quanquam subito consternatus malo, non usqueadeo tamen obtorpuit quin in verba prorumperet: 'Et oro' inquit, 'rex, ne me saltem cause inscium mittas ad Tartara; dic michi priusquam moriar quid dignum morte commiserim'. [2] Tum rex: 'Nichil equidem, sed fors tua hiis te casibus obtulit; nempe superum consiliis agor, ut primum qui hodie michi occurrisset interfici iuberem'. [3] Confirmatus hoc sermone rusticulus minime rusticanam viam evadendi arripuit: 'Si hec vera sunt' inquit, 'hanc ob causam ego non moriar, imo hic qui me preibat': et asellum suum digito monstravit. [4] Tali et tam prompta solertia sibi vitam, regi autem innocentioris victime facultatem tribuit. Ceterum hic, ut rusticus, sibi soli profuit, qui sequitur, ut philosophus, multis consilio utilis fuit. 28 [1] Ad evertendam Lampsacum magnis odiis impulsus properabat Alexander. Erat intra civitatis menia Anaximenes, ipsius Alexandri familiaris ac preceptor, qui ad leniendum discipuli furorem portas egressus obviam pergebat. Vidit hunc venientem Alexander et vaticinatus adventus sui causam: 'Iuro' inquit, 'me non facturum quicquid id erit quod tu me rogaveris'. At ille confestim: 'Oro' ait, 'ut Lampsacum evertas'. Subsistit Alexander et iuramenti religione ceptum deserere coactus est. 29 Moderna [1] Illud quoque satis callidum, si modo sit verum, quod non multis retro seculis contigisse quidam memorant. Erat in Sicilia, ut aiunt, ingens statua, que in loco notissimo ab extrema hominum memoria intacta permanserat; in qua literis vetustissimis insculptum erat: 'Kalendas Maias habebo caput aureum'. [2] Enimvero id ludicrum commentum quidam credidere. Alii nudum verborum sonum secuti eo vanitatis excesserant, ut in die kalendarum statue caput terebrarent; ubi cum nichil preter solidum marmor invenissent, fabularum ac risus materiam vulgo dederant. [3] Unus tandem, antiquitatem statue simul atque artificium contemplatus, cogitansque in re tam seria aliquid preter fabulam latere, scripturam ab omnibus conspectam sed a nemine intellectam acutiori penetravit ingenio: siquidem die kalendarum redeunte animo atque oculis intentis ortum solis operiens, locum ubi caput statue primis radiis umbram iaceret diligenter annotatum consignavit. Illic postea clam et ex commodo suffodiens magnum auri pondus repperit. 30 [1] Castrucius dux lucanus, vir etatis nostre clarissimus, cum dispensatorem suum, Lupum nomine, de suo locupletatum nosset, cogitans non parvam ab eo pecuniam per ludum exigere, submisit qui ad eum tunc absentem pergeret et domini verbis pecuniam flagitaret. [2] Stetit in dubio dispensator literas Castrucii non videns, quamvis id varietate negotiorum quod in illo viro verisimillimum erat omissum diceretur. Statuit tandem inconsulto domino nichil agere. Cuius voluntatem cum per literas exquireret, ille rescripsit tam ambiguis tamque duplicibus verbis, ut licet superficie affirmationem claram continere viderentur, introrsus tamen ad utrumlibet flecti possent. [3] In fine verborum addidit: « Ut petitam a te pecuniam numeres omnino volumus ». Hoc autem tanta prime litere confusione scriptum erat, ut non magis volumus quam nolumus legi posset. Lupus literas domini iubentis cum verbis nuntii petentis conferens, pecuniam numeravit. [4] Interiecto tempore cum rationem redderet, negabat Castrucius iussu suo traditam pecuniam; Lupus literam manu eius scriptam proferebat; Castrucius illam relegens, suam quidem non negare, sed omnia adversus illius sententiam interpretari, et cum ad finem pervenisset, sine ulla hesitatione nolumus legit et non volumus. Intellexit iocum Lupus et subridens siluit. 31 DE SAPIENTIA [1] Siquis erit forsitan qui magnam spem materie felicioris ex tituli presentis inspectione conceperit, sciat me hoc loco neque mei ipsius neque propositi oblitum de comuni hominum sapientia tractare. Quamobrem siquid altius expectabat, errorem susceptum in limine linquens in vestibulo rebus integris abeat, quod apud me querebat apud alios reperturus. [2] At cui exemplorum illustrium prefertilem vetustatem scrutari propositum est, multis hec diffusa voluminibus coacervantem calamum sequatur. 32 Romana [1] Scipionem Africanum hac similitudine uti solitum accepimus. "Ut equi" bellis ac victoriis feroces "domitoribus" traduntur, "sic homines" prosperis successibus elatos atque intractabiles "rationis ac doctrine" frenis subigendos ducendosque velut "in girum" in experientiam humanorum casuum et fortune volubilis, ut agnoscant quibus superbiunt quam fragilia quamque caduca sint. 33 [1] Quod si sapienter et fit et dicitur, quantus extimandus est vir qui sine ullo domitore externo, citra omnem adversitatis experientiam, perpetuis victoriis insolentem animum frenavit atque compescuit! qui in eam quam diximus considerationem per se ipsum venit, ut fortune blandientis insidias antequam pateretur agnosceret et quo plus ab ea recepisset, eo minus moribus fidendum suis parciusque retentandos casus intelligeret! [2] Quod de Iulio Cesare lectum est: qui licet bellandi semper cupidissimus fuisset usqueadeo, ut « non ex destinato tantum, sed ex occasione » et sepe horridis tempestatibus, quando nedum castra moturus, sed nec iter ingressurus quisquam videretur, pugnam capescere consuesset, in extremo tamen etatis ad certamen ob hoc unum paululum morosior ac libratior esse cepit, nec voluptate, sed aut necessitate aut evidenti et magna utilitate bella suscipere. [3] Ex eodem crebro "auditum" memorant verbum omnibus, sed in magno presertim constitutis imperio, memorandum: « Difficilius principem civitatis a primo in secundum ordinem, quam a secundo in novissimum detrudi ». [4] Quod dictum eo pertinet, ut omni nisu "principiis" obsistamus, non ignari maioris ibi rei quam que cernitur fortunam verti. Id et a sapientissimis viris consultum et ab ipso non segnius factum quam dictum novimus. [5] Idem iuvenili etate ante ullum maius imperium Pompeie uxori, Lucii Sille dictatoris nepti, repudium miserat propter suspitionem adulterii cum Publio Clodio admissi, qui ad eam inter publicas ceremonias habitu femineo surrepsisse ferebatur. Cuius rei supra meminimus. [6] Eratque tam violenta suspitio ut senatus ob id questionem de pollutis sacris adversus adulterum decerneret. In qua vocatus ad iudicium Cesar, matre ac sorore sine hesitatione testantibus, certi nichil se scire ait. "Interrogatus" que "cur" ergo coniugem "repudiasset", respondit hiis verbis: « Quoniam meos tam suspitione quam crimine iudico carere oportere ». 34 [1] Illum Augusti Cesaris morem probo, quod glorificandis ducibus antiquis qui romanum imperium auxissent, exactissimam diligentiam impendit, « opera cuiusque » redintegrans ac « titulos, dedicatis omnium statuis triumphali habitu in porticibus fori sui ». [2] Factum placet, nec minus ratio: siquidem edicto prefatus est, eo se proposito id agere ut essent quorum ad "exemplar" et ipsius et successorum formarentur mores atque ad quorum veluti presentem regulam institutos principes suos "exigeret" populus romanus. Sapienter undique. Nam hauddubie virorum illustrium memoria, que hiis precipue modis alitur, et populos desiderio illorum aut similium accendit et generosis pectoribus validissimum calcar adigit. Ipsi quidem virtuti constat nullum ab homine mortali vel clarius vel diuturnius premium prestari posse quam glorie. [3] Itaque viventibus quoque ducibus preclaris multos honores largitus est pari consilio, ut et benemeritis suum redderet et animos spectantium spe ac cupiditate similium premiorum ad imitationem virtutis induceret. [4] Hiis actibus unam eiusdem vocem addendam puto. Casu quodam in domum Catonis illius qui Utice interierat ingressus, Strabonem audiit in adulationem sui Catonis inflexibilem duritiem accusantem. Respondit Cesar: « Quisquis presentem civitatis statum commutari non vult, et civis et vir bonus est ». [5] Ita paucis et gravibus verbis alienam famam ac fortunam propriam respexit, dum simul et egregium virum excusavit et velut aliud agens nequis novandarum rerum studio teneretur admonuit. 35 [1] Excidunt et insanis interdum verba, que si cuius sint nescias sapientum putes. Qualia sunt illa Domitiani principis cuius ut meminerim facit genitor fraterque : « miserrimam esse conditionem principum » dicebat, « quibus de coniuratione comperta non creditur nisi occisis ». [2] Id quam vere diceret norunt certius experti, qui in eminenti fortune gradu positi, quotiens insidiatores suos quamvis iuste puniunt, totiens ex libidine seviendi finxisse causas et quia nocere potuerunt etiam voluisse censentur. [3] Eiusdem est illud: « Nichil gratius decore, nil brevius ». Huius quoque dicti veritatem quisquis adolescentie sue florem corporeeque forme dulcedinem, velut in ictu trepidantis oculi, dum pretervolat mulcentem simul ac fallentem repetit, quisquis et fugacissime vite lapsum metitur, intelliget. [4] Quam et illud sapienter: « Princeps qui delatores non castigat irritat ». Dignum verbum quod semper in animis hereat regnantum: dum et in actum transferant, nec a Domitiano prodisse meminerint, ne forte dictis illecti rerum imitatores esse condiscant. 36 [1] Exhausto erario multumque inopi republica sub imperatore Vespasiano, mechanicus quidam ingentes in Capitolium columpnas modico ere deducturum se promisit et ostendit modum; placuit inventum principi: opimum igitur precium tribuens artifici, opera eius uti noluit. 'Et habe' inquit, 'hoc tibi; ceterum "sine" me "pascere plebiculam" esurientem'. [2] Quam sapienter et quam lepide providit ne aut ingenium premio careret aut cederet necessitas voluptati; quo nichil potest esse dementius. 37 [1] Huius filius tanto patre dignissimus, Titus, Ierosolimam victor ingrediens et murorum compaginem turresque et propugnacula urbis admirans: 'Vere' inquit, 'Deo iuvante pugnavimus; Deus ipse ab hiis menibus hostes nostros depulit. Quid enim adversus hec manus mortalium valuissent?' [2] Sapientis animi et fragilitatis humane sibi conscii est, sicut nichil sibi fidere, sed omnem rerum suarum spem in Deo ponere, sic secundis successibus nichil attolli, sed universe felicitatis gloriam auctori Deo reddere. Ad quem enim spes honeste diriguntur, ab eodem leti redeunt eventus. 38 [1] A Cesaribus ad senatum transeo. Quis enim proximior gradus est? Cuius sapientia si quot locis apparuit enumerare velim, multum michi arrogem. Ceterum quod numerum excedit extimatione tacita colligitur considerantibus imperium romanum a quam humili principio ad quantum claritatis ac glorie non minus centumvirali consilio quam bellicis artibus evaserit. [2] De qua re pressius cogitantem stupor opprimit, et quam multa sapienter apud hunc ordinem provisa sunt ut me nescire fateor, sic innumerabilia ex ipsis rerum effectibus arbitrari profiteor. Pauca sane que nominatim a scriptoribus referuntur annotabimus, ne fastidiose videamur notissima pretervecti. [3] In primis erga Massinissam hoc consilii cepit. Erat is rex amicissimus populo romano et a quo sibi pro meritis omnia magnifica deberentur. Hic amplificandi regni cupiditate flagrabat, iniussu tamen senatus nil penitus ausurus. [4] Erant in circuitu tam sibi quam imperio infeste nationes: Mauri Numideque et nunquam sponte quietura barbaries. Simul et amici votis succursum et inimicorum odiis occursum est, lege lata qua Massinisse plena et ab omni iugo Romanorum exempta libertas data est. [5] Ita et sibi aggrediendi quod optabat honorificentissime patefactus aditus et illis sine iusta materia querelarum finitimo bello implicitis in Italiam respiciendi aut turbidos effundendi preclusa via est. Si ad amicum respicimus benivole, si ad hostem caute, si ad utrunque sapienter. [6] Idem erga aliud nobile par ducum prestitit: Claudium Neronem et Livium Salinatorem consules, claritate rerum pene pares sed voluntatibus longe discordes, in bellum atrocissimum missurus, ante omnia providit, Salinatore pertinacius obluctante, ut ab odio ac reipublice periculosa simultate discederent. [7] Itaque factum est ut alioquin inter se se durius quam cum hostibus congressuri, animis ac viribus unitis fortissimam felicissimamque victoriam fuso Carthaginensium exercitu et obtruncato formidabili duce retulerint. [8] Per idem tempus in eisdem ducibus illud sapienter statuit, ut ab impetitione acri et importuna Gnei Bebii tribuni plebis, eos ob exacte censure supervacuum rigorem intempestive ad iudicium evocantis, liberi et immunes essent, iniqui rem exempli arbitratus sic turbatis ordinibus maiores magistratus a minoribus molestari. [9] Ad hoc commodius visum est duces domesticis solicitudinibus relaxatos proficisci, omnes in bellum curas studiumque versuros. [10] Illud eiusdem ordinis memorabile consilium. Tiberius Gracchus tribunus plebis, homo seditiosissimus, legem agrariam, multorum malorum causam et latori suo simillimam, protulerat tanto populi assensu, ut tolli lex sine urbis et imperii concussione non posset. [11] Providit in extremis casibus senatus et ipsum quidem tribunum sic meritum capitali supplicio affecit, agrum secundum legem pro virilibus portionibus inter cives distribui passus est. Sic auctore extincto, lege servata, causam tumultus extinxit diversisque modis civili discordie et in presens et in posterum occurrit. 39 [1] Ab amplissimi ordinis commemoratione quo potius divertam quam ad M. Porcium Catonem? Is enim apud Romanos precipuum cognomen obtinuit sapientis; de quo est illud ingens Lelii preconium apud Ciceronem: « Aut enim nemo » inquit, « sapiens fuit quod quidem magis credo aut si quisquam sapiens, ille fuit sapiens ». [2] Nec minus Lelio aut Ciceroni, imo magis incomparabiliter credendum quam Apollini, qui Socratem unum ex cunctis mortalibus sapientissimum iudicavit. Itaque apud eundem Ciceronem statim sequitur: 'Cavendum ne ipsum ab Apolline laudatum Catoni anteponamus'; et additur ratio validissima: quoniam Catonis « facta, illius dicta et inventa laudantur ». [3] Nos tamen hoc loco non facta sed dicta Catonis, eaque non omnia, sed unum ex mille referemus, servatis non sententiis modo, sed verbis etiam: quod vel eorum brevitas vel loquentis autoritas meretur. [4] « In oratione de preda militibus dividenda », ubi adversus predones reipublice graviter invehitur, verba sunt hec: « Fures privatorum furtorum in nervo atque in compedibus etatem agunt, fures publici in auro atque in purpura ». [5] Deus bone, quam id vere sancteque michi dictum videtur! quam id cupide nunc apertius latiusque dissererem, nisi fures publicos formidarem! Neque enim ludus est insultare sceleribus illorum, quibus ut voluntas pessima, sic et potestas maxima et flagitiorum omnium impunitas in penam humani generis data est. [6] Eiusdem « ex oratione de edilibus vitio creatis hec verba » placuerunt: « Nunc enim » inquit, « ita agunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Sepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse: quid ergo inter offam atque herbam, ubi longum intervallum est? ». [7] Hoc quidem quam sapienter dixerit, cogitent qui spes suas, tum cum maxime propinque atque infallibiles videbantur, sepe repentinis casibus caducas et inanes experti sunt. [8] Tertium hiis adiciam Catonis dictum, ex « oratione quam Numantie apud equites » habitam scriptis edidit excerptum. « Cogitate » inquit, « cum animis vestris: siquid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet; siqua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit ». Hec ille. [9] Ego autem hoc dictum mecum sepe recogitans, ita semper habui velut Dei potiusquam hominis ore prolatum sit; nec ad laboriose virtutis studium et inertis odium voluptatis quicquam vel sapientius arbitror vel efficacius dici posse. [10] Nec quartum pretermittam apud Ciceronem a Lelio relatum: « Multo melius de quibusdam merentur » inquit Cato, « acerbi inimici quam hii qui amici dulces extimantur; illi enim sepe verum dicunt, hii nunquam ». [11] Sine dubio quidem sicut hostilis mordacitas multis sepe correctionis causa fuit, sic contra amicorum blanditie multis lapsus turpissimi materiam prebuerunt. Et huius quidem dicta, sequentis vero silentium laudatur. 40 [1] Lutatius quidam romanus eques se se virum bonum ferens, negante altero, sponsionem cum illo fecerat quod vir bonus esset. Huius rei iudicium Licinio Fimbrie, claro et sapienti viro, creditum erat. [2] Ad quem cum partes venissent sententiamque flagitarent, diffinire recusavit utrinque prospiciens: ne scilicet aut virum bonum negando pronuntiatione sua famam illi qua pollebat eriperet aut affirmando peieraret; non ignarus meritum viri boni nomen multis et magnis virtutibus constare, quarum aliquanto facilius fama quam effectus queritur. 41 [1] Marcum Agrippam, qui sapientia et virtute animi dignus est habitus quem divus Augustus, optimus rerum extimator, plebeium hominem, nullis maiorum statuis aut titulis clarum, tot generosis patritiorum familiis preferret et ex cunctis mortalibus unice carissimeque filie virum deligeret, dicere solitum accepimus plurimum se teneri illi salustiane sententie que apud eum in oratione Micipse morientis inseritur hiis verbis: « Concordia parve res crescunt, discordia maxime dilabuntur »; per hanc enim se didicisse "et fratrem et amicum" bonum ac fidelem agere. [2] Quod idcirco inter memoranda retulimus, quia bene instituti et ad felicitatem perventuri animi mos est salutares huiuscemodi voces in usum vite transducere; alioquin multa legisse vel scripsisse ingenii aut diligentie et fortassis eloquii signum erit, illud vero sapientie. 42 [1] Hic si philosophorum quorum et oratio et vita sapientie exemplar esse debet dicta conquiram, quid aberit quominus integros nostrorum, precipueque Ciceronis ac Senece, libros sapientissimis sententiis refertos huic operi inseram? Sed non hoc michi propositum nec necesse est. Eorum potius quorum apud nos libri non extant singulas aut raras sparsasque sententias colligere, nostrorum quoque aliquid aliunde potiusquam ex eorum disciplinis attingere fert animus. [2] Et ut a principe nostrorum incipiam, M. Tullius Cicero fratrem habuit Quintum Ciceronem non satis spectati nominis in administratione proconsulatus Asie. Eodem tempore Octavius, ille qui Cesarem Augustum genuit, provinciam Macedoniam summa vel erga sotios fide vel adversus hostes fortitudine pretor obtinebat. Itaque Tullius fratrem per epystolam hortatus est ut in gubernanda provincia vicinum suum Octavium studeret imitari. [3] Que siquidem exhortatio prima fronte simplex ac facilis, si excutias, sapientie plena est. In omni enim operatione nostra, sive is virtutis ac modestie, sive pacis, sive armorum, sive literarum aut eloquentie actus sit, expeditissime plerunque nos imitatio perducit quo vel nunquam vel serius ingenium perduxisset. [4] Quoniam sicut vultus ad speculum, sic mores hominum ad exemplar facillime corriguntur; sicut preterea certius eum callem ambulamus qui aliorum vestigiis signatus est, sic in vita alienis exemplis promptius inheremus quam novam ipsi viam nullo duce suscipimus. Et hoc totum est imitationis illius quam fratri suadebat sapiens frater. 43 [1] Verum ut appareat multum quenque facilius aliis consulere quam sibi, idem ille Quintus Cicero Marco Ciceroni fratri consilium dedit, quod si servasset potuisset forsan in lectulo suo mori, potuisset integro cadavere sepeliri. Consilium fuit ut libratis equalium suorum virorum illustrium miserandis casibus periculisque suis circumspectis, se se "a contentionibus" et nichil profuturis reipublice, sibi autem gravissime nocituris, "dimicationibus" abstineret. [2] Providentissime quidem: quid enim stultius quam desperantem presertim de effectu litibus perpetuis implicari? [3] Itaque Tullius ipse huius fraterni consilii quodam loco meminit "verumque" et "sapiens" fatetur. At quam id sapienter observaverit notum est. Sed fatalis eum forte necessitas urgebat, cui obsistere nescio an impossibile, sed est profecto difficillimum. Et hinc michi qui sequitur in memoriam redit. 44 [1] Anneus Seneca de exilio, quod in insula Corsice dulci otio summaque animi tranquillitate ac studiorum libertate transegerat, reversus quem reditum in quadam tragedia graviter ac magnifice deplorat , Neronis impietatem crescentem in dies singulos et circumfusam aulicorum invidiam perhorrescens, "sepe commeatum petiit"; ac veritus ne divitiarum suarum velut uncis quibusdam teneretur, "bonis" suis omnibus "cessit". [2] Sapienti nempe consilio: nam et prudentis naute est thesauros in tempestatibus iactare, ut vel nudus enatet, et ab hoste mortem metuentis equanimiter membrum quo vincitur amittere, ut vel truncus effugiat. [3] Nemo itaque Senecam arguat quasi volens illi officine scelerum inheserit: omnia tentavit ut previsum discrimen evaderet, sed invicta necessitas huic quoque restitit in limine, nec abscedere passa est, donec inhumanus et periurus princeps, qui ei crebro iuraverat moriturum se potius quam illi nociturum, extremam preceptoris sui senectutem, non quidem immatura, sed impia et indigna morte preverteret. 45 [1] Sed ubi Varronem linquimus? Is quidem ait: « Si quantum opere sumpsisti ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophie dedisses, ipse bonus iampridem esses factus ». De pane loquitur, quod is cibus quotidianus est homini. [2] Idem fere de rebus omnibus dici potest: 'Si eius cure quam in divitiis posuisti partem duodecimam in bonis artibus posuisses, iampridem veris divitiis abundares; si eius temporis quod amice obsequens perdidisti duodecimam partem obsequiis Dei dedicasses, iampridem amicissimus Illi fores; si eius opere quam circa bonam valitudinem ac formam corporis consumpsisti duodecimam partem circa cultum animi consumpsisses, iampridem tibi et pulcritudo et sanitas contigissent, quas nec morbus nec ferrum nec senectus eriperet'. [3] Nunc igitur quantus furor mortalium, qui preciosissima negligentes in rebus vilissimis ac fugacissimis occupantur! 46 [1] Favorini philosophi ingenio agili atque eloquentia iocunda dictum unum, quod in vita hominum frequens et quotidianum est, preterire non placuit. Solebat Favorinus dicere peius de fama nostra mereri lentos ac steriles laudatores quam acerrimos detractores. [2] Huius fore rationem quod detractores, quanto id ardentius agerent, tanto maiori odio accensos appareret tantoque minus fidei apud animos audientium reperirent; at exiliter laudantes amicitie speciem preferrent, quod nisi diligerent non laudarent, ceterum nichil aut modicum in nobis laude dignum invenire crederentur. [3] Idem divinos et futurorum notitiam promittentes copiosissime refellebat, nullam eis habendam omnino fidem docens: etsi enim aliqua interdum oscitantes vera iactarent, casu id non ratione contingere; uti eos lubricis et fallacibus coniecturis ac, velut per tenebras suspenso gradu pretentaque manu palpitantes, nonnunquam in ipsam veritatem ignoranter incurrere, nequaquam per eadem vestigia si iubeas reversuros, ut quibus nichil comperti foret et nulla arte ducerentur. [4] Sepe preterea adiutum iri consulentium vanitate et credulitate dementium abuti, multaque de circumstantibus percunctando ad ipsa que silentur quadam versuta ratiocinatione penetrare, ideoque sepius videri preteritorum quam futurorum vates. Sed ob hoc ipsum apud animos noscendi desiderio flagrantes secuturi temporis fidem promereri. Ita tamen vel fortuito vel callide vaticinantes consequi non posse, ut, cum omnia mentiantur, responsorum pars millesima vera sit. [5] Stultum ergo dicebat Favorinus inter tot mendacia tam raram tamque ancipitem veritatem aucupari. Addebat hiis esse optimum nichil de futuris inquirere et Caldeos totumque id genus hominum contempnere; nichil enim ab hiis audire posse nisi grave et molestum. [6] Quoniam aut vera respondebunt, aiebat, quod rarissime solent: siquidem mala, miseriam ante tempus afferent et supervacuam solicitudinem; posita enim illinc veritate, adest hinc necessitas; ita nichil prescisse nisi dolorem afferet. [7] Libet hoc loco subsistere et quod comunis rerum natura non patitur tentare, an minori maior sine offensione possit interseri: hoc est Favorino Marcus Tullius. [8] Cuius hec sunt, ut omittamus superiores: « Marco Crasso putas utile fuisse tum cum maximis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto filio Publio exercituque deleto trans Euphraten cum ignominia et dedecore esse pereundum? [9] an Gneum Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria letaturum fuisse, si sciret se in solitudine Egiptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura que sine lacrimis non possumus dicere? [10] quid vero Cesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu quem ex maiori parte ipse coaptasset, in curia pompeiana ante ipsius Pompeii simulacrum, tot centurionibus suis spectantibus, a nobilissimis civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia ». Hec Cicero. [11] Possem ego et antiquos et fortunatissimos etatis nostre viros in huius sententie testimonium vocare, sed nec necesse est, nec locus hic longiorem digressionem recipit, et attigisse videtur ille clarissima. [12] Sin autem bona prenuntiant, duplex incommoditas: expectationis tedium et precogniti gaudii extenuatio, quod repentinum cumulatius ac gratius obvenisset. [13] Aut falsa dicent, quod quotidianum apud eos est, et si erunt infelicia, angoribus falsoque metu, si felicia, inani spe ac gaudio tristitiaque, ubi te delusum senties, torqueberis. In omnem igitur eventum hos nugatores sicofantas contempnendos fore. [14] Ad hanc fere sententiam ut preteream Dicearchum, qui expedire nobis omnino futura "nescire magno" volumine conclusit breve et, ut ita dixerim, manuale Favorini consilium extat, meo quidem iudicio salutiferum ac summopere servandum, et cuius ipse michi sum conscius a me semper observatum, ante etiam quam vel Favorini vel Dicearchi nomen audivissem. [15] Memineram quippe poetici illius: quid crastina volverit horaScire nefas homini;sed multo maxime natura ipsa me in hanc sententiam ducebat hiis ipsis rationum vinculis que post philosophica esse didici. [16] Accedunt et antiquorum testimonia multa; e quibus duo in Noctibus Athicis scripta sunt poetarum in illa prima etate preillustrium. Pacuvius enim ait: Nam si que eventura sunt prevident equiparentur Iovi. [17] Rursum quod in illis Noctibus non habetur Pacuvius idem ait: istis qui linguam avium intelligunt[18] Actius vero: Nichil, inquit, credo auguribus, qui aures verbis ditant[19] Tertium hiis Ennium addiderim, qui vetusta illa et venerabili facundia hos ipsos eleganter irridet. Ut verbis etiam eius utar, Qui sui questus causa fictas suscitant sententias, non enim sunt hii aut scientia aut arte divini; Sed superstitiosi vates impudentesque arioli,Ennius hec. [20] Hiis et quartum aggregaverim physicum Democritum, hominem spectate autoritatis. Is ergo adversus divinationem iocans: Quod est, inquit, ante pedes nemo spectat, celi scrutantur plagas. [21] Quintus ecce supervenit, premissis omnibus fide dignior, Cato, « qui mirari se ait quod non ridet aruspex aruspicem cum videt ». Quod eo spectat quia tot ineptiis credulos homunculos illudunt, ut occursus memoriam et risum ex mutua conscientia movere debeat. [22] Hec raptim ad retrahendum ab hiis ineptiis adolescentes dixerim, quanquam deliros similiter senes ineptire videam, qui, cum mirari potius deberent quomodo tandiu membris trementibus vixerunt, consulunt qualiter victuri sint; de morte autem nichil interrogant, quasi illa, quia tantum eos distulit, oblita sit. [23] Ceterum de tota hac re, ad utranque partem conquisitis argumentis et persuasionibus variis, libri duo extant Marci Tullii accuratissime compositi, qui inscribuntur De divinatione. Illi quidem cui hec breviora non sufficient adeundi sunt. 47 [1] Sed michi Favorini mentio Domitium, urbis Rome clarissimum grammaticum, in animum adducit; cuius responsio, licet paulo quam virum modestum deceat concitatius facta sit, sapientie tamen plenam continet sententiam. [2] Interrogatus enim ab illo de peregrinorum quorundam verborum proprietate, animo simul ac fronte permotus: « Nulla » inquit, « prorsus bone salutis spes reliqua est, cum vos philosophorum illustrissimi nichil iam aliud quam verba autoritatesque verborum cordi habetis ». Pauca preterea turbata voce in hanc sententiam questus, ita conclusit: « Utinam muti omnes homines essemus! minus improbitas instrumenti haberet ». [3] Quid nunc diceres, Domiti, quando philosophia posthabita et neglecta, garrulitatem pro virtute sectantes omnes se certatim ad dyaleticam transtulerunt, nec pudet in puerilibus senescere sapientie studium professos? 48 [1] Detur et poetis locus. Afranii circa hanc ipsam de qua iam diu loquimur sapientiam celebris ac vulgata sententia est, « usus eam memorieque filiam » opinantis. Quo intelligi vult sapientia non in libris tantum ac disciplinis liberalibus consistere, sed in experientia rerum omnium magistra, accedente fideli eorum que quis viderit memoria. Hinc enim et sibi et aliis certius quenque consulere argumento rerum in quibus sepe periclitatus sit quam verborum in quibus alienis ingeniis lusum est. [2] Altius quidem in animos descendere semel visa quam septies audita compertum est. [3] Ipsius Afranii verba ex « togata cui Selle est nomen », in Athicarum Noctium libris posita, huc transferre propter eorum vetustam elegantiam videtur. Sunt autem huiusmodi: Usus me genuit, mater peperit Memoria, 49 [1] Nec Pacuvium excludam. Cuius dictum unum « scribi debere pro foribus templorum omnium » in eisdem libris scriptum est: Ego, inquit, odi homines ignava opera et philosophica sententia. [2] « Nichil enim indignius neque intolerabilius fieri potest, quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophie in lingue verborumque artes convertant et vitia facundissime accusent, intercutibus ipsi vitiis madentes ». 50 [1] Inter exempla sapientie cernens Aristophanem temperare michi nequeo quominus unum quoque de tam multis nostri poete figmentum illustribus dictis annumerem. In illa etenim horrenda nocte troiani excidii per quam non inepte quidem intelligitur humane vite status, falsis primum ac brevibus gaudiis illusus et velut sompno felix, mox, ut expergisci ceperis, tenebris atque horrore obsitus, inter innumerabiles miserias ac labores et pericula vergens cum lacrimis ad ineluctabilem interitum in illa, inquam, nocte Eneam ipse suum per hostes ac flammas errantem facit; sed donec lateri genitrix Venus affixa est caligantibus oculis securum, at ubi primum illa digreditur purgatis luminibus viri fortis iratas deorum facies apparuisse subiungit. [2] Qua in re more poetico magne sapientie recondit archanum, quoniam et experimento compertum et magnorum hominum autoritate testatum est, ab aspectu divinitatis nichil magis abstrahere quam usus Veneris, quo amoto et simul "mortalis visus" discussa caligine incipit quidem Deus apparere, sed iratus, ita tamen ut evadendi non preripiat facultatem. 51 [1] Ut autem retrogrado ferar stilo, Fabritius ad Pyrrhum legatus a senatu, dum moram trahit apud regem, audiit a Cinea, qui vice versa a rege legatus ad senatum venit, Athenis esse quendam, qui sapiens haberetur, disputare solitum ac diffinire omnia que agimus in vita ad voluptatem referri: illam finem esse ac premium actionum laborumque omnium. Eo autem audito vir temperatissimus atque fortissimus obstupuit. [2] Quod cum domi narraret, Tiberium Coruncanium et Manium Curium sic optasse ferunt: « Dii, talem sapientiam hostibus populi romani! » Sapienter ceu ludo diram illis pestem imprecati. Profecto enim qui voluptatem rerum suarum terminum constituit, nichil gloriosi aut magnifici operis, illa semper ad se animum retorquente, suscipiet. 52 Externa [1] Atque ut parumper in Italia subsistamus, non absimiles Gaii Pontii Samnitium imperatoris preces: « Utinam » inquit, « ad id tempus me fata reservassent, quo Romani dona accipere cepissent! Non essem passus eos diutius regnare ». Sapienter id quidem hostis optabat: videbat enim imperium donis corruptibile diuturnum esse non posse. 53 [1] Dyonisius maior, qui Siracusas, Sicilie nobilissimam quondam ac florentissimam civitatem, gravi servitio calcavit, tam delitiis quam feritate notissimus, cunctis varie blandientibus solus de se verum testimonium dedit. [2] Cum enim Damones quidam fortunarum eius precipuus mirator, statum illum celotenus attollens eum omnium mortalium longe felicissimum predicaret: 'Vis ne' inquit, 'igitur felicitatis mee particulam degustare?' 'Imo vero' inquit ille, 'nichil magis opto' . [3] Tum Dyonisius imperavit Damonem in convivium perduci et in loco ornatissimo discumbere: ostro ac sindone circumamicti parietes, serico ac floribus solum omne substratum. Electissimarum dapium ingens copia et suavis bachi discolor varietas in gemmis translucentibus et in vasis aureis, artificio vincente materiam, alternatim apponebantur convive attonito et gaudenti. [4] Aderant omnis generis odores et gule irritamenta extremo procul oriente transmissa; ministrabant tenerrime etatis et forme rarioris adolescentuli, nutum edentis observantes attentius et alacrius obsequentes. Coronatus Damones purpureum lectum molli premebat accubitu; iam felix, iam sibi sapiens videbatur et tyrannice felicitatis verum sibi iudicium arrogabat. [5] Hec inter ex laquearis inaurata trabe supra caput discumbentis coruscus mucro demittitur equine caude setula tremente suspensus, iamiam casurus et similis iam cadenti. Ille autem subito horrore perculsus expalluit: herere cibus faucibus, non apparatum non ministros non epulas circumspectare, denique nusquam oculos ab acie ferri minacis avertere. [6] Oravit tandem ut abire permitteret, nolle se diutius esse felicem. 'Atqui' inquit Dyonisius, 'talis die noctuque vita mea est, qualem tu momento temporis pertulisti; hec est illa felicitas quam inexpertus tantopere mirabaris'. Sic castigatum hominem dimisit. [7] Hactenus hec a multis rerum scriptoribus tradita sententiis alienis nostro sermone retulimus, hoc addentes historie: nequaquam potuisse tale aliquid nisi ab homine acuto et proprium atque omnium tyrannorum statum altius intelligente confingi. Et actum quidem magne sapientie nullus negaverit. [8] Quod idcirco minus miror, quia hunc ipsum Dyonisium fuisse "virum acrem" et "in victu" temperantem atque "in gerendis rebus industrium" testis est Cicero; tam scelesti tamen perversique propositi tantisque civium suorum circumventum odiis propter exacti temporis flagitia, ut si vitam tyrannicam dediscere vellet o misera peccantum conditio! sine capitis sui periculo non liceret. [9] Hinc, iam servato regionum situ, sicut ex Italia in Siciliam venimus, sic e Sicilia in Africam navigemus. 54 [1] Et quoniam sensim ad externa delapsi sumus, quod velut de longinquo Pontius cernebat non multo post tempore genitus alter hostis ante oculos habebat; tam cito romani mores eversi sunt, simul cum victoriis regum ac gentium irrumpente urbem avaritia! [2] De Iugurtha loquor Numidarum rege, qui corrupta muneribus senatus parte atque auro victis belli ducibus sepe votorum iniquissimorum compos, cum tandem pecunie et artibus suis fidens Romam sub fide publica venisset atque inde, preter spem verecundia vincente cupidinem, iussus excederet, portas urbis egressus crebroque tacitus subsistens et in tergum versus in finem traditur dixisse: « O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit! » [3] Quod verbum, quamvis ab hoste prolatum, dictu mirum est quam late vulgatum sit ad infamiam Romanorum. Ceterum ex eodem sapientie fonte prodierunt et superioris votum et huius exprobratio. 55 [1] Iam vero quia cum Iugurtha inter exempla regum venimus, Philippus occurrit Macedonie. Cuius ad Alexandrum filium subiectorum benivolentiam muneribus aucupantem extat epystola huius sententie: 'Quis tibi error suggerit, fili, eos te "fideles" habiturum, "quos pecunia" paraveris amicos?' Sapienter ac regie: pecunia siquidem mercenariorum atque servorum opera, amore atque humanitate ingenuorum amor et fides queritur. 56 [1] Huius lateri coniunx hereat Olimpias, que, ab Alexandro filio literis receptis in quibus se Iovis Ammonis et Olimpiadis regine filium inscribebat, rescripsit, ventosam nati castigans insolentiam, hiis verbis: « Admodo » inquit, « mi fili, quiescas, neque deferas me neque crimineris adversum Iunonem; malum michi prorsum illa dabit magnum, cum me literis tuis pellicem esse illi confiteris ». Laudata mulieris sapientia adulatorum flatibus et falsis opinionibus imbutum filium non aspere, ne notam ferociam irritaret, sed lepide atque salubriter admonentis. 57 [1] Hinc et ipse filius resipiscens aliquando sapientius loquitur. Dum enim Indiam bello premit et muro civitatis quam obsidione cinxerat incautius obequitat, sagitta crus traiectus non dimisit inceptum, sed intempestivo labore dolorem auxit; verum postquam refrigescens sanguis et subarescens vulnus patientiam vicerunt, exclamavit: « Omnes me filium Iovis dicunt, sed dolor hic hominem me esse testatur ». [2] Conscientiam propriam excutere et illi potius quam blandientum sermunculis fidem dare ac stultitiam dediscere, vel sero, proximus ad sapientiam gradus est. 58 [1] Nec extorquebit aut brevitatis studium aut vulgate rei vitandum repetitione fastidium ut sermonem Ciri Maioris morientis, a Tullio ex Xenophonte translatum, pretermittam. [2] Sic enim filios alloquitur: « Nolite arbitrari, o michi carissimi filii, me cum a vobis discessero nusquam aut nullum fore. Neque enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex hiis rebus quas gerebam intelligebatis. Eundem igitur esse creditote, etsi nullum videbitis. [3] Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nichil eorum ipsorum animi efficerent quo diutius memoriam sui teneremus. Michi quidem nunquam persuaderi potuit animos dum in mortalibus essent corporibus vivere, cum exissent ex hiis emori, nec vero tunc animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse cepisset, tunc esse sapientem ». Hoc ad contextum de regiis verbis elicui. [4] Opinio quidem immortalitatis anime non solum ut vera, sed ut studio quoque virtutis amicissima, pie ac tenaciter amplectenda est; hac enim sublata, omnis profecto mortalium ardor refrigescet, quo ad honesta succendimur. Quis enim dempta spe premii maioris, tot humane vite pericula tantosque labores perferet? quis se voluptatibus arcebit aut impetus animi refrenare volet? qua ira aut libido vocaverit sequetur quisque. Ita totus hic pulcerrimus atque optimus rationis ordo turbabitur, interque marcidum otium et efferatam rabiem sine salutis respectu fluitabit humanum genus. [5] Duo igitur in rege miror: et quod dogma tam verum tamque salutiferum, ceterum illa etate vixdum principibus cognitum philosophis, tam constanter affirmet et quod id in ipsa morte faciat. Neutrum enim sine magna quadam et singulari sapientia contigisse arbitror. 59 [1] Prescriptis regibus Themistocles atheniensis accedat, non ipse quidem rex, sed nullo Persidis aut Grecie regum inferior. Hic interroganti amico an honesto inopi an diviti sed infami unicam filiam in matrimonium daret, "virum" sine "pecunia quam pecuniam" sine "viro" se "malle" respondit, virtutem in homine spectandam potiusquam fortunam docens. 60 [1] Atheniensibus quondam divinos honores negantibus Alexandro: « Videte » inquit Damocles, « ne dum celum custoditis terram amittatis ». Non minus sapienter dictum quam festive: qui enim potenti minora negat, maiora permittit, et immodicus sepe libertatis usus servitutis occasio est. Et hii quidem dicto, at vicinus eorum facto sapiens inventus est. 61 [1] Agesilaus lacedemonius deprehensa coniuratione scelestorum civium adversus salutem publicam, cum eos nec raptim aut citra iuris ordinem condempnare posset, nec de indempnatis secundum Ligurgi leges supplicium sumi liceret, et periculosam animadversionis moram esse constaret, inter has difficultates dubius hoc tandem consilii cepit: legibus abrogatis coniuratos morte multavit confestimque restituit leges. Ita nec contra eas nec contra rempublicam factum est. Huiuscemodi abrogatio confirmatio iuris fuit. [2] Sed iam satis inter duces hesimus; deinceps sapientum ac philosophorum qui in Grecia floruerunt ex innumeris pauca memorie prodita renovare tentabimus, lectorem orantes det veniam si in rebus magnificis paulo cunctatior stilus est, nec tacita nostri admiratione contentus alienis parumper dictis interstrepit. 62 [1] Athicum Solonem predicare solitum ferunt expectandum novissimum vite diem ut quis beatus iure vocaretur. Omnes nempe dum vivimus, quocunque gradu positi, subiacemus imperio ac ludibriis fortune, a quibus perraro quidem immunes, a periculo autem ac minis nunquam tuti sumus: in quantalibet igitur rerum affluentia, de futuro semper incerti, dici non possumus felices. [2] Quod verbum altius intelligitur ab hiis qui ex altissimo dignitatis ac potentie solio, ubi firmiter stare videbantur, repente corruerunt. [3] Id cum in multis sepe, tum clarissime in Creso Lidorum rege, cui hoc dictum a Solone tradit Herodotus, apparuit. Hunc enim potentissimum sue etatis Solon ut ad "longe vite finem respiceret" admonuit; quod ille tunc fortune fidens despexit, nec prius intellexit quam a Ciro Persarum rege brevi post victus ac vinctus flammisque traditus est, mediaque iam ex morte Solonem vere vatem exclamavit. [4] Quod admirans Cirus differri tantisper supplicium imperavit, dum quid ille Solonem vociferaretur agnosceret; et adiuvit repentinus imber imperium flammasque compescuit. Re autem intellecta fortune vim reputans et statum hostis miseratus, vitam sibi, sed sine regno et, ut quidam adiciunt, sine libertate, restituit. [5] Recte igitur dici potest quod de mortali felicitate sola mors iudicat. Quamobrem brevibus quidem inclusum, sed late patens et salutare consilium Solonis uni datum ab omnibus observandum qui vel sunt vel fieri cupiunt sapientes, non solum si propter felicitatis, de qua diximus, iudicium, quod ita Solonem sensisse Cresi finis indicat, sed etiam si propter vite ad unum aliquod signum disponende certitudinem, quod verba ipsa non respuunt, intelligere vellemus dictum esse « ad finem vite respice ». [6] Profecto si hoc temporis momentum degere cupimus tranquille, proponendus animo est aliquis certus vite cursus ac terminus ad quem omnia nostra referantur. [7] In quo quam comuniter peccetur ab omnibus non audeo dicere. Progredere in vulgus quisquis hoc scire cupis: passim tibi senes ridiculi occurrent, nova vite consilia post legitimum tempus mortis agitantes, nec aliter anxii quam si per eadem vite vestigia reversuri sint; curam que prima esse debuerat ad extrema transtulit mortalis incuria; atque utinam vel senectutis consilia constarent miseris, quibus saltem in morte frueremur, sed hec quoque titubant assidue, eoque magis quia multa videndo multivoli facti sumus. [8] Omne genus hominum percurre, rarissimos invenies qui liquido quid sibi velint explicare queant: bene quidem ac feliciter sibi esse cupere affirmabunt omnes, sed id quonam modo aut quibus viis expetant, hic est illa consiliorum inconstantia votorumque confusio. [9] Nec mirum: sicut enim in alto navis quem portum petat ignara, sic vita hominum ad quem finem dirigatur nescia, vaga semper et incerta fluctuabitur, ut diversis illa flatibus, sic adversis hec exagitanda sententiis, ad millesimum licet annum veniat, pluribus certe consiliis sed pari vanitate peccabitur. [10] Ego autem vereor ne sapientissimi viri verbum puerilibus magis querimoniis implicuisse videar quam declarasse; hinc igitur ad aliud eiusdem dictum transeo. [11] Fortunam propriam miserabiliter flenti amico huiuscemodi solamen adhibuit. In locum eminentem unde omnis civitas videri posset adducto: 'Circumspice' inquit, 'hanc terram quam incolimus'; quod cum is sedulo fecisset: 'Nunc' ait, 'apud animum tuum versa quot quantique hactenus in hiis domibus merores fuerint, quot modo sint, quot in posterum futuri, comunemque mortalium querelam in patientia et lamentis propriam tuam facere desinito'. Sapienter atque magnifice! [12] Quantus est enim error: nemo se hominem natum esse conqueritur, humana cuncti patimur cum gemitu! tantaque perversitas incessit: homines et esse cupimus et dolemus. [13] Huic consequens est eiusdem dictum: « Si omnium calamitates ac miserie in unum convehantur, viritim in singulos refundende, et ad hunc immensum atque inextimabilem malorum cumulum cuncti conveniant mortales, fore ut attonitus quisque cum propriis et usitatis abire malit, quam novam ex universo sibi obvenientem portionem sumere ». [14] Quod dictum eo spectat, ut nos qui mediocribus agimur incommodis, sortem nostram equanimiter toleremus, non tam ad aliquot preeuntes quam ad sequentium turbam oculum habentes, nec ignari si quibusdam invidemus, innumerabiles esse quibus invidiosi sumus, ut permisceri singulorum mala et equis partibus distribui, nobis qui nunc de statu nostro sine fine conquerimur nequaquam expediat. 63 [1] Progresso in medium Solone quid sex alii qui eodem sapientie nomine gloriantur facient? Falso gloriari dixerit quispiam, nisi et ipsi de sapientie sue fontibus singulos saltem haustus sitienti prebeant lectori. Quod igitur in ducibus observatum est, observetur in hoc ordine: ad latus atheniensis lacedemonius sedeat Chilon. [2] Ipse est qui illius auctor sententie traditur que in templo delphici Apollinis scripta fuit: « Nosce te ipsum ». Cuius precepti tanta vis est, ut non homini cuipiam, sicut ait Cicero, tribueretur, sed deo. [3] Quo quidem, ut ait idem, « non, credo, id precipitur, ut membra nostra aut staturam figuram ve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego hec dicens corpori tuo dico. Cum igitur 'Nosce te' dicit, hoc dicit: 'Nosce animum tuum'. Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te ». Hec Cicero. [4] Quod et michi plane probatissimum est et eo spectare videtur, ut et cognitos animi defectus reformemus et in actionibus nostris nosmetipsos metiamur atque extimemus acriter quid quisque animi robore, quid lingua, quid ingenio valeat, quid viribus corporeis, ne aut ignarus sui nobilitatem insitam desidia corrumpi sinat aut vana opinione tumefactus ridiculosa corruat audacia. 64 [1] Cleobolus lidius dixisse fertur ariston metron, quod latine sonat modus optimus. Quid hoc brevius, quid sapientius dici potest? Cuius in singulis vite nostre particulis meminisse conveniet, seu vigilandum seu dormiendum, seu laborandum seu quiescendum erit, seu loquendum seu tacendum; et ut breviter cuncta complectar, quicquid agemus, quicquid cogitabimus, nisi hoc ante oculos semper habuerimus, facillime crebroque nimis aberrabimus. [2] Hinc traxisse videtur comicus Terrentius quod ait in Andria: nam hoc arbitrorapprime in vita esse utile, ut nequid nimis.Explicuerat aliis verbis Cleoboli sententiam si addidisset: 'et nequid parum', nisi forte hoc ipsum 'nimis' ad utrunque porrigitur. [3] Itaque plenius locutus michi videtur Flaccus ubi ait: Est modus in rebus, sunt certi denique fines, 65 [1] « Noxam presto esse spondenti vel adesse vadimonio » Thaletis milesii sententia est; quam comperte sapientie lacrimose sero penitentium querele et miserabiles patrimoniorum casus indicant eorum qui pro aliis spoponderunt. [2] Idem, cum ab eo quereretur nunquid operationes hominum laterent deos: « Ne cogitationes quidem » ait. Quo tacite monemur non minus abdita mentium quam exteriora corporum actuumque introspicientis Dei oculis approbare, nullam in latebris spem habentes. 66 [1] Biantis prienei dictum est: « Plures mali ». De cuius veritate nemo ambigit qui modo inter homines educatus sit; quorum ex milibus quot reperire liceat bonos, utinam minus evidens foret! Parum abest quin melius dicturus fuisse videatur: 'Omnes mali'; eo enim perventum est ut bonus habeatur quisquis distat a pessimo. [2] Eiusdem est vox illa famosissima. Dum enim patria eius expugnata et incensa omnes cives quos cladi publice fortuna subduxerat, cariorum rerum sarcinulas efferrent atque ipsum vacuum abeuntem ut idem faceret monerent: « Ita » inquit Bias, « facio: omnia mea mecum porto », quecunque extra animum sunt, nec sua nec bona iudicans, sed fortune. [3] Nec sum nescius dictum hoc non Bianti, sed Stilboni Senecam tribuere. Quem in epystola quadam refert, « capta patria, amissis liberis et uxore, solum sed beatum ex incendio publico exeuntem », interrogatum a Demetrio rege, illo formidato urbium eversore, utrum omnia "perdidisset", respondisse omnia sua secum esse. [4] Ut volet quisque accipiat, sive hoc Bias sive Stilbon dixerit: de auctore potest dubitari, de dicti ipsius maiestate ac sapientia nequaquam. Qui Bianti hoc ascribere maluerint, testem habent locupletissimum ac fide dignissimum, Ciceronem, et sequaces eius; qui Stilboni, Senecam citabunt, et ipsum quoque magnum testem. [5] Potest autem fieri ut et Bias hoc dixerit et Stilbon, sive quia alter alterius dictum legendo vel audiendo didicisset, sive quia, ut in Oratore ait Cicero, « similitudine ingenii in eadem vestigia incurrisset ». [6] Quod si res omnino in disceptationem veniat, scio cui ex testibus plus apud me fidei sit; nisi quia Cicero quodam loco hoc narrans sic ait: « Sepe illum laudabo sapientem Biantem »; dubitationem omnem absciderat, sed addidit: « ut opinor »; hoc verbum ne Stilbonem Senece reiciam facit. 67 [1] Pythacus mityleneus tempus agnoscere precipit. Quod sive oportunitatem atque occasionem, nequid intempestive agamus aut loquamur, cum omnia suum tempus habeant, sive temporis precipitem fugam, cui nullo modo preterquam bonis et gloriosis actibus resistitur, concernit; ut secundum primum sensum rebus aptum tempus discernamus, secundum alterum tempore parcius utentes, rem angustam et irreparabilem quo uno possumus remedio laxemus. Qualitercunque, inquam, sapienter fit sapienterque consulitur. 68 [1] Periander corinthius ait: « Meditatio totum ». Sic est hauddubie. Quicquid acturus es, antequam incipias meditare, ut te ratio ad optatum provehat finem. Alioquin periculose quidlibet aggrederis non rationi sed casibus obsequens fortuitis. Illud quoque verissimum totam docti hominis vitam in meditatione consistere. Recte itaque dictum est: « Meditatio totum ». 69 [1] Fuit animus michi Ligurgum inter Solonem ac Chilonem collocare, ut et concivem suum precederet et legiferum atheniensem legifer lacedemonius sequeretur. Retrahendi manum ab incepto causa fuit ut in hiis septem vetuste Graiorum persuasioni morem gererem, neu stilo confunderem aut aliis permiscerem quos illi segregatos et absque participe famosi cognominis esse voluerunt, quamvis "eos" ipsos, ut est apud Ciceronem, « qui ista subtilius querunt in numero sapientium non habent ». [2] Sed utcunque se res habeat, cur inter hos non fuerit Ligurgus sepe miratus sum. Sane admirationem tempus abstulit; quoniam, ut in epystola quadam ait Seneca, Ligurgus, « si eadem etas fuisset, sacro illi numero accessisset octavus ». [3] Quia ergo tantum plebiscitum abrogare non poteram, hactenus tantum virum differre sum compulsus. Itaque Ligurgus e duobus Grecie luminibus illustravit alterum, cum alterum Solon illustrasset. [4] Ex legibus autem quas civibus suis sanxit hec memoratu digna narrantur. « Auri et argenti usum velut » cunctorum criminum radicem extirpavit, in pecunie locum rerum compensationem statuens. Populos principibus, principes iustitie subiecit, utrosque parsimonie, quam domi militieque utillimam arbitratus est. Regibus bella, magistratibus iudicia, senatui leges, populo senatus ac magistratuum creandorum ius permisit. [5] Convivia omnibus equalia eaque non nisi in publico fieri; Iuvenes singulis annuis vestibus contentos esse, hiisque unius cultus ac precii, voluit: ne aut latebre luxum aut imparitas emulationem pareret. Primam etatem foro arcuit et rure agi voluit, procul ab urbana luxuria, duriter ac severe, sine pulmento, sine molli accubitu: viros in urbem reverti. [6] Senes primum honoris gradum, non divites tenere: unde venerabile et, ut « Lysandrum dicere solitum » refert Cicero, « honestissimum senectutis domicilium Lacedemon ». [7] Virgines indotatas nubere, ne dotis respectus aut eis insolentiam adderet, aut viris et in uxorum electione verum iudicium et in matrimoniis regendis virilem preriperet libertatem. [8] Agros denique cunctorum ita dividi, ut ad cives singulos eque portiones pervenirent, ne patrimoniorum inequalitas quosdam in civitate prepotentes, quosdam egenos et imbecilles faceret; sed omnes sicut in iure civium, sic in bonorum abundantia pares essent. [9] Quod in illa fortasse republica expedire vir sapiens intelligebat; apud Romanos autem quot quantarumque seditionum causam invexerit lex agraria, que id ipsum continebat, notum est omnibus qui romanos legerint labores. [10] Itaque legem illam docti et boni omnes execrantur; unde Cicero primum officium esse dicit rempublicam gubernantis « ut suum quisque teneat ». Et post pauca: « Capitalis » inquit, « oratio est ad equationem bonorum pertinens. Qua peste que potest esse maior? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, respublice civitatesque constitute sunt ». Quam quidem civitatum commoditatem eo articulo quem in extremo posui substulisse videtur lex Ligurgi. 70 [1] De quo, ut dixi, cur in numerum sapientum Grecie non sit admissus mirabar. De Pithagora non miror. Is enim, ut in superioribus expositum est, avitum illud arrogans cognomen erubuit, primusque se philosophum dici maluit. Non pauca tamen eiusdem sapientie extant argumenta. Primum omnium urbs Croto. [2] In extremo Italie litore sita est; nunc licet ad minimum redacta, quondam tamen, ut Cicero testatur, "omnibus copiis" florentissima et inter urbes italicas beatissima. Eius civitatis populus gravi prelio attritus armorum desperationem atque omnis virtutis odium simul et otii inertieque studium conceperat. [3] Qua tempestate peroportune transvectus ad Italiam Pithagoras Crotonem adiit, labentesque et iam in luxuriam prolapsos civitatis mores sapientie sue presidio firmavit erexitque; tantumque apud eos valuit, ut populum non minus vitiis quam ferro domitum assiduis monitis ad antique virtutis habitum reformaret. [4] Sapientissimus hortator pro affectuum varietate vario remediorum genere utendum ratus, sexum et etatem in contionibus distinxit, sua oratione separatim apud quemlibet usurus: viris fortitudinem et ignavie fugam, mulieribus pudicitiam et coniugalem fidem, pueris verecundiam et literarum amorem, omnibus pariter frugalitatis studium suadebat; [5] extorsitque perorando ut non tantum viri, sed femine etiam ab omni morum perversitate, velut ab ancipiti fovea, pedem retraherent, eumque ad alta vocitantem sequerentur usqueadeo, ut sponte sua vestes quoque purpureas aureasque et cetera corporum ornamenta reicerent, docte ornatum muliebrem in pudicitia, non in auro gemmisque consistere, hiisque potissimum armis atque hiis facibus sevire luxuriam. [6] Quid igitur miri est si cuius singuli tam salubre consilium experti fuerant, eundem omnes consultorem publicum delegerunt? [7] Huius est illud dictum: '"Alium animum fieri" templa ingredientibus et "deorum simulacra" de propinquo spectantibus'. Quidni mortalis infirmitas divinitatis quadam veluti vicinitate contremiscat? [8] Eiusdem est illud institutum, ut discipuli priusquam questionibus atque altercationibus implicarentur quinquennio tacerent, audire et meminisse contenti, nec a temeraria procacitate, ut nostri iuvenes, sed a sobrio attentoque silentio sapientiam auspicantes. 71 [1] Sapientie titulum consecutis hominum consensu, dei, ut aiunt, responso sapientissimum iudicatum Socratem subiciam; inde alios, non sapientiam, sed amorem ac studium sapientie professos. [2] Sed a Socrate incipiam. Cuius in primis sanctum et venerabile consilium habemus: a Deo, nisi ut nobis benefaciat, nichil postulare. Ille enim quid nobis expediat solus novit; nos autem ceci futurorumque nescii adversus propriam salutem ineptis et importunis precibus sepissime laboramus. [3] In quo quidem quoniam Satyricus multum graviterque conversatus est, libet et nobis aliquantulum immorari. Itaque nichil hoc precepto sapientius, nichil tutius, nichil utilius, nichil contraria observatione dementius. [4] Insistat quisque secum reputare quotiens optaverit nocitura, quotiens optatum votorum exitum brevi postmodum execratus sit: intelliget Illi uni nos nostraque desideria melius committi qui nec preteritis nec venturis fallitur, denique cui omne evum presens est. [5] Quid enim miseri optamus? Prime mortalium preces pro opibus potentiaque funduntur; quibus coniuncta semper invidia quam multos obtriverit enumerare non attinet. [6] Quid de uxoribus ac liberis dicam? inter optabilia quam precipuum locum teneant apud animos mortalium, ignorantibus miseris quantum laborum ac solicitudinum secum ferant? Quod non adeo occultum est quin raros invenias quos non ter et amplius in die tedeat nuptiarum ac peniteat: sic maritalis lectulus quotidianis iurgiis ac querimoniis plenus est, sic sompni vacuus et quietis! Ut illa graviora preteream: raram coniugii fidem suspitionesque perpetuas, pervigiles adulterorum insidias et domesticum obprobrium vulgo prius notum quam marito. [7] Adde turpissimum errorem et ridiculam credulitatem, cui audax uxor spes innititur, educationemque sanguinis non sui atque hereditates melius ad amicos sic meritos perventuras, ut constet matrimonii religio. Sobolis tamen irrequieta conditio est: aut enim vitia contristant aut spes metusque solicitant. Igitur et hoc parcius optandum Deoque ut reliqua committendum erat. [8] Quid de vanitate hominum loquar qui formam corporis optant nascituris filiis? Sibi enim impossibilia optare delirantis est. [9] Atqui inter corporis et animi decorem antiqua lis vertitur. Scimus quia formosis pudicitiam servare etsi libeat vix licet: tantus ardor libidinum, tanta corruptelarum circumdat ambitio. Omitto femineam pulcritudinem, propter quam precipites rerumpublicarum mutationes contigisse compertum est, propter quam potentissima olim regna et validissime urbes corruerunt. [10] Ista virilis forma, que nullius periculi videtur, quot ne dicam volentes quorum est innumerabilis multitudo , sed nolentes interdum et negantes ad potentiorum thalamos magno capitis ac fame discrimine perpulit, et mox vel offensorum sevitie maritorum vel publicis iudiciis deprehensos obiecit? [11] I nunc et lactea atque aurea filii cervice gloriare, quam ultori gladio prebiturus est, qui deformis in lectulo suo forsitan moriturus naturalem vite cursum in pace peregisset. [12] Iam quibus illos verbis irrideam qui nichil nisi dierum longitudinem et vite spatium precantur, cum sit primum summa dementia in tantis angustiis spatiosum aliquid sperare? Deinde vivacitas hec quam contingere permissum est homini, multis sepe pestilens fuit, et quos iuvenes virentissimo florentissimoque rerum statu felix exitus abstulisset, senes factos vel fortuna destituit vel afflixit et ignominiosa mors rapuit. [13] Longior vita, michi credite, periculis ac calamitatibus innumeris exposita est, etsi formidatam mortis horam tantisper distulit. Pro usura brevissimi temporis quot propria incommoda proferre, quot suorum funera comitari, quot infausta cogitur videre spectacula! Ut non ineleganter dixerit Callimachus « multo sepius lacrimasse Priamum quam Troilum ». [14] Finge autem quod in nullo vidimus, in paucis legimus, ut ad nutum cuncta proveniant: senectus ipsa quot scatet angoribus ego quidem nondum expertus sum, an experturus ignoro veruntamen hii nostri senes, quod tantopere cupiebant consecuti, quid adversus etatem illam vociferentur intelligo. [15] Virilior illorum honestiorque ratio videtur qui honores, qui gloriam aut domesticam aut bellicam, qui doctrinam, qui eloquentiam concupiscunt. Eadem tamen est insania; hec quoniam adeptos et antiquis temporibus et nostris seque suasque respublicas, propter nescio quem ruiturum titulum sepulcri, funditus evertisse compertum est. [16] Quorum aliquot exempla ad terrorem legentium libenter insererem, nisi quia id scienti supervacuo fieret, ignoranti autem fieri breviter non posset. [17] Igitur finem facimus hoc cum Socrate consulentes humano generi: 'Nolite mortales pernitiem vestram exoptare, desinite inani precum murmure templa complere atque aures "Dei fatigare", ne forte importunitate victus damnosa largiatur. [18] Quid votis incerta paciscimini, quid sanctorum talos inceratis? In Illo spes vestre sint cui longe quam vobis ipsis cariores estis, Illi intrepide rerum vestrarum consilium arbitriumque permittite qui profecto meliora, etsi non semper iocundiora, prestabit. [19] Quod si omnino nominatim aliquid orare libet, illa poscite quorum nunquam peniteat: virtutum cultum, criminum cautelam, sanam mentem; nec satyricam adiectionem "sani corporis" respuo; et quod culmen humane felicitatis est petite suppliciter eternam vitam, divinam misericordiam ac gratiam'. [20] Hinc, quoniam de uno sapientissimi viri verbo pro ipsius quidem qualitate perpauca, pro instituti autem nostri modo satis multa diximus, reliqua velocius percurramus. [21] Idem Socrates ad gloriam aspirantibus que ingens turba est rectum ac compendiosum callem, non omnibus sane notum, designabat: ut scilicet talis quisque fieret, qualis videri cuperet; simplex virtutis studium sectandum docens, simulationis atque ypocrisis avia relinquenda, que perducere quo pollicentur nequeunt. [22] Idem ab adolescente dubio consultus nuptias ne contraheret an in celibatu permaneret, ratus fore ut quicquid dixisset ab illo magna fidutia susciperetur, hac errorem responsione discussit: [23] 'Falleris' inquit, 'si velut e duobus bonis quid sit melius expectas; utrinque difficultates ac molestie: hinc angor tediumque solitudinis, stirpis defectio externique successoris dolor; inde iugis querelarum ac curarum sarcina, dotate coniugis audacia, socrus repueriscentis procacitas, fastidium propinquorum, adulteriorum metus, anceps exitus natorum. Deinceps ipse tibi consule et que tolerabiliora videantur elige' . [24] Alterum adolescentem cum vidisset ingenuo vultu atque habitu sed tacitum: 'Loquere' inquit, 'ut te videam'. Proprie quidem: quoniam, ut supra diximus, non vultus aut corpus, sed animus cuiusque is est quisque, cuius quodammodo facies sermone revelatur, ut videri possit qui invisibilis est nature. [25] Nec minus sapienter interrogatus a quodam cur sibi ad tranquillitatem animi nil peregrinatio profuisset: 'Noli' inquit, 'admirari, quoniam "te" ipse "circumfers"'. [26] Profecto enim excutere vitia moresque malos convenit et habitum cui assuevimus exuere. Cum se quisque quod fuerat domi reliquerit et in virum alterum versus novum vivendi genus induerit, tum demum tuto peregrinari poterit. [27] Alioquin quid iuvat patriam fugisse? Se ipsum non effugiet: sive montes transcendet sive conscendet navim, comitabuntur cor urentes negotiorum cure et conscie mentis archana supplicia et tenaces consuetudinum pessimarum laquei. Hoc est enim se ipsum circumferre. [28] Peregrinatio igitur sola non sufficit, dicente Satyrico: Celum non animum mutant qui trans mare currunt. [29] Huius eiusdem viri est illa sibi ipsi conveniens semper uniformitas, quam ex nostris in Gaio Lelio fuisse legimus, ex Grecis in Socrate. Quod in eo Xantippem uxorem « predicare solitam » refert Cicero, « eodem » scilicet, « semper vultu vidisse exeuntem illum domo et revertentem ». [30] Animadversis quidem tantis fluctuationibus hominum ceterorum ac tam crebris motibus ut iure dictum sit a Seneca « de aliquo quem heri videris merito dici posse: 'hic quis est?' » liquet illam morum constantiam nisi sapienti nunquam potuisse contingere; presertim hoc adiecto quod apud eundem Ciceronem sequitur: non fuisse eam Socratis frontem « que Marci Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, » cuius unici risus causa nec ab ipso nec ab alio, quod sciam, prodita est, et erat cognitu non indigna res « sed tranquillam et serenam ». [31] Et affert rationem: « Iure enim » inquit, « erat semper idem vultus, cum mentis a qua is fingitur nulla fieret mutatio ». Que, nisi fallor, consummate sapientie laus est. [32] Ad nomen Xantippes unum Socratis responsum in memoriam redit: siquidem litigiosam illam ac procacem coniugem et femineis importunitatibus abundantem cum patientissime supraque fidem equanimiter perferret, admirans Alcibiades quesivit quam ob causam feminam tam intractabilem intra domus sue limen diutius pateretur. [33] Cui in hanc sententiam respondit: « Domi qualiter foris vivendum sit addisco et uxoris iurgiis adversus exterorum arrogantiam armatus egredior ». Ita, quod sapientis est proprium, alienis vitiis se se meliorem faciebat. [34] Hec tanta socratice sapientie felicitas possessorem suum nec in fine destituit. Etenim furibundo patrie consensu morti destinatus, cum oblatam veneni potionem nec animo nec fronte commotus accepisset et iam bibere inciperet, querelam ac gemitum memorate coniugis audivit, hoc flebiliter iterantis, innocentem virum mori. [35] Qua vociferatione conversus ac labris a poculo tantisper amotis: 'Nunquid igitur' ait, 'o mulier, nocentem mori felicius iudicabas?' Sic castigata uxore ad id quod inceperat reversus mortem hausit intrepidus. Hactenus multa quidem de uno homine, sed pauca de Socrate. 72 [1] Huius discipulus Plato "malorum escam voluptatem" vocat. Preclare atque, ut ait Cicero, "divine". Sicut enim hamus credulum piscem implicat, sed non aliter quam si escam preferat, sic malorum unci sub obtentu voluptatis sequaces animas trahunt. Quis enim nisi spe aliqua velut esca illectus ad peccandum gratis accederet? Sed heu, quam facilis et quam brevis, quantarum miseriarum causa! [2] Idem « tum demum beatum futurum terrarum orbem » ait, cum aut regnum sapientibus aut sapientia regnantibus obvenisset. [3] Idem ait similes esse cives qui de reipublice et nautas qui de gubernaculi administratione contenderent. Apta quidem comparatio: utrobique enim labor appetitur. Quod cum in navibus nunquam aut raro visum sit, admirari mens non sufficit unde hec in urbibus digladiantium se se civium quotidiana dissensio ob hoc unum, quia unusquisque periculosum et difficile rerumpublicarum regimen festinat invadere et ab eodem reliquos arcere. [4] Quod eo indignius videri debet quia sententiarum opinionumque diversitas ac libertas animorum in consiliis non satis sufficiens inimicitiarum causa est, eodem philosopho dicente "eos" pro hostibus habendos « qui arma contra nos ferant, non qui suo iudicio tueri rempublicam velint ». [5] Eidem nichil, grande presertim, sine invocatione divinitatis aggrediendum videtur. Consulte: quantulum est enim hominis ingenium! Nunquam viribus humanis magne res fient, nisi auxilium superveniat ab alto. Quod tunc uberius sperari potest cum digne preces obviam misse sunt. 73 [1] Antequam longius eam et emulum huic et condiscipulum adiciam socraticum, Xenophontem. Cuius illud in primis apud Ciceronem Africanus laudat, quod "eosdem labores imperatori" faciliores diceret quam "militi". Preclare: quippe presentem molestiam venture spes glorie solatur ac minuit. [2] Quod non tantum in re militari, sed in reliquis omnibus locum habet latissimeque patet. Neque enim frustra princeps oratorum ait: « Honos alit artes »; et nostrorum secundus poetarum: Immensum gloria calcar habet. Cepto nunc ordine descendam. 74 [1] Philosophice nos hereditatis series ad Aristotilem perduxit. Cuius illa laudantur. Alexandro Callisthenem sub eodem Aristotile suum condiscipulum ac familiarem postulanti, per quem rerum quas gessisset memoria scriptis mandaretur, misit quidem, sed tali consilio instructum, ut coram illo aut assidue taceret aut placita loqueretur: securus si servasset alterutrum. [2] Verum is dum corripiendis insolentissimi regis moribus non consilium preceptoris sed philosophie sue libertatem sequitur, in tyranni sevitiam mori iussus incidit. [3] Eiusdem Aristotilis documentum est a paucissimis observatum, ne scilicet de nobis ipsis aut vituperando loquamur aut laudando. Alioquin illinc dementie, hinc inanis iactantie adversus nos ore proprio testimonium proferemus. [4] Nec minus salutariter illud monet, ut voluptates abeuntes contemplemur; quod si acriter fecerimus earundem brevitas simul ac feditas, fructu carens, empta doloribus, corpori nocens atque animo, glorieque et virtuti capitaliter inimica, suadebit ut de preteritis penitentiam agentes, reduces fortiter ac magnifice contempnamus. [5] De voluptatibus autem ita iudicat: omnes quocunque sensu corporeo immodice susceptas esse fedas fugiendasque sapienti, eas vero precipue que gustu tactuque consisterent esse turpissimas; quod, cum cetere sint hominum tantummodo, hee quiddam habent homini comune cum beluis; quare quisquis non modo stultitiam sed bestialitatem etiam ac feritatem declinare studet, ab hiis animum summopere coerceat. [6] Illud ab eodem sapienter excogitatum refert Cicero: 'Fingantur' inquit, 'aliqui sub terram nati, sub terram educati, magnifico quodam palatio predecoris picturis atque imaginibus adornato, suppeditante affatim omnium rerum copia quibus abundare solent qui felices appellantur, affluentibus preterea omnis generis delitiis quarum ille locus capax sit, lumine etiam perenni tenebras arcente et subtili hominum artificio adversus naturale domicilii torpentis incommodum excubante; ita tamen ab infantia edocti, esse divinam quandam potestatem ac naturam creatricem rerum mirabilium. [7] Hiis ipsis denique sic institutis, alioquin humanarum rerum prorsus ignaris, post multum temporis subito in hec loca que incolimus contingat emergere. [8] Dubium non erit quin cernentes celum, terras et maria, nubes quoque celo vagas et ventos et pluvias, ad hec et solem, divine lucis auctorem, dum redit auroram terris invehere et tempus laborantibus aptum mortalibus, rursus abeuntem quiete nocti silentique cedere, illam vero sidereo ornatu et crescentis semper aut decrescentis lune varietate distinctam atque hunc mirabilem totius orbis ordinem et hec omnia non fortuito sed certis et immotis legibus agi summa cum ratione, statim sine ulla dubitatione fateantur Deum esse ut audierint, seque hactenus in edificiis hominum habitasse, huius autem pulcerrimi et immensi operis creatorem et, ut ita dixerim, architectum Deum fore'. [9] Hec propemodum aristotelica sententia est non suis verbis expressa. Et quid aliud licet aliter? Apostolus noster ait: « Invisibilia Dei a constitutione mundi, per ea que facta sunt intellecta, conspiciuntur; sempiterna quoque virtus Eius ac divinitas ». Sed ad Aristotilem revertor. [10] Cuius quoque sapientia quod de Socrate diximus in finem enituit. Iacebat suprema laborans egritudine; ad quem cum discipulorum cetus convenisset obtestantium ut iudicio suo probatum eis magistrum et doctrine sue heredem veluti testamentaria dispositione relinqueret, quo post vite sue exitum instituerentur, sensit Aristotiles nec comparationes odio carere nec modicum fame pondus suam secum tracturam esse sententiam; sed tam pias discipulorum preces spernere non poterat: respondit itaque se cum primum ex commodo liceret facturum quod peterent. [11] Ex multis quidem claris viris eius auditorium frequentantibus duo longe ceteris antestabant, Theofrastus ex Lesbo insula et Eudemus ex Rhodo oriundus, ut nulli dubium foret de hiis tantum consuli. [12] Non multo post eisdem illis qui primum deprecati fuerant circumfusis obsequii causa: 'Vinum' inquit Aristotiles, 'quo utor asperum et inamenum est. Querite michi vel rhodium vel lesbium. Quin potius utrunque degustandum afferte. Utar eo quod delectaverit'. Utrunque cum attulissent, rhodium poscit; quo gustato: '"Firmum hercle vinum"' ait, '"et iocundum"'. Gustato dehinc lesbio: '"Utrunque"' inquit, '"bonum, sed" hoc gustui meo suavius'. [13] Quo dicto discussa est omnis ambiguitas. Constabat enim, sapienter licet ac modeste atque, ut ait Agellius, « lepide simul ac verecunde », prelatum esse Theofrastum, lingue et ingenii suavitate conspicuum. Quamobrem brevi post subtracto rebus humanis Aristotile tanti preceptoris consilium secuti certatim se ad Theofrastum contulerunt omnes. 75 [1] Cuius, ut adhuc per philosophorum successionem qua cepimus stilus eat, dictum unum haud pretereundum reor. 'Pro magno' inquit, 'et insigni amici commodo tenuis "infamia subeunda est"; minima quidem "honestatis" aut fame iactura maiori "honestate" quam erga amicum benemerentem exhibemus compensari potest. [2] Neque' ait, 'ab hac sententia "nominibus" terreamur, quod "utilitas honestati", quod aliena nostris postponenda videantur; quoniam hec "non vocabulorum" splendore sed rerum "ponderibus" extimanda sunt. Si enim "in rebus paribus aut non longe" disparibus de "nostra honestate" atque "amici utilitate" quereretur, prona et facilis diffinitio est, "preponderante" multum "honestate" rebus omnibus. [3] In proposito autem perinde est ac si "parva auri lamina magno eris ponderi" comparetur: genere enim et qualitate superat, quantitate consequenter et precio vincitur'. [4] Hec Theofrasti pro usu vite comunis, nisi fallor, sat probabilis et colorata sententia est. Aliis contra fortasse videatur; ut libet quisque pronuntiet. Michi autem, quod ad hunc locum attinet, sapientum atque illustrium quatuor philosophorum sententias, servato interim magisterii ac successionis ordine, explicuisse sufficit. Deinceps per paucorum qui restant nomina qua fors impulerit vagabor. 76 [1] Ysocrates in convivio ab hiis qui aderant rogatus ut eis aliquid de eloquentia sua comunicare vellet, veniam poposcit. « Que enim » inquit, « presens locus et tempus exigit, ego non calleo; que ego calleo, nec loco sunt apta nec tempori ». [2] Sapienter: stultum est enim non intellecturis aut que dixeris spreturis verba iactare. Inter ebrietatem igitur et iocos serii hominis ac sobrii consilium est ut sileat. Unum non absimile alterius dictum ut meminerim huius narratio causa est. 77 [1] Epycurus igitur in medio inimicorum suorum stabit. Hunc omnes lacerant, omnes huic obstrepunt, omnes insultant, omnis in hunc unum philosophorum secta conspirat; nec immerito. Hic est enim ille de quo Cineas retulit Fabritio, qui sicut in ceno aurum sic summum bonum in voluptate posuit. Huic virtutem ipsam, velut sordide ancillule dominam, subiecit; ad hanc denique diffinivit referri omnia que aguntur ab hominibus. Effeminatum dogma quidem et infame, inter hominem et pecudem nullum statuens discrimen. [2] At si quedam voces et imperatorum et regum insolentium placuerunt, quid prohibet placere aliqua ab infami licet prolata philosopho? cuius presertim tam multa sunt et consulta sapienter et dicta suaviter, ut eis Seneca, tantus vir, epystolas suas et farciat et exornet. [3] Ex quibus reliqua, potiusquam ex ipsis primi auctoris libris, vulgata relinquenti, pauca que michi altius insedere visum est ab aliis semota colligere. Que ideo magis annotantur, ut Seneca idem ait, « quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiem professo ». [4] Et rursus: « Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis quod ex parte michi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor. Pro eo libentius Epycuri dicta egregia commemoro, ut isti qui ad illa confugient spe mala inducti, qui velamenta ipsa vitiorum suorum habituros se existimant, probent quocunque ierint honeste vivendum ». [5] Hactenus de Epycuro eleganter apud Senecam; nunc ad ipsum de quo sermo nobis institutus est venio. [6] « Nunquam volui populo placere », inquit Epycurus. Quid virilius, quid magnificentius, quid sapiente viro dignius a quocunque vel stoico vel perypatetico dici potest? Nec minus librata ratio: « Nam que ego » inquit, « scio non probat populus, que probat populus ego nescio ». [7] Preclare, si modo non voluptatis sed virtutis amicus id diceret: illa enim accepta, hec populo semper invisa est. Quid enim nescire te dicis, Epycure, cum unus ex omni grege philosophorum vulgaris insanie defensor existas et quod ab indoctis ebriis in convivio eructatur a te sobrio probetur in scolis? Sed omittamus hominem: quicquid dixerit ab alio dictum extimemus. [8] Idem ait: « Si ad naturam vives, nunquam pauper; si ad opiniones, nunquam dives eris ». Et has divitias et hanc paupertatem in me ipse sum expertus, ideoque dictum fidentius laudo, eoque me tueor adversus amicorum iurgia, desidiam michi an modestiam exprobrantium, quod facili nisu potuissem altius ascendere, quod ultro vocantem videor despexisse fortunam. Patientia quidem michi opus est eterna, quando illis obiurgandi voluptas eterna est. Aures duravi illis linguas non frenantibus et callum superinduxi, ut ad nullum verborum vulnus doleam aut eis indigner pura fide. [9] Sed, nisi fallor, confusa et perversa opinione monentibus unum testor: frustra eos torqueri, quoniam quo longius in tempore procedo, eo firmius in proposito persisto, neque me piget aut penitet incepti, quin potius amicorum dementie tedet ac miseret, quos nec tempus nec ratio nec verior admonitio nec exemplum nec pudor nec fastidium nec metus nec vicina mors ab erroribus revocare potest. [10] Et hec quidem de me ipso loqui cum amicis dulce fuit: cum enim singulis satisfieri sine labore non possit, simul omnibus edico quiescant et sibi consulant curamque quam pro me sumpserunt pro me deponant. Ego enim cum Epycuro statui spretis opinionibus naturam sequi, divitias michi quietissimas ac securissimas promittentem. Quomodo autem mutarer qui ne in hoc quidem peccare me noverim? [11] Imo si error est, errore delecter ac glorier; quo nichil penitentie magis contrarium esse potest, sine qua spes salutis delinquentibus vana est. Sapientissime ergo et hoc ab Epycuro dicitur, quod « initium salutis est notitia peccati ». [12] Nec quod sequitur ab eodem dictum oblivisci valeo, quippe cum affigi animo Seneca iubeat. « Aliquis » inquit, « vir bonus nobis eligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante vivamus et omnia tanquam illo vidente faciamus ». Alibi imaginarium testem exprimens se ipsum nominavit. « Sic enim » inquit, « fac omnia tanquam spectet Epycurus ». [13] Utrunque locum tractans Seneca Scipionem eligi suadet aut Catonem, aut Lelium si Cato videatur asperior, denique aliquem cuius oratione ac moribus et honestate delecteris. [14] Saluberrime quidem istud ab altero dictum, ab altero confirmatum est. Neque enim dubitari potest interventum clarorum hominum si is desit, memoriam ipsam frenum esse animo ne in preceps peccatis urgentibus rapiatur. [15] Qui hanc sibi meditationem familiarem fecerit, quotiens ad peccandum labi ceperit, subibit ex recordatione verecundia et manu velut a presente retrahetur, nec actus soli sed cogitationes quoque ruborem expriment. Ita repostis animi motibus testem quem natura negavit imaginatio formabit et in imas pectorum latebras introducet. [16] Michi quidem et Cato placet et Lelius et super omnes Scipio. Sed quoniam nostris nunc hominibus consulendum est, eligite vobis Iohannem vel Antonium, si horum durior sanctitas videtur, eligite ex eorum numero qui et peccatum et veniam experti orare pro peccantibus didicerunt: Paulum, Augustinum, quorum nec ambigua virtus nec censura suspecta est. [17] Quanquam nobis qui nec muta simulacra lapides manufactos, nec vana fantasmata, nec sceleratas furum et adulterorum umbras, sed unum vere immortalem ac viventem in secula Deum colimus, quid fictionibus opus est? Meminisse sufficiet Illum cunctis actibus et cogitationibus nostris assistere, non testem modo sed iudicem, in quo iustitia simul et misericordia summa est. [18] Multe sunt preterea magnifice voces Epycuri, quas persequi et longum est et minime necessarium; sed una omnium regula est: sententia placet, auctor displicet. Quamvis enim « illum » ut ait Cicero, « et bonum virum et comem et humanum fuisse » nemo neget, bonum tamen philosophum nullus affirmat, nisi in eadem nutritus voluptatis officina; quoniam sententiis clarissimis abundans, eas, ut dixi, ad turpissimum finem refert. Et hinc quidem ad unius actus memoriam vocor, ubi spretum similiter auctorem legimus manente sententia. 78 [1] In consilio Lacedemonum de gravi et magna re disceptatio oborta hesitantes animos tenebat. Cunctantibus ceteris vite quidam obscene sed luculente facundie, reipublice salutiferum consilium forte dederat tam propriis tamque sonantibus verbis ut ab omnibus probaretur, quodque ille suaserat iamiam lege populi firmandum videretur. [2] Dum in illius sententiam proni omnes certatim ruerent, Indides, unus e senum numero quibus autoritate precipua apud Lacedemonas civilis discipline quasi magisterium obtigerat, indignabundus assurgit, et: 'Quis' inquit, 'vos error precipitat, o cives? aut "quenam" reliqua "spes" salutis huic urbi est, si talibus "consiliariis" aditum protinus aperimus? Quod si consilium placet, oro ne id fedari consultoris infamia patiamur'. [3] Simul hiis dictis virum quendam fortissimum atque iustissimum et conspicue fame, sed pigri et inameni sermonis, protraxit in medium, consensuque atque hortatu universe contionis idem illud consilium enuntiatione quidem rudi et incomptis verbis adegit exprimere. Quo facto et primi auctoris suppresso nomine plebiscitum ex indiserti sententia factum est. [4] Atque hoc "nobile et illustre consilium" et huiuscemodi rei suasorem "prudentissimum senem" vocat Agellius, qui hanc historiam in Eschinis eloquentissimi viri orationibus scriptam refert. 79 [1] Quam voluptatis patronus Epycurus, tam hostis Xenocrates, nec minus loquendi quam agendi abstinens. Hic ergo cum casu inter maledicos quosdam foret atque illis ex more obtrectantibus absentium fame solus conticesceret, interrogatus cur id faceret: 'Quia locutum' inquit, 'me aliquando penituit, tacuisse nunquam'. Laudatum hoc a sapientibus responsum michi planius probaretur si sermonum sepe, taciturnitatis raro se penituisse dixisset. 80 [1] Heraclitus ait: « In idem flumen bis descendimus et non descendimus ». Sapienter id quidem, sed tam breviter quam obscure: nempe cui hoc esset propositum et qui cognomen ab obscuritate meruerit. Ceterum incomprehensibilem temporis fugam hoc elogio significare voluit, que quoniam in flumine sensibus apertior est, idcirco de flumine loqui maluit. Ex quo digressus, etsi confestim unde emersit redeat, nomen quidem fluminis idem, aquam mutatam repperit. Recte igitur in idem flumen et descendisse et non in idem sed in aliud descendisse dici potest. [2] Hominis autem etsi parumper occultior, nichil tamen moderatior fuga est. Fugit enim non fluminis tantum more, sed fulminis. Limus et umbra tenuis sumus et fumus euro volvente rarissimus. Nullum tam breve temporis momentum est, quod non aliquid vite detrahat. [3] Hee ipse nos hore quas inter cecas voluptates agimus ad mortem rapiunt. Ridentes ad lacrimabilem exitum festinamus, precipites agimur nec sentimus, ideoque improvisi corruimus et repentinum casum dicimus quem a primo lucis limine que cernimus universa prenuntiant. [4] Irrequietus enim celi motus nichil in hoc ambitu linquit immotum, nichil manet eorum etiam que solidissima iudicantur; nec opera tantum hominum sed nature alterantur et intereunt: corruent rupes, tumescent valles, alta iuga montium campis equabuntur, avertentur flumina et novos alveos querent, aliqua arescent, alia ex terre visceribus erumpent; hic se arctabit, hic laxabit pelagus, nec diu litorum species eadem erit: piscator veniet in aratoris fines, et que nunc puppibus ac remis quatitur, aratro sulcanda regio est. [5] Hec fient simul et facta sunt; omnia secum tempus trahit, omnia absorbet, omnia circumvolvit ac miscet, nichil stare permittit. Et magna mutantur et minima: calamus hic dum ista percurreret ter mutatus, ter michi ferro castigandus fuit. [6] Hanc tantam temporis et cum tempore rerum omnium celeritatem cernebat Heraclitus, sed affectator brevitatis ambigue paucissimis hec verbis implicuit. [7] Que michi quidem omnia a primis annis et lecta et audita et asservata memoriter, sed diu tenuiter credita; nunc tandem tam comperta sunt ut pene manibus palpentur, nec aliter annos numerare ceperim quam solebam dies. Sic me rapi video, sic remanere michi omnia post tergum stupeo, ceu rudis vector secundis flatibus puppe convulsa litora nota circumspiciens ex oculis eripi et arenam quam pedibus paulo ante calcaverat se sedente vanescere, cui, ut Virgilius ait, terreque urbesque recedunt. Certe maiori hominum parti sedenti et otiose et quod magis admiror non sentienti tempus et mortalia cuncta preterfluunt. Hinc est ut in extremo longeve vite positi se senuisse non intelligant, quod solicitudines et vigilie testantur, quas profecto non tam cupide susciperent si supervacuas scirent; scirent autem si forte expergiscerentur et ubi sunt aliquando respicerent. [8] Idem enim talibus evenit ut in eadem similitudine verser adhuc quod hiis qui immensum maris spatium dormiendo conficiunt: prius enim in portum delatos nauticus fragor excitat quam solvisse se noverint. 81 [1] Anaxagoras interrogatus quisnam eius iudicio beatus esset: 'Nullus' inquit, 'eorum quos tu beatos putas; inter illos potius habitat quos miserrimos reris: non divitiis suis oppressus, non honoribus tumens, non voluptatibus enervatus, sed vel aviti ruris non avidus colonus vel proprie discipline modestus possessor ac sobrius, sua quam vulgi extimatione felicior'. 82 [1] Hecaton quoque ab hoc contubernio repellendus non videtur, cuius ex multis hoc placuit: « Ego » inquit, « monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius venefice carmine: 'Si vis amari ama' ». [2] Eleganter artibus magicis ferias indicit. Non est necesse thesalica Tempe fixis in terram "oculis lustrare" et per herculeos colles Medee stupenti expertas herbas internoscere, non ferino ritu corporibus humanis particulas rapere et informia deformare cadavera, non carminibus Tartarum et elementa concutere; licet ferales sucos ab amatis labiis avertere, licet spiritibus et sepulcris parcere. [3] Ad id enim quod cupimus compendiosior et honestior via fert: « Si vis amari, ama ». In ceteris quidem rebus diversi generis compensatio admittitur: amor amore pensandus est. 83 [1] Cretes in turba exemplorum sunt. Cum enim ceteri mortalium inimicis suis aspera quelibet ac tristia, mortem exilium pauperiem ignominiam, imprecentur, hii soli delectationem orant, sed eam que ex mala consuetudine percipitur; et "hii" quidem quod de Tiberio Coruncanio et Manio Curio supra diximus verbo mitissime, re atrociter. Profecto enim pertinax malorum actuum iocunditas preceps ad interitum via est. 84 [1] Panetii philosophi illustris sententia hec est: decere animum viri sapientis inter tumultus ac pericula rerum humanarum positi circumspicere omnia et undique ingruentia mala precavere atque ita semper promptum expeditumque ad omnes fortune insultus vitandos tolerandosque consistere, sicut athlete solent ad certamen brachiis elatis et toto corpore preparari, nec minus animo, nequid omnino repentinum aut improvisum accidat. [2] Magnificum prorsus et salutare consilium. Quis enim labores atque humane vite discrimina, quis casus varios enumeret? Hinc fortuna sevit, hinc blanditur, hinc iuventus effundit, hinc senectus contrahit, hinc morbi obsident, hinc minatur mors, hinc alienis et externis motibus quatimur, hinc intrinsecis et nostris superbia attollit, metus deicit, spes suspendit, cupiditas inflammat, gaudium dilatat, dolor angustat, livor inficit, gula solicitat, accedit ira preceps et quotidianum ac blandum malum adamantinos animos flexura luxuries. [3] Quis inter hec tutus, quis intrepidus, nisi sit idem amens? quis unquam athleta tam periculoso se credidit duello? Illi quidem singulis hostibus occurrunt, nos cum mille congredimur. [4] Itaque non tantum athletarum more, ut vult Panetius, exerti, sed romanorum more ducum, qui exercitibus presunt donec in patriam contigerit pervenire, veluti iamiam dimicandum sit instructa virtutum acie, semper ad pugnam parati simus, si in terra hostili inter tot insidias salvi esse cupimus. Sed Panetio suus quoque discipulus iungendus est. 85 [1] « Unum eruditorum diem plus patere quam imperitorum longissimam etatem » inquit Possidonius. Preclare. Neque enim tempus metiendum est quod feneratores solent , sed virtus et rerum gestarum gloria, quibus nichil est comune cum tempore: non illius finibus utuntur sed propriis, quos nichil laxat, nichil angustat, in quantalibet brevitate multum patent. [2] Hinc preclaros iuvenes videmus et obscuros senes, quorum nomina si ad alienigenas perferantur, subit audientium animos opinio diversa; fama enim crebrior et rerum multitudo apud vulgus senectutis argumenta sunt. [3] Vidi ego quorundam tam gloriosam adolescentiam ut ad eos visendos de longinquo veniretur, dum interim senes circum ac decrepiti vicinis etiam incogniti laterent. Audivi affirmantes nunquam se nisi oculis propriis fuisse fidem etatis habituros: quosdam enim sibi defunctum, alios senem finxisse eum de quo tantum fama loqueretur; itaque congressu primo stupuisse. Quod evenit ignorantibus quanto latior sit sapientis iuventus vel, ut ait Possidonius, unus etiam dies quam tota stultorum senum etas. Hoc in urbibus evidentissimum est. [4] Quam enim aliam ob causam Roma atque Carthago circa quingentesimum annum formidabiles et toto orbe notissime fuerant, cum tot urbes alie et per Europam et per Africam permutandis mercibus aut agris fodiendis inglorie bina aut terna vel eo amplius egerint annorum milia vixdum finitimis audite? [5] Persuasum vulgo scio Romam omnium urbium esse vetustissimam, cum non sit; longius abeundum: in circuitu eius multas vetustiores esse certum est; sed hanc ei opinionem, ut dixi, ingens et singularis gloria conflavit. 86 [1] Anacharsis philosophus proprie admodum ac prudenter urbium leges aranearum telis simillimas dicebat. Sicut enim ille imbecilla animantia involvunt, franuntur a fortibus, sic hee pauperum delicta puniunt, a potentibus contempnuntur. Quod Catonis dicto convenit superius relato de furibus publicis ac privatis. [2] Dies autem deficiet si pergimus philosophorum universa complecti. Iam igitur et poetis grais aditum pandamus. 87 [1] Homerus Ulixem suum, sub cuius nomine virum fortem ac sapientem vult intelligi, terra marique iactatum fecit et carminibus suis toto pene orbe circumtulit. Quod imitatus vates noster Eneam quoque suum per diversa terrarum circumducit. Uterque consulto: vix enim fieri potest ut aut sapientia contingat inexperto aut experientia ei qui multa non viderit. Vidisse autem multa herenti in uno terrarum angulo vix potest evenire. 88 [1] Simonides, "poeta suavis" et vir "doctus" ac "sapiens", ut ait Cicero, a Hierone siculo rogatus edicere quidnam aut qualis esset Deus, ad deliberandum diei unius spatium poposcit. Id cum fluxisset revocatus et quod pridie quesitum erat iussus absolvere biduum postulavit. Eo rursus elapso petiit quatriduum. [2] Et cum sic sepe spatium duplicasset, admirans tyrannus quid sibi procrastinatio hec vellet percunctatus est. « Quia quo diutius » inquit, « cogito, eo michi species videtur obscurior ». [3] Prudenter: non temerarie et impudenter ut quidam solent, haud aliter Deum verbis circumscribentes quam si vel is humanis intellectibus caperetur vel ipsi nunc de celo venientes interfuisse divinis consiliis meruissent. 89 [1] Aristophanes comicus Periclem, quem virum cautissimum fuisse constabat, finxit ab inferis revertentem et cives suos monentem "non oportere" in civitate "leonem" educari: si educatus fuerit, "obsequi" oportere; persuadere volens hoc figmento adolescentibus generosis ac preferocibus habenas substringi debere; postquam laxate sint, sero contrahi immodica frenum recusante licentia. Posse igitur inimicum libertati nimium favorem petentibus negari, consecutis eripi non posse. 90 [1] A comedia in scenam brevis est transitus. Quis et illam crederet exempla sapientie missuram? Pylades histrio, qui primus vetustum et inconditum saltandi morem predecora novitate permutasse traditur, in illa arte clarissimus, discipulum habuit Hylam nomine. Quem cum impense admodum usque ad paritatis et emulationis studium erudisset et iam pro discipulo adversarium haberet, cepit eum observare tam sedulo, ut sepe iusteque redarguens spectanti populo romano se adhuc superiorem approbaret. [2] Uno audito reliqua coniecturari licebit. « Saltabat Hylas canticum cuius greca clausula » latine "sublimem" sonabat et "ingentem". Hanc vero magnitudinem atque altitudinem Hylas se se attollens dilatansque veluti corpore metiendo representabat. [3] Non abstinuit Pylades, sed ex ipso consessu spectantium "exclamans" grecis verbis increpuit. « Tum coactus a populo idem canticum saltavit, cumque ad » id quod in altero "reprehenderat pervenisset", non se se extulit, non effudit, sed contraxit finxitque meditantem. [4] Docte quidem et prudenter; quoniam « nil magis convenire magno duci censuit quam pro subditis cogitare », nec aliter commodius magnitudinem eius exprimi. 91 [1] Publium, quem in philosophicis inseruit Seneca, ab historicis non excludam, ubi propositum est ex omni hominum genere memoranda conquirere. Huius equidem inter mimos multa tam graviter tamque magnifice dicta sunt, ut e mediis philosophie fontibus eruta videantur et, sicut est in epystolis ad Lucilium, « non ex calceatis, sed ex coturnatis dicenda sint ». [2] Unum eius dictum ille locus habet: Alienum inquit, est omne quod optando evenit. Quid aliud dicit hic iocorum artifex quam Bias, patria capta, nudus fugiens, sive ille sit Stilbon nichil eorum que fortuna tribuit suum putans? [3] Quedam eiusdem preterea sensibus uberiora quam verbis in Saturnalibus annotata sunt. Hec quoniam, ut ibi scriptum est, « lepida et ad comunem usum accommodatissima et singulis versibus circumscripta » sunt, et brevitate et gratia ne excludantur impetrant. [4] Que tametsi, nescio qualiter, omnia fere Senece proverbiis inserta reperiam, sive ipse sive alter sibi quispiam de alieno liberalis fuerit, proprio tamen auctori subripienda non arbitror. Sunt autem huiuscemodi: Beneficium dando accepit qui digno dedit.[5] Hee sunt Publii sententie, in quarum singulis aliquantisper insistere non gravarer, nisi quia tractatus sapientie inter insipientis manus nescio quo pacto supra quam putaveram excrevit, et ad finem propero. Hoc dixisse satis sit: has michi sententias non tam histrionis quam philosophi videri facileque omnes animo meo probari, preter penultimam, quam non sine causa Seneca velut sibi adversam liquit, atque ultimam, de qua quid cum Cicerone sentirem dixi iam. 92 [1] Ceterum pro tot Asie regibus aut populis in Capitolium secutis currum triumphantium Romanorum sufficiat ad vindictam quod nunc romanus eques a concivibus longe distractus asiaticum victorem suum in hoc opere subsequitur. [2] Laberius inter eos qui mimos scriptitarunt diu clarissimus, victus tandem est a Publio, quippe a quo tunc talium studiosus nemo non victus est. Quod et Iulius Cesar diffinivit hiis verbis: 'Favente tibi me victus es, Laberi, a Syro'. [3] Et Laberius ipse tam equanimiter tulit ut victum se sine altercatione fateretur hiis sapientie plenis et memoratu dignis versibus: Non possunt primi esse omnes omni in tempore; 93 [1] Sunt quedam et sine auctore famosissima longo usu in proverbium versa et velut omnium hominum approbata consensu. Qualia sunt innumerabilia in sermone vulgari, que vel horrens villicus vel tremens anus sic enuntiet interdum ut mirari nos cogat et subsistere et repetiti verbi laudare sententiam acumen ornatum vim sonum magnificentiam brevitatem, denique vel in silentio fateri nichil de tali re melius, nichil verius, nichil sapientius, nichil elegantius etiam ab eruditissimis ac disertissimis dici posse. Nimirum a talibus nec ab aliis a primordio dicta sunt, licet ea postmodum et spectata veritas et memorie amica brevitas in vulgus effuderint. [2] Multa quoque huius generis passim per auctorum libros offendimus, e quibus exempli causa pauca subiciemus: Fortes fortuna adiuvat.[3] Licet hec apud Terrentium sint. Item, quod inter Senece verba connumerant: Avarus nichil recte facit nisi cum moritur. Sic est profecto: vivens enim nulli bonus, nec sibi nec alteri, moriens heredem voti compotem facit et se curis liberat, nulli malus. [4] Item illud: « Summum ius summa iniuria ». Quod sive ut Cicero vult in Officiorum libris intelligitur, et sanam habet sententiam, sive ad localem unionem contrariorum trahitur, et non minus sapienter dictum apparebit, ubi in animum venerit quanto plura flagitia in magnis urbibus quam in solitudine perpetrantur. [5] Supervacuum est per singula discurrere. Hic raptum filie, ille uxoris adulterium, alter fratris, alter nati violentam mortem deflet; hic immeritum carcerem, hic eculeum passus est; hic furtum pertulit, hic rapinam; hic presidis, hic potentioris vicini minis quatitur; hic de verborum, ille de verberum indignitate conqueritur; hic avito lare pellitur, hic obsceno premitur servitio: tot iniuriarum modis leges non sufficiunt. Atqui hec in mediis urbibus fiunt, precipueque preillustribus. [6] Mirum, cum has constet summo iure subsistere, alioquin ruituras. Quis negat? Sed, ut vetus proverbium testatur, hec prorsus adversa simul stant: « summum ius summa iniuria ». [7] Nec illud sapientia vacat grecum proverbium quo iubemur « ut quam quisque novit artem in hac se exerceat ». Id quam male servetur, nostris presertim temporibus, quis non videt qui vel tenuiter ad humanos actus oculum deflectat? Hic legum peritus in bellum ruit, ille armis exercitus forum terit, iste in dominio genitus mercibus ac fenori studet, ille aratoris natus a ligonibus ad tyrannidem aspirat, hic disputator argutus contionantibus obstupet, hid contionator egregius dyaleticis sillogismis inhiat, uterque manum calamo applicat et, quia aliquid sibi videtur intelligere, ardet libros componere seque notum facere posteritati. [8] Qua in re me quoque cum ceteris arguo et ardens fame desiderium totque diurnos ac nocturnos labores meos forsitan effectu carituros atque interim ad alia etsi non speciosius certe fructuosius convertendos. Non est cuiusvis ingenii libros scribere: magna quedam res est et singularis et difficilis et paucorum hominum. [9] 'Sed multa' inquis, 'intelligo multaque longo studio quesivi: cur me a scribendo dehortaris?' « Quia fieri potest ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit ». 'Quis hoc ait?' Profecto Marcus Tullius. Et si nullus diceret, unusquisque tamen ita esse fatebitur cui non sit insitum pro voluptate potiusquam pro veritate contendere. 'Quid igitur faciam?' dices. [10] Si consilium poscis, accipe quod ego impetu animi raptus michi ipsi nequicquam sepius inculco. Studium tuum ambitione careat ac pompa, saluti invigilet non glorie. Si profecisse te depulsis ignorantie tenebris usque ad intellectus lumen vel etiam lingue claritatem duntaxat agnoscis, Deo gratias agens utere bono tuo equanimiter, humiliter et ubi felicius ac facilius potes animum exerce. Scribere autem eius rei peritis linque, memor graii proverbii quod nunc in manibus est; ita forte membranis parcetur faciendique libros aliquis erit modus. [11] Sed instabis: 'Ego laborem non metuo, nec aliter quam tu scribendi propositum frenare possum. Quid hic preter temporis ac studii iacturam reprehensibile est?' Respondebit idem Cicero: « Mandare quenquam » inquit, « cogitationes suas literis, qui eas nec disponere nec illustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et literis ». Vides igitur non sapientie tantum sed modestie causa temperandum. [12] At rursus urgebis et inculcabis michi satyricum illud: tenet insanabile multos'Quid fiet? abstinere non possum ab hoc malo delectabili: da veniam'. Hanc negare nequeo morbo simili laborans; id tibi tamen michique denuntio eventurum quod ibidem Cicero subiungit: « Suos » inquit, « libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit preter eos qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt ». [13] Hactenus mecum et cum lectore rixatus sum, deinceps ad propositum revertor. « Quam quisque novit artem in hac se exerceat »: metiatur se ipsum quisque, nec quid pulcerrimum sit, sed quid sibi aptissimum cogitet atque illud arripiat. [14] Nunc autem aliena miramur, nostra contempnimus et inconsulta glorie cupidine non nostris artibus exercemur. Ipsi denique vim nature nitimur inferre. Minime igitur mirum est si studiorum nostrorum tales sunt exitus. Et de hiis quidem atque horum similibus nichil amplius. 94 [1] Inter auctore carentia apud Valerium innominati regis dictum ponam, qui oblatum dyadema non confestim superimponens capiti, cum animo ac manibus diutius versasset, hiis ad postremum verbis usus est: 'O carum et illustrem potius "quam felicem pannum", cuius quisquis discrimina curasque et molestias provideat, de terra sublevare negligat'. [2] Sapiens dictum, fateor, sed tum sapientem quoque regem dicerem, quando historie additum viderem dyadema eum cum verbis abiecisse. Crebri enim sunt regnorum ac rerum temporalium dampnatores, rarissimi contemptores; nec sine causa dictum reor a poeta: Aude, hospes, contempnere opes, quod arduus et paucorum mentium est ille contemptus. 95 Moderna [1] Regio simillimum pontificale verbum tempus est enim iam ad etatem nostram descendendi . Adrianum romanum pontificem sepe dicentem audivisse Policratus refert, qui sibi perfamiliaris fuit, nullum se de hoste suo quolibet maius supplicium optare quam ut papa fieret. [2] Et profecto, nisi fallor, summi pontificatus sarcinam, que vulgo felix et invidiosa creditur, humeris subiisse difficillimum et gloriosum miserie genus est: hiis dico qui eam seque ab omni contagio precipitioque preservare decreverunt; reliquis enim quanto levior videtur tanto funestior status est. Videtur itaque apud utrosque formidabilis. Quod si ille fatebatur qui id honus paucis diebus pertulit, quid illis videri debet qui sub fasce senuerunt? 96 [1] Sed nonne truncus erit et informis sapientie tractatus absque Roberti nomine? Nec ego nunc vitam eius, que tota morum et sapientie norma est, nec longe etatis acta commemoro: de quibus solis vel poetico vel historico sermone, quecunque presens impetus animi suaserit, integer retexendus nobis liber est, si largiente Deo studiis nostris otiosum tempus affulserit; ut siquid apud posteros fidei aut gratie noster labor inveniet, nepotum populus intelligat hunc etati nostre regem contigisse quem nulla non sapientissimum etas dictura sit. [2] Quamvis enim inclitum eius nomen nostra ope non egeat contraque potius nostrum eius auxilio et claritatem et diuturnitatem sperare queat, tamen tam digno tamque honesto officio fungi dulce erit, permixtisque nominibus amborum regiam famam nullius indigam debito obsequio prosequi, propriam vero et illius radiis illustrare et in evum pariter fortasse extendere. [3] Quis enim librum qui De Roberto rege inscriptus erit abiciat? quis non cupide, quocunque stilo scriptus sit, relegat? Hoc nempe proposito precibus suis, quas, heu!, supremo mitissimus digressu fundere dignatus est, illicet aquievimus ut Africam sibi Scipiadamque nostrum dicaremus. Quanta autem nobis voluptas erit de illo scribere, cui tam libenti animo de alio scripta sacravimus! quam denique iocundum, cum venerit quo nichil in terris dulcius! [4] Iam nunc cogitatione presumimus verum, et si vitam differre cogimur, mortem saltem liceat attingere, imo vero vite melioris exordium. Quis enim mortem dixerit? [5] Decubuerat corpore quidem languidus sed animo alacri et infracto. Nullus dolor, nulla costernatio, nullus egrediendi metus, nullum manendi desiderium, in illo presertim habitaculo ubi tanto cum honore permanserat. [6] Corpus velut ergastulum, artusque fatiscentes velut totidem libertatis sue vincula cernebat. Arebat cutis et vitalis calor infra senilem teporem iam redactus assidue decrescebat; ingeminabant morbi, rarescebat spiritus et transibat dies ultimus: extreme hore tempus instabat. Nulle interim querele, nulle ipsius lacrime fluebant, cum alienas abstergeret. [7] Sentio quid michi nunc argutus lector obiciat: fortitudinis hec potius quam sapientie videri. Non infitior, non contendo, sciens et virtutibus inter se cognationem quandam et hunc ipsum de quo loquimur omnibus usque in miraculum abundasse. [8] Hoc sane quod sequitur, ad quod per tot preambula tendebat stilus, sapientis et universa circumspicientis atque in extremis solito iudicio fruentis animi signum est. Quid enim prohibet quod in singulis vel regibus vel philosophis miratur antiquitas, in hoc dicendum est enim sepius et rege simul et philosopho posteritatem admirari? [9] Noverat se suis esse carissimum seque id meritum gaudebat, quibus gravissimum se merorem relinquere certus erat. Videbat adulescentulos regni successores et etatem multis obiectam periculis verebatur. Noverat sacrum religiose coniugis archanum, fugam e seculo, illo adhuc spirante, meditantis. [10] Tuto quidem poterat illustri femine regni pondus curasque committere, poterat illi animo superedificare quantumlibet: fundamenta non deerant; nisi ipsa quod eventus docuit , quamvis miserata casum publicum, saluti proprie succurrere maluisset seque post sepulcrum tanti coniugis mox intra sacros parietes monasterii sepelisset ad altiora suspirans. [11] Hoc muliebre propositum, iampridem cognitum, multa volventis animum angebat. Quis habenas post se rerum flecteret? quis regnum status acciperet? Circumspiciebat scopulos, meminerat procellarum, et ab aquilone lesus et ab austro venturasque presagiens tempestates, gubernator egregius clavum commissurus inexpertis. Quid mirum si solicitudinum variarum fluctibus estuabat? [12] Tot difficultatibus rerum, que vegetum licet ac validum fatigare debuissent, moriens indefesso animi vigore consuluit. Primum omnium flentes ac eius conditionem miserantes magnifice castigatos docuit nil sibi triste, nil asperum, nil miserabile, nil molestum, denique nil nisi suave prorsus et iocundum morte contingere. [13] Satis se, iuxta cesaream sententiam, vel nature vixisse vel "glorie", optare se iam "ex" corporis "statione discedere", sperare ab hoc mortali solio digressum ad feliciora et stabiliora regna proficisci; minime itaque lugendum, sed omni gaudio prosequendum iter suum. [14] Quid multa? Sic omnium gemitus oratione compescuit, sic omnem miseriarum mortis opinionem ex audientium pectoribus extirpavit, ut nunc usque se se felices arbitrentur quibus illum ex ipsa morte contionantem contigit audire, nec morientis cubiculo ullas philosophorum scolas preferant. [15] Deinde adversus singula que terribilia providebat accomodata remedia, veluti restitura venenis antidota, dictavit. Regni gubernacula successoribus quos matrimonio iunxerat tradidit, identidem admonens: 'Hoc istud consilio, hoc illud periculum declinate. Sic cum subiectis, sic cum amicis, sic cum hostibus vivite. Hec atque hec inter vos precepta servate. [16] Et valete nostri memores'. Hec et hiis similia cum solita et aucta malis maiestate dixisset, tota mente in Deum versus expiravit et e corporeis vinculis letus excessit. O felicem perfectamque sapientiam, inter mortis angustias, cum ceteris hominibus nedum rerum externarum sed sui etiam ipsius vix ulla superest memoria, ita secum omni ex parte consistere, ita superstites consolari tanquam non ipse sed hii morituri sint, ita res suas disponere ceu rus peteret non sepulcrum! [17] Et regno quidem in longum consuluit, modo voces abeuntis animis inheserint, nec, quod multum vereor, externis victe consiliis evanescant. Ego autem hactenus domini mei finem referens inter contrarios affectus distrahor et amara quadam pascor dulcedine, nec unquam nisi lacrimis coactus ab hoc sermone divellerer. 97 [1] Maffeus Vicecomes vir hac etate prudentissimus est habitus. Is Mediolano patria prepotentis inimici viribus pulsus, dum ad Canem Magnum veronensem, exulum atque inopum, ut iam diximus, hospitalitate notissimum, confugisset, turbas hominum atque conspectum vitans quod curis gravioribus pressi solent procul a civitate solitarium, ut aiunt, sibi delegit habitaculum. [2] Ubi cum brevi tempore deserti senis exilium ludibrio esse inciperet, quod fama loqueretur solum ac vagantem dies integros supra ripam Benaci lacus agere, superbus hostis unum ex suis ad eum ludendi gratia misisse traditur. Qui solivagum, ut audierat, prospiciens, aliquandiu contemplatus accessit et domini sui verbis quesivit primum quid illic solus ageret. [3] Respondit senior: 'Retia tendo; solus ideo, nequis obstrepat'. Subsecutus nuntius: 'Qui me' inquit, 'huc dirigit, scire cupit ex te quibus viis aut quando speres in patriam reverti'. Et ille: 'Iisdem' inquit, 'quibus egressus sum; sed non antequam flagitia sua sceleribus meis preponderare ceperint. Tunc me purgatum levioremque remeare, illum ponderibus suis descendere ac precipitem agi necesse est'. [4] Quod cum Mediolani domino renuntiatum foret, exclamasse unum ex astantibus ferunt: 'Seniculus ille ex omnibus que habuerat nichil preter spem sensumque retinuit, necdum tamen tuto contempnitur'. Et profecto sapienter ad utrunque responderat. [5] Primum quod secretum vis, procul ab hominum turbis age. In secundo enim non sapiens modo sed vates fuit: siquidem non multo post hostis exsuperante nequitia, cui insolens dabat alimenta felicitas, illo deiecto ipse victor in patriam rediit. In qua usque in presentem diem, ut videmus, et nepotes dominantur et filii. 98 [1] Dictum unum quod audire placuit et referre delectat. Religiosus quidam vir spectate sanctitatis ac iam senio gravis ad insequentis diei convivium invitatus: 'Siquid' ait, 'nunc ex me vultis, presto sum. Quid vero cras agendum sit vos quibus vacat cogitate, ego enim a multis annis crastinum non habui'. O felix si vera memorasti! [2] Quid enim miserum formidare potest qui crastini curis resecatis hunc diem ut extremum ordinat, ut extremum aspicit, omnium rerum suarum in expedito rationem habens, nec de preteritis nec de venturis anxius? Summa hunc et sacra cum delectatione vivere necesse est impletis vite officiis et sarcinulis rite compositis, adhuc inter homines cunctantem et nisi iam preter Domini revocantis imperium expectantem! O iterum et iterum felix! [3] Nec scio an felicior si dicere posses quod est apud Senecam: 'Iam paratus nichil cogito de die toto'. Nichil enim de crastino cogitantem nec de die toto cogitare arbitror; alioquin stulte se arctasset ad vesperam. 99 [1] Quam hoc recte premissis addiderim viderint doctiores; michi quidem pretermittere non libuit. Brixiensis vir et morum et sanguinis nobilitate conspicuus dicitur: ego enim hominem non novi, sed quod michi sepe relatum est teneo inter multa nimirum que sapienter et cum amicis et cum vicinis agit, hunc cum filiis morem servat: usque ad quartum decimum etatis annum ferulis ac verberibus lascivientes domat, tenerum et tractabile ingenium modis omnibus ad arbitrium suum fingens; postquam vero pubertatem attigerunt, flagris abiectis, precibus ac monitis ad virtutem cohortatur et rectam vivendi viam sedulo illis ostentans et pericula dinumerans que obliquis tramitibus gradientes manent, hoc patris officium dictitans; filios enim esse, non servos, cum quibus nervis et cathenis agitur. [2] Adicit et illam facti rationem: 'Quid' inquit, 'se simul et filium torquere iuvat? Sapientem nemo nisi Deus facit. Itaque dum nichil intelligunt, officium tuum imple; post, admonuisse satis est. De reliquis, nisi quid carcere vel supplicio dignum intervenerit, et tibi parce et filio, curamque hanc omnem Supremo Artifici committe'. [3] Sensi ego quidem in multis, sed in me ipso clarius, frustra nature repugnari. Quanto enim studio parentes mei egerant ut patrimonium aucturus ius civile perdiscerem! In quo viventibus hiis aliquantulum processi; ut autem michi relictus sum, eo redii unde nunquam animi intentione discesseram. Valde parentibus cupiebam obsequi, sed nature cogebar mee. Nec dici necesse est quod omnes norunt: quam procul hec me ab illorum opinione raptaverit. [4] Nunc quoniam duo maximi tractatus unum ingentem librum occupant, pars prime virtutis tertia quarto mandabitur volumini. IV 1 DE PROVIDENTIA ET CONIECTURIS Romana [1] Ab altioribus incipiam. Quid enim populo romano in terris altius fuit? Huius eventus ab illustribus viris multo ante provisus est. Appius Claudius in omni sermone negotium Romanorum otio preferre solitus fertur. [2] Atqui nemo tam demens est qui otii dulcedinem negotiorum curis, si facultas securitasque cum otio contingat, non preferendam censeat. Sed in anteriora prospiciens vir cautissimus videbat id quod exitus approbavit: romanam virtutem negotiis ali, otio segnitieque marcescere. 2 [1] Equidem quod hic generali quadam admonitione atque indefinite censuerat, Quintus Metellus rebus ipsis applicuit. Bello enim punico secundo, pulso tandem ex Italia Hanibale ac subacta Carthagine, cunctis gaudio exultantibus solus in senatu gravi et circumspecta sententia usus est: ignorare se asserens an ea victoria letabilior an formidabilior esset reipublice. [2] Sicut enim Hanibal Alpes ingenti strepitu transgressus concussa Italia dormitantem populum romanum excitasset, ita verendum ne illo digresso silentioque pacis reddito rursum obdormiscerent et quos labor ac metus exercuerant securus torpor opprimeret. 3 [1] Iam quid aliud ante oculos habebat ille « vir optimus a senatu iudicatus », Nasica, tertio bello punico, dum a sententia Catonis Censorii, qui vir omnium sapientissimus habebatur, acerrime constanterque dissensit et illo censente inexorabiliter delendam esse Carthaginem adversatus est, non quod urbem infestissimam parcius odisset, sed quod patriam diligeret, cuius mores previdere se dicebat in luxuriam abituros amoto emule urbis stimulo? [2] Atque utinam eius tunc consilium valuisset! Longioris evi forsitan romana felicitas fuisset, nec hostili urbe ferro flammisque consumpta, ipsa tam brevi post tempore non armis sed vitiis propellentibus corruisset, pace bellorum gloriam inquinante atque orbem domitum vindicante luxuria. [3] Et hoc quidem de moderatore terrarum ac principe nationum populo. Nunc que de illustribus eius populi viris ab aliis itidem preclaris coniectoribus previsa sint referam, a Cesaribus incipiens, quibus nichil occurrit aut in urbe aut in orbe sublimius. In hac quoque tanta rerum altitudine quia de longinquo cernenti supremus omnium primum michi vertex ostenditur, ille michi stilo etiam preferendus est. 4 [1] Iulius Cesar, futurus rerum dominus, ad illud principatus fastigium, imo vero ad celum opinione hominum perventurus, quippe imperium occeano, famam qui terminet astris, ut Virgilius ait, is ipse, inquam, ut mundus agnosceret nichil non licere fortune, inopem atque solicitam et inquietam egit adolescentiam. [2] Persequente enim Lucio Silla, qui tunc everse reipublice imperitabat, e medio atque hominum ex oculis fugiens nec in latebris tutus erat, nisi eas crebro et, ut ait Suetonius, « prope per noctes singulas commutaret, seque ab inquisitoribus pecunia redimeret », importune morbo quartane preter cetera vexatus. Sic cum amico suo ludebat eo tempore fortuna, dum inter sextum decimum et vigesimum etatis sue annum ageret. [3] Interventu tandem virginum Vestalium et clarissimorum virorum qui eum affinitate et persecutorem suum amicitia contingebant, vix veniam consecutus est. [4] Cum enim Silla preces eorum non admitteret atque illi ex adverso obstinata importunitate precarentur, nec facturi finem viderentur, fessus exclamavit: 'Vincite et vobis hunc Cesarem habetote, dum noveritis hunc ipsum, cuius salutem tanto studio procuratis, futurum quondam optimatium, quorum vos mecum propugnatores fuistis, et publice salutis eversorem: "nam Cesari multi insunt Marii"'. [5] Idem Silla optimates crebro, sicut Suetonius refert, et nominatim Pompeium Magnum, ut est in Saturnalibus, amicum et familiarem suum, tum cum nichil omnino formidabile videretur, admonuit « ut caverent illum puerum male precinctum », Cesarem habitu significans. [6] Quid hac providentia divinus, quid hiis coniecturis certius: puerum studiis liberalibus deditum, nec divitiis nec potestate terribilem, sic introspicere ut senectutis etiam eventa prevideas? Quid enim? nonne quod de optimatibus predixerat, cum sepe aliter, tum in campis thesalicis impletum est, ubi totus fere romane nobilitatis sanguis effusus turbidos amnes transmisit ad maria? [7] Quod autem Pompeium premonuit haudquaquam supervacuum fuisse et ille idem thesalicus dies experimento fuit et ille precipue quo ad litus egiptium urgente fortuna compulsus est et modo triumphator gentium, infandi regis imperio miserabiliter discerptus, inopem regi truncum volvendum fluctibus, medicatum caput spectandum prebuit victori. 5 [1] Et quoniam cesareum nomen attingimus, evagandi materiam stilus habet. Tam vehementes enim aliquot coniecturas sub hoc nomine reperio, ut prope suspicari cogar nescio quid non providentie tantum sed divinationis sub illis pectoribus latuisse. [2] Itaque de Tiberio in primis libera coniectura Theodori, eoque mirabilior quo et ante concepta et apertius expressa est. Hic enim tunc rethorice magister, Tiberium puerum perspicaciter intuitus, quotiens obiurgare eum vellet, non nisi « lutum a sanguine maceratum » vocitabat. Satis proprie, etiamsi post morum suorum experimenta et imperii facinora diceretur. [3] Quibus enim verbis vel accomodatius vel brevius post annum septuagesimum illius loquens segnem ac fedam et cruentam hominis naturam ac presentes actus effigiare potuisset, quam senis mores ex puerilibus inditiis designavit? 6 [1] Age quam evidens ipsius Tiberii de Gaio Caligula successore suo providentia! Habebat eum supra fidem non sibi tantum obsequentem, sed suis omnibus nichil indignantem, omnia etiam aspera et gravia equanimiter tolerantem usqueadeo, ut subsecuti principatus actibus primevo obsequio collatis, res in proverbium versa sit: 'Nullus "servus" Gaio "melior", nullus peior "dominus"'. Et tamen interdum dicere solebat illum "suo et omnium exitio vivere" et venenosum ac mortiferum mundo animal Rome ali. Mirum quod eum vivere diutius passus est. [2] Sed puto sic recens Cristi mors et sanguis innocuus exigebat, sic humanum merebatur genus, ut scelestum ferus et inhumanus princeps exciperet. Ipse quidem Tiberius dignus erat talem et previdere et habere sue mortis auctorem. [3] Nam de eo minus miror, quod Galbam, quem previderat rerum potiturum, sub annis puerilibus non sustulit. Neque enim dissimulavit causam: quod ille tunc puer in extrema demum etate perventurus esset ad imperium. Itaque: « vivat sane » inquit, « quando id ad nos nichil pertinet ». [4] Et Gaii quidem fructus ex ipsis floribus potuit conicere; at Galbe principatum quibus coniecturis vel ipse vel Augustus simile enim et de ipso scribi videtur tam longe previderint, non vacat res miraculo: nisi quia ut id Cesaribus insitum quodammodo crederetur Vespasianus effecit. Quem mox attingam, si ordinis non deserendi gratia unum prius adiecero. 7 [1] Domitius, Neronis mundo pestilens et dampnosus pater, natum sibi filium audiens, congratulantibus amicis, nullo tactus gaudio: 'Scitote' inquit, 'ex me et Agrippina nichil nisi abhorrendum et infaustum ac publice nociturum potuisse procreari'. [2] O infelix sed verax vases, unde hec tibi tanta prescientia futurorum? Notus eras tibi tu, nota coniunx; execrabilis quis te impetus implicuit tam mestis amplexibus? Sed debebatur hic partus moribus humanis et princeps imperio romano qui Caligule nomen ac titulos obscuraret. [3] At tu, genitura miserabilis, providentia mirabilis pater, sciens mundo nocuisti. Clara profecto hinc illinc coniecturarum aderant inditia, quibus tam propere ad comunis filii notitiam penetrares. 8 [1] Vespasianus quidem ne differam quod pollicitus sum duos filios habens, quanquam nec hereditas iam Cesares faceret sed fortuna, nec ipse cuiquam suorum successisset, tam constanter tamen filium suum et, quod mirabilius est, utrunque sibi successurum previdit, ut multas coniurationes et insidias perpessus, tandem in senatu non dubitaret asserere frustra se dolis appeti et inani successionis spe: se enim sublato "aut filios" suos imperium habituros "aut neminem". Nec fefellit: oraculo similior vox quam mortalis hominis coniecture. [2] Idem Domitianum filium « super cenam fungis abstinentem » cunctis audientibus irrisit, fati sui nescium dicens: nec enim fungos sibi metuendos esse sed gladios, tanto illi genus sue mortis ante denuntians. Hinc iam ab urbe simul et Cesaribus abeundum est. 9 Externa [1] Occurrit autem post Vespasianum Iosephus, vir apud suos clarus, nec obscurus apud nostros. Qui ab eodem captus tempore quo Neronis imperio bellum gerebat in Iudea, cum sibi vincula circumdari vidisset, quasi nichil motus brevi captivitate et omnino futuri certus: 'Tu idem' inquit, 'Vespasiane, quem nunc alterius iussu vinciri facis, cito imperator factus iubebis absolvi'. [2] Id sane quibus coniecturis providerit incertum, nisi quia et nota Neronis impietas velocem casum et spectata Vespasiani virtus meritum ascensum polliceri poterat; quo rerum potiente nichil inhumanum formidandum erat. Hiis forte vir providus ad salutis ac libertatis spem ratiocinando pervenerat, propter quod tam intrepide loquebatur. 10 [1] Quecunque fere de Cesaribus dicta sunt vacua consilii dixerim sed plena miraculi. Quid enim profuit de longinquo venturos casus previdisse nec obviam isse cum iri posset, si modo poterat? Nec erat, ut est apud poetam, Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum. Utcunque se res habeant, propter admirationem tantum memoriam meruerunt. [2] In hiis autem que sequuntur et providentiam miror et consilium laudo futuris periculis obiectum, quamvis, ut plerunque solet, ab imperita moltitudine spretum atque calcatum sit. Nichil enim bene suadentium laudibus officit obstrepentium furor, multis profuit ad gloriam que dicerent que ve consulerent contempni, dum clarior providentie fides magnis post cladibus quesita est. 11 [1] Gaius Pontius, Samnitium imperator, apud Caudium ambos consules atque omnem exercitum romanum forte preruptis et angustis locis incluserat. Miserabile spectaculum, tot fortissimos viros adempta pugne copia et armatos simul et captivos cernere! [2] Cum interventus noctis animos ab operibus in curas traduxisset, nec minus letitia victoribus quam inclusis dolor consilium ademisset, visum est "Herennium" victoris "patrem", virum et etate et sapientia provectum, "consulere"; neque enim procul aberat. [3] Senex audito rerum statu consilium dedit ut abire permitterent et insuper et honorificis verbis et omni obsequiorum genere prosequerentur. [4] Quod ubi in consilio castrorum apud feroces animos iuvenum agitari cepit, nimis molle ac prorsus senile consilium de tam infestis hostibus et indigna res omnibus videri. [5] Proinde iussus nuntius reverti et virilius responsum poscere. At ille "omnes ad unum" occidendos "censuit" Romanos. Enimvero tum cuncti, precipue imperator, delirantem iam senio patrem affirmare, qui de eadem re tam pugnantia suaderet. Quia tamen fama hominis ingens erat, placuit rursum exquirere siquod forte medium consilium haberet. [6] Tum vero senior stratis se se iussit attolli et vehiculo impositum in castra filii perferri. Cuius ad adventum circumfusis omnibus: 'Nichil' inquit, 'novi consilii daturus venio, sed eorum que dedi dicturus rationem. [7] Primum quidem est Romanos, bello clarissimos et optimos mortalium viros, grandi et insperato beneficio astrictos ex inimicitiis ad amicitiam attrahere et vobis ac posteris vestris tam valide gentis presidium promereri. Quonam enim modo unquam odisse poterunt aut eos aut eorum sobolem per quos se meminerint vite ac libertati redditos? [8] Si hoc vobis displicet, secundum reor uti presenti fortuna et gentem inimicam extirpare radicitus. Sic enim in longum non tantum vobis consulitis sed hiis qui ex vobis etiam nascentur. [9] "Tertium" sane quod ex me petitis "consilium, nullum est". Nam quos' inquit, 'in manibus habetis dimittere contumeliis affectos, "ea" demum "sententia est que" nec hostem "tollit" nec "amicum parat"'. [10] Sapientem senem et singula providentem! Veruntamen cecus et insolens victoris animus utroque consilio despecto tertium quod ille dampnaverat amplexus, exercitum ac consules exarmatos et sub iugum actos relaxavit. [11] Quod cum nuntiatum esset Herennio, ut audivit eos mestissimos deiectis frontibus abire, nec amicum nec hostem posse a quoquam romano verbum extorquere: 'Heu' inquit, 'miseri, quam graves mine sub hoc silentio premuntur!' Id quoque quam vere providerit, subsecuta Samnitium strages duce Papirio Cursore reimpositumque iugum Pontio et legionibus testantur. 12 [1] Et ut duos providos senes de diversis climatibus coniungam, Hanno carthaginensis, vir apud suos spectate providentie, prefervidum Hanibalis ingenium ab infantia contemplatus, semper suasit continendum "domi, sub legibus docendum" ex "equo" cum civibus suis "vivere", abstrahendum ab exercitibus, ne intempestivo assuefactus imperio, postquam civem dedidicisset, tyrannum ageret. Id an salubriter premoneret declaravit exitus. [2] Quanta enim cum Africe Hispanieque et Italie ruina quantoque populorum cum gemitu ac sanguine imperitandi dulcedinem semel degustatam perpetuare puer ille nisus sit, tam notum est ut commemoratione non egeat. [3] Noverat utique senex hic alteram eius consilii partem, quod Pericli ascribit Aristophanes: de quo dictum est supra. Alteram sane vel ignoravit vel contempsit adeo, ut Hanibali, ad summam licet potentiam evecto, obtrectare non desierit; quin et in Italia iam tonantis victorias ausus sit verbis extenuare, quamvis obstrepente populo, et tristes exitus vaticinari, seu pacis eum amor cogeret seu patrie nam invidiam in tanto viro, etsi adversarii criminentur, ego non suspicor . [4] Denique post cannensem cladem et illud "pene" novissimum "vulnus imperii" romani, cum Mago tam magne felicitatis nuntius in Carthaginensium senatu rem omnem ut gesta erat exposuisset et stragis infinite modum, quasi numero non posset, coram effusis anulorum aureorum modiis qui romanis civibus occisis dempti fuerant metiretur, cunctis letitia attonitis, Hanno solus in eodem habitu persistens interrogavit nunquid ob tam gravem casum quisquam sotiorum populi romani ad Hanibalem transfugisset. Ubi nullum ideo fidem mutasse cognovit, censuit legatos e vestigio mittendos, qui pacem a Romanis peterent: in eo rerum statu facilius impetrandam. [5] Que sententia parvi remissique animi multis tum fortassis visa est; post autem, sero licet, geminis Carthaginensium ruinis summe providentie apparuit. 13 [1] Nec illa pretereunda est athici senis exclamatio, qui cum primo contionantem adolescentem Periclen audiret, repente Pisistrati, quem senio gravem iuvenis audierat, recordatus: 'Cavete' ait, 'hunc iuvenem, cives; est enim in loquendo persimilis Pisistrato'. [2] Vulgo quidem plausibiliter, nichil nisi presentia cernenti, seni autem, et preterita memoranti et futura providenti, formidabiliter loqui visus est. Quid ergo? falsum ne presagiit aut non recte providit qui ex sermonum similitudine coniecturam traxit ad similitudinem animorum? Profecto Pericles alter erat Pisistratus, nisi quod ad evertendam libertatem ille linguam pariter ac dexteram armaverat, huic lingua suffecit. [3] Et nunc hii tres senes remaneant invicem fabulantes, modo diversitas linguarum non impediat, ostentantesque alter alteri incredulam patriam iuvenum consiliis in cineres resolutam. Nos iter inceptum prosequamur. [4] Postquam vero per presentia a preteritis in anteriora transgressi sumus, non alienum forte fuerit aliquot species attingere earum per quas ad prescientiam futuri temporis curiositas humana suspirat; quamvis non ignoremus providentiam virorum, divinationem anicularum propriam esse: verum quia utriusque studium de futuro est, eatenus similes videntur, ut illa rectis tramitibus procedente hec perplexis erret anfractibus. [5] Itaque quo illa pervenit, hec nititur frustra quidem, nisi dirigente per tenebras fortuna mortalem ignorantiam; idque perraro, sicut sapientissimis viris visum et experimento compertum est. Quamobrem iuxtaposite sunt, ut uno velut obtuitu videas quam fugias, quam sequaris: id enim est eius de qua iandiu loquimur prudentie. Placet autem ab oraculis exordiri. 14 DE ORACULIS Romana [1] Oraculum est, ut a Seneca diffinitur, « voluntas divina hominis ore enuntiata ». Quod si sic intelligitur, iam piget incepti: prestat titulum abradere. Nam quis ego sum qui sacros Dei nuntios, prophetas veteres, attingam stilo? Non ea vis animo neque id mee facultatis opus est; verum quia, etsi migraturo similis sepe impedimenta collegerim, migrare tamen hactenus non contigit eoque visco teneor ut a secularibus studiis nequeam avelli, sic intelligi postulo non tanquam de infallibilis et omnipotentis Dei, sed quasi de demoniorum, quos illi deos vocant, responsis scripturus sim. Si enim illi dii forent, cur non hec oracula dicerentur? Diffinitio quidem non abhorret. [2] Utique enim mortalis homo consueverat illis spiritibus impleri et sic ventura predicere, sed tam multis ambagibus obsita, ut facile internoscas quam fallax investigator anhelantis vatis pectus impelleret. [3] Ex hoc genere responsum illud est delphici Apollinis datum Tarquinii Superbi filiis; quod si apertum et evidens fuisset, nequaquam tantam laudem acumen interpretis meruisset. Sed de hoc suo loco dictum est. [4] Hic autem similia quedam ex varia librorum lectione collegi, quibus lector admonitus gaudeat et Deo gratias agat, quod ex tenebris eductus et ad serene lucis seculum reservatus est, nec vereatur aut Iovem aut quemvis alium ex illorum diis et quem in hac re pre cunctis attollunt, Apollinem, irridere, presertim cum Marcus Tullius, vir eius secte atque illorum temporum longe doctissimus, in libris suis libera eum irrisione despiciat; quem licet ille suspiceret publiceque cederet infamie, nobis tamen insitum est et execrari peregrinum mendacis dei nomen et odisse. [5] Ad hoc autem proderit aliquot eius fallacias agnoscere, quibus, humani generis illusor potius quam consultor, famam sibi divinitatis multa miserorum cecitate quesiverit. 15 [1] Appius Claudius, is qui civili bello pompeianas partes secutus est, de eventu rerum dubius vicinum castris, qui iam tum neglectus obmutuerat, retentavit Apollinem. Itaque Phemonoes quedam templi vates, in antrum compulsa solitoque exestuans furore, fertur in hanc sententiam respondisse: 'Magnas huius belli minas, romane, ne timeas; nichil enim "ad te", quoniam in pace litus euboicum vel, ut quidam, "Euboee cellam" possidebis'. [2] Quo ille responso velut in sompniis accepto perplexior discessit inde quam venerat; sed non multo post apud locum qui Euboee cella dicitur, quo secutus responsi quem putabat sensum se contulerat, ante supremum prelium morbo interiit. Ita subtractus bellis et sepulcro conditus euboico fidem fecit oraculo. 16 [1] Nero Cesar portendi sibi mutationem status a mathematicis acceperat; qui in hoc concordes, in eo discordabant quenam fortuna imperio deiectum exciperet. Hiis eger delphicum experiri oraculum statuit; sic enim sibi visus est hesitationem suam ab humano ad divinum consilium traducturus. [2] Inde sibi responsum est annum tertium et septuagesimum caveret. Quod cum audisset, homini inconsiderato et vix trigesimum etatis annum supergresso tanta securitas incesserat, ut iam nichil metuens et prosperitatem et etatem sibi integram sponderet, quasi ante prenuntiatum tempus ab Apolline mori non posset. [3] Eo denique vanitatis et insolentie raptus est, ut preciosissimis quibusdam rebus maritima tempestate deperditis affirmaret eas ad se vel piscium obsequio reversuras. [4] Talibus intumuerat erroribus, cum subito ab omnibus destitutus et ad turpissimam compulsus est mortem; utique consiliario dignus Apolline, quamvis ille mendacii parens, nequid mentitus videretur, consuetis ambagibus atque arte providerit. Quod ipse Nero suprema illa nocte audito clamore militari suum execrante et Galbe nomen celebrante, sero licet, quivit intelligere et ad infelicitatis sue cumulum veridicum oraculi auctorem opinali. Galba enim successor tertium et septuagesimum annum tunc agebat. 17 [1] Apud Heliopolim Assyriorum templum fuit, perplexis, ut aiunt, numinibus incertum, quod et Sol ibi coleretur et Iupiter et Apollo de hoc quidem incertior fama est, sed hunc quoque templi eius accolam ex furore ministrorum et ex divinatione confirmant . [2] Hunc igitur Traianus "hortantibus amicis" bello parthico consulendum ratus, romano more "fidem" oraculi pretentare voluit, nequid forte mortalis fallacie fingeretur, sigillatasque literas transmisit, ad quas sibi petiit responderi. Erat enim mos et de longinquo per epystolam consulendi. [3] Spiritus ille vaferrimus, qui in consignatione imperialium literarum forsitan interfuerat, tentatum iri se intelligens, ut humanam irritaret insaniam, nosse se commentum consulentis ostendit. Oratus enim ad id quod in literis clausum erat respondere, chartam poposcit; quam cum sacerdotes attulissent, sicut erat claudi iussit et remitti, illis quidem attonitis et quid sibi vellent prestigia dei sui cum admiratione reputantibus. [4] Nec minus admirans imperator oblatam vidit et aperuit, ut qui solus sibi conscius facti foret et chartam illi signatam quoque sed vacuam misisset. [5] Itaque iam satis expertum credens et de templi religione certissimus, secundis literis consuluit esset ne post belli finem Romam reversurus. Ille autem, scripto nichil, vitem in partem sectam ac sudario involutam remisit principi. Traiani mors proximis vindemiis consecuta reliquieque Romam reportate responsi nubilum discusserunt. 18 [1] Sed ne Apollo solus imperatoribus nostris illuserit, Gaius Caligula, variis undique prodigiis pulsatus, templum Fortunarum Antii consuluit; quem locum veluti « natalem sibi omnibus locis atque secessibus », ut Tranquillus ait, "semper pretulerat". Responsum "caveret a Cassio". [2] Ea re permotus Cassio Longino, qui proconsulari imperio tunc Asiam obtinebat, destinavit mortem; et forte consultor id agebat, sed Gaius interim a Cherea, qui et ipse, licet minus vulgato nomine, Cassius erat, interfectus est. 19 [1] Vespasiano autem sub Nerone rem in Ierosolimis gerenti vicinum Carmeli montis oraculum experiendi desiderium incessit. Unde in immensum spe auctus est, accepto responso quicquid mente concepisset, quicquid attentasset successurum feliciter, quamvis arduum aut laboriosum videretur. Parumper iste fidelius et paulominus veraciter. Sed ad Apollinem revertor. 20 Externa [1] Et ne clarius inter vicinos locutum putes, sub adventu Xersis territis Grecie urbibus, ab Atheniensibus consultus quonam modo saluti proprie providerent, respondit: « Muris ligneis ». Id ambiguum more suo confusumque consilium Themistocles interpretatus, pro "muris ligneis" naves intellexit. [2] Itaque hortante eo deserta urbs: turba ad bellandum inhabilis et preciosissima rerum repostis locis abdita, ipsi autem armati classe conscensa experiri fortunam pelagi decrevere. [3] Casus prestitit et salaminiace victorie successus ut consultor verax haberetur. Qua in re si non plus illinc Xersis imbellia, hinc Themistoclis consilium ac virtus quam Apollinis oraculum effecisset, egre profecto "muris ligneis" hostis tam numerosus excipi valuisset. 21 [1] Paulo Lacedemoniis apertior, quibus eadem tempestate consulentibus aut urbi aut regi eorum pereundum esse respondit. Atque ita contigit: rex enim Leonidas gloriosissime moriens patriam reliquit incolumem. Quanquam recte iudicantibus oraculo regis mors, virtuti regie salus urbis ascribenda sit. 22 [1] Quid, quod in consiliis anceps et obscurus, in adulando clarus et simplex reperitur, quid cause putem intervenisse, nisi ut illic remedium occultaret, hic superbiam et inanem iactantiam mortalium pectoribus ingereret? Utrobique fallendi propositum: utilia tegere, dampnosa revelare. [2] Socratem omnium qui viverent sapientissimum respondit. Nullum hic involucrum: aperte locutus est, nec, puto, falsum dixit. Sed quorsum hiis laudandi blanditiis pergeret non video, nisi ut hominem doctissimum et cuius moleste sapientiam ferebat extimatione sui ipsius tumidum et velut divino iudicio prelatum insanire compelleret. [3] Harum forte blanditiarum vicem sibi reddebat Socrates, cum Xenophonti, discipulo secundum Platonem preclarissimo, interroganti nunquid suaderet Epycurum sequi, postquam sententiam suam explicuit, hoc in fine responsum dedit: « Et nostrum quidem » inquit, « humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum, ad quem etiam de maioribus rebus Athenienses semper publice retulerunt ». [4] At quanto tu, Socrates, melior quantoque consilii sanioris quam is ad quem discipulum remittebas, nisi in hoc uno, quod ille tibi optimus et consultissimus videretur! Sed redeo ad Apollinem. 23 [1] Ligurgo consulenti Delphis ignorare se ait eum ne diis an hominibus aggregaret. Imo vero non ignorabas, perfide, cui loquebaris hominem esse, non deum; tibi tamen et omnibus tui similibus diis longe preferendum. [2] Sed quid aliud hac simulata ignorantia voluisti, nisi ut egregium virum et inter homines precellentem ridiculum semideum opinione sua faceres et immensis laudibus inflatum ex eo quod fuerat magno, ut sibi videbaris, teste convelleres, eumque qui ad te homo certus ac modestissimus venerat remitteres immodestum atque inter divinitatis et humanitatis vestigia titubantem? 24 [1] Unum michi veterator hic videtur respondisse fideliter; nisi talium mos esset aliquid interdum veri dicere quo liberius in reliquis mentiantur. [2] Siquidem cum Giges ille platonicus, per summum nefas de pastore rex Lidorum et insuetis fortune favoribus se se efferens, oracula Delphis exquireret num quisquam inter homines se beatior foret, vox ab antris reddita Agladium Sophidium, inopem quendam ac rusticum seniculum in finibus Archadie latitantem, ceterum cupidinibus ac terroribus liberum et exiguo rure "regum" divitias exequantem, feliciorem diffinivit. [3] Nec immerito: non enim exterius sed introrsus et in ipso animo vera felicitas sita est. Huic aperte verum respondit, ut dixi, quo licentius illuderet multis. Illusit autem, ne longius eam, in eodem regno alteri, quem multo minus circumveniri par fuerat. 25 [1] Cresus, opulentissimus Lidorum rex, bellum moturus in Persas tali responso fertur illusus: Cresus Halim penetrans magnam pervertet opum vim. Amphibologice prorsus ac fallaciter: nam, ut ait Cicero « hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam ». Utrum igitur eorum accidisset, verum oraculum fuisset. 26 [1] Nichilo purius egisse traditur cum Pyrrho, qui bellum Romanis illaturus dum Delphos consulit, hoc responsum, ut ait Ennius, accepit: Aio te, Eacida, Romanos vincere posse. Demens Pyrrhus, si non intelligeret utra partium vicisset verificatum oraculum videri. Sic versutus artifex verba texuerat, sic in omnes casus perfugium veritatis occupaverat. Hoc, inquam, adeo manifestam fallaciam prefert, ut quanquam, sicut Ennius idem ait, semper fuerit stolidum genus Eacidarum, tamen, ut dixi, perpendi absque difficultate potuerit. [2] Illud obscurius quod Cresum decepit, quod « vel Crisippum potuisset fallere ». Sic enim apud Ciceronem scriptum est. Cui tamen ad postremum tota res commentitia videtur et hoc a poeta fictum suspicatur, illud ab historico. Rationes affert: « primum enim latine Apollinem nunquam locutum fuisse, deinde Pyrrhi temporibus iam versificari desiisse ». [3] Et hoc ultimum, ut eo libro permulta, irrisive dictum arbitror; tamen utcunque non multum hiis rationibus moveor, quoniam et in latinam linguam transferri et in carmen inferri potuit ambiguitas oraculi, grecis et solutis primum verbis edita. Nam si ad linguam respicio, quecunque de hiis oraculis dicta sunt latine quidem apud nostros, greco fonte descendunt, grece vel ab Apolline prolata vel ab illis memorie mandata. Nec linguarum varietas obfuit veritati. [4] Tertia igitur me Ciceronis ratio violentius impellit: ait enim hoc Pyrrho responsum inauditum Grecis. Itaque satis credi potest hoc ab Ennio suo quodam iure fictum esse. De Herodoto autem, quem Cicero ipse "patrem historie" vocat, quod superioris oraculi fictor extiterit non tam facile crediderim. In dubio igitur visum est et utrunque attingere et ciceronianam de hac re non preterire sententiam. 27 [1] Quam vero illud anceps et inopinabile quod Philippus Macedo ex eodem adyto accepit, ut imminens sibi scilicet a quadriga periculum provideret! Quo audito rex anxius dissolvi currus per omnem Macedoniam imperavit; quin et oppidum Boetie cui Quadriga nomen erat ut fatalem sibi perpetuo declinavit vel, ut quidam ferunt, iussit everti. Frustra tamen: alio namque minax spectabat oraculum; capulus gladii quo eum Pausanias transfodit quadrige celaturam dicitur habuisse. [2] Hoc quidem est curas atque animi tormentum credulis mortalibus ingerere, cautelam remediumque preripere. Itaque Tullius eleganter illudit: « Neque enim obscura tantum, sed mendax admonitio, quasi rex capulo et non cuspide moriturus sit ». Hic sane nullum responsi colorem, nullum veritatis vestigium aut vivens aut moriens intellexit. 28 [1] Huius autem gener et uxoris Olimpiadis germanus, Alexander Epyrensis, dodoneum Iovem de eventu rerum suarum consuluerat. At ille, nichilo fidelior aut certior Apolline, respondit urbem Pandosiam amnemque Acherusium vitaret. [2] Eo cupidius ex Epyro discedens, ubi urbem atque amnem prenuntiatum esse noverat, in Italiam venit. Ibi pugnans cum Brutiis ac Lucanis iuxta urbem Pandosam et flumen Acherunta bello victus et interfectus est. Itaque sero fatalibus nominibus auditis corruens agnovit frustra se patriam reliquisse. Potuit hoc uno placatior mori Iovi suo quam Philippus Apollini. 29 [1] Hiis tunc furiis agebatur insensata mortalitas fidens consultoribus infestis: senatum sibi e media inimicorum urbe delegerat. Nondum tempus erat ex tam profundis tenebris emergendi; persequebatur humanum genus divina ultio et sic meritum premebat, ut, si dici fas est, superstitionibus humanis celestis patientia faveret. [2] Quid enim fuisse aliud rear, si modo verum est quod clarissimi auctores tradidere? Claphanitem quendam, ut ipsi nominant, sophistam "ineptum et mordacem", ut ego arbitror, philosophum et prudentem, sed, ut fere accidit, parum leti successus hominem, irridendi animo consuluisse Apollinem delphicum an esset equum reperturus, cum vere nec equum quereret nec hactenus habuisset. Responsumque reperturum quidem equum, sed ex eodem casurum et precipitio moriturum. [3] Claphanitem vero iure optimo irridentem que audierat, dum redit casu quodam habuisse obvium Attalum regem sibi infensum atque eo mandante deiectum de prerupto saxi cuiusdam vertice, cui Equi nomen agricole forsan aut pastores indiderant, expirasse et leso, ut aiunt, "deo iusta supplicia pependisse", ut michi magis videtur, inique sorti tributum inexpiabile persolvisse. [4] Quis autem miretur vulgus indoctum obstupefactum huius eventu cepisse Apollinem non modo ut veridicum, sed velut acrem quoque suarum offensarum vindicem plus etiam solito venerari ac metuere? [5] Sed queso te, Valeri Maxime, vosque qui secum et cum Apolline sentitis, si tam graviter et tam cito ultus est Apollo tentatoris huius iniuriam, quid fecit Marco Tullio, non tentanti sed apertissime contempnenti, neque id verbo volatili sed eternum permansuris libris, neque id semel modo sed millies et quotiens in hec verba revolvitur, usqueadeo ut non etate sua tantum sed diu ante cessasse Delphis oracula et nichil illo specu mutoque terre hiatu dicat inveniri posse contemptius, opineturque nec primis seculis illic fuisse nisi fortuite rareque veritatis habitaculum? [6] Quin et eos qui evasiunculas querunt dicentes « vim loci eius evanuisse » tractu temporis sic irrideat, ut dicat eos non advertere quod de vi divina agitur, que si divina est utique et eterna est, sed perinde « loqui quasi de vino aut salsamento », que vim suam imminuunt vetustate et paulatim "evanescunt". [7] Itaque hoc dicentes « philosophos superstitiosos et pene fanaticos » appellat, qui excusationes frivolas ineptiis suis malunt exquirere, evanuisse fingentes, quam veritatem ingenue confiteri et errorem suum vel sero recognoscere, quo diutissime circumventi sunt super huiuscemodi oraculis, « partim falsis » ut ipsis verbis Tullii utar, « partim casu veris, ut fit in omni oratione sepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis et que ad dyaleticum referenda sint ». Hec de Apolline Marcus Tullius. [8] Legeras tu quidem ista, Valeri, et proculdubio noveras, ut qui ex tullianis libris magnam conflasti operis tui partem, quo te ac seculum tuum magis admiror, quonam modo vanitas hec tantum fidei apud doctissimos viros invenerit, presertim postquam innotuerat eam tam libere ac tam graviter ab illo literarum latinarum parente contempni. [9] Nec adduci possum ut credam non idem te atque alios doctos homines sensisse; illud potius rear: sicut stellas quas celo opposites et celestis fuge moderatrices ferunt, quamvis ad orientem moveantur firmamenti tamen impetus in diversum rapit, sic vos, licet motu proprio ad veritatem pronos, populorum tamen erroribus violenter in contrarium devolutos. [10] Nisi forte etiam nunc opinari libet Apollinem nostrum non segnius in Cicerone quam in reliquis iniurias ultum suas, vosque in opinione confirmat indignum et crudele supplicium tanti viri. Cui utinam non magis vel romanum odium quam delphicum vel Philippicarum quam Divinationis liber vel in Cesarem et Antonium quam in Apollinem dicta nocuissent! Et de oraculis quidem satis dixisse michi videor. 30 DE SIBILLIS [1] "Proximum a diis", ut ipsi vocant, "immortalibus" tenere locum putabantur mortales homines aut divinitus aut humanitus, idque seu naturaliter seu artificio quodam, futurorum prescii; quippe quibus in hac hominum cecitate discutiens umbram corpoream et obiectam venturi nubem penetrans inest divinatio. « Magnifica quedam res et salutaris, si modo est ulla », sicut de hac tote re locuturus Cicero prefatur. [2] In hoc autem genere Sibillis non indigne primus gradus dabitur, quod quadam familiaritate divinitatis ad intimum veri fontem propius videantur accedere. Et has quidem plurimas fuisse novimus, quarum nonnulli scriptores et numerum et etatem et patriam et actus et nomina collegerunt. [3] Quod nobis hoc loco prosequi longum nimis et curiosum magis quam necessarium videtur. Sed quoniam de naturali divinatione nobis institutus erat sermo, que et furore, hoc est oraculis a furente redditis, et sompniis constare creditur, dicto de apollineis, aliquid et de sibillinis oraculis dicendum occurrebat priusquam ad sompnia veniremus. [4] Ac nescio an hec, quorum adhuc fides et autoritas vigent, illis, quorum iampridem error explosus est, meruerint anteponi; sed vetustatis ordinem secuturus sum. Ex cunctis equidem Sibillis et hoc attigisse satis sit quatuor celebrantur: Delphica Erithrea Cumana Tiburtina. [5] Primam ante tempus heroicum in ipso Apollinis templo vaticinatam memorant multosque ex eius versibus Homerum poetam operibus suis interseruisse. [6] Secundam, nomine Eriphylen, et « Lesbios maris imperium amissuros » diu "ante" cecinisse et perituram Troiam et meonium vatem, qui multis post seculis natus est, « mendacia scripturum ». [7] Extat libellus quem sibi attribuunt, in quo si modo suus est Troianorum et Grecorum exitus ac romane urbis et imperii originem et labores ac successus varios, inter hec adventum Dei in terras multaque religionis nostre clarissima, multa quoque de erroribus externis et internis deque alienigenarum ac nostris eventibus, non modo usque ad hanc etatem sed usque ad finem seculi prophetavit. [8] Tertia, nomine Almathea, cuius locum nuper prope Cumas Campanie vidimus, Romanos ex cunctis mortalibus delegisse traditur quibus ventura prediceret, Indignata suum cunctis servire furorem, ut eleganter ait quidam; quin et libros edidisse, in quibus Romanorum fata remediaque conscripserit, qui sibillini dicuntur et quorum omnis romana historia plena est. [9] Nota res est et antiquis annalibus et novis testatissima anum peregrinam et nulli cognitam adiisse Tarquinium Superbum ac novem libros attulisse, dicentem eos divina esse oracula et venales fore. Regem vero de precio percunctatum, cum grande quiddam audivisset, irrisisse. [10] Anum tribus libris accenso coram igniculo perustis quesivisse vellet ne sex alios eo ipso precio comparare quod primum omnibus statuerat. Enimvero tum Tarquinium delirantem senio feminam proculdubio credidisse et derisisse profusius. Illam tribus aliis in eandem flammam coniectis, tres qui soli supererant porrexisse regi, mitiusque iam et in modum consulentis ut hos eodem precio emeret hortatam. Regem muliebri fidutia attonitum libros quo suadebatur precio comparasse; venditricem illicet evanuisse, nec usquam visam aut repertam. [11] Libros in sacrarium repostos consuli et pro oraculis haberi multis consuetum seculis, donec incenso tandem Capitolio perierunt. [12] Quartam vero nomine Albuneam, omnium novissimam Sibillarum, temporibus Augusti Cesaris fuisse atque illum, successibus licet et eximio favore hominum elatum, divinos tamen honores quos ei populus romanus obtulerat renuentem, in proposito sobrio ac modesto confirmasse, adductoque per noctem in Tarpeium collem et ostensa in celo virgine sidereum infantem ulnis amplexa, unum Deum esse docuisse fama est. [13] Extare huius visionis argumentum in terris Aram Celi et in eodem colle, eo ipso loco quem dum celum suspicit vestigiis presserit admirans, templum puerpere dedicatum Virgini. [14] Ceterum de hiis deque aliis sex Sibillis precipitare sententiam non est meum. Scio quidem Deo nec impossibile quicquam nec difficile; licuisse secretum suum credere cui libuit. [15] Video harum vatum responsis et oraculis ab orbe toto, sed ab urbe Roma singulariter et ab illo sapientum populo ac senatu tantum fidei tributum, ut per decem sive quindecim viros celebri apud eos sanctitate ac fide conspicuos in dubiis casibus reipublice ex sibillinis libris velut e celo sue salutis consilia quererentur. [16] Possem et hic, ut in oraculis Apollinis, aliquam iniquissimorum spirituum suspicari fallaciam, ni viderem doctores nostros divino spiritu afflatos Sibillis credere et presertim Erithree, multa que de Cristo predixisse creditur suscipientes alacriter et ad divinitatis testimonium proferentes, denique usqueadeo nichil hesitantes, ut ex eis quidam prescientie huiuscemodi rationem afferant: quod scilicet Sibillarum « insigne virginitas est », ut eorum verbis utar, « et virginitatis precium divinatio. Eolico enim sermone Sibilla 'theosbele' » dicitur, id est « Dei consilium, quod sola scribitur nosse virginitas ». Hec nostri. [17] Audio tamen Ciceronem ex adverso divinationis hoc genus, quamvis paulo reverentius quam cetera, refellentem tamen, quatenus quidem ex verbis eius colligo. Iulio Cesare rerum potiente contigerat ut libris sibillinis ex more aditis responderetur in hanc sententiam: « quem vere regem haberent, regem quoque eum appellandum, si salvi esse vellent ». Regium autem nomen apud alias gentes venerabile, apud Romanos odiosum et importabile semper fuisse novimus. [18] Itaque Cicero consilium illud abominatur ac respuit humanamque fraudem modis omnibus subesse non dubitat. Ambages enim huiuscemodi, que indefinite prolate possent ad quemlibet hominem ac rem et ad omne tempus applicari, non ab illa que librorum auctrix dicitur furente, sed ab aliquo callido ac versuto compositas videri. Alia deinceps ex eisdem libris elicit inditia diligentis et artificiose mentientis scriptoris potius quam insani. Ad postremum, tametsi Sibillam dampnare non audeat, libros tamen eius non facile legendos nec iniussu senatus adeundos censet. Et de hiis quidem hactenus. 31 DE VATICINIIS FURENTUM [1] Qui furentum vaticiniis fidem prebent ipsi paulominus furere videntur. Quis enim sanus existimet eos qui et presentium notitiam et preteritorum memoriam perdiderint futuri prescientiam invenisse? [2] Non tollatur tamen a nobis iudicii libertas nec opinionum varietas extirpetur: liceat opinari furorem solutos quosdam et liberos animis afferre motus, quibus a corporibus abstracti et divino, ut ipsi volunt, spiritu concitati ventura prevideant; liceat hoc ipsum irridere, « ut que sapiens non videt hec videat insanus, » quod eleganter ait Cicero « et is qui humanos sensus amiserit divinos sit assecutus ». [3] Nobis autem eatenus modestus Achademie mos placeat: verisimilia sequi ubi ultra non attingimus, nichil temere dampnare, nichil impudenter asserere. Veritas ergo suis locis maneat; nos ad exempla pergamus. 32 [1] Affertur in primis vaticinium remigis cuiusdam classis rhodie, quem, non tam respectu habito vilis et obscuri hominis quam rei ipsius, inter domestica exempla commemoro. Hic igitur repente alienatus testari clara voce cepit ante diem trigesimum futuras in Grecia strages maximas rapinasque apud Durachium et incendium et fugam, classem vero ipsam domum esse redituram. [2] Id cum Gaius Coponius, qui pretor classi preerat, audisset narrassetque tribus Marcis, Ciceroni Varroni et Catoni Deus bone, quantis et quam illustribus viris! , qui bello civili forte tunc coierant, omnes moti, quidam vero etiam valde perterriti dicuntur. [3] Paucorum autem dierum interiecto spatio Labienus fugiens ex acie thesalica stragem legionum et ingenti prelio fusas Pompeii copias nuntiavit. Enimvero confestim raptum ex horreis publicum frumentum totaque civitate conspersum; qui illic erant, fuga precipiti digressi et a Rhodiis destituti, nolentesque sequi naves incense sunt. Sic omnia que furens ille vociferatus fuerat evenerunt. [4] Hoc sane vaticinium coloratissime Tullius extenuat. Ait « enim eo tempore » fuisse« in Thesalia castra castris » admota, omnesque qui Durachii erant timuisse graviter imminentis prelii fortunam, quod in partibus Cesaris et fortior exercitus et dux animosior videretur. Veruntamen eum metum qui constantes et romanos viros urgebat greculum hominem prostrasse facillime et a sensu proprio deiecisse. Minime mirandum igitur, si quod omnes taciti verebantur quodque idem ille valde pertimuerat, furens deposito pudore predicaret. [5] Alioquin quid agerent dii insano potius remigi quam memoratis supra tribus tam claris viris aut pretori etiam prudenti viro et egregio, instans reipublice periculum revelantes? 33 [1] Sed quid <de> Cornelio dicam, qui et sanguine « nobilis et sacerdotio venerandus et » ut aiunt, « castitate vite sanctus, Patavi in transpadana Italia » degens, hanc ipsam pugnam non triginta dierum spatio circumscripsit, sed eo ipso die et dum in Thesalia gerebatur expressit? [2] Subito enim furore correptus murmurare orsus est videre se de longinquo prelium gravissimum et modo hos fugere, modo illos insequi, modo prelium instaurari, et "vulnera" et mortes et "gemitus" cadentium et clangorem tubarum et equorum strepitum et fragorem armorum et sagittas et spicula celum tegentia et stragem immensam, ceu presens omnibus que gerebantur interforet. Ad postremum exclamans ait: 'Vicit Cesar'. Et hiis dictis conticuit. [3] Ea res primum risui atque contemptui, post autem miraculo est habita, quando venientibus nuntiis ex Thesalia non modo pugne tempus eventumque novissimum, sed singulas quoque variantis fortune vicissitudines cum illius dictis et gestibus convenisse compertum est. [4] Digna rerum paritas, ut bellum quod, ut vere dicam, a furentibus gerebatur, non nisi a furentibus spectaretur. Sed hec hactenus. [5] Hic vero mirari posse aliquos preclare video ubinam Martios dimittam fratres, apud vetustissimos Romanorum hoc in genere celebratos: sed de hiis, fateor, nichil preter nomen habeo; ubi preterea Cassandram virginem Priami regis filiam, cuius illustris admodum et magne rei nuntius furor; ubi Polipum quendam corinthium, de quo est apud Homerum quod multis Achivorum Troiam petentibus et in primis filio suo, an furore an aliter incertum, mortem prenuntiavit. Ego autem omne quod vel fabula est vel fabulam sapit sciens volensque pretereo. 34 DE PRESAGIIS MORIENTIUM [1] Tolerabilior utcunque dici potest illorum opinio qui futura prenoscere morientes putant. Si enim dum hic sumus, obruti mole corporea, transmittere oculos in longinqua non possumus, ex hiis autem vinclis egressi, sicut philosophis placet, liberiore fruimur obtuitu, non a vero quidem videretur abhorrere, ut tanquam e domo tenebrosa discedens ubi ad limen appropinquat videre aliquid longius incipit, sic morituro et iam exituro presagium aliquod posteritatis occurret. [2] Ad hoc persuadendum afferunt morti propinquantes animos multo diviniores effici et intensius studium vere laudis assumere, eosque qui bene vixerint alacriter pergere velut iam hinc letiora provideant, qui autem contra, tum maxime dolere et preteritorum actuum penitere quod verbum ex ore gentilium letus et admirans audio ; ad hec et mortem ipsam presagire et occursantes atque obvias, ut ita dixerim, imagines mortuorum cernere. [3] Ex hiis concludunt inesse quidem animis nostris quandam vim perspectivam et capacem rerum quod nemo dubitat , sed caligine mortalitatis obsitam; post mortem demum plenam ac perfectam; in confinio autem vite et mortis necdum perfectam, sed iam quiddam insueti luminis habentem, ideoque nonnunquam ventura providentem. Hinc provenire ut quidam in eo statu multa predicerent que et alios laterent et eos ipsos hactenus latuissent. [4] Quin hoc ipsum et ad furorem trahere nituntur et ad sompnia. Unde enim furentes vaticinari solitos aiunt, nisi quia in eis « animus solutus ac liber », stimulis suis impulsus, nullo cohibente, et habenas corporeas spernit et membrorum vincla transgreditur? [5] unde quoque multa consopitis apparere que vigilantes lateant, nisi quia tum maxime videatur animus a corpore relaxari, seque velut incustodito carcere licentius educere ad pervidendas res, ut non immerito inter sompnum et mortem quedam videatur esse cognatio? Hinc et a philosophis et a poetis « sompnus imago mortis » dicitur et a Virgilio consanguineus Leti Sopor. [6] Nos autem et de furore modo diximus et de sompniis mox dicemus. De hac autem divinatione morientium quam vera quam ve credibilis sit, divinus poeta viderit Homerus, apud quem Hector moriens instantem obitum vaticinatur interfectori suo; viderit Possidonius, philosophus sua etate clarissimus, apud quem "rhodius quidam moriens" brevi post se morituros sex ex coequevis suis "nominat" et ordinem adicit moriendi. [7] Nos in hac re inque aliis ad hunc modum abditis opinari possumus, certi aliquid scire qui possumus inexperti? Ubi quidem poetice ludimus, libertate nostra uti nequaquam prohibemur; hoc autem loco quod sine temeritate arrogantiaque licet aliquot exempla proferemus ex illustribus historiis. 35 Romana [1] Primum omnium memorie proditum est etsi Tranquillus opinari aliud malit Augustum Cesarem, dum spiritus reliquias agit, digrediente Tiberio, cum quo longum et archanum sermonem habuerat, dixisse: « Miserum populum romanum, qui sub tam lentis maxillis erit! » Id verbum a cubiculariis auditum et per manus, ut aiunt, in vulgus effusum est. [2] Atqui nequaquam usque ad id tempus Tiberius ignavi principis spem dabat; sed sive semper providentissimus imperator, sive tunc mortis etiam vicinitate providentior, non superficietenus eum ut ceteri, sed introrsus aspiciens, miseriam populi romani, urbane quidem ut reliqua, vaticinatus est. [3] Verius enim dixisset: 'Miserrimum terrarum orbem, qui sub tam fero et immani pretore serviturus est!' Et de hoc quidem alias: virtutes enim sceleribus misceri fas non est. 36 [1] Claudius princeps paulo ante mortem « cum consules designaret, mensem illis quo » moriturum se presagiebat metam statuit, concilioque novissimo filios suos ut unanimiter fraterneque viverent multis monitis obtestatus, tandem pie admodum senatui commendavit; [2] denique pro tribunali sedens, licet abhorrentibus qui aderant et letiora precantibus, se se ad mortalitatis terminum pervenisse iterum iterumque professus est. Et hic quidem sibi tantum nec ultra vicine mortis tempus; qui sequuntur vero longius atque aliis fuerunt vases. 37 Externa [1] Theramenes Athenis in carcere triginta tyrannorum imperio, quorum ipse de numero fuerat, venenum non trepide sed quasi sitibundus hauriens, exiguum quod in imo patere substiterat sic effudit ut in terram cadens sonitum redderet. Ad quem exilaratus arridensque: « Propino » inquit, « pulcro Critie ». [2] Is erat unus e grege tyrannorum, qui ex cunctis sevius inexorabiliusque se in eum gesserat; Grecis autem conviviorum mos erat nominatim designare cui poculum dari vellent; mortem igitur habens in visceribus vir fortissimus iocatur simul et vaticinatur: siquidem Critias et ipse non multo post prenuntiata veneni morte subtrahitur. 38 [1] Sed quid romanos principes graiosque philosophos commemoro, cum in eadem re horridos et agrestes barbaros liceat admirari? Calanus indus, indoctus, in radicibus Caucasi natus » ut ait Cicero, cum ex animi sui sententia nullo cogente ad interitum pergeret, Alexander Macedo, qui spectaculi novitate aderat, et corpore validus et victor et iuvenis, illum iam se se cupide flammis ingerentem oravit ut siquid post se fieri vellet ediceret. Ille autem spernens: « Nichil » inquit, « opus est; celeriter te videbo ». Nempe per eosdem dies apud Babilonem Alexander obiit. 39 Moderna [1] Exemplum quod avorum tulit etas commemorare libet. Sed an hic an inter mathematicos parumper hesitavi: utrobique enim licet. Fama est, et novi quidem scriptores asserunt, Eçerinum de Romano et Albricum fratres, cruentos et immanes homines, matrem habuisse Adelectam, ex nobili Tuscorum anguine, feminam alti ingenii consiliique et tam astrorum celique studio quam magicis artibus supra fidem venturi presciam. [2] Hec cum sepe multa tam viro quam natis, tum precipue evidens unum circa diem sue mortis oraculi more tribus versiculis prenuntiasse dicitur: in quibus quidem et filiorum potentiam et exitus et utrique sue mortis locum ita cecinit ut ipsis eventibus omnino nichil ex vaticinio demeretur. [3] Quin etiam ut Albricum sileam cum Eçerinus ipse, monitus Cassanum cavere, ignobilis vici nescius Cassanum castrum, in Paduanorum ac Tarvisinorum situm finibus, fatale ratus ut de Alexandro Epyrensi diximus omni semper studio vitasset, tandem post septuagesimum etatis annum, dum summa vi Mediolanum petit, ab omnibus ferme Longobardis, quibus trux et insolens spiritus odiosum illum fecerat, circumventus est. [4] Iam pontem Adue fluminis transiverat; illic in extremis se se casibus videns, loci nomen sciscitatus, ubi Cassanum audivit, confusionem nominum recognoscens, adacto calcaribus equo in oppositum se se flumen iniecit: « Heu fatum inevitabile! heu materna presagia! heu axanum Bassanum Cassanum! » horrendo murmure vociferans. Ac vix terre redditus adverse ab innumerabili hostium exercitu, qui iam pontem et utranque ripam occupaverat, opprimitur. 40 DE SOMPNIIS [1] Sompniorum causas scrutentur alii, nos hoc libro quod sepe iam diximus rerum exempla conquirimus. Sed prefari libet Marcum Tullium adversus hanc quoque vanitatem et eorum amentiam qui sompniis fidem habent acriter disputasse. Que disputatio, nisi fallor, si, ne dicam michi, sed cuivis hominum retexenda sit, aut illius vestigiis insistendum idemque narrationis ordo servandus erit, aut profecto aliquid vel de sententiarum gravitate vel de verborum elegantia remittendum. [2] Quis enim queso, nisi sit impudentissimus, sperare audeat illum divinum atque aureum orationis fontem non se si diverterit turbaturum, aut parem vel claritatem vel suavitatem procul a scatebrarum suarum primordiis reperturum? [3] Verecundius quidem foret ac tutius ipsam tullianam disputationem aut omittere aut non aliter quam tullianis verbis exprimere. Sed nec pretermittere visum est rem, etsi non lectori, michi certe necessariam probatamque, nec rursus totam disputationis seriem ad contextum revolvere, ne sim longior quam oportet. Medium elegi, summam rei colligens. [4] Que talis est: non decere philosophum aut prudentem hominem ineptis atque anilibus superstitionibus aurem inclinare, sed ridiculum opinari qui vigilantes nec presentia intelligere nec preteritorum meminisse queant, eos cum obdormierint etiam ventura prenoscere, quasi amicior familiariorque sopitis ac stertentibus, quam vigili animo apertisque oculis meditantibus sit Deus. [5] Qui si auctor sompniorum esset futurumque aliquid denuntiare vellet hominibus, primum illud maiestate sua dignius videri debet, vigilantibus vel aperte vel aliqua que intellegi posset inspiratione consulere, quam omnium qui sub celo sunt mortalium nemo enim non sompniat nedum lectulos, sed egrotantium quoque grabatulos circuire et insusurrare innumerabiles ambagum species neque tunc intellecturis neque cum experrecti fuerint memoriam habituris. [6] Deinde si dormientibus tantum consuli vellet, clariora saltem statuisset sompnia, non atra et confusa, que et dormientes expavescant et vigilantes ad interpretem diluculo referre soleant. Hiis accedit quod cum Deus nullius falsi auctor sit, vera esse omnia que in sompniis cernimus necesse est. [7] Que cum ita sint, illud potius philosopho dignum arbitratur Cicero, extimare visa hec, quibus sopor hominum abundat, naturaliter provenire sine ulla significatione rerum futurarum. Animum enim agitante propria natura a motu nunquam posse requiescere: eum vero cum languida et sompnolenta mole corporis nec membrorum nec sensuum uti possit officio, dum per se ipsum ad aliquid agendum videndumque cecus rapitur, incidere in imagines ambiguas rerum variarum; idque ex reliquiis inherentibus earum rerum quas vigilans egerit aut cogitaverit provenire. Cuius rei testem facit Aristotilem. [8] Earumque perturbatione miras interdum et inenodabiles occurrere sompniorum formas, e quibus si quedam false quedam vere sunt, scire cupit ille vir doctissimus quanam internoscantur nota: sin ea nulla est, cur incassum interpretes fatigemus; quando etsi ulla esset ad hunc terminum via, illam hiis nugatoribus censet incognitam, presertim cum explorare res abditas et ea que hominibus in sompniis divinitus portenduntur quod hii homunculi profiteri non dubitant profundissimi ingenii perfecteque doctrine sit. [9] Hos autem videamus primum « ex levissimo » ut ipse ait, « et indoctissimo genere constare », deinde non ex ulla sompniorum vi, sed ex proprio acumine iudicare, ideoque inter se varios atque discordes. Ad quod probandum quedam affert de quibus inferius dicemus. Ita quamvis divinationem concederet, quam negat, divinum tamen nullum esse contenderet. [10] Scio quidem de hac re alios aliter sentire; nec sum nescius quantum glorie puer olim hebreus ex sompniorum interpretatione perceperit: sed illic non ars humana, verum celestis revelatio. [11] Hec tandem de sompniis, utcunque meis verbis explicita, non tam mea quam Ciceronis intentio est. Etsi enim achademico more disputans nichil pertinaciter affirmet, quominus liberum relinquat et integrum auditorem, quia tamen, ut ipse alio quodam loco de Socrate ac Platone loquens ait, "vixisse" secum michi "videor" ex loquendi usu, de opinione eius non aliter certus sum quam si que legi ex ore narrantis accepissem. [12] Quo magis miror ita quosdam de sompniis scripsisse velut indubitatam traderent historiam, cum ipsum de cuius hec fontibus hauriebant cernerent hec eadem dum recitat contempnentem. Velle michi videntur superstitiones hominum augere. Sic enim sompnia renarrant que casus aliquis vera fecit, quasi nichil frustra sompniari persuadere cupiant rudibus ingeniis que in illas primum literas fors impegerit. Ita apud credulum vulgus autoritas interpretum ingens erit, neglectisque rebus omnibus satis negotii cuique suus sompnus afferet, aliquantoque plus tribuet solicitudinis quam quietis. [13] Quanto satius fuerat docere ut de mille unum non accidit cui vel tenuis sit cum veritate cognatio! Totis autem noctibus dormientes ac sepe meridiantes, quid mirum si nonnunquam vero quedam proxima videmus? [14] Horum aliqua iam hinc scribere aggrediar falsa enim quis caperet liber? ; et hec quoque sic legi volo, ut agnoscatur potius fortune vis quam fides sompniis habeatur. 41 Romana [1] Et ut a vetustissimis incipiam, scribit Actius in Bruto Tarquinium Superbum huiuscemodi sompnium vidisse: pastorem ad se venire arietes geminos agentem seque, cum ex hiis alterum immolasset, aspexisse superstitem irruentem obnixis cornibus; se autem repentino impetu graviter prostratum atque humi resupinum, dum celum suspicit, animadvertisse solis orbem novum et insuetum iter agere. [2] Quod cum ad interpretes retulisset, monitum regem ait cavendum, ne, quem ipse rudem ut pecus et innocuum putaret, ille eum latenti prudentia armatus regno pelleret; solis autem ostentum commutationem status populo significare. [3] Atqui non aliter evenit: Brutus, cuius germanum rex oppresserat et cuius ingenium ludibrio erat, ille regem nomenque regium expulit; romana res mutata unius in locum perpetui regis duos annuos magistratus habere cepit. 42 [1] Dum Romani quondam iniquis locis a Samnitibus circumclusi graviter urgerentur, Publius Decius tunc tribunus militum visus sibi est in sompnis inter densissimos hostium cuneos occumbere multa moriens cum gloria. Quo sompnio vir fortissimus et glorie sitientissimus non tam territus quam ad promissi exitus cupiditatem animatus, nullum periculi genus declinare ceperat, et ab amicis monitus ut cautius pugnaret, sompnium ac propositum suum illis exposuit. [2] Tunc tamen preter opinionem illesus salvum exercitum e faucibus hostium eduxit. Verum post triennio interiecto sera fides sompnio quesita est: bello siquidem latino consul ipse se se pro republica devovit et in medias inimicorum acies invectus tanta gloria oppetiit, ut natum ad simile mortis hereditarie desiderium excitaret. [3] Hec ad hunc prope modum et in annalibus Romanorum scripta et apud Tullium relata sunt. Alii aliter; sed illustrioribus deferendum est. 43 [1] Idem et in eo quod sequitur dicendum, quod apud alios varie, apud Ciceronem in hanc sententiam refertur. Dum ludos Iovi bello latino facerent, primum quidem subito ad arma concursum et urbs omnis commota est. Deinde cum interruptos ludos integrarent, in ipso apparatu servus quidam ante ora populi virgis cesus furcamque circumferens ad supplicium actus est. [2] Post autem ruricole romano per quietem adesse quidam visus, qui ludorum presidem sibi displicuisse narraret eamque rem senatui notam facere preciperet. Timuit inexpertus agrestis Capitolium pulsare. [3] Dormienti rursum imago eadem obversata consulere visa est ne se in suam pernitiem segnitie impelleret. Nec ille ideo securior factus est. Cunctanti filius morte subtrahitur et imagine iterum minacius imperante ipse insuper membris debilitatur ac contrahitur. [4] Sedenim tum coactus rem omnem, ut acciderat, amicis exposuit et ex eorum arbitrio lectica in curiam vectus, cum totam rei seriem patribus explicasset, domum incolumis pedibus suis rediit; sompnioque senatui approbato ludi ex integro instituti sunt. [5] Ego autem plane video qualiter semel et sepius per quietem occursare queat vel Iovis vel alterius cuiuslibet imago, at quonam ille modo corporeas vires auferre possit aut reddere non sane intelligo. [6] Ausim tamen vel sompnio non credere, quanquam hoc Fabius hoc Gellius hoc Celius, denique omnes hoc historici, ut est apud Ciceronem, asserant, cum videam nec ipsum ad credendum facilem, vel illud meminisse, nequaquam impossibile et amissionem et recuperationem virium et filii mortem et quecunque talia in sompnii seu visi seu delati seu postea in senatu expositi tempus incidisse. Quid enim prohibet quocunque tempore fieri quod omni tempore fieri potest? Nova tamen res, fateor, eventuque mirabilis et ad fallendum efficax. 44 [1] Neque id pretereundum quod in eadem historia scriptum est. Gaius Gracchus, questure candidatus, visus est per sompnium cernere Tiberium Gracchum germanum suum, qui pridem gladio perierat; visus et audire dicentem quantumlibet differret ac traheret, idem illi tandem quod sibi preparatum mortis genus. [2] Hoc ex ipso Gaio Graccho, priusquam tribunatum plebis in quo periit consequeretur, se audisse et multis renarrasse ipse scriptor historie Celius testatur. 45 [1] Nunc in augustos ingrediamur thalamos et quid in stratis aureis sompnietur exploremus. Divus Iulius Cesar adhuc romanus eques « visus erat per quietem cum matre » misceri. Nichil est equidem quod non et possit et soleat sompniantibus occurrere; et que nunquam cogitarunt et que cogitatu horrida et que secundum rerum naturam impossibilia inauditaque sunt vident. [2] Ipse tamen fedo sompnio graviter turbatus rem ad interpretes retulit. Illi eum spe immodica repleverunt promissum orbis imperium asserentes; quoniam mater cui incubuisset terra esset, comunis eius et cunctorum genitrix. [3] Non dubito multos iam idem sompniasse non eodem successu; ceterum ut ea vera interpretatio videretur singularis viri virtus et fortuna prestitit. 46 [1] Nec segnior mortis quam imperii prenuntius sibi sompnus accidit. Nocte quidem quam dies vite novissimus insecutus est vidit se e terris ablatum "supra nubes volitare" et interdum "dextram cum Iove" coniungere. Quod quamvis ad coniectorem relatum non legamus, tamen, ut res docuit, et instans a rebus humanis digressus et relatio eius inter deos significari potuit. 47 [1] Aliquanto tamen clarius Calphurnie uxoris sompnium; que eadem illa nocte cedis previa tectum palatii collapsum virumque in gremio transfixum suo vidit in sompnis. [2] Quod cum Cesari narrasset, multis cum precibus ac lacrimis obtestans ne luce proxima in Capitolium ascenderet, ipse collatis sompniis simul et adversa tentus valitudine parumper hesitavit utrum pergeret an se domi contineret hiis que tunc agere destinaverat in tempus aliud dilatis. [3] Atque ita substitit, donec ille trux et inhumanus proditor, qui sub eo tam gloriosam militiam et tot amplissimos honores gesserat, frequentem senatum adesse et expectare ait et ut moras rumperet suasit. [4] Tum sive insita urbanitate evictus, ne tot illustrium virorum expectationem frustraretur, sive, ut Valerio placet, ne feminea visione territus videretur, sive, ut ego arbitror, quia fatalis eum reposcebat dies ventumque erat ad terminum quem preterire non licebat, paruit ac circiter quintam diei horam eo profectus est unde non rediit. 48 [1] Hoc forsan exemplo monitus divus Augustus, huius cedis magnificus vindex, nequaquam contemptor sompniorum fuit, eaque sibi quodam tempore salutaris observatio fuisse legitur. Dum enim interfectores patris iusto stimulante odio persequitur, fortuna, que thesalicam aream ventilandis civilibus bellis elegerat, in campis philippis adhuc pene sanguine romano fumantibus romanos iterum contraxit exercitus. [2] Instabat autem pugne dies, cui Augustus gravi tardatus morbo nullatenus interfuturus videbatur. Nocte igitur cui prelium successit Artorio medico dormienti Minerve effigies obversata est, iubens ne egrotum suum ob infirmitatem corporis pateretur prelio abesse. [3] Quod ut agnovit Cesar, animi viribus fragile corpus adiuvans, lectice se se impositum educi adversus hostem imperavit; initoque certamine, dum mirabili constantia et morbi simul et armorum perfert impetum, tertium utroque maius periculum evasit. [4] Eodem enim tempore quo acies confligebant, Brutus in castris remansisse illum ratus vi tentorium eius irrupit, cubiculumque in quo iacere putabatur innumeris gladiis cupide laniatum ac discerptum est. [5] 'Sapiens igitur, vel in sompnio, Minerva,' dixerit quispiam, 'que egri curam non sibi sed medico commisit et apparenti morbo intentum abdite pestis admonuit'. Quo consilio succursum est ne ad supremum fortune fastigium venturus adolescens primis gradibus excideret, quem inter homines descensura divinitas terrarum tunc futurum presidem previderat ab eterno et lege finxerat immobili. 49 [1] Iure igitur magnus et incomparabilis vir Augustus, sub quo Deum celi nec nasci puduit nec "describi", cuiusque futuram magnitudinem genitrix, claritatem genitor, siqua sompniis fides est, per quietem vidit antequam nasceretur. Accia quidem mater pregnans vidit viscera sua ad celum tolli, inde per omnem terrarum atque etheris circuitum diffundi; pater autem Octavius "iubar solis" alvo uxoris emergere. Quid hiis visis illustrius? quid certius? [2] Octavius idem post partum coniugis, cum per deserta Thrachie ducens exercitum romanum et in templo Liberi patris more barbarico sacrificans interrogansque de filio responsum a sacerdotibus accepisset eum de quo quereret futurum mundi dominum, nocte proxima videre filium ipsum extimavit augustiorem effigie humana, « fulmine ac sceptro et Iovis exuviis » verendum, necnon et "radiata corona" laureatis crinibus, insidentem duodenis equis nive candidioribus agi. Et hec ostensa parentibus; quibus minor admiratio inest propter illa que de eodem sompniarunt alii. 50 [1] Quintus Catulus dedicato Capitolio prima nocte vidit in sompnis Iovem ex multis adolescentibus circa aram colludentibus uni seorsum abducto in sinu recondidisse reipublice signum quod in manibus habebat. [2] Nocte altera eundem illum puerum in gremio Iovis ipsius cernens ac religione tactus amovere cupiens, vocem Iovis audire visus est vetantis ac dicentis puerum illum ad reipublice presidium enutriri. Die autem postero puerum Augustum incognitum sibi casus obtulit, in quem vehementi admiratione defigens oculos persimilem asseruit ei quem bis dormiens vidisset. 51 [1] Marcus autem Tullius Iulium Cesarem mane in Capitolium secutus sompnium nocturnum inter domesticos recensebat: visum sibi puerum vultu ingenuo et modesto de "celo" in terras "cathena aurea demissum", eique, cum ante limen Capitolii vestigia pressisset, "flagellum" a Iove "traditum". Inter hos sermones Augustus supervenit, quem paucis adhuc notum avunculus et mox pater ut sacris afforet adduci iusserat. Hunc ex inopinato contemplatus Cicero esse quem per sompnium vidisset asseruit. [2] Et quoniam Tullium Cesaribus inseruit casus, aliud eiusdem et ab ipso scriptis editum sompnium referendum est. Exul patria quod exilium "gloriosum" sibi, "calamitosum patrie" dicit, nec mentitur et "in villa quadam" moram trahens, cum post multum noctis obdormisset, sompniavit incomitato sibi ac mesto et desertis locis erranti occurrisse Gaium Marium, laurea et insignibus consularibus ornatum, ac solicite percunctatum quid in ea solitudine tam tristis ageret. [3] Audita causa cognitaque civium iniuria, qui eum immeritum expulissent, familiariter consolantem arripuisse eius « dexteram et lictori proximo tradidisse perducendum in monumentum suum »: illic spem fortune melioris illi sitam. Eaque se visione per quietem delectatum scribit. [4] Idem et eventu comprobatum sompnium fatetur, quod « in Marii monumento », hoc est in ede Iovis mariana, « de suo reditu magnificentissimum senatus consultum factum sit ». [5] Et quoniam viri doctissimi de imperatore mitissimo sompnium attigi, quid alter vir peritus de imperio ac feroci principe sompniaverit attingam. 52 [1] Anneus Seneca, iam tunc senator romanus, a Claudio principe ad magisterium Neronis adhuc pueri et qui bone indolis spem dabat assumptus, nocte statim proxima sompniasse dicitur Gaium Caligulam, cuius pridem famosissima crudelitas dignum exitum invenerat, se discipulum habere. [2] Potuit experrectus admirari; at non multo post mutati seu verius detecti Neronis mores et omnis humanitatis expers animus admirationem sustulerunt, quoniam tam Caligule similis evasit Nero, ut non alter, sed ille idem quodammodo reversus ab inferis videretur. Hinc ad imperatorum sompnia revertor. 53 [1] Vespasianum sompniasse ferunt « stateram in medio vestibuli palatini » pari libramine appensam et in lance altera Claudium ac Neronem, in altera se se ac Titum et Domitianum filios suos stantes animadvertisse. Quod non prius intelligi potuit quam omnibus diem functis annotatum est eodem numero annorum illos duos et hos tres imperitasse. [2] Idem multo ante ullam principatus spem in peregrinationem achaicam Neronem prosecutus, per noctem audire visus erat, tum sibi ac suis secundioris fortune primordium fore cum primum Neroni dens erutus fuisset. Quod cum mane secum recogitans "in atrium" exiret, obvium habuit medicum dentem in manibus habentem quem tunc eruerat Neroni atque ultro ostentantem sibi. [3] Sompnium fortuna ratum fecit: per eosdem enim dies ad compescendam Iudee rebellantis insolentiam Vespasianus, quo nullus aptior tante rei videbatur, cum exercitu missus est; isque sibi et suis hauddubie primus ad imperium gradus fuit. 54 [1] Galba quidem tusculane Fortune templum superstitiose colere consuetus, ad ornatum eius "monile margaritis" ac "gemmis" preciosissimis intertextum ex omnibus thesauris suis excerpserat. Mox mutato consilio capitoline Veneris celebrioribus aris imposuit "dedicavitque". Secute noctis quies imaginem sibi Fortune turbatioris obtulit, statuto se frustratam munere lamentantis minaciterque testantis se quoque cum suis muneribus abituram. Quo ille tremefactus sompnio etsi placare mines sacris frustra nisus, paucis diebus interiectis vita et imperio spoliatus abeuntem "tenere non potuit Fortunam". 55 [1] Hunc successor eius Otho graviter urgentem et insequentem hostiliter per noctem videre visus traditur, eaque specie tam territus ut flens largiter et e cubili in terram prolapsus adhuc dormiens a cubiculariis inventus sit. At ne huius etiam terror vanus videretur, hic quoque sacris nequicquam placare conatus offensi predecessoris animam, paucis post diebus et vita et solio preceps dignum illi supplicium rependit. 56 [1] Eque tristis ac terrifica nec letioris exitus Cassii Parmensis quies. Post bellum actiacum, victo cui enixe faverat Antonio, Athenis, quo desperatis rebus se contulerat, per noctem dormiens quendam immensi corporis et ethiopici nigroris insueteque prorsum deformitatis hominem in cubiculum suum ingredientem cernere visus est et stupefactus aspectu ex eodem quisnam foret exquirere; ille autem nescio quid horrisonum greco murmure respondisse. [2] Quo metu sompnum frangente trepidanter servos suos excivit, quis ea specie thalamum irrupisset interrogans. Quibus aperte negantibus quempiam introisse, curis eger rursum sompno succubuit; et eadem visione iterum experrectus ac territus, illato lumine servos lectum circumsistere precepit. [3] Nocturno pavori diurnus successit dolor. Per eosdem enim dies ab Augusto Cesare, quem comuni insectatione non contentus nominatim gravibus maledictis irritaverat, capite multatus est. 57 [1] Huic subnectunt Aterii Ruffi equitis romani sompnium; quo nullum certius. Hic dum forte ludus gladiatorius fieret Siracusis habitans, a quodam se sompniavit interfici. Id sompnium dum amicis luce proxima in consessu spectaculi recitaret, unum par in septa ludorum immissum est. Quod ut conspexit Aterius diriguit et alterum ex hiis esse de quo sompniaverat testatus, abire se se velle ait. Amici credulitatem et pavorem irridentes ut maneret coegerunt. [2] Ecce autem consertis illi manibus in extremam circi partem urgendo ac nitendo pervenerant. Ibi tunc is ipse qui timebatur summa vi correptum adversarium stravit humi ac superincumbens dum in omnes partes se versanti et ictum declinanti mucronem nititur adigere, Aterium iuxta sedentem et inter globos hominum assurgere non valentem ferrum regente fortuna fatali vulnere confecit. 58 [1] Simile quiddam vel legi vel audivi: sompniasse quendam morderi se a leone marmoreo ex hiis qui in templorum vestibulis cerni solent et morsum provenire mortiferum. Die autem postero cum templi fores casu preteriret, leone conspecto non sine risu sompnium suum inter comites renarrantem et manum in apertum os illius protinus iniecta dicentem: 'En nocturnus hostis meus', scorpionem, qui in imis faucibus leonis forte delitescebat, letaliter pupugisse. Sed domi iam satis sompniatum est. 59 Externa [1] Cresus rex adolescentem filium generose indolis, quem regni successorem animo prelegerat, ferro peremptum sompniavit. Nunquam postea securus summum studium adhibuit quo infauste visionis minas effugeret. Non suffecit filium ab omni bellorum consuetudine revocasse: ferri et armorum usum interdixit. Neque id satis: comitibus custodibusque preceptum ut qui gladiis uterentur semper longius abessent. [2] Aper ferocissimus interea vicinas Olimpi regiones invaserat, quamplurimisque mortalium fulmineo dente consumptis coegerat ut ruricolarum plebs malis exterrita supplex ad opem regiam confugeret. Hic amore laudis inardescens iuvenis anxium patrem multis precibus aggressus evicit tandem, ut permittente eo ad mactandam feram ipse proficisceretur; presertim quia nullum inde ferri periculum timeretur. [3] Eo cum perventum esset, omnes immanem vastatorem velut hostem conglobati circumsistunt. In eo turbine ab altero e sotiis, cui potissimum nati custodiam infelix genitor commiserat, elapsum spiculum, dum aprum petit, in adolescentem incidit, previsum in sompnis et "ineluctabile", ut aiunt, ferens "fatum". 60 [1] Non discedam a regibus, quorum eventibus iuxta se positis cumulatius appareat quantus sit labor iugum fortune et adamantinas cathenas, quibus humanum illa genus alligat, excutere. [2] Astiages Medorum rex urina filie Mandanes cunctos Asie populos inundantes cum dormiens vidisset, id ad nascituri nepotis magnitudinem pertinere arbitratus, eamque iam tum suspectam habens que nulla erat, natam licet unicam sibi, nec ex Medis oriundo nec sue sortis viro, ne partus forte vel patria vel sanguine superbiret, sed procul, in Persis, gente tunc humili et ignota, Cambissi, fortune mediocris homini, uxorem dedit. [3] Visus est item cernere vitem ex eius genitalibus exortam tam mirabilis incrementi, ut omnes regni sui angulos adumbraret. Sedenim metu supra metum addito natum nepotulum iussit exponi, ut ait Valerius, ut Iustinus, interfici. [4] Utrumlibet frustra fuit: hic enim puer ille Cirus est, qui Asiam omnem et inundare coegit sanguine et imperio pressit, deiectoque armis avo Medorum regnum transtulit in Persas, regum primus ac maximus. 61 [1] Alexandro Macedoni iuvenis incognitus per sompnium visus erat violentas manus usque in interitum inferre. Is postea cum ad vigilantem ex Macedonia venisset, recordatus rex quisnam esset interrogavit; auditoque quod Cassander foret filius Antipatri, sompniorum vanitatem greco carmine delusit, quasi nefas ratus quicquam de tali amico suspicari. Atqui illius dextera oblatum venenum nichil minus metuens accepit. [2] Aliud eiusdem regis mirificum sompnium refertur. Familiaris illi Ptholomeus venenata cuspide saucius vehementissimo cruciatu moriens afflictabatur. Miseratus Alexander forte, dum per noctem assidet in grabati sponda, sompno subrepente procubuit. Confestim draco quem genitrix Olimpias in delitiis habebat obversari visus est radicem ore gerens, et humano more formatis verbis locum castris proximum signare quo illa nasceretur, et asserere futurum ut eius ope languens amicus curaretur. [3] Rex inter hec evigilans visione palam recitata misit qui ostensam quereret radicem. Qua inventa et Ptholomeum et alios multos eadem peste et liberatos et sanitati restitutos ferunt. [4] Ridet tamen hoc sompnium Cicero, eo presertim quod "ore radicem tenens" loquitur draco; quod non posset etiam vir disertus. [5] Et re vera quis hoc audiens non vel medicum serpentem vel serpentinum rideat oratorem? Quid enim magis in Demosthene miramur quam dum pleno lapillis ore perorantem legimus? Veruntamen "nichil" non facile "sompnianti". [6] A regiis ad ducum sompnia transeamus, mox visuri quid philosophi sompnient, quid poete, non in Parnaso illa enim altior cura est , sed in lectulis suis sobrie ac duriter sompnum capientes. Inde ad plebeiorum visa vertemus stilum, nequod fere genus hominum relinquamus. [7] Ac nequis forsitan miretur quod in re quam vanam atque fallacem et diximus et dicturi sumus tam diligenter insistimus, sciat quod apud egregios auctores sparsim omnia, sed apud sompniorum irrisorem Tullium, preterquam que de sompniis cesareis diximus, magna pars et precedentium et sequentium scripta est. [8] Non inutile preterea nec supervacuum arbitramur illustribus exemplis recognoscere unde prius effectum est ut etiam doctos homines interdum sompnia conturbent. [9] Neque enim ulla tam demens ac superstitiosa anicula usquam terrarum vivit que hac vanitate moveretur, si semper falsa et nunquam fortuito casu vera sompnia deprehendisset observatio humana. Nunc paucis veris persuasum est ut omnibus crederetur, cum potius ex multis falsis persuaderi debuerit necui fides esset. [10] Mira res dictu: cum in reliquis actibus mortalium unicum mendacium multis veris suspitionem falsitatis afferat, sompnus solus est, cuius unum, idque temerarium atque fortuitum, verum innumeris mendaciis fidem querit. Eoque mirabilior quia ad hoc ipsum rarum verum inter crebra mendacia internoscendum nulla fert via, nulla nota est nisi post eventum. Sed de hoc satis ab initio dictum est; ad ordinem revertor, quod superest verorum sompniorum congesturus. 62 [1] Dux Carthaginis Amilcar Siracusas obsidens in sompnis audire visus erat se postridie intra obsesse urbis menia cenaturum. Ea re ad victorie spem reflexa mane alacris ad oppugnandam urbem instruebat aciem. [2] Talia volventi ac molienti quod sepe fit gravis tumultus in castris exortus est Carthaginensibus ac Siculis inter se se dissidentibus. Oppidani occasione freti repente portis egrediuntur et fusis hostibus victores ducem turbatis suorum ordinibus succurrere cupientem atque ideo negligentem sui intercipiunt. [3] Sic in urbem ductus et in compedibus cenans intellexit quam falsus interpres veri sompnii fuisset. Huius quidem Agathocles historicus auctor est; at sequentis Celius. 63 [1] Hanibal, et ipse dux Carthaginensium, in templo Iunonis Licinie repertam columpnam auream asportare decreverat. Incertus autem an solida ex auro an superficietenus inaurata esset, terebrando tentavit; et certior factus esse auream totam, in proposito rapiendi firmatus erat. [2] Cui inter sompnum Iunonis species adesse visa, ut avaris et sacrilegis ceptis absisteret monuit, minata si pergeret rebus eam suis spoliare, se quoque illum uno quo solum videret lumine privaturam. [3] Quo sompnio dux alioquin ferox et cui « nullus Dei metus, nulla religio », ut de eo scriptum est, motus tamen traditur. Nec miror: quid enim monoculo terribilius quam oculi superstantis amissio? Itaque minas timuit et eventum experiri noluit; nichil loco movere ausus, ex eo ipso auro quod ex foramine dum tentaretur exiverat, bucculam fieri iussit et suprema columpne parte reposuit. [4] Quod sequitur eiusdem ducis sompnium apud Silenum est, grecum historicum et res ipsius exactissime pertractantem; quem Celius et multi ex nostris scriptoribus sequuntur, presertim quotiens de Hanibale sermo incidit. [5] Est autem huiuscemodi. Hanibal victo Sagunto romana bella iam meditans, inter quietem visus est, imperio Iovis in deorum concilium admissus, de inferendo Italie bello mandatum excepisse ab ipso Iove; quin et unum ex eo numero sibi ducem deputatum, quem sequi iuberetur cum exercitu neque retro respicere. [6] Cum hiis digrediens commissis nequivisse longum quod de non respiciendo iussus erat observare. Itaque videndi avidus in tergum deflexis oculis vidisse terribilem et immanem beluam, atris serpentibus obvolutam, homines animalia urbes domos atque arbuta et obvia quelibet prosternentem atque calcantem. [7] Quo spectaculo stupens ducem suum interrogasse quid illud monstri esset. Ducem vero dixisse: 'Hec est Italie vastitas. Tu vero preceptorum memor et voluntati deorum obsequens perge modo et quid retro fiat ne labores'. [8] Huiusce quidem visio seu vera seu ficta est; Italie miserabilis strages, quam tot per annos illo sub hoste pertulit, ut vera fuisse videatur et inter veras inferatur impetrat. 64 [1] In Siciliam venio. Dyonisii mater hunc ipsum gerens utero secundum quietem saturiscum parere visa, rem ad coniectores detulit qui 'galleate' a Siculis vocabantur. Hii sic interpretati sunt ut ex ea nasciturum preclarum et diu in omni Grecia fortunatissimum predicerent. Cuius rei Philistus, « homo » ut ait Cicero, « doctus et diligens », testis est. 65 [1] Huius autem ut matri claritas atque fortuna, sic crudelitas Himere cuidam haud ignobili, ut aiunt, femine premonstrata est. Que quondam dormiens visa sibi quodam iter ostendente celum scandere, et cuncta contemplans subter scabellum et sub ipsius Iovis vestigiis iacentem ac vinclis innexum validis cernere robustum fulvumque et lentiginosum hominem. [2] Quo conspecto sciscitari ducem suum quis ille hominum quid ve illic vinctus ageret. Responsum ve Sicilie Italieque pestem fore, confestim ut ex ea custodia erupisset desevituram late per populos. Eam visionem tunc inter pares notam fecit vulgavitque. [3] Interiecto tempore, dum Dyonisius, qui ad eam diem obscuri nominis ac fortune fuerat, laxatus tandem celestis providentie compedibus tyrannidem invasisset, mulier eadem, illicet ut oculis suis oblatus est, illum esse quem sub Iovis pedibus vidisset asseruit. Que asseveratio ut effectu verax, sic sibi properate mortis causa fuit. 66 [1] At Phalaridis mater Mercurium, cuius simulacrum pateram manu tenens inter deorum effigies domi sue colebat, in sompnis vidit ex ea patera sanguinem humi spargere pavimentoque paulatim illisum rebullire, donec sensim domum omnem fastigiotenus inundaret. Quod in una visum in multis domibus verum fecit cruenta nati sevitia. [2] Huius quidem visionis auctor est Pontius Heraclides, « doctus vir » ut ait Tullius, « et discipulus Platonis ». At sequentis eodem ipso Tullio vetustiorem testem non invenio. 67 [1] Alcibiades paulo priusquam e rebus humanis pelleretur, se amice sue veste contectum sompniaverat. Alias fortasse illecebras sperare licuit amanti, sedenim brevi post occisus et nullo miserante insepultus iacens amice obvolutus amictulo est. Non differam philosophos. 68 [1] Socrates, dum carcere clauderetur, Critoni familiari suo narravit excellentis forme mulierem ad se in sompnis accessisse et nomine compellantem ingessisse versum homericum, ex quo tertia sibi luce moriendum ille coniceret; atque ita accidit. Satis locupletes testes rerum etiam graviorum: huius enim sompnii Platonem auctorem affert Cicero, sequentis Aristotilem. 69 [1] Cuius familiaris Eudemus cyprius in Macedoniam proficiscens, Pheras, Thesalie urbem opulentam et egregiam sed Alexandri cuiusdam inhumana tyrannide pessundatam, venit. Illic morbo correptus est tam gravi ut de vita eius desperarent medici. [2] Sic afflicto iuvenis eleganti specie per noctem adesse visus tria denuntiavit eventura: ut eger mox sanitati restitueretur, ut eius urbis tyrannus intra paucos dies mortem obiret, ut ipse post quinquennium in patriam remearet. [3] Et prima quidem duo clare ut enuntiata erant evenere: nam et ipse preter spem convaluit et tyrannus ab uxoris sue fratribus trucidatus est. Tertium vero parumper obscurius. Quinti enim sub anni finem, dum Eudemus e Sicilia ubi tunc degebat in Cypron reversurus expectaretur, ad Siracusas bello peremptus est. Coniectores vero sic sompnium excusasse legimus, ut dicerent hominem tum demum cum e corporeis vinculis evaserit in patriam reverti. 70 [1] Sequitur philosophos illustre vatum par. Simonides proiectum ac desertum in litore cadaver sepelivit, et cum mox navigaturus obdormisset, vidit illius humati speciem monentem ne navim, si naufragio perire nollet, ascenderet. Paruit et ceteris profectis substitit, solus omnium incolumis: reliquos enim sub oculis suis rabies ventorum et vis tempestatis absorbuit. [2] Fefellit hic vulgare proverbium 'perdi beneficia que defunctis fiunt'. Itaque hunc tam gratum et tam vilis busti tam bene memorem nobiliore et stabiliore monimento poeta egregius immortali cum poemate complexus honestavit. 71 [1] Sophocles autem tragediarum scriptor, cum ex Herculis templo patera aurea magni ponderis furto sublata esset, ab ipso Hercule per quietem quisnam id fecisset edoctus traditur. Quod cum homo perstudiosus et vel illi periculum afferre metuens vel sompnio parum credens sepius neglexisset, revertente per singulas noctes imagine coactus tandem ad ariopagitas visionem detulit. Captus ex inditio ac tortus furtum fassus pateram restituit; ex eoque tempore Herculis Indicis cognomen templo additum. 72 [1] Supervacuum videri potest sompnium attingere quod etate Ciceronis creberrimum, ut ipse ait, apud stoicos, hodie etiam et in vulgus effusum est de duobus archadibus. Qui simul itinerantes cum Megaram venissent ita disiuncti sunt, ut eorum alter apud cauponem in taberna, alter apud hospitem maneret. [2] Nocturno autem tempore is qui ad hospitium deverterat sotium vidit in sompnis orantem ut sibi, cui a perfido caupone mors preparabatur, opem ferret; posse enim si celeraret in tempore subveniri. [3] Eo sompnio motus surrexit auxilium laturus supplici amico; mox excussa sompni imagine irrisit propositum suum et in cubiculum regresso eadem affuit imago miserabilius obsecrans ut ex quo salutis sue propugnator esse neglexerat, ultor saltem mortis existeret et cadaver suum ab extrema ignominia vendicaret; se enim a caupone iugulatum et plaustro superimpositum, opertum fimo efferri; quocirca ad oppidi portam occurreret plaustrumque corriperet. [4] Enimvero secunda visione permotus neque iam nichili pendendum ratus, cubili prosilit, repertoque ubi monebatur plaustro, bubulcum quidnam veheret scrupulosius sciscitari ceperat. Illo trepide fugiente corpus eductum et revelata scena nocturni flagitii, caupo ad supplicium adactus est. 73 [1] Pauca ac brevia que restant ex Crisippi libris, qui de sompniis acutissime tractavit, excerpta, partim risus excitandi gratia, partim detegende interpretum fallacie, nequaquam pretereunda iudicavi. [2] Sompniaverat quidam ovum ex lectulo pendere; narravit interpreti: respondit thesaurum esse sub lectulo. Fodit ille et aurum argento circumvolutum repperit argentique particulam indici suo misit. [3] At ille facetissimus nugator: « Nichil ne » inquit, « de vitello? », ex priore eventu secundum eliciens, ut non tantum ovo thesaurus, sed ovo simillimus thesaurus videretur ostensus. [4] En fabellas in quibus et philosophorum conteruntur ingenia. Quam multi ovum sine thesauro sompniarunt! 74 [1] Cursor iturus ad Olimpia per noctem extimavit curru quadriiugo vehi. Primo mane adiit interpretem; et ille: '"Vinces"' ait; '"id enim" agilitas "equorum et" robur indicat'. Idem sompnium ad Antiphonem retulit, quem unum ex grais sompniorum coniectoribus in primis celebratum video; at ille: 'Vinceris' inquit, 'hauddubie. Non animadvertisti te a quatuor preventum esse dum curreres?' 75 [1] Alter cursor transformatum se in aquilam sompniavit. Consuluit coniectorem. Ille: 'Victor eris' inquit; 'hec enim volucris volatu cunctas supergreditur'. Antiphonis acumen experiri statuit. Ille respondit: 'Queso, amice, nonne te victum iri iam sentis? "Avis enim" hec "alias" omnes dum fugat ac sequitur, "semper est" ultima'. I nunc, lector, et sompniis quatere et interpretibus crede. 76 [1] Matrona pariendi avida sed an gravida esset incerta, visa sibi est in sompnis sigillata genitalia habere. Alter ex coniectoribus minime pregnantem aut parituram asseruit: fore enim preclusum partus iter. Alter contra: ea enim duntaxat claudi et consignari solere que plena sint. [2] Hiis et horum similibus quid de hac interpretum arte siqui tamen adhuc illam profitentur sentiendum sperandumque sit eruditi homines intelligant; vulgus quod tenuit non relinquat. Et de naturali quidem divinatione satis dictum est. 77 DE ARUSPICUM ET AUGURUM DISCIPLINA [1] Opereprecium arbitror agnoscere unde geminus hic error in Italiam sit invectus. Unde enim desierit me tacente notum est: necesse quidem fuit et hanc et ceteras errorum umbras terris evanescere ubi veritatis sol affulserat. [2] Et de origine quidem aruspicii talis narratur fabula. Etrusco cuidam aranti "in agro", ut aiunt, "tarquiniensi" cum profundius adactus fores vomer, erupisse Tagem quendam nomine, "puerili" effigie, sapientia "senili", et aratorem alloqui cepisse; illui vero perterritum exclamasse. Ad cuius voces finitimorum primo "concursum factum esse". [3] Inde gradatim progressa rei fama intra dies paucos in eum agrum universam Etruriam confluxisse. Puerum illum audientibus cunctis multa dixisse; dicta eius observata et scriptis edita: ex quibus accedente longa rerum experientia omnis aruspicina processerit, ita tamen ut si ad alias serperet nationes, apud Tuscos precipuum eius magisterium vigeret. [4] Sed o prorsus erroneum et infame magisterium! Me quidem ista renarrantem ingens subit admiratio et ineptiarum tantarum patrie piget pudet ac miseret: in solo in quo natus sum hunc natum vel exaratum potius errorem. Ubi queso tibi tunc, gens prudentissima, lumen animi et oculorum aberat? unde cecitas hec tam manifesta, tam publica? [5] Deum ne Tagem an hominem extimasti? Si enim deus esset, nonne illud occurrit e celo potius quam e terre cavernulis adventurum, neque expectaturum bubulci aratrum quo adiutus doctrinam populis predicaret? si autem homo, terra obrutum vivere secundum naturam non posse noveras; ideoque fallaci quapiam visione te delusam nosse poteras. [6] At digno Dei iudicio factum reor, ut errores tibi terra pareret nichil tunc celeste sapienti. Neque enim hec que tibi obicio, mater, incerta sunt: philosophis et poetis et historicis testata. Quin et error hic tuus proximas nationes contagio affecit, precipueque populum romanum, apud quem decretum legimus « ut de principum filiis sex singulis Etrurie populis in disciplinam traderentur ». [7] Et addit rationem Cicero: « Ne ars » inquit, « tanta propter tenuitatem hominum a religionis autoritate abduceretur ad mercedem et questum ». "Ars", inquit, "tanta!" o delirationem ridiculam, o aniles nugas, o doctorum hominum superstitionem inauditam! [8] Hinc preterea sumpsisse nomen diceris, Tuscia, a thure et a sacrificiis appellata, inventrix extorum et portentorum ac fulgurum interpres. [9] Que cum ita sint non est tergiversationi locus, fatendum crimen est idque duntaxat respondendum: sic vero Deo placitum ut et tu et que erroribus tuis imbuta fuit, Roma, cuius quod religiosissimum est in te nunc usque fundatum est, felici varietate mirabiles future veri discipline, mendacii magisterium haberetis, vel sic intellecture quid inter lucem ac tenebras intersit. 78 [1] Aruspicine primum fontem attigi; ad augurium venio. Piget augures reges meminisse, precipueque Romulum; qui pastorium adhuc quiddam redolens augur optimus fuisse traditur. Mira rerum dissonantia! imo vero consonantia rerum maxima! quis enim nisi pastor incultus atque horridus ad has ineptias applicasset animum? [2] Pudor est cogitare urbem Romam, omnium urbium ac terrarum indubitatum caput, auspicato conditam et florentem, prepotentis populi fortunam avibus debere maluisse quam Deo; quin et sub regibus et sub imperio consulari, multis quidem seculis, nichil absque auspiciis domi militieque fieri solitum. [3] Stupet animus recolens illos viros tam claros, tam magnificos, qui res humanas ex altissimo despicerent, qui fortunam ipsam pedibus substrassent, qui terrarum orbem inenarrabili virtute domuissent, avicularum volatui garrituique et puerilibus succubuisse fallaciis. [4] Uno quidem nos consolari possumus: quod qui superiorem genuimus errorem ad alienigenasque transmisimus, hunc non nisi ab aliis genitum adoptavimus imitandoque nostrum fecimus. Apud Grecos namque multo ante urbem conditam augures floruerunt, tantoque fuerunt in honore, ut Calchas petentibus Ylion Grais numerosissime classi prefectus memoretur ob unam auspicii disciplinam: in ea enim excellebat, in rebus aliis multis inferior. [5] Amphiaraus vero et Tiresias tam illustres eodem artificio feruntur, ut primum pro deo colerent et tellus que illum absorbuerat pro oraculis adiretur, secundus non modo vivens hominibus preferretur sed defunctis etiam, Homero dicente solum apud inferos Tiresiam sapere, vagari reliquos umbrarum more. [6] Nec primi preterea nostri reges augurio docti fuerunt; regnarant prius in Grecia Mopsus et Amphilocus, famosi augures. Denique, ut est apud Ciceronem, « omnino apud veteres qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant »; affertque rationem: « ut enim » inquit, « sapere, sic divinare regale ducebant ». [7] Et ut in regibus dixi, sic nec in populis nostris hic primum furor admissus est. Nam et Athenienses, gens alioquin prudentissima, nunquam « consilium publicum » habuerunt cui non « sacerdotes divinos adhibuerint; quos » ut ait Cicero, « 'mantes' vocant »; puto quod divinatio apud eos 'mantices' dicitur. Et Lacedemones, gens invictissima, augurem in consilio « interesse, augurem regi suo assessorem » semper adesse voluerunt. [8] Quis igitur miretur tanto habitam in honore vanitatem brevi in immensum excrevisse? Idem ferme in singulis particulis huiuscemodi rei quam divinationem vocant licet intelligere. Quis enim nisi divino vir consilio non oraculis fidem daret, cum videret non modo clarissimos reges et magnorum populorum nuntios, sed summos etiam philosophos et humane magistros vite certatim apud Delphos et Dodonam et Ammonem concurrentes? quis sperneret Sibillas, quas senatus et populus romanus in extremis periculis consulerent? [9] quis sompnia negligeret, cum sciret, ut reliquos sileam, Lacedemones ipsos, quos nescio an proxime a Romanis fortissimos omnium et prestantissimos viros iudicare velim, usqueadeo sompniorum curiosos, ut scribat Cicero quod qui eis preerant « non contenti vigilantibus curis in Pasiphe fano, quod est in agro prope urbem, sompniandi causa excubabant; quia vera » inquit, « quietis oracula ducebant »? quis denique magos non suspiceret, sine quorum doctrina neminem, quantumlibet aliis rebus ornatum, ad Persarum regnum provehi posse cognosceret? [10] Sed ad augurium revertor. Initium quidem huius rei ex Arabia primum Phrygiaque et Cilicia ac Pamphylia, ad postremum et ex hac nostra Umbria, que Italie pars est, manasse legimus. Rationem huius afferunt, ut reliquorum divinandi generum, verisimilem quidem: quod hee scilicet provincie arbustis et pastu pecorum abundent et idcirco qui eas incolunt per silvas et umbriferos montes assidue vagi circumvolantes ac circumstrepentes volucres solicitius observarunt. 79 [1] Hactenus de extrema augurii origine. Quo autem tempore et quam ob causam hec insania Rome vehementius inolere ceperit hinc dicam. Actius Navius, puer et, quod magis rideas, suum pastor, Prisco Tarquinio regnante litui usum sibi usurpans, repente quidem e subulco augur; vulgataque rei fama ad regem evocatus est. [2] Quem rex intuens, et etatem et habitum fortassis irridens, tentavit hoc modo: 'Utrum' inquit, 'quod nunc in animo michi est fieri possit an non possit interrogo'. Navius, cum augurium peregisset, fieri posse respondit. Hic vero rex elusisse putans: 'Atqui' inquit, 'cotem hanc novacula scindere meditabar'. Ille mirabili constantia: 'Potes ergo' ait; arreptaque novacula in conspectu stupentis regis ac populi cotem secuit. Inde sacrum Romanis augurium. [3] Que res quanquam et annalibus et historiis omnibus pervulgata sit, Tullius tamen et hanc "commentitiam fabellam" vocat. Hec igitur gemine vanitatis origo est. Hinc quibus utraque successibus vel apud nos vel apud exteras gentes aucta sit, paucis expediam exemplis. 80 Romana [1] Unde autem nisi a supremis ordiar? Iulium Cesarem "immolantem" Spurinna, notissimus aruspex, non reperto corde in extis opimi bovis, "admonuit" verendum esse ne consilium ac vita fatiscerent, que ambo a corde provenirent. Itaque circumspici oportere discrimen quod sibi pararetur, neque ultra idus martias trahi posset. [2] Mira rerum humanarum nubes! mire fortune violentia! unde hec vel illi nosse vel huic negligere. Prefixa enim die cum Cesar multis frustra retentatis hostiis curiam ingrederetur, in Spurinnam, ceu in mendacem, ita iocatus est ut diceret idus advenisse. Is autem nondum preterisse respondit. Sic ex integro comminatus; nec fefellit: eodem enim die ac loco cesus est. 81 [1] Cesari autem Augusto priusquam ex alvo matris exiret prodigio prenuntiatam magnitudinem affirmant; at id quale prodigium silent. Quo quidem responsum est « regem populi romani naturam parturire ». Eius rei auctor est Tranquillus testem afferens Iulium Maratum. [2] Illud additur miraculo: senatum responso territum decrevisse "nequis illo anno" natus "educaretur", sed quibus pregnantes domi coniuges senatus consulto ne in publicum veniret obstitisse. [3] Eidem Augusto in obsidione perusina litare non valenti, cum instaurari hostias iussisset, oppidani repentino erumpentes impetu totius sacrificii pompam apparatumque sustulere. Quo animadverso ab aruspicibus responsum fore ut omnes deorum mine que in extis apparuerant ad eos transirent qui illa rapuissent; atque ita contigit. [4] Mors huic quoque principi prenuntiata est. Sub extremum tempus tabula, in qua nomen eius inscriptum fuerat, de celo tacta et prima nominis litera deiecta est. Hinc "responsum centum" eum "dies", non amplius "victurum": qui per convulsam significarentur literam; se vero inter deos referendum, quod reliquum percussi nominis indicaret, quoniam 'esar' deus diceretur Etruscorum lingua. [5] Ex quo simul atque aliis similibus multis elicio linguarum mutationem apud gentes plurimas, de quo a me sepe quesitum memini. Sed non id presentis negotii est. 82 [1] Tiberius autem, cum draconem, quem ferus ipse mansuefactum et altore suo mitiorem propria manu pascere consueverat, formice devorassent, responsum habuit impetum multitudinis provideret. [2] Sed utinam nichil unquam verius aruspices predixissent! Tiberius enim non concursu populi, verum tacita et pene ambigua morte periit. 83 [1] At Galbe in Tarraconensi Hispania sacrificanti ostentum accidit mirabile. Puer enim qui acerram asservabat, illic ante oculos cunctorum visibiliter toto vertice incanuit. Quod interpretatum est « mutationem rerum imminere successurumque senem iuveni ». Idque ita contigit: in Neronis enim locum Galba successit. [2] Eidem, postquam erat imperium adeptus, Rome « sacrificanti corona exciderat, pulli evolaverant ». Demum die ipso quo cesus est, matutinum sacrificium repetenti ab aruspice consultum est ut quamprimum evaderet, quoniam hora mortis instaret et interfectores eius adventarent. Quod ille voluit quidem, sed preventus est. 84 [1] Vespasiani principatus ab ipso vite limine prenuntiatus est. In agro quidem gentis Flavie, unde sibi origo est, quercus fuisse traditur ingens ac vetusta et Marti dedicata. Ea "per tres Vespasie" genitricis "partus" totidem novos ramos edidit, puerorum fortune, ut aiunt, certissimos vates. Primus enim gracilis mox aruit, neque partus annum egit in rebus humanis. Secundus fortis ac procerus fuit filiusque tunc in lucem editus ad senium pervenit. [2] Tertius vero nato Vespasiano non tam rami quam ingentis arboris speciem habuit. Quo ostento Sabinus genitor aruspicibus consultis responsum habuit illum puerum futurum Cesarem ac terrarum dominum. Quod cum letior solito matri sue adhuc superstiti narraret, nepotem illi Cesarem natum dicens, nichil illa respondisse, sed sustulisse risum dicitur, quod se nondum delirante filius tanto iunior inciperet. 85 [1] Sub Domitiano principe aruspex in Germania reipublice mutationem imminere nuntiaverat; atque ideo ad dicendam causam Romam missus erat. Forte autem accidit ut princeps mane illum audiens ob eam ipsam causam condempnaret, ipse statim postea hora diei quinta interficeretur. Recordari potuit minus iuste se veridicum condempnasse. Sed iam a Cesaribus divertamus. 86 [1] In illa obsidione longissima qua populus romanus Veios cinxerat, cum alterius partis discrimen, alterius tedium animos conficeret, ex inopinato vincendi viam Romanis ostensam ferunt. [2] Cum enim nulla apparenti causa repente lacus Albanus supra fidem excrevisset, quidam, seu oppidanus nobilis transfuga, ut apud Ciceronem, seu "Veientium aruspex", ut est apud Valerium, a romano "milite raptus et in castra perlatus", dixit urbem illam capi non posse lacu exundante. [3] Qui si ex collibus inter quos iacet aliqua arte deductus esset, siquidem sic ut ad mare descenderet, calamitosum, sin ita ut per agros spargeretur, faustum id ac letum populo romano. Quamobrem multo studio impensaque lacus ut ille monebat eductus est. [4] Hoc amplius addidit Valerius: consultum Delphis Apollinem idem respondisse. Quod cum factum esset, illicet victoria Romanorum fuit. [5] At ego iandudum hoc audiens stomacor et paulominus raucesco adversus hec sepius exclamando: 'Non fuit satis hominem veientem, stultum forte naturaliter et tunc ab accidenti metu obalienatum etiam dementemque, vana loqui, vel fortassis ex industria fallentem immensi laboris opus hostibus obicere novo quodam ultionis genere, nisi deus etiam delphicus aut insaniret aut falleret?' Qui enim ita consuluit, ignorasse michi videbatur locorum situm. Nam quid vel cum Veiis vel cum urbe Roma comune habet Albanus lacus, ut vel prodesse ad summam publici status vel obesse valeat? [6] Sed nimis audeo qui adversus sapientie deum tam multa protulerim. Imo vero adversus fallaciarum demonem: sic enim ipsemet olim, ut scriptum video, quisnam esset interrogatus veritatem forte coactus expressit seque demonem clara voce confessus est. [7] At Romani paruere. Quid miri? Error erat temporum oraculis et aruspicibus obsequi. Licet et aliud opinari: aquam lacus eductam esse « ad utilitatem agri suburbani » ut bene ait Cicero, « non ad arcem urbemque retinendam ». At victoria consecuta est. [8] En mirum apollineis aris dignum, en nova res: Romanos post bilustrem obsidionem vincere! Illud potius mirabile, quod tam longo tempore distulerunt soliti raptim ingentia bella conficere et transcurrendo victores terrarum orbis, nisi quia dispensante hostem fortuna provenisse suspicor, ne yliaci laboris effigies deesset Italie. [9] Nunc ablutum in aquis albanis calamum vicine urbis menibus inferam, aliquot ducum eius exempla recolligens. 87 [1] Silla in campo nolano adversum habens Samnitium exercitum, cum sacrificare cepisset, repente ab imo are serpens exiluit. Quo viso Postumius aruspex: 'Eia' inquit, 'queso, dux romane, tolle omnem cunctationem; educ in hostem legiones'. Cui cum Silla paruisset, castra hostium opulentissima expugnavit. [2] Sedenim ipse Cicero huic sacrificio interfuit et erumpentem anguem se vidisse testatur et illius prelii eventum fuisse prosperum affirmat: at non aruspicis sed imperatoris consilio. Eleganter id quidem ac magnifice. 88 [1] In tota autem hac re nullus notior Flaminio: illum dico qui ad Cortonam infeliciter adversus Hanibalem pugnavit. Omnis hunc habet historia, et contemptibus et successibus unius viri pleni sunt annales. Sed historicorum pace michi liceat et in hoc et in reliquis narrationes rerum ab eis, irrisiones superstitionum vel a philosophis vel a ratione mutuari. [2] Itaque Gaius Flaminius, "lustrato", ut aiunt, "exercitu", castra versus Aretium moturus hoc primum desistendi signum habuit: quod nulla causa interveniente ante signum Iovis, et, quod ad terroris augmentum adiciunt, Statoris Iovis, cum equo cui insederat in unum cumulum corruens provolutus est. [3] Quid hic, queso, miraculi est, si equus armis et sessore pressus intercidat? quid peccavit igitur qui ob hoc subsistere monitus contempsit? [4] Sedenim cum ad hostem accessisset et ex more maiorum auspiciis operam daret, iussus est proferre diem pugne, quoniam pulli nequaquam pascerentur; quod pestilens apud augures signum erat. [5] Id Flaminius spernens sciscitatus est si nec die postero "pascerentur quid" agendum. "Responsum ve quiescendum". 'Enimvero' inquit illudens, 'magnifica auspiciorum disciplina, "si pullis esurientibus" ardua quelibet aggredi permittitur, eisdem "saturis" cogimur feriari!' [6] Meo quidem iudicio vel ob hoc unum dignus qui felicius pugnasset. Sed apud eos capitale est; magisque ob hec quam ob infaustum exitum infamis dux habetur. [7] Illud eiusdem, imo suis erroribus, accumulant: cum neglectis auspiciis moveri castra iussisset seque confestim sequi, signifer diu obluctatus multis etiam auxiliaribus vexillum educere non poterat. [8] Quid hic rursus ostenti est? Trepide fortassis eruebatur quod audacter insertum humi fuerat. Debuit ne ideo ducis animus terreri? Contempsit igitur. Et hoc iterum preclare. Sed eventibus insultant. [9] 'Quid ergo' inquiunt, 'hic auspicum et aruspicum et religionum omnium contemptor, quid egit? Ivit adversantibus diis, pugnavit, cecidit ipse cum exercitu; et insignis tunc reipublice clades temeritate ducis illata est'. 'Hoc presertim exemplo fidunt ac nituntur auspiciorum assertores. Ego autem sicut temeritatem in romano duce non excuso, sic contemptum huiuscemodi nugarum non accuso, Flaminioque compatior iniquissimis uso tam iudicibus quam fortuna. Calliditas quidem Hanibalis nota est, qua cum sepe alias, tum illo presertim die victoriam quesivit. [10] Ea nobis, michi credite, Romani, potius quam auspiciorum contemptus aut stomaculus pullorum obfuit. Quid enim, oro, Cornelius Scipio apud Ticinum, quid Sempronius apud Trebiam paulo ante meruerant ab eodem hoste superati? quid autem anno post Paulus Emilius, is qui cognomen sumpsit ab interitu, qui auspiciis diligentissime servatis ipse quoque cum toto exercitu romano aliquantoque maiore strage reipublice pari fraude circumventus apud Cannas periit? Quod non immerito « pene ultimum imperii vulnus » ab historicis dictum est. 89 [1] Longus hic romanorum ducum ordo subtexitur. Eodem bello punico Tiberio Graccho, illi Gracchorum omnium clarissimo, in Lucania exercitum habenti inter sacrificandum contigit ut e proxima cavernula geminis serpentibus elapsis exta corrumperentur. Idque non semel tantum sed bis terque redintegratis sacris accidit, nec prohiberi potuit. Quo ostento moti aruspices ut vite periculum dux "caveret" monuere. [2] Utile consilium, fateor, homini presertim tam gravia bella tractanti; verum non tam propter famelicos angues intestina bovis invadentes, quam propter vicinum hostem romani sanguinis sitientem. Sileat aruspicii nomen, consilia sana laudentur. "Tamen" ipse "non cavit", sed ab hospite proditus "insidiis" Carthaginensium incautus oppetiit. 90 [1] M. Claudius Marcellus, vir fortissimus, eodem bello simili casu periit in Brutiis. Nempe post sacrificium mestior aruspex retulit exta minantia et ut caute ageret hortatus est. [2] Hic quoque sapiens consultor et dux eque incautus, qui rem gerens cum hoste tam insidioso non omnia circumspiceret, sed elatus memoria victoriarum suarum et exagitatus cupiditate sepius vincendi pene solus pergeret ubi ab exercitu Penorum circumclusus et oppressus non minorem lugendi causam patrie daret tam puerili errore tam probati ducis et iam sexagesimum tertium etatis annum supergressi quam interitu. 91 [1] Bello autem numantino Hostilius Mancinus hiis territus prodigiis affertur. Sacrificium instituenti pulli cavea educti in silvam proximam fugerunt. "Monstrum horrendum, ingens", pullos in silvam fugere! Movisses forte animum, aruspex, si vel in undas vel in ignes evolassent; nunc vero naturam secuti sunt: quid minaris? 'At sedulo quesiti nec reperti sunt'. Alas, credo, cavee odium et libertatis amor addiderat. Sed audite quod sequitur. [2] 'Cum terrestri itinere ad Portum Herculis "pervenisset, navim" ascensuro "sine auctore vox" audita est: Mancine, mane '. Vox quidem sine auctore nulla est. Sed auctor illic presertim perfacile latitare poterat; cavernosus enim ac silvestris locus est, michique notus optime: nunquam in me magis ausis tempestatibus, semel et iterum illic in terram eiectus multos in litore dies egi, non minus iuste, nisi fallor, territus cum procellis obruerer et mortem ante oculos haberem, quam audita voce Mancinus. Qua usqueadeo pavefactus scribitur ut alio ceptum iter flecteret. [3] Sed quod, oro, tertium prodigium narratis? 'Cum Ianuam' inquiunt, 'venisset et scapham esset ingressus, anguis eximie magnitudinis visus mox evanuit'. O ridiculam historiam! Ergo prodigiorum numerum calamitatibus equaturus, Mancinus male pugnavit, fedum fedus iniit, turpiter se dedidit. Quid dicturi fueratis si vicisset? Vulgare est enim ut infaustis rerum eventibus reprehensorum copia non desit. 92 [1] Sed ut ab occasu ad orientem respiciam, Marcus Crassus bello parthico ne manum cum hoste consereret quantis et quam claris prodigiis revocatus est! Moturus aciem cum paludamentum posceret, quo bellorum duces aut candido aut purpureo uti consueverunt, pullum ei allatum est. [2] Non puto suspicemini pannum illum sensum terroris habuisse: nondum eo vestrarum religionum processit insania, neque enim nigrescere diceretis sed pallescere. Verum, quod in tali re usu evenit, trepidatio ministri paludamenta permiscuit. An hoc ipsum prodigium noncupatis? Detur sane, quando error hominum sic habet etiam illustrium, omen hoc vocari. Sed nunquid tantam habet vim, ut alioquin iuste susceptum bellum vel deserere cogeret vel differre? [3] 'Quid quod aquilarum altera vix a primipilo convelli potuit, altera egerrime convulsa in contrariam partem se ipsam convertit?' Nichil hic mirabile, ne dicam stupendum, preter ipsum stuporem doctorum hominum tam manifeste delirantium. [4] 'Enimvero mestum inter milites silentium fuit, quos antiquo more letos exultantesque convenire, ducemque et signa circumsistere decebat'. Movistis animum, fateor, hoc uno. Verum nullo hic aruspice, sed arte et providentia imperatoria opus erat. Itaque nolite michi hoc prodigium narrare; vocate res propriis nominibus: pavorem tristitiamque dicite. Sed quis exitus? [5] 'Dux oppressus, egregio adolescente filio ante oculos patris interfecto, legiones nostre ad satietatem cruentissimi hostis cese, signa romana babilonicis postibus affixa, disposita in menibus trunca ducum capita et informia limo obruta et fluminibus iactata cadavera, latius honos et omnis flos militie superbo pede calcatus; denique clades quanta raro unquam alias ab externo hoste populo romano invecta est'. Quis hec nescit? Quis autem inter hec aruspicine locus? [6] Turbatus hoc loco Valerius: « Vellem quidem » inquit, « placidius; sed quod relatu verum est. Sic deorum premonitus excandescunt, sic humana consilia castigantur ubi se celestibus preferunt ». [7] Optime, inquam, si non commutati paludamenti vel averse aquile prodigium spretum, sed avaritie consilium castigari putas dolesque in qua urbe non multis ante seculis oblatis ultro muneribus nullum usquam patuit receptaculum, in ea tam multum avaritie licuisse, ut tanto cum ludibrio cesorum tantoque cum discrimine superstitum romanum imperium nutaret. [8] Quid enim, si verum fateri volumus, nisi insatiabilis parthici auri sitis Crassum trans Euphraten impulit et in id bellum compulit fractis federibus, unde harum tot tantarum miseriarum processit occasio? 93 [1] Ab externis ad civilia bella convertar. Gneus Octavius consul, cum adversus Lucium Cinnam collegam suum arma sumpsisset et morte dignissimum in exilium pepulisset, de fine rerum tali ostento monitus narratur. [2] Ab Apollinis enim simulacro sponte delapsum caput est et in terram tam alte descendit ut effodi non posset, donec Cinna victore Octavius in multo civium sanguine vita privatus est. [3] Mirum: quid Apollini comune cum Octavio potius quam cum eius adversario? aut quo diffugerant fossores omnes ut tanto tempore tantillum saxum erui non posset? Credo civili tumultu territi excesserant. 94 [1] Altero autem civili bello omnium sevissimo et maximo, quo cum strage totius urbis et imperii et cum universi orbis magnis motibus Gneus Pompeius Magnus adversus divum Iulium Cesarem conflixit, eventum prelii evidentissimis prodigiis prenotatum ferunt. [2] Primum omnium a Durachio Thesaliam versus iter arripiens infelix dux multo tonitru crebrisque fulminibus exceptus est. En prodigia, estivis presertim mensibus! Poterat quidem subsistere dilato profectionis die, Hanibalis cautissimi ducis exemplo, quem menia romane urbis aggressurum bis terque repulsum tempestate novimus. [3] Et profecto arbitror si dux illi exercitui fuisset Augustus, qui alteri non multis annis postea in eisdem campis fuit, retrocessisset utique, quem « semper et ubique » ut Tranquillus ait, « pellem vituli marini circumferre pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspitionem in abditum et concameratum locum se recipere » solitum accepimus. [4] At Pompeius, quia fulmina minutiora non timuit, adversus maximum et violentissimum fulmen Cesaris pugnaturus religiones et deorum portenta neglexisse reprehenditur. [5] Nam quod "apum examina" circum signa volitaverint, quid nisi mellis ac cere copiam? quod « sonus tympanorum Pergami » in penetralibus templorum auditus est, quid nisi letitiam portendebat? [6] De fuga quidem hostiarum ab altaribus idem sentio quod de pullorum fuga sub Mancino, eoque magis quia pulli illic pastum, hic hostie mortem fugiebant; quod insitum est cunctis animantibus. [7] Piget singula prosequi et irrisoris cognomen vereor incurrere. Id sane quod inter prodigia numerant, repentino merore ac nocturno pavore obtorpuisse acies, signum, fateor, pestiferum; sed, ut sub Crasso dixi, imperatori providendum, non aruspici. [8] Qui si in partem consilii vocandus erat, poterat et Crassus primo et mox Pompeius et Cesar novissime bono animo esse, nichil nisi letum et magnificum sperare. Omnibus enim, ut qui rebus ipsis interfuit meminit, Cicero, promissum erat a "Caldeis" eos non « nisi in senectute, nisi domi, nisi cum claritate » et summa gloria "morituros". O promissorum fides! [9] Et nimirum si in alterutro delirandum fuit! Honestior, ut ita dixerim, insania est ex stellantis celi motu quam ex cruentis extorum fibris fortunam suam explorasse. Quanquam Pompeius ipse, qui, ut scriptum est, se se credulum rerum talium preberet, sepe etiam ab aruspicibus lusus erat multaque sibi in Greciam transvecto ab urbe Roma nuntiata fuerant que vel « nullos vel adversos exitus habuerunt ». Itaque quid amplius crederet non habebat. Cesarem vero collegis suis adderem nisi eum primo loco in domo cesarea collocassem. 95 [1] Hec et horum similia confirmandis auspiciis et id genus erroribus afferuntur, tam inepta, tam frivola, ut michi quidem Marci Marcelli illius quinquies consulis consilium probetur, qui cum esset « imperator et augur optimus totum hoc omisit », ut ait Cicero. [2] Sed quod sequitur sine risu non possum meminisse. « Siquando enim » inquit, « rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta iter facere solebat ». O radicatos errores! Vir fortis et sapiens desperabat posse inherentem ossibus opinionem aperta fronte discutere ideoque vultum obtegebat. 96 [1] Inter duces ac reges histrionum rex locabitur Roscius, quem Cicero "amorem ac delitias suas" appellare non erubuit. Cum in campo Selonii nutriretur essetque infans in cunabulis, assurgens per noctem nutrix vidit eum consopitum circumflexo angue nodis horrificis implicitum. Quo aspectu exanimis exclamavit. [2] « Pater autem » pueri de hac re aruspices consuluit; « responderunt nichil illo clarius, nichil nobilius » infante. Atqui si in histrionica claritas hominis consistit, nichil mentiti sunt. [3] Sed o pervicax ineptia! divinitus ergo futuram histrioni claritatem preostensam vultis, cum Africanus tantus et vir et dux nullum tale meruerit ostentum? Nam quod in cunis anguis inventus est, nec michi quidem mirum videtur nec Ciceroni, presertim in Selonio, « ubi ad focum nundinari angues solent », ut eleganter ait idem. 97 Externa [1] Addunt domesticis externa risu non minore prosequenda. Deiotarum regem in primis « nichil unquam nisi auspicato gerere » consuetum. Quem Valerius non solum inter externos primum, sed velut immemor moris sui ante omnes etiam Romanos in hoc ordine locavit. [2] Hic ergo, ut memorant, "volatu aquile" pergere quo ceperat prohibitus, cum multorum iam dierum iter exegisset, rediit atque ita mortem evasit, "conclavi" scilicet in quo per noctem iaciturus fuerat sub idem tempus "corruente". [3] Sed cur queso, Valeri Maxime, quod sequitur siluisti? An quia dum « brevis esse laboras, obscurus fieri », ne dicam imperfectus et mendax, elegisti? an quia Ciceronis libros, unde ista sumebas, in manus posterorum nequaquam perventuros credidisti, nec nos lecturos quibus verbis hoc Deiotari auspicium a Cicerone refellitur? « At id neque, si fatum fuerat, effugisset, » inquit, « nec, si non fuerat, in eum incidisset ». [4] Auctoris tui et mei verba recognosce: nichil immuto, sed, sicut in tractatu sompniorum dixi, nescio quomodo voluisse michi visus es superstitionibus pregravare animos, quos potius exhonerare debueras; eoque magis miror ubinam aliud eiusdem regis auspicium reliquisti. [5] Bello namque civili, vir sapiens sine avium consilio nichil agens, prosperis hortantibus auspiciis perrexit ad Pompeium. Ubi quam multis et periculis et incommodis affectus est! Bello pharsalico victus ac fugatus tantoque distractus ab amico et, quo fideliter amantibus nichil est amarius, plenus abiit gravi rerum presentium merore et venturi spe deterrima. [6] Itaque mox et illius miserabilem audivit mortem et superbum hostem suscepit hospitio; a quo digrediente, novum hospitalitatis precium, et Armenia et Trochaniorum spoliatus tetrarchia, nec longe post in discrimen capitis adductus, ab hospite fideliori, hoc est ab ipso Cicerone, defensus est. [7] Eccine fides auspiciorum: leta cuncta promiserant, eius artis peritissimo mesta omnia provenerunt. Nam, quod eum postea dicere solitum accepimus, "aves" quibus ducibus in bellum iisset "bene" sibi "consuluisse": quoniam "officium" ac "fidem" adimplesse et romanam « libertatem armis defendisse », quisquis eum casus exciperet, omnibus regnis ac divitiis anteferret, vel auspicis pertinaciam id quidem vel magnanimitatem regis indicat, potius quam auspicii veritatem. Nisi forte prophetantes etiam volucres sompnient non in fortuna sed in virtute felicitatem hominis collocantes. [8] Cur autem vereantur omnia magna volucribus dare, quarum uti consiliis non pudet? vel cur apud eos inopinabile videatur sapientiam, que ab illorum animis longe exulat in aliis animantibus habitare? Sed hoc hactenus. 98 [1] Platonis apes adiciunt et formicas Mide. Sed de Platone cum de eloquentia loquebamur diximus. Midas vero phryx infans dormiens inventus est formicis in os eius tritici grana congerentibus. Ditissimum futurum aruspices responderunt. Ego potius edacissimum respondissem. Sed responsum illud fortune comprobavit exitus, ut scriptoribus rerum placet. 99 [1] Quis illa non rideat que bello inter Lacedemones ac Thebanos orto ultro citroque referuntur nuntiata? Etsi enim successibus asserta sunt, nichil tamen ridiculosius dici potest. Cum enim apud Thebaidam per boetios vates sacrificium fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic canere cepisse aiunt, ut nulla esset intermissio. [2] Augures autem pronuntiasse Thebanos hauddubie victores, ratione addita quam consultius siluissent: quod ea scilicet volucris per naturam victa sileat, victrix canat. Quis iam dubitet in horum vaticiniis spem habere? Et citatur huiuscemodi vanitatis testis Callisthenes, haud ignobilis philosophus et auditor Aristotelis! 100 [1] Ex adverso multa Lacedemoniis ostenta gravia atque terrifica; sed omissis aliis unum referam, quod historici Graiorum maximum ac mestissimum affirmant. [2] Cum enim de victoria consulturos legatos ad dodoneum Iovem destinassent et hii oraculum operientes vasculum cum sortibus certo loco posuissent, Molossorum regis simia sortes ipsas huc illuc sparsit confuditque. Insuetum rarumque prodigium et prodigiosum potius, si fedum illud et inquietum et importunum animal non quicquid usquam reperiret effunderet! [3] At illis aliter visum. Itaque responsum est Lacedemoniis non de victoria sed de salute cogitandum. Et hunc tantum terrorem, has deorum immortalium an simie regie tantas minas sequens mox fortuna declaravit famosa illa pugna leuctrica Lacedemoniis ad internitionem deletis oppressisque. Sed de hac re satis multa diximus et siquid dicendum superest proximo tractatu reliquias prosequemur. 101 DE OMINIBUS ET PORTENTIS [1] Iam, nisi fallor, bona pars horum expedita est. Quid enim agunt aliud aruspices aut ubinam potissimum ars eorum vertitur, nisi circa interpretationem mirabiliter contraque naturam, ut ipsi volunt, contingentium, ex quibus venturi prescientiam pollicentur? [2] « Quoniam enim » ut eleganter ait Cicero, « ostendunt portendunt monstrant predicunt, ostenta portenta monstra prodigia » a maioribus dicta sunt, multisque verbis una res appellata, cui nos unicum portenti nomen ascripsimus, pauca deinceps sine cuiusquam aruspicis interpretationibus complexuri que restant ex historiis. [3] De quibus in primis hoc tenendum: nichil contra naturam fieri, etsi contra naturam fieri aliqua videantur ignorantibus causas rerum et novitate perculsis; itaque vere nullum inter homines esse portentum, et siquod est hoc esse permaximum, quod in animis hominum tam bene institutis a natura tam varii errores pullularunt et in regno rationis tot aniles ineptie, tot inanes superstitiones regnant, ultimumque illic ipsa locum tenet per quam distingui a ceteris animantibus poteramus. Verum hec longior est querela egensque verborum plurium. [4] Igitur ad inceptum rediens, quicquid factum est fieri potuisse non dubito; si fieri potuit, non esse mirabile, nisi quia raritas admirationis mater est. Neque enim ignorantia sola causarum videri portentum cogit; eadem namque in quotidianis actibus intervenit admiratione cessante. [5] Exemplo utar quo et Cicero utitur et omnis plena est historia. Portentum putant mulam peperisse, itaque in annalibus relatum est. Cur queso? an quia vulgo ratio eius partus ignota est? At nichil equini partus notior; verum ille frequentior. Raritas igitur frequentiaque varietatem pariunt. [6] Quod si ita est, dicam quod a doctis viris dictum video: quoniam quod raro accidit portentum dicitur, sapiens sicubi reperiatur, grande portentum est et mule partu, nisi fallor, rarius. [7] Quanquam quod de hoc partu dicunt prope ridiculum videtur; in conceptione inest siquid est miraculi: partus enim ipse non modo non portentuosus, sed naturalis et quodammodo violentus est. [8] Iam miraculorum eadem ratio: nichil namque miraculosum nisi quia rarum. Illa autem dico miracula que nil portendere iudicantur, sed admiratione simplici suspendunt animos mortalium. Ideoque de hiis alibi; nunc quod instat. [9] Ominum quidem longe dispar vis est: in hiis enim neque portendens neque mirabile quicquam inest, nisi quatenus humana inscitia, quibusdam mota successibus et fine rerum ad principium relato, preostensum aliquid cepit opinari, non prius ab initio intellectum quam exitus comprobasset, etsi tractu temporum eo perventum fuerit ut ipsis etiam primordiis vel rerum vel verborum mortalis curiositas inhiaret. Error hinc omnium ortus est qui magnos homines involvit. 102 Romana [1] Ex hoc genere est, ut iam ad exempla veniam, post captam a Senonibus Gallis exustamque urbem Romam, hesitantibus an relicto natali solo sedes imperii transferrent an vero patrie ruinas erigerent, dum hec res forte in senatu alternantibus consiliis agitatur, contigit ut "centurio cohortis e presidio redeuntis" alta voce signiferum compellans diceret: « Statue signum. Hic optime manebimus ». [2] Non dubitant huic voci stabilitatem imperii acceptam referre, qua quidem ad "senatus" aures perlata "accipere se omen ait". Ita tot dissidentium patrum sententie uno militaris viri verbo nescienter iacto confestim quieverunt, nullo non manendi consilium amplectente. 103 [1] Quo minus miror apud Ciceronem omine motum legens unius, clarum licet et constantem animum. L. Emilius Paulus adversus, Persen Macedonie regem bellum acturus, eodem die quo provinciam sortitus erat sero se se domum referens, filiolam suam, cui Tertia nomen erat, exosculans tristiorem solito perpendit; et: '"Quid"' "inquit", 'cause est, "mea Tertia, ut mesta" sis?' Respondit illa voce querula: '"Mi pater, Persa periit"'. Decesserat autem eius nominis catella. [2] Pater puellulam ulnis circumplicans: '"Accipio"' "inquit", '"omen, filia"'. Nec piguit talem virum tali omine letiorem ad tantum bellum proficisci. Unde mox et macedonico cognomine et triumpho celeberrimo rediit ornatus, victos ante currum in Capitolium reges agens. 104 [1] Multo etiam minus miror hec a feminis observari. Cecilia Metelli cum de neptis coniugio cogitaret, que sibi ex sorore supererat, ominis capiendi gratia quod illis temporibus quotidianum erat solam secum virginem eduxerat. [2] Ibi cum puella stante matrona sedens tacita et aliquid operiens quod ad omen traheret diutius mansisset, defessa rupit tandem virgo silentium orans materteram ut sibi paululum quiescendi copiam faceret. At illa consurgens: 'Imo vero' inquit, 'filia, libens tibi "concedo meas sedes"'. Id responsum defuncta mox Cecilia et virgine viro eius nupta confirmatum memorant. 105 [1] Hiis illa conveniunt. Petilius dum in Liguribus Letum montem, qui hostium presidio tenebatur, adortus pertinacius obnititur suosque in prelium accendit: 'Hodie' ait, 'ego utique Letum capiam'. Id confestim leto eius consecuto equivocum nomen apparuit. 106 [1] Gaius Cassius, dum Rhodiis deorum simulacra cupide subtraheret et illi humiliter precarentur ne omnia subriperet, solem se relinquere ait, iocatus in eorum religiones, apud quos Sol perstudiose colebatur. Nec multo post prelio victus, et vitam et solem linquere compulsus est. [2] Infinita sunt eiusmodi que appellant omina: puto ex eo moti, quia cum reliqua divinandi genera vel per ipsos deos vel per volucres vel per extorum inspectionem vel per visiones nocturnas vel per stellarum signa perciperent, hoc genus per ipsos quibuscum vivebant homines percipi arbitrabantur, quorum fortuitas etiam, imo vero non nisi fortuitas voces, ad consequentiam trahebant. [3] Et sicut omnis error suis non contentus finibus facilis est serpere latiusque se se fundere, a vocibus ad actus ac gestus quoslibet hominum primo, deinde etiam reliquorum animantium ac rerum ceterarum decursum est. Quo ex genere illa sunt. 107 [1] Furius Camillus expugnatis Veiis victor, dum amantissimus immerite patrie vir deos precatur ut si romana prosperitas invidiosa esset, quelibet in rempublicam casura calamitas in caput ipsius verteretur atque ita celestis placaretur invidia, repente concidit. Id ad casum exilii, quo post dampnatus urbe quam ornaverat caruit, relatum est. 108 [1] Gaius autem Marius in Minturnorum custodia delitescens, hostis iam patrie pronuntiatus, asellum forte consideravit oblatum pabulum spernentem ad aquam properare. Id ad se vir talium doctissimus reflexit et ostensam sibi celitus salutis viam arbitratus, turbam que ad auxiliandum convenerat oravit ut hoc unum auxilii genus exhiberet: ad mare comitaretur. [2] Quo facto parve superimpositus carine minas Sille victoris evasit et huius « ominis observationem sibi proculdubio saluti fuisse » Valerius ait. Prudentem igitur asellum, quo consultore ac duce ille dux tantus usus est quem ve formidatus olim austri et aquilonis domitor auctorem fuge et salutis habuit! 109 [1] Et hec quidem vanitas, ut scriptum video, a pithagoreis ortum habet, qui omina superaddentes oraculis a divinis ad humanas voces observandas animum converterunt. Ceterum more morbi contagiosi brevi et in populum romanum et in omnes gentes effusa radices egit. [2] Hec ergo cum ceteris extirpanda est. Crede michi, lector, si erroribus semel aditum dederis, frustra deinceps obluctaberis: actum est, irrumpent undique; quicquid vel audies vel videbis huc referes. Vicinorum te aliud agentium sermunculi letum ac mestum, otiosum ac solicitum tenebunt; et mustelarum occursus et leporum timebis et dextra cornix et sinister corvus annotabitur et nocturne strigis gemitum et mane sternutantis servi numerum observabis et transversam togam et commutatum calceum. [3] Neque enim tu maior aut sapientior Augusto, de quo legimus quod levum pro dextro calceum induci dirum omen, rorem vero sub ingressum longioris vie felix et celeris votivique reditus putabat. Unde hoc tibi, princeps prudentissime? Quid viatori ros nocturnus afferre potest nisi iter lubricum ac madens? Nempe opinio inveterata prevaluerat. 110 [1] Triumvirali tempestate, cum Augustus idem atque ambo college cum omnibus copiis Bononie convenissent, omen clarissimum visum et ab universo exercitu annotatum est. « Aquila tentorio eius insederat », gemini corvi dextra levaque perurgere ceperant. Illa resistens utrunque prostravit confecitque. [2] Mira res dictu: tot hominum milia in id spectaculum conversa unum et idem sensisse perhibentur; inter tres scilicet duces, qui tunc unanimes viderentur, dissensionem emersuram et collegarum finem, qui post fuit. Victum enim Lepidum relegavit Augustus, mori coegit Antonium. 111 [1] Livia nondum Augusta Tibenum alvo gerens ac muliebri ingenio quem sexum paritura esset anxia, ovum superincubanti galline subtractum tam per se quam per ancillas tam diu manu sinuque vicissim tepefecit donec erumpente « pullo insigniter cristato » ad spem maris erecta est. 112 [1] Sane si denuntiate rei magnitudine magnum omen dicitur, quod ex omnibus unquam seculis, usquam terrarum maius, quam quo cesaree domus occasus ac finis ostensus est? Eidem Livie Augusti primum matrimonio dignate ferunt contigisse ut, dum rus petit, candida gallina virentis lauri ramusculum rostro gerens in gremium mirantis ab alto caderet, aquila predam ut sustulerat ultro relaxante. [2] Novitate rei motam Liviam iussisse et ali volucrem et ramusculum inseri. Cum id factum fores utriusque brevi tam mirificum incrementum consecutum, ut et pullorum copia villa ad gallinas diceretur et ex frequenti laureto quod tam tenuis planta pepererat « lauree triumphaturis Cesaribus » vellerentur, observato ut quisque Cesarum eodem loco novam laurum sereret. [3] Longo denique usu annotatum unanquanque arborum illarum circa satoris sui mortem solitam arescere. Ultimo autem Neronis tempore subito simul omnes "radicitus" aruisse, gallinas quoque ad unam omnes periisse. [4] Accessit et illud haud obscurius, quod sub idem tempus in "ede" cesarea « capita simul omnibus » Cesarum "statuis" uno ictu fulminis corruerunt. Quibus ominibus confestim Neronis mors et in eo deficientis familie successit interitus. 113 [1] Cum adversus hunc ipsum Neronem ob obscenitatis et inhumanitatis merita non populus romanus tantum, sed uno prope tempore omnes qui usquam erant exercitus quibuscunque ducibus conspirassent, caput rerum Galba deligitur, qui tunc Hispaniis preerat. [2] Is tametsi vel cupidine imperii ardens vel gelidus mortis metu, ut qui occidi se se iussum a Nerone noverat, et vite et dignitati audendo consulturus videretur, nec voluntas deforet, tamen et senio pigrescens animus et desperatione successuum exterritus herebat usqueadeo, ut consalutatus imperator senatus populique romani se legatum testaretur. [3] Sic cunctanti geminum omen accidit. Nam dum castellum validum et novis motibus oportunum armat, ab effossoribus inventus est anulus pervetusti artificii insculptam cum tropheo victoriam habens; accessit quod alexandrina navis, plena armis, hominibus vacua, nec ullo cursum dirigente, ad illud litus ubi Galba tunc erat appulit, cunctis interpretantibus alterum suscipiendi belli omen, alterum sperande victorie. 114 [1] Vespasiano autem aliquot principatus signa contigisse ferunt. Cesar Caligula infensus edilitatem tunc agenti, occasionem nactus quod vias purgari neglexisset, ceno illum precepit impleri. Cui cum milites obsequentes in sinum lutum terramque congererent, in omen tractum a quibusdam, interpretantibus futurum ut terra patrie omnisque respublica motibus civilibus fedata ac permixta tandem se in Vespasiani sinum custodiamque reconderet. Quod quanquam dilatum fuerit, accidit tamen. [2] Eidem prandenti canis externus ex publico in cenaculum introgressus manum hominis quam mordicus gestabat ad pedes abiecit. Sed quid amputata manus ad imperium? [3] Caput saltem hominis attulisset! Aliquanto igitur propius bovis omen, qui iugi ac soliti domitoris impatiens cum se in libertatem eripuisset, in locum ubi forte Vespasianus tunc cenabat magno cum fragore irruens, ministrantibus metu sparsis fugatisque, ubi ad ipsum venit compresso impetu ante pedes eius adorantis in morem procubuit et veluti dominum fassus caput humi posuit. 115 [1] Hinc iam pauca de portentis. Nam si historias percurram quod laboriosum magis quam gloriosum fuerit , facile profecto ex hac re una librum implesse contigerit. Que enim historia sine portentis est? Quedam a Cicerone recollecta, neque illa tamen universa, complectar. [2] Duos soles simul visos ac tres lunas, solem quoque per noctem et ardentes celo faces; et auditum ex alto fremitum ingentem vocesque minitantes; et fluvium sanguine fluxisse; imbrem vero modo saxeum modo sanguineum modo terreum modo lacteum descendisse; sudasse sepius et interdum cruento sudore effigies deorum; postremo quod sine risu narrare non possum bello marsico Lanuvii inter multa, monstrum horribile et inauditum, clipeos a muribus esse corrosos, idque doctis interpretibus visum esse tristissimum. [3] Hec et horum similia perfacile refelluntur. Nam et plures seu soles seu lunas videri non aliter evenire potest quam duas lucernas apparere ubi non amplius quam una est. Similiter et auditus sepe fallitur, nec ullus, ut physicis placet, pigrior sensus in nobis est. [4] Flamme autem vel conglobate vel sparse celo interdum volitare possunt naturaliter. Solem vero per noctem apparere prorsus impossibile, cum presentia solis, ubicunque est, diem secum vehat. [5] Fluvios fluxisse sanguineos, es sudasse vel ebur et quicquid eiusmodi est, videri quidem potest, verum esse non potest; quod et sanguis et sudor non nisi ex veris corporibus manare queat. Solet tamen udus paries, presertim marmoreus, notho flante sudori simillimum humorem fundere, quod vulgo sudare creditur; potest et ex adventitia causa rubere humor ille et sanguinis speciem prebere. [6] In omni autem sermone tali meminisse oportebit eius quod est apud Ciceronem, qui hec omnia ficta et falsa putat. « Hec » inquit, « in bello plura videntur et finguntur liberius et creduntur facilius ». [7] Iam vero quod de muribus affertur, quamlibet triste, mirandum certe nullatenus: crates enim rodere frequens murium cibus est. Nisi quia clipeis affixe erant parci forsan putastis a muribus, preclare dignoscentibus instrumentum bellicum, et formidatum gentibus signum populi romani, quod forte in illis cratibus pictum erat, contingere non ausuris? Michi credite nullum hic monstrum, nisi stupor vester et admiratio tam comunis rei. [8] Quodsi mures a clipeis roderentur, illud plane mirum dicerem, sicut in re simili respondisse portentorum interpres scribitur. Qui cum consuleretur quid sibi vellet ostentum quod quidam domi sue repererat anguem vecti ferreo circumvolutum:, 'Enimvero' inquit, 'si vectis angui circumvolutus esset, tum mirari poteras'. Festive graviterque. Quo « responso » ut ait idem Cicero, « satis aperte declaravit nichil habendum esse, quod fieri posset, ostentum ». 116 [1] Eiusdem generis illa referuntur. Bis bovem humanis vocibus locutum, semel Gaio Volumnio Servio Sulpitio consulibus usque ad horrorem astantium, sed quid eo sermone dixerit non produnt, nescio an ut secretum esset oraverit; iterum bello punico secundo ubi illud admonuit: « Cave tibi, Roma » forte quia mutis aruspicibus spirantia vivorum animantium exta loquebantur. [2] Illa quoque terrifica: pluisse laceratas carnes, puerum in foro boario editum elephantini capitis mole mirabilem, apud Antium messores cruentas spicas collegisse et, quod pene murium portentum exequaverit, in Gallia lupum vigili cuidam e vagina gladium extulisse. [3] Certe, si hoc monstrum est, fuerant aruspices consulendi dum canis olim meus me spectante ensem aggressori suo non e vagina sed e manibus eripuit. Idque, quo similius monstrum fiat, in Galliis etiam accidit. Et quoniam canis meus, quod non putaveram, ad etatem nostram stilum deduxit, aliquot huius temporis adiciam. 117 Moderna [1] Obsidente Brixia Henrico VII in Galliis solis ac lune simul eclipsim et minacem insueti sideris faciem visam, lune quoque tergemine speciem, faces varias et ciclos etiam celo sparsos crucis imaginem continentes, et in Italia deflagrantes poli partes ac sine ullis fulgoribus aut nubibus et, ut dici solet, ignaro Iove horrendum tonuisse aiunt nos enim, etsi iam in lucem editi, nullam tamen eius temporis certam memoriam habemus . [2] Super hec in finibus Patavorum equam novem pedibus editam, per rura Gallie Cisalpine insuetas volucrum formas apparuisse, "pluma", ut ferunt, "cineritia", sanguineis maculis, cristato vertice, nec alias ea specie in hiis regionibus memoria hominum unquam visas, nisi temporibus Friderici principis, maiores natu affirmabant. 118 [1] Sub idem tempus Mediolani intra Maffei Vicecomitis vestibulum conspectum memorant non mediocre prodigium, virum scilicet ingentis speciei et humana augustioris insidentem equo naturalem quoque modum supergresso. Eum denique, cum circa prime facis tempus persistens hore unius spatio multis videntibus stuporem attulisset, raptim ex oculis ablatum. [2] Triduo autem interiecto eodem loco ac tempore duos viros eo ipso habitu et pari mole corporum consertis manibus horribilem pugnam miscuisse atque hora una in hiis motibus exacta stupentibus qui aderant itidem evanuisse. Et horum quidem Muxatus patavinus historicus, novarum rerum satis anxius conquisitor, testis est. 119 [1] Idem affert circa id tempus quo ad Montem Catinum collatis Florentinorum et Pisanorum signis decertatum est, monstrum in agro veronensi editum ex equa, quadrupedem fetum humano capite. Ad cuius murmur ac vagitum et confusum humane vocis sonum accurrens ruris illius accola et novo attonitus spectaculo, exectum ingenti gladio monstri caput preter callem acuto baculo suffixit. [2] Quam ob causam ad iudicium tractus et de monstruosi partus origine et de occidendi causis interrogatus, horrore atque abominatione rei tantum id se fecisse respondit, de ceteris nichil omnino. Et rusticitas hominis et publicatio facinoris, quod occultari potuerat, suspitionem omnem ademerunt. 120 [1] Unum eiusdem temporis adiciam. In agro florentino puerum bicorpori effigie, geminis capitibus, quaternis manibus, circa genitales partes connexum sic ut non amplius quam in geminos pedes desineret, viderunt illic omnes. [2] Ad nos autem qui tunc in Galliis degebamus per amicos cives imago picta transmissa est, ingensque solius ad spectaculum picture concursus hominum fuit. Septimum etatis annum agens genitorem meum vidi tabellam eiusmodi in manibus habentem; sciscitatus quid esset, rem omnem eo monstrante didici et aure convulsa meminisse iussus sum, renarraturus filiis, ut ipse dicebat, meis. Ego autem et nepotibus renarro. Et hic quidem partus diebus, ut perhibent, paucis vixit. 121 [1] Apud Venetias autem qui quadraginta dies absque ullo cibo vivat atque anniversarium celebret ieiunium adhuc superesse perhibetur. Plurimos novi qui eum se vidisse atque rem ita esse testantur. [2] Nam quod in inferiore Germania audivi, mulierem apud eos esse que tricesimum etatis annum nichil unquam cibi sumens transegisset, mirum magis quam credibile est. [3] Sed horum et similium una est doctrina, Tullio dicente: « In re nova atque admirabili causam investigato si potes; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nichil potuisse fieri sine causa, eumque errorem quem tibi rei novitas attulerit, nature ratione depellito ». Hec ille. 122 [1] Et quoniam prima pars tractatus huius erat de ominibus, attingam quod dum Bononie adolescens in studiis versarer audiebam. Azzo Vicecomes, qui post dominium Mediolani obtinuit, iuvenis satis nempe victoriosus, antequam podagris vinceretur, iussu patris profectus cum exercitu Apenninum transiit; et victis nobis apud Altipassum, duce quidem hostium Castrucio, sed egregia opera eius adiuto, ad vincendum Bononienses pari impetu fortunaque se convertit. [2] In ea expeditione dum forte equo descendens requiescit, ingens vipera nullo comitum advertente in galeam iuxta positam irrupit. Quam cum mox capiti reponeret, sinuoso quidem et horribili sed prorsus innocuo lapsu per decoras interriti ducis genas illa descendit. [3] Eam a nemine ledi passus animosus adolescens ad omen gemine victorie traxit, hinc precipue quod ipse pro signo bellico vipera uteretur. Ego autem huic sermoni in hac cladium domesticorum memoria finem statuo. Utinam iantandem et cladibus finem statuat labores nostros miseratus Ipse qui potest! [?] 1 DE MODESTIA [1] Admiraberis, lector, nec immerito; ego enim ipse, dum huc pervenissem, admirans substiti quonam calamum casus impelleret ut de modestia locuturus ab homine petulantissimo sumerem exordium. Sed apud te primum, queso, deinde per te apud alios excuser. [2] Neque enim viros hic illustres prosequor, quod alio volumine feci, quin potius, quod ipse titulus operis testatur, memorandarum rerum congeriem amplector. Fieri autem potest ut ex animo fedo decore quidpiam factum dictum ve prodeat, casu aliquo rationis vices occupante, quod ipsum memoratu dignum sit ubi de huiuscemodi rebus agitur, quamvis eum a quo prodiit non idcirco dignum statim cognomine claritatis efficiat; quoniam, ut eleganter ait Cicero, « non ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia ». [3] Profecto cum aliquandiu fluctuassem an aliunde potius ordirer, quod et temporum series et virorum splendor suggerebat, ipso miraculo ne ab incepto diverterem retentus sum. [4] Siquidem memoranda recensenti quid memorabilius videri debet quam obscenorum et infamium voces aut actus egregii, et hec tanta vite morumque repugnantia, qua monemur non splendore aliquo confestim capti de quoquam quod bonus aut sapiens vir sit precipitare sententiam? Sed de hoc alias. Nunc ad rem venio quam te miraturum, lector, admonui. 2 Romana [1] Inter multa Tiberii Cesaris flagitia pauca melioris animi signa circa primordia principatus, velut rara luminaria inter densissimas tenebras, effulgent. [2] Ex immensis atque innumeris honoribus ultro oblatis plures ac maiores respuit, natalem suum profusius celebrari non sustinuit, templa et quicquam divum cultus Cesaribus exhiberi consueverat sprevit; statuarum et imaginum insolentiam compescuit, interque deorum simulacra collocari vetuit, sed in ornatu domestico haberi permisit, idque non aliter quam se consulto; iuramentum in ipsius acta, mensis appellationem de nomine suo, « prenomen imperatoris et patris patrie cognomen et civicam coronam » et cetera vana et levia quibus ad illum diem fortuna Cesarum, velut oblita hominem, cum celo de sublimitate contenderet, a se se quam longissime reiecit. [3] Adulatoribus acriter infestus quo nescio an quicquam presertim in principe laudabilius esse queat actus aut verba quibus ullum adulationis vestigium inesset execrabatur atque oderat. [4] Consularem virum ad genua procumbentem indignatus effugit tanto impetu, ut illum in assurgendo resupinum sterneret. [5] Colloquia vel familiaria vel publica interrumpere et e vestigio emendare solitus, siquid de se gloriosius continerent. Dominum quidam vocaverat: edixit ne deinceps eum per contumeliam appellaret. Alter occupationes eius « sacras, alter eo auctore senatum se adisse » memorabat: utrunque redarguit et « pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dici » voluit. Deme Tiberii nomen, nonne modestissimi et nichil secundis rebus elati principis acta censebis? [6] Idem presidibus pregravandas tributorum mole provincias suggerentibus rescripsit « boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere ». Finge paritatem in reliquis, quid sanctius aut melius respondisset Augustus? 3 [1] Cuius est illud in primis memorabile, quod imitari voluisse Tiberium reor. Cuius enim in potestate reges erant et terrarum domini, cui parebant imperatores gentium, qui quicquid ambit occeanus arbitrio suo temperabat, "domini appellationem" velut probrum aliquod atque ignominiam detestatus est. [2] Itaque dum "eo ludos inspectante in mimo" forte clausola hec occurrisset: « O dominum equum et bonum! », et omnis populus... |
|